ALCUIN: DILECTISSIMO AQUILAE ALBINUS MATRICULARIUS
PERPETUAE BEATITUDINIS IN CHRISTO SALUTEM
Direxi hoc animal, vitulum enchiridion meum; ut adiuves illi et eripias eum de manibus inimicorum suorum. Et adiuva, quantum valeas. Quia venerabilis episcopus multum ardet super nos, id est Teodulfus. Misi quoque in ora pueri huius, quamvis vitulus conta naturam rationale sit animal, quod ipse in auribus sanctitatis vestrae habet mugire.
Habeo enim illum ad erudiendum Deo mecum in domo mea. Et poterit proficere, Deo donante, in lectionis studio seu grammaticae artis disciplina in domo sancti Martini. O Aquila! 'Hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini nostri magnificabimur.' Valeas vigeas semper in aeternum.
Alcuin | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |