AMMIANI MARCELLINI HISTORIAE LIBER XVII

I    II    III    IV    V    VI    VII    VIII    IX    X    XI    XII    XIII    XIV

I

1. Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit.

2. unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte conpacto transgressus in suis requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu: verum facundia iucunditateque sermonum allectum in voluntatem traduxerat suam. amor enim post documenta flagrantior sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, adsuetum. moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso occupavere terras hostiles.

3. at barbari praestricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio tunc parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis inmineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis conpositis quae denuntiarent concordem foederum firmitatem; incertumque quo consilio aut instituto mutata voluntate per alios cursu celeri venire conpulsos acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.

4. Quibus clara fide conpertis Caesar noctis prima quiete navigiis modicis et velocibus octingentos inposuit milites ea re, ut vi ingenti sursum versum decurso egressi quicquid invenire potuerint ferro violarent et flammis.

5. quo ita disposito solis primo exortu visis per montium vertices barbaris ad celsiora ducebatur alacrior miles nulloque invento - hoc si quidem opinati discessere confestim - eminus ingentia fumi volumina visebantur indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.

6. quae res Germanorum perculit animos atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.

7. ut enim rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum adcursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens opulentas pecore villas et frugibus rapiebat nulli parcendo. extractisque captivis domicilia cuncta curatius ritu Romano constructa flammis subditis exurebat.

8. emensaque aestimatione decimi lapidis eum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta fossasque multifidas latere plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.

9. ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis roboreque abietum magno semitas invenere constratas. ideoque gradientes cautius retro non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse vix indignationem capientibus animis advertebant.

10. et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum - aequinoctio quippe autumnali exacto per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos - opus arreptum est memorabile.

11. et dum nullus obsisteret, munimentum, quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.

12. quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes metuque rei peractae volucriter congregati precibus et humilitate suprema petiere missis oratoribus pacem: quam Caesar omni consiliorum via firmata, causatus veri similia plurima, per decem mensuum tribuit intervallum: id nimirum sollerti colligens mente quod castra, supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido conmuniri.

13. hac fiducia tres inmanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto frugesque portaturos humeris, si defuisse sibi docuerint defensores. quod utrumque metu perfidiam frenante fecerunt.

14. Hoc memorabili bello, conparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis ut faustus Caesar exultabat et felix: credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat quam damnatorum sorte, sicut sperabant, ut frater Gallus occidi: ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.

II

1. Quibus ut in tali re conpositis firmiter, ad sedes revertens hibernas sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum Francorum validissimos cuneos in sexcentis velitibus, ut postea claruit, vacua praesidiis loca vastantes offendit: hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato nulloque vetante expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis se quoad fieri poterat tuebantur.

2. hac Iulianus rei novitate perculsus et coniciens quorsum erumperet, si isdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctatis.

3. tunc pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo ad usque lucis principium lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis nullus ad erumpendi copiam facile perveniret. hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati sponte se propria dederunt statimque ad comitatum Augusti sunt missi.

4. ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa, cum captos conperisset et asportatos, nihil amplius ausa repedavit ad sua, hisque perfectis acturus hiemem revertit Parisios Caesar.

III

1. Quia igitur plurimae gentes vi maiore conlaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. dumque per indutias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.

2. cumque Florentius praefectus praetorio cuncta permensus, ut contendebat, quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.

3. norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera saepe ad ultimam egestatem provincias contraxisse, quae res, ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum.

4. ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens scrupulose conputando et vere docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

5. nihilo minus tamen diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus humi proiecit. litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe ut videretur parum Florentio credi, rescripsit gratandum esse si provincialis hinc inde vastatus saltem sollemnia praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. factumque est tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur . . .

6. inusitato exemplo id petendo Caesar inpetraverat a praefecto ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidalis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. quo levati solatio cuncti, quos in cura . . . . . . separat suam, nec interpellati ante praestitutum tempus debita contulerunt.

IV

1. Inter haec recreandarum exordia Galliarum administrante secundam adhuc Orfito praefecturam obeliscus Romae in circo erectus est maximo. super quo nunc, quia tempestivum est, pauca discurram.

2. urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium strue et portarum centum aditibus celebrem hecatompylos Thebas institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur.

3. hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis inproviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam Persarum rex ille Cambyses quoad vixerat alieni cupidus et inmanis Aegypto perrupta adgressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.

4. qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum concidit pronus ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato vulneratus paene letaliter interisset.

5. longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas Aegypti procurator exhausit civitatem plurimis interceptis reversusque cum furtorum arcesseretur et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. is est, si recte existimo, Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

6. In hac urbe inter labra ingentia diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes obeliscos vidimus plures aliosque iacentes et conminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus aut prosperitatibus summarum rerum elati montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque dis superis in religione dicarunt.

7. est autem obeliscus asperrimus lapis in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens, paulatim specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

8. formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.

9. volucrum enim ferarumque, etiam alieni mundi, genera multa sculpentes ad aevi quoque sequentis aetates ut inpetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.

10. non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus.

11. cuius rei scientiam his inseram duobus exemplis. per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis indicant regem moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his signis ostendentes. et similia plurima.

12. Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant quod, cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo maximo, alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum difficultate magnitudinis territus nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.

13. verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. quo convecto per alveum Nili proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est sub trecentis remigibus agitanda.

14. quibus ita provisis digressoque vita principe memorato urgens effectus intepuit, tandemque sero inpositus navi per maria fluentaque Tibridis velut paventis ne, quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub meatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. unde chamulcis inpositus tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam Circo inlatus est maximo.

15. sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse conpleri: digestisque ad perpendiculum altis trabibus, ut machinarum cerneres nemus, innectuntur vasti funes et longi ad speciem multiplicium liciorum caelum densitate nimia subtexentes. quibus conligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media eique sphaera superponitur ahenea aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta ideoque sublata facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum velut abundanti flamma candentis.

16. secutaeque aetates alios transtulerunt. quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt.

17. qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis .............................. ...........................

V

1. Datiano et Cereali consulibus cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis omnium acerrimis bellatoribus pignore icto societatis rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam

2. ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus latius semet extentans pacis amplectitur nomen et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:

3. "Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et I,unae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo tandemque mihi placet ad optimam viam te revertisse et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium rebus ipsis expertum, pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.

4 quia igitur veritatis oratio soluta esse debet et libera et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam, reminiscens haec quae dicturus sum me saepius replicasse.

5. ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores meos, antiquitates quoque vestrae testantur: haec me convenit flagitare - ne sit adrogans, quod adfirmo - splendore virtutumque insignium serie vetustis regibus antistantem, sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab adulescentia prima nihil umquam paenitendum admisi.

6. ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo conposita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur, quod adseritis vos exsultantes nullo discrimine virtutis ac doli prosperos omnes laudari debere bellorum eventus.

7. postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris; hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt ut vivere deinde possint inpavidae.

8. id sane pronuntio quod, si haec mea legatio redierit inrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante venire, quoad ratio siverit, festinabo".

9. His litteris diu libratis recto pectore, quod dicitur, considerateque responsum est hoc modo:

10. "Victor terra marique Constantius semper Augustus fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus, si velis, amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem vehementer insimulo.

11. Mesopotamiam poscis ut tuam perindeque Armeniam et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infringendum est potius quam ulla consensione firmandum. accipe igitur veritatem non obtectam praestigiis sed perspicuam nullisque minis inanibus perterrendam.

12. praefectus praetorio meus opinatus adgredi negotium publicae utilitati conducens cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate nihil pudori nostro pra ereptura vel maiestati.

13. est enim absonum et insipiens cum gestarum rerum ordine placatae sint aurae invidiae, quae nobis multipliciter inluserunt, cum deletis tyrannis totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias diu servavimus inlibata.

14. cessent autem quaeso formidines quae nobis intentantur ex more, eum ambigi nequeat non inertia nos sed modestia pugnas interdum excepisse potius quam intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam".

15. Hanc legationem nullo inpetrato remissam - nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit - post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi: imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ut supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.

VI

1. Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.

2. ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.

3. huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.

VII

1. Isdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam Asiamque et Pontum adsiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. inter monumenta tamen multiformium aerumnarum eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.

2. Primo lucis exortu diem nonum kal. Septembrium concreti nubium globi nigrantium laetam paulo ante caeli speciem confuderunt et amendato solis splendore nec contigua vel adposita cernebantur: ita oculorum obtutu praestricto humo involutus crassae caliginis squalor insedit.

3. dein velut numine summo fatales contorquente manubias ventosque ab ipsis excitante cardinibus magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius inpetu pulsorum auditus est montium gemitus et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres cum horrifico tremore terrarum civitatem et suburbana funditus everterunt.

4. et quoniam adclivitate collium aedes pleraeque devehebantur, aliae super alias concidebant reclangentibus cunctis sonitu ruinarum inmenso. inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant quaeritantium coniugium liberosque et siquid necessitudines artae constringunt.

5. post horam denique secundam, multo ante tertiam, aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati sub ipsis interiere ponderibus. quidam collo tenus aggeribus obruti cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur. alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant.

6. uno ictu caesi conplures, paulo ante homines, tunc promiscuae strages cadaverum cernebantur. quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus serabant intactos, angore et inedia consumendos. inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae Pietatem cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.

7. alii subita ruinae magnitudine oppressi, isdem adhuc molibus conteguntur. conlisis quidam capitibus vel umeris praesectis aut cruribus inter vitae mortisque confinia aliorum adiumenta paria perferentium inplorantes cum obtestatione magna deserebantur.

8. et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum hominumque pars maior, ni palantes abrupte flammarum ardores per quinque dies et noctes quicquid consumi poterat exussissent.

9. Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de terrae pulsibus coniectura veteres conlegerunt. ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta physicorum iurgia penetrarunt. IO. unde et in ritualibus et pontificiis obtemperantibus sacerdotiis cavetur, ne alio deo pro alio nominato, cum, qui eorum terram concutiat sit in abstruso, piacula committantur.

11. accidunt autem, ut opiniones aestimant, inter quas Aristoteles aestuat et laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece syriggas appellamus, inpulsu crebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, ventorum vi subeuntium ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint umidi. unde plerumque observatur terra tremente ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.

12. Anaximander ait arescentem nimia aestuum siccitate aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. qua de causa terrores huius modi vaporatis temporibus aut nimia aquarum caelestium superfusione contingunt. ideoque Neptunum umentis substantiae potestatem Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.

13. Fiunt autem terrarum motus modis quattuor. aut enim brasmatiae sunt, qui humum intus suscitantes sursum propellunt inmanissimas moles, ut in Asia Delos emersit et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusina in Boeotia et apud Tyrrenos Vulcanus insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes et obliqui urbes aedificia montesque conplanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari Europaeo orbe spatiosior insula s et in Crisaeo sinu Helice et Bura et in Ciminia Italiae parte oppidum Saccumum ad Erebi profundos hiatus abactae aeternis tenebris occultantur.

14. inter haec tria genera terrae motuum mycematiae sonitu audiuntur minaci cum dissolutis elementa conpagibus ultro adsiliunt vel relabuntur concidentibus terris. tunc enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus fragores fremitusque terrenos. sed hinc ad exorsa.

VIII

1. At Caesar hiemem apud Parisios agens Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos sed in insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, operiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. nec enim egredi poterat antequam ex Aquitania aestatis remissione solutis frigoribus et pruinis veheretur annona.

2. sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata barbaris occurreret insperatus firmatoque consilio XX dierum frumentum ex eo, quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum bucellatum, ut vulgo appellant, umeris inposuit libentium militum, hocque subsidio fretus secundis, ut ante, auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.

3. quibus paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens ut quiescentes eos tamquam in suis nec lacesseret quisquam nec vexaret. hos legatos negotio plene digesto oppositaque condicionum perplexitate ut in isdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.

4. dictoque citius secutus profectos Severo duce misso per ripam subito cunctos adgressus tamquam fulminis turbo perculsit iamque precantes potius quam resistentes in oportunam clementiae partem effectu victoriae flexo dedentes se cum opibus liberisque suscepit.

5. Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit partim acriter repugnantes vivosque captos conpegit in vincula, alios praecipiti fuga trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos, quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto ut ad sua redirent incolumes.

IX

1. Cunctis igitur ex voto currentibus studio pervigili properans modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis inposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata procinctu paulisper omisso.

2. atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in isdem condidit castris sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.

3. longe autem aliter accidit. frugibus enim nondum etiam maturis miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum conpellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem et specie sapientiae stolidum. utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:

4. "quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? sed nunc - pro nefas - cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.

5. et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata velut contra rem publicam tot suscepisse labores et pericula confutatis".

6. et erat ratio iusta querellarum. inter tot enim rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites sudoribus Gallicanis miles exhaustus nec donativum meruit nec stipendium iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam nec Constantius erogari more solito permittebat.

7. hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi quod, cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis adpetitus est a Gaudentio tunc notario ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iussit, ut loco monstrabitur conpetenti.

X

1. Lenito tandem tumultu non sine blanditiarum genere vario contextoque navali ponte Rheno transito terris Alamannorum calcatis Severus magister equitum bellicosus ante haec et industrius repente conmarcuit.

2. et qui saepe universos ad fortiter faciendum hortabatur et singulos, tunc dissuasor pugnandi contemptus videbatur et timidus mortem fortasse metuens adventantem, ut in Tageticis libris legitur et Vegonicis fulmine mox tangendos adeo hebetari ut nec tonitrum nec maiores aliquos possint audire fragores. et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores viarum praeeuntes alacri gradu ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum se loca penitus ignorare firmarent. qui interdicti metuentes auctoritatem nusquam deinde sunt progressi.

3. Inter has tamen moras Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis inprovisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens pacem genibus curvatis oravit.

4. et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros et, quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro inlatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem fatigandum.

5. Quod ita recte dispositum est impraepedite conpletum. Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno Scutariorum et Chariettoni viro fortitudinis mirae imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria conprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter adulescens ducitur Alamannus pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.

6. hoc progresso secutus exercitus celsarum arborum obsistente concaede ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ventum est tandem ad loca; et ira quisque percitus armatorum urebat agros, pecora diripiebat et homines, resistentesque sine ulla parsimonia contruncabat.

7. his malis perculsus rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione restituere universos promisit: id enim cura agebatur inpensiore: detentisque plurimis reddidit paucos.

8. quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.

9. ad colloquium tandem accitus a Caesare trementibus oculis adorato victorisque superatus aspectu condicione difficili premebatur, hac scilicet ut, quoniam consentaneum erat post tot secundos eventus civitates quoque reparari vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet: et haec pollicitus inprecatusque si perfidum quicquam egisset, luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re conpelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata nihil inveniri poterat quod daretur.

10. Ita reges illi tumentes quondam inmaniter rapinisque ditescere adsueti nostrorum Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita et velut inter tributarios nati et educati obsecundabant imperiis ingravate. quibus hoc modo peractis disperso per stationes milite consuetas ad hiberna regressus est Caesar.

XI

1. Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse tamquam apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulse "in odium venit cum victoriis suis capella, non homo" ut hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit.

2. namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.

3. ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae.

4 nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.

XII

1. Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

2. quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores.

3. et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.

4. Aequinoctio itaque temporis verni confecto imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem, pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus populandis barbarorum incubuit terris. qui itinere festinato praeventi catervasque bellatoris exercitus iugulis suis inminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum semet omnes effuderunt in fugam.

5. stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, hi, quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant, restitissent.

6. gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine contra Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.

7. cuius cladis inmensitate permoti posthabito latendi consilio Sarmatae petendae specie pacis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec, quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.

8. aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta iuvit audacia in discrimina ruentes aperta.

9. caesis enim conpluribus pars, quae potuit superesse, per notos calles evasit: quo eventu vires et animos incitante iunctis densius cuneis ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu inpendentia formidantes rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus, [modo] Zizais quoque etiam tum regalis, haud parvi corporis iuvenis ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore abiectis armis pectore toto procubuit exanimis stratus. et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet maiorem misericordiam movit conatus aliquotiens parumque inpediente singultu permissus explicare quae poscebat.

10. recreatus denique tandem iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperato concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis manus precibus dederunt plura excogitantes ut vincerent humilitate supplicandi regalem.

11. duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos plurimosque optimates cum inpetrandi spe similia petituros. qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina conpensare inimice facta pollicebantur seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerebant, praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas iussique obtinere sedes inpavidi nostros reddidere captivos. duxeruntque obsides postulatos et oboedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt.

12. hortante hoc exemplo clementiae advolarunt regales cum suis omnibus Araharius et Vsafer inter optimates excellentes, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat locorum confiniis et feritate iunctissimis: quorum plebem arcuit imperator, ne ferire foedera simulans in arma repente consurgeret; discreto consortio pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.

13. qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere conpulsi.

14. his ex aequo bonoque conpositis Vsafer in preces admissus est Arahario pertinaciter obstrepente firmanteque pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere proficere ut participi licet inferiori et obtemperare suis imperiis consueto.

15. verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi ut semper Romanorum clientes offerre obsides quietis vincula conservandae gratanter amplexi sunt.

16. ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium postquam Araharium inpune conpererant abscessisse: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam poscebant, accitos ex intimis regnis procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.

17. Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura miseratione dignos potius quam simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opimantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.

18. potentes olim ac mobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares sed numero praeminentes.

19. qui confundente metu consilia ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus ut in malis optabile quam servire suis mancipiis arbitrati: quae deplorantes post impetratam veniam recepti in fidem poscebant praesidia libertati eosque iniquitate rei permotus inspectante omni exercitu convocatos adlocutus verbis mollioribus imperator nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

20. atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem isdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, ut res docuit, et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est antequam, ut placuerat, remearent nostri captivi.

2I. his in barbarico gestis Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias circa illos agitantium tractus lacrimae vel sanguis extingueret. quorum regalis Vitrodorus Viduari filius regis et Agilimundus subregulus aliique optimates et iudices variis populis praesidentes viso exercitu in gremio regni solique genitalis sub gressibus iacuere militum et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore ut obsecuturi condicionibus inpositis tradiderunt eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.

XIII

1. His, ut narratum est, secundo finitis eventu ad Limigantes Sarmatas servos ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas inpune multa et nefaria perpetrasse. nam velut obliti priorum tunc erumpentibus Liberis ipsi quoque tempus aptissimum nancti limitem perrupere Romanum, ad hanc solam fraudem dominis suis hostibusque concordes.

2. deliberatum est tamen id quoque lenius vindicari quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius conmissorum.

3. ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam dolos parabant et ferrum et preces. verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.

4. has enim terras Parthiscus inruens obliquatis meatibus Histro miscetur. sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praeterlabens et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura et incrementis fluminum redundantia stagnosa sunt et referta salicibus ideoque invia nisi perquam gnaris: et super his insularem anfractum aditu Parthisci paene contiguum amnis potior ambiens terrae consortio separavit.

5. hortante igitur principe cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes ut iubenda repudiarent.

6. quae imperator accidere posse contemplans in agmina plurima clam distributo exercitu celeritate volucri migrantes intra suorum acies clausit. stansque in aggere celsiore cum paucis et stipatorum praesidio tectus eos, ne ferocirent, lenius admonebat.

7. sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur et furori mixta versutia temptabant cum precibus proelium vicinumque sibi in nostros parantes excursum proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.

8. Iamque vergente in vesperum die cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur. qui conferti acieque densiore contracta adversus ipsum principem stantem, ut dictum est, altius omnem impetum contulerunt eum oculis incessentes et vocibus truculentis.

9. cuius furoris amentiam exercitus ira ferre non potuit eosque imperatori, ut dictum est, acriter imminentes desinente in angustum fronte, quem habitum caput porci simplicitas militaris appellat, impetu disiecit ardenti, et dextra pedites catervas peditum obtruncabant, equites laeva equitum se turmis agilibus infuderunt.

10. cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere quam nostrorum laetitiam horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti sed superruentium conlisi ponderibus cruciatus alto silentio perferebant.

11. nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes licet adflicti minus criminis aestimabant alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci: mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit. ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso tot procubuere subito barbari ut pugnam fuisse sola victoria declararet.

12. Vix dum populis hostilibus stratis gregatim peremptorum necessitudines ducebantur humilibus extractae tuguriis aetatis sexusque promiscui et fastu vitae prioris abolito ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo temporis intervallo decurso caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.

13. incitante itaque fervore certaminum fructuque vincendi consurrectum est in perniciem eorum, qui deseruere proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur. hos, cum ad loca venisset avidus barbarici sanguinis miles, disiectis culmis levibus obtruncabat nec quemquam casa vel trabibus conpacta firmissimis periculo mortis extraxit.

14. denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans egressusque uno supplicio declinato ferro sternebatur hostili.

15. fugientes tamen aliqui tela incendiorumque magnitudinem amnis vicini se conmisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi adeo ut abunde cruore diffuso meatus fluminis spumaret immensi: ita per elementum utrumque Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.

16. Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium. et post lares incensos raptasque familias navigia iussa sunt colligi ad indagandos, quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.

17. Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, inpositi lintribus per abdita ducti velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.

18. ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt eosque secutus infestius miles caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere nec audere aliquid credebatur.

19. post absumptos paene diffusosque Amicenses petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis: quos tutiores fecere sociorum aerumnae rumorum adsiduitate conpertae. ad quos opprimendos - erat enim arduum sequi per diversa conspersos inprudentia viarum arcente - Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum adsumptum est.

20. cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.

21. Limigantes territi subactorum exemplis et prostratorum diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente dedendi se consilium. variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et inbelles dominos aspernati fortioribus visis inclinavere cervices.

22. accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo ad castra Romana convolavit eorum pars maior diffusa per spatia ampla camporum cum parentibus et natis atque coniugibus opumque vilitate, quam eis celeritatis ratio furari permisit.

23. et qui animas amittere potius quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis et sedes alias suscipere sunt adsensi tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari nec mutari seditionibus possint. isdemque ex sententia, ut credebatur, acceptis quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.

24. Hoc rerum prospero currente successu tutela Illyrico conpetens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator adgressus utramque perfecit. infidis . . . exules populos licet mobilitate suppares, acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus conlocavit. isdemque ad gratiae cumulum non ignobilem quempiam regem sed quem ipsi antea sibi praefecere, regalem inposuit, bonis animi corporisque praestantem,

25. tali textu recte factorum Constantius iam metuente sublimior militarique consensu secundo Sarmaticus appellatus ex vocabulo subactorum, iamque discessurus convocatis cohortibus et centuriis et manipulis omnibus tribunal insistens signisque ambitus et aquilis et agmine multiplicium potestatum his exercitum adlocutus est, ore omnium favorabilis, ut solebat:

26. "Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum omni iucunditate viris fortibus gratior admodum verecunde replicare, quae divinitus delata sorte vincendi et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?

27. persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus sed latrociniis adsuetus occultis, astu et ludificandi varietate iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus: quae longius disparati, qua ferri poterant, tulimus, leviores iacturas efficacia ducum vetari posse sperantes.

28. ubi vero per licentiam scandens in maius ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga venimus in Pannonias, ut placuit numini sempiterno, labentia firmaturi: cunctisque paratis, ut nostis, vere adulto egressi arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis conpagibus ponti telorum officeret multitudo, quo opera levi perfecto visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum Quados Sarmatis adiumenta ferentes adtrivimus. qui post aerumnosa dispendia inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas armorum abiecto munimine pone terga vinxerunt restareque solam salutem contemplantes in precibus, adfusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe conpererant exitus habuisse felices.

29. his sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.

30. hisque secundo finitis eventu lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare conpulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius, et pepercimus plurimis et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem quod isdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.

31. quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus captivi. his enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.

32. nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri: integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.

33. postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi - ne sit adrogans dicere - merito tribuistis". Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum pompa triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.

XIV

1. Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.

2. diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.

3. post quod id ipsum condicionum robore pari inpetraturi Lucillianus missus est comes et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus ad res consurrexit novas.