AMMIANI MARCELLINI HISTORIAE LIBER XIX

I    II    III    IV    V    VI    VII    VIII    IX    X    XI    XII    XIII

I

1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.

2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.

3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.

4. verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices venirent in preces,

5. portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras evasisset.

6. hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.

7. Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam operam navaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.

8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis atrox committitur pugna.

9. et post interneciva certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt

10. quo funere regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.

11 . feminae vero miserabili planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.

II

1. Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes; nec enim Grumbates inulta unici pignoris umbra ire ultra patiebatur.

2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur civitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt.

3. Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.

4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.

5. a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo variato vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.

6. vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans involat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.

7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.

8. nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.

9. namque viribus collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.

10. ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur.

11. agitatis itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans et bellorum victor interpretatur.

12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.

13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.

14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.

15. medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant ne offensionibus cassis animae vexarentur adflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.

III

1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

2. quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret etiam ex re publica processuram.

3. adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura nihil proficiens visebatur ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens unguibus ademptis et dentibus.

IV

1. Sed in civitate ubi sparsorum per vias cadaverum multitudo humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.

2. Nimietatem frigoris aut caloris vel umoris vel siccitatis pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. unde accolentes loca palustria vel humecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore febrium arescunt. sed quanto ignis materies ceteris est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas.

3. hinc cum decennali bello Graecia desudaret ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie telis Apollinis periere conplures, qui sol aestimatur.

4. atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae plaga paulatim proserpens Atticam occupavit.

5. aliis placet auras, ut solent, aquasque vitiatas faetore cadaverum vel similibus salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.

6. adfirmant etiam aliqui terrarum halitu densiore crassatum aera emittendis corporis spiraminibus resistentem necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona Homero auctore et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.

7. et prima species luis pandemus adpellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens acies hebetat luminum et concitat periculosos humores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est sed volucri velocitate letabilis.

8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum firma.

V

1. Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.

2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta.

3. postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus.

4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae.

5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.

6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant.

7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.

8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.

VI

1. Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.

2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.

3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent.

4. utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.

5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.

6. quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur.

8. verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.

9. contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant.

10. et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii.

11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.

12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.

13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.

VII

1. Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione operibus, quoniam vis minime procedebat, decernere iam censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.

2. Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.

3. et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque vimineas praetendentes.

4. cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxarunt aciem nullo paene iaculi genere in vanum cadente: etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum.

5. tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex supernis valentes ut loco dispari ita eventu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.

6. Et tandem multa versantibus [nobis] sedit consilium, quod tutius celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis advenit maestissima Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.

7. cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data.

8. rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus novo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci visu nec vulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.

VIII

1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.

2. Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere vel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessabat.

3. concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu crescebat.

4. accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur.

5. Itaque vespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil servabatur, evado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perveni.

6. in qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.

7. fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligavit moxque decussus vinculi nodum abrumpere nequiens per avia saltusque membratim discerptus iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali conprensi servitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura calentium aegre perveni.

8. et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene vidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit

9. unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo locarat.

10. ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum adgressa.

11. quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, spartoi vocitati humo exsiluisse, vetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt aestimati.

12. hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam revisimus.

IX

1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captivos agentes et praedas remeare cogitabant ad sua.

2. inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine ad unum omnibus contruncatis.

3. Vxor vero Craugasii quae retinens pudorem inviolatum ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.

4. in rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate bifaria stringebatur viduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis arcanisque vitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint, veniret secum beate victurus.

5. quibus contentus expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa et forsitan interempta data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi ut, si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.

6. Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus statim sine ullius evanuit conscientia perculsus suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.

7. qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis adfectavit. et velut paraturus necessaria convivio nuptiali egressus ad villam octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus ´longo proximus intervalloŞ.

8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. et haec quidem haut diu postea contigerunt.

9. Rex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt et diffluvnt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.

X

1. Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.

2. quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit parvulos filios et lacrimans

3. ´enŞ inquit ´cives vestri - procul omen dii caelestes avertant - eadem perlaturi vobiscum ni fortuna adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestraŞ. qua miseratione vulgus ad clementia suapte natura proclive lenitum conticuit aequanimiter venturam operiens sortem.

4. moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam perpetuamque fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae frumentis horrea referserunt.

XI

1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles, aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos.

2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta vel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.

3. nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benivola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia relevatae: indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.

4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento Pannonias furtim vastandas invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabant.

5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per varia limitesque contra interdicta pulsarent.

6. qui vana quaedam causantes et inrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum venire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum onera subirent et nomen.

7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod rebatur inexplicabile, sine ullo pulvere consummando cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium, quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et tirocinia cogere poterit validissima: aurum quippe gratanter provinciales corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgravavit.

8. proinde vallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis erecto naves vehentes quosdam legionarios expeditos alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent inprovisi.

9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes stabant incurvi, longe alia, quam quae gestu praeferebant et verbis altis, mentibus perpensantes .

10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum, meditanteque adloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto ´marha marhaŞ, quod est apud eos signum bellicum, exclamavit eumque secuta incondita multitudo vexillo elato repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur.

11. qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquam perniciem, externis mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus neque cessandi, equo veloci inpositus cursu effuso evasit.

12. stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari nullo vetante direpta est.

13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare - nondum enim exemptum periculis aestimavit - salutis fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum catervis semet inmersit.

14. et quia virtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum.

15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.

16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.

17. Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.

XII

1. Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.

2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis versaretur.

3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano.

5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.

6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur.

7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.

8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.

10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras

2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.

11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.

12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.

13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.

14. nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus capitis interibat.

15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.

16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.

17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.

18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.

19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.

20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.

XIII

1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

2. ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum aestimaretur.