SANCTI AUGUSTINI EPISTULA DE LIBRIS DE CIVITATE DEI

DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Libros De ciuitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi relectos sicut promiseram misi, quod ut fieret, adiuuante quidem deo, filius meus germanus tuus Cyprianus uere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur uolebam.

Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est. Et si duos uis codices fieri, ita diuidendi sunt ut decem libros habeat unus, alius duodecim. Decem quippe illis uanitates refutatae sunt impiorum, reliquis autem demonstrata atque defensa est nostra religio, quamuis et in illis hoc factum sit ubi oportunius fuit et in istis illud.

Si autem corpora malueris esse plura quam duo, iam quinque oportet codices facias, quorum primus contineat quinque libros priores quibus aduersus eos est disputatum qui felicitati uitae huius non plane deorum sed daemoniorum cultum prodesse contendunt, secundus sequentes alios quinque qui uel tales uel qualescumque plurimos deos propter uitam quae post mortem futura est per sacra et sacrificia colendos putant. Iam tres alii codices qui sequuntur quaternos libros habere debebunt. Sic enim a nobis pars eadem distributa est ut quatuor ostenderent exortum illius ciuitatis totidemque procursum siue dicere maluimus excursum, quatuor uero ultimi debitos fines.

Si ut fuisti diligens ad habendos hos libros ita fueris ad legendos, quantum adiuuent experlmento potius tuo quam mea promissione cognosces. Quos tamen nostri fratres ibi apud Carthaginem ad hoc opus pertinentes quod est De ciuitate Dei nondum habent, rogo at petentibus ad describendum dignanter libenterque concedas. Non enim multis dabis sed uix uni uel duobus et ipsi iam ceteris dabunt. Amicis uero tuis siue in populo christiano se desiderent instrui, siue qualibet superstitione teneantur unde uidebuntur posse per hunc nostrum laborem dei gratia liberari, quomodo impertias ipse uideris.

Ego scriptis meis, si dominus uoluerit, crebro curabo requirere quantum accesseris in legendo. Non te autem latet ut eruditum uirum quantum adiuuet ad cognoscendum quod legitur repetitio lectionis. Aut enim nulla aut certe minima est intelligendi difficultas ubi est legendi facilitas, quae tanto maior fit quanto magis iteratur, ut assiduitate [maturescat quod indiligentia] fuerat inmaturum.

Domine eximie meritoque honorabilis ac suscipiende fili Firme, ad eos sane libros quos De academicis recenti nostra conuersatione conscripsi, quoniam eximietati tuae prioribus ad me litteris innotuisse monstrasti, quomodo perueneris quaeso rescribas.

Quantum autem collegerit uiginti duorum librorum conscriptio missus breuiculus indicabit.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page