REGULA SANCTI AUGUSTINI
1. Ante omnia, fratres carissimi, diligatur Deus, deinde et proximus, quia
ista sunt praecepta principaliter nobis data.
2. Haec sunt quae ut observetis, praecipimus in monasterio constituti.
CAPUT I: DE FINE ET FUNDAMENTO VITAE COMMUNIS
3. Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in
domo et sit vobis anima una et cor unum in Deum.
4. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et
distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et tegumentum, non
aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique
sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia
erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus
erat (Act. 4, 32 et 35).
5. Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi sunt monasterium.
libenter illud velint esse commune.
6. Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio quae nec foris
habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam
si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat
invenire. Tantum non ideo se putent esse felices quia invenerunt victum et
tegumentum, quale foris invenire non poterant.
7. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos foris accedere non
audebant, sed sursum cor habeant et terrena vana non quaerant, ne incipiant
esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic
humiliantur et pauperes illic inflantur.
8. Sed rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in saeculo non habeant
fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate
venerunt. Magis autem studeant, non de parentum divitum dignitate, sed de
pauperum fratrum societate, gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de
suis facultatibus aliquid contulerunt, nec de suis divitiis magis
superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo
fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut
fiant, superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant; et quid
prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera
superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?
9. Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis invicem
Deum cuius templa facti estis.
CAPUT II: DE ORATIONE
10. Orationibus instate horis et temporibus constitutis.
11. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum, unde et nomen
accepit; ut si forte aliqui, etiam praeter horas constitutas, si eis vacat,
orare voluerint, non eis sit impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverit.
12. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur
in voce.
13. Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita
scriptum est ut cantetur, non cantetur.
CAPUT III: DE FRUGALITATE ET MORTIFICATIONE
14. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum
valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen
extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
15. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum
consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite; nec solae
vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum.
16. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in
victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quos facit alia
consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non
sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi.
17. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium,
aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod
aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non
datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quamvis
usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire
nequiverint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia
honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda
perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites
laboriosi, fiant pauperes delicati.
18. Sane, quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne
graventur, ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius
recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc
illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem
suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent. Nec ibi
eos teneat voluptas iam vegetos, quo necessitas levarat infirmos. Illi se
aestiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores; melius
est enim minus egere, quam plus habere.
CAPUT IV: DE CUSTODIA CASTITATIS ET FRATERNA CORRECTIONE
19. Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere sed
moribus.
20. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state.
21. In incessu, in statu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram decet sanctitatem.
22. Oculi vestri, et si iaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nemine.
Neque enim, quando proceditis, feminas videre prohibemini, sed appetere, aut
ab ipsis appeti velle, criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed
aspectu quoque, appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis
vos animos habere pudicos, si habetis oculos impudicos, quia impudicus
oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente
lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam
carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione
corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
23. Nec putare debet qui in femina figit oculum et illius in se ipse diligit
fixum, ab aliis se non videri, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus se
videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid
faciet de illo desuper inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus
est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo
vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet
omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa
commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens
oculum (Prov. 27, 20).
24. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et feminae sunt,
invicem vestram pudicitiam custodite; Deus enim qui habitat in vobis, etiam
isto modo vos custodiet ex vobis.
25. Et si hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum
adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediatur, sed de proximo
corrigatur.
26. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die, id ipsum
eum facere videritis, iam velut vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc
potuit invenire; prius tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum
vel trium possit ore convinci et competenti severitate coërceri. Nec vos
iudicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non
estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire
permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet
occultare, cum timet sanari, nonne crudeliter abs te sileretur et
misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eum debes manifestare, ne
perniciosius putrescat in corde?
27. Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si
negaverit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi,
ne forte possit, secretius correptus, non innotescere ceteris. Si autem
negaverit, tunc nescienti adhibendi sunt alii, ut iam coram omnibus possit
non ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus convinci. Convictus vero,
secundum praepositi, vel etiam presbyteri ad cuius dispensationem pertinent,
arbitrium, debet emendatoriam sustinere vindictam. Quam si ferre
recusaverit, etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate proiciatur.
Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera
plurimos perdat.
28. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis,
prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis, diligenter et
fideliter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.
29. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliqua
litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur
illi et oretur pro illo; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum
arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.
CAPUT V: DE HIS QUIBUS UTITUR TRANSITURA NECESSITAS EORUMQUE CUSTODIBUS
30. Vestes vestras in unum habete, sub uno custode vel duobus vel quot
sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur; et sicut
pascimini ex uno cellario, sic induimini ex uno vestiario. Et, si fieri
potest, non ad vos pertineat, quid vobis induendum pro temporis congruentia
proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque vestrum quod deposuerat, an aliud
quod alter habuerat; dum tamen unicuique, quod cuique opus est, non negetur.
Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur
aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat et indignum se esse qui
ita vestiatur, sicut alius frater eius vestiebatur, hinc vos probate quantum
vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis
litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod
posueritis, in uno tamen loco, sub communibus custodibus habete quod
ponitis.
31. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in
commune fiant, maiori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis
singuli propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non
quaerat quae sua sunt (1 Cor. 13, 5), sic intellegitur, quia communia
propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem
communem quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius profecisse
noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat,
quae permanet, caritas.
32. Consequens ergo est ut etiam si quis suis filiis, vel aliqua
necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio constitutis, aliquid
contulerit, vel aliquam vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria
deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate praepositi, ut in
re communi redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliquis rem
sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
33. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis,
sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis
nimius appetitus.
34. Lavacrum etiam corporum, cuius infirmitatis necessitas cogit, minime
denegetur, sed fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut, etiam si
nolit, iubente praeposito, faciat quod faciendum est pro salute. Si autem
velit, et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat. Aliquando enim,
etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat.
35. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo Dei, dicenti quid sibi
doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori,
quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.
36. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fueiit, rninus quam duo
vel tres. Nec ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipse
voluerit, sed cum quibus praepositus iusserit, ire debebit.
37. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua
imbecillitate, etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet iniungi, ut
ipse de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit.
38. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus
praeponuntur, sine murmure serviant fratribus suis.
39. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam qui petierit,
non accipiat.
40. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria,
dare non differant, sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
CAPUT VI: DE PETENDA VENIA ET OFFENSIS CONDONANDIS
41. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat
in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim
legitis: Qui odit fratrem suum homicida est (1 Io. 3, 15).
42. Quicumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, alterum
laesit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui
laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt,
invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras, quas
utique, quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est
autem qui, quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi
dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad
veniam petendam difficilius inclinatur. Qui autem numquam vult petere
veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiam si inde
non proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa
fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde
facta sunt vulnera.
43. Quando autem necessitas disciplinae, minoribus coërcendis, dicere vos
verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a
vobis exigitur, ut ab eis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse
subiectos, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed
tamen petenda venia est ab omnium Domino, qui novit etiam eos, quos plus
iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis,
sed spiritalis inter vos debet esse dilectio.
CAPUT VII: DE REGENDI OBOEDIENDIQUE RATIONE
44. Praeposito tamquam patri oboediatur, honore servato, ne in illo
offendatur Deus; multo magis presbytero, qui onmium vestrum curam gerit.
45. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non
neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad
praepositum praecipue pertinebit; ita, ut ad presbyterum, cuius est apud vos
maior auctoritas, referat, quod modum vel vires eius excedit.
46. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominantem, sed
caritate servientem felicem. Honore coram vobis praelatus ist vobis, timore
coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum
praebeat exemplum, corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat
infirmos, patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metum imponat. Et
quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam
timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem.
47. Unde vos magis oboediendo, non solum vestri, verum etiam ipsius
miseremini, quia inter vos, quanto in loco superiore, tanto in periculo
maiore versatur.
CAPUT VIII: DE REGULAE OBSERVANTIA
48. Donet Dominus, ut observetis haec omnia cum dilectione, tamquam
spiritalis pulchritudinis amatores et bono Christi odore de bona
conversatione flagrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub
gratia constituti.
49. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne
per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi
vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum
omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse,
doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur et in
temptationem non inducatur.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |