AUGUSTINI SERMO XCIX

Quod admonemur domini eloquiis de diuinis lectionibus, hinc credentes deum uelle nos loqui, proferimus charitati uestrae, illo adiuuante, sermonem de remissione peccatorum. euangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque uersata est ante oculos cordis uestri. uidistis enim, non carne, sed mente, dominum Iesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo inuitatum non fastidientem. uidistis etiam mulierem in ciuitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non inuitatam irruisse conuiuio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. irruens quasi importuna conuiuio, opportuna beneficio - nouerat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem uenerat, sciebat - : accessit ergo, non ad caput domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulauerat, uestigia recta quaerebat. prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lauit domini pedes obsequio confessionis. capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed deuotionem ostendebat.

quia ergo tetigit dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes eius: Pharisaeus qui inuitauerat dominum Iesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, "qui dicunt longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum;" putauit dominum nescisse mulierem: hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: "hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes." ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. nam illum nescisse, unde sciebat? quid enim si sciebat, o Pharisaee, inuitator et irrisor domini? dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. unde scis, nescisse dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes eius, nisi quia tersit, nisi quia unxit? haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? ad illius ergo Pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: "recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum." accessit autem ad dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.

audiuit enim dominus Pharisaeum cogitantem. iam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat uidere peccantem, qui potuit audire cogitantem. proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus traiicere uolebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, "sitio. " quid est, "sitio?" desidero fidem tuam. dicuntur ergo uerba domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et inuitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, dominum Iesum Christum pariter uidentibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. "debebat unus," inquit, " quinquaginta denarios, alius quingentos, donauit ambobus: quis eum plus dilexit?" respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: "credo," domine, "cui plus donauit." et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: "uides hanc mulierem? intraui in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lauit mihi pedes, et capillis suis tersit. osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessauit pedes meos osculari. oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. ideo dico: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. cui autem modicum dimittitur, modicum diligit."

oritur quaestio profecto soluenda, quae attentionem uestrae charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus uerbis ad totam eius obscuritatem remouendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, iam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae auiditatem impediens ostendat quod dictum est: "spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." metuendum est, et ualde metuendum, ne in his uerbis domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus fauent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: "et sicut quidam dicunt nos dicere, faciamus mala, ut ueniant bona." dicit enim aliquis: si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, domino ipso dicente, " dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum." quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? denique addidit et adiunxit, "cui autem modicum dimittitur, modicum diligit." nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam dominum meum? uidetis certe profunditatem quaestionis: scio, uidetis. uidetis angustias temporis, et hoc uidetis et sentitis.

accipite ergo pauca. si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. da nunc duos homines, ut sub exemplis euidentioribus quod proposui cogitetis. unus eorum peccatis plenus est, diu pessime uixit; alter eorum pauca peccauit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus Donatum est uni, minus alteri. interrogo quantum quisque diligat. si inuenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccauit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. interrogo alium quantum diligat, inuenio minus: nam si inuenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo uerbis domini? quomodo uerum erit quod ueritas dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccaui; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. tu uerum dicis, an Christus? ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit." illi ergo plus credo, qui te plus nouit. parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. quid ergo, inquit, facere debui? multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? angustat nos; sed dominus qui haec uera proposuit, ab angustiis liberet me.

dictum est hoc propter Pharisaeum illum, qui uel nulla uel pauca se putabat habere peccata. non enim dominum inuitaret, nisi aliquantum diligeret. sed quam parum erat? non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae nouerat quid sanaretur, et a quo sanaretur. o Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. quid ergo, inquit ille? ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. uenit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. sed petra est refugium hericiis et leporibus. uenit ergo ad petram, inuenit refugium, accipit auxilium. alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? contra domini uerba ueniemus, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ita plane, cui modicum dimittitur. sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? deo gratias, quod motu et uoce uestra intellexisse uos significastis. iam, ut uideo, soluta quaestio est. hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante deo pauca commisit. cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. adulter non fuisti in illa tua uita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. hoc tibi dicit deus tuus: regebam te mihi, seruabam te mihi. ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. agnosce ergo gratiam eius, cui debes et quod non admisisti. mihi debet iste quod factum est, et dimissum uidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.

iam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis breuitate soluimus; aut si nondum soluimus debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breuiter uideamus de remissione peccatorum. homo putabatur Christus, et ab illo qui inuitauit, et ab eis qui pariter discumbebant. nescio quid illa peccatrix plus in domino uiderat. nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? nouerat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem nouerant hominem non posse dimittere. et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes domini, omnes hi nouerant hominem non posse peccata dimittere. cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. denique cum dixisset mulieri, "dimittuntur tibi peccata tua;" continuo illi, "quis est iste qui et peccata dimittit?" quis est iste, quem iam mulier peccatrix cognouit? tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia maiore forsitan febre mentem etiam perdidisti. nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et deum credidit. "quis est iste," inquiunt, "qui et peccata dimittit?" et dominus, "quis est iste," dicentibus, non dixit, filius dei, uerbum dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, soluit quaestionem motus illorum. qui enim uidebat discumbentes, audiebat cogitantes; conuersus ad mulierem, "fides tua," inquit, "te saluam fecit." isti qui dicunt, " quis est iste qui et peccata dimittit?" qui me putant hominem, hominem putent. "fides tua te saluam fecit."

medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praeuidebat. futuri erant homines qui dicerent: ego peccata dimitto, ego iustifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, "noli me tangere." usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in gestis ipsis legere potestis, cum eis a cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos uelut nostra contagio perueniret. uide si non est, "noli me tangere, quia mundus sum." alio autem die, ubi opportunius erat, commemorauimus eos huius miserrimae uanitatis, cum ageretur de ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se scriptura dei fuisse commonitos, quia uidelicet scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis:" diximus, si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis;" quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, "et cum iniqua gerentibus non introibo?" ergo in hoc quod dicunt, "noli me tangere, quia mundus sum," similes sunt illi Pharisaeo qui dominum inuitauerat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. melior ergo Iudaeis quam haereticis apparuit intellectus. Iudaei quid dixerunt? "quis est hic, qui et peccata dimittit?" audet sibi homo hoc usurpare? quid contra haereticus? ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. respondeat illi, non ego, sed Christus: o homo, quando ego a Iudaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. non ego, respondet tibi Christus. o haeretice, tu cum sis homo, dicis: ueni, mulier; ego te saluam facio. ego cum putarer homo, dixi: "uade, mulier; fides tua saluam te fecit."

respondent, "nescientes," sicut ait apostolus, "neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant:" respondent et dicunt, si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, "quae solueritis in terra, soluta erunt et in coelo." nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. daturus erat dominus hominibus spiritum sanctum, et ab ipso spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum uolebat intelligi dimitti peccata. nam quid es homo, nisi aeger sanandus? uis mihi esse medicus? mecum quaere medicum. nam hoc ut euidentius ostenderet dominus, ab spiritu sancto quem donauit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, "accipite spiritum sanctum;" et cum dixisset, "accipite spiritum sanctum," continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" hoc est, spiritus dimittit, non uos. spiritus autem deus est. deus ergo dimittit, non uos. sed ad spiritum quid estis uos? "nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis?" et iterum: "nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia uiua templa sunt.

sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. per Ioannem quibusdam dedit, ipsi Ioanni per quem dedit? merito uolens deus hoc ostendere, et huic ueritati attestari, cum quidam in Samaria euangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo euangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt spiritum sanctum, et baptizati erant. nuntiatum est discipulis, qui erant Ierosolymis, et uenerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent spiritum sanctum. et ita factum est: uenerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt spiritum sanctum. quia tunc sic dabatur spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. acceperunt ergo spiritum sanctum, et in eis euidenter apparuit. quod cum uidisset Simon, putans hoc esse hominum, uoluit esse et suum. quod hominum putauit, ab hominibus emere uoluit. "quantam," inquit, "uultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur spiritus sanctus?" tunc eum detestatus Petrus ait: "non est tibi pars neque sors in hac fide. donum enim dei putasti pecunia comparandum? pecunia tua tecum sit in perditionem:" et caetera quae ibi congruenter locutus est.

quare autem hoc ego commemorare uolui, intendat charitas uestra. oportebat ut deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putauit Simon, hominum illud esse, non dei. quanquam et ipsi discipuli iam hoc nouerant. nam centum uiginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem uenit spiritus sanctus. quis enim tunc eis manus imposuerat? et tamen uenit, et primos impleuit. post illud scandalum Simonis, quid egit deus? uidete doctorem, non sermonibus, sed rebus. idem ipse Philippus, qui baptizauerat homines, et non in eos uenerat spiritus sanctus, nisi conuenissent apostoli, et eis manus imposuissent, baptizauit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adorauerat in Ierusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, euangelizauit Christum. credidit eunuchus in Christum, et ait cum uenissent ad quamdam aquam: "ecce aqua, quis prohibet me baptizari?" ait illi Philippus: "si credis in Iesum Christum?" respondit ille: "credo filium dei esse Iesum Christum." continuo descendit cum illo in aquam. impleto baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut uenirent apostoli, sed continuo uenit spiritus sanctus. soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.

deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus uenit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Iesum, et illi, et eis qui cum illo erant. adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent - natum quippe erat inter Iudaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex gentibus facti erant, scandalum, id est, Iudaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi - ; ut hanc deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, uenit spiritus sanctus, impleuit Cornelium, impleuit eos qui cum illo erant. et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: quid de aqua dubitas? iam ego hic sum.

secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in ecclesia, credat, accedat ad pedes domini, quaerat uestigia domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. pedes domini, praedicatores euangelii. capilli mulieris, superfluae possessiones. tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, "imitatores mei estote, sicut et ego Christi." baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Iesu Christi: audiat a domino, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite." secura sit et in illo, siue in bonum euangelistam incurrat, siue in eum qui quod dicit non facit. a domino enim secura audit, "uade, mulier; fides tua te saluam fecit."

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page