AUGUSTINI DE TRINITATE LIBER XII
[I 1] Age nunc uideamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore recte adhuc dicitur ad exterior deputabitur sed adiuncta quadam uita sua qua exterior deputabitur sed adiuncta quadam uita sua qua compages corporis et omnes sensus uigent quibus instructus est ad exteriora sentienda. Quorum sensorum imagines infixae in memoria cum recordando reuisuntur res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore nisi quod figura corporis non proni sed erecti sumus. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit ne meliore nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus a quibus corporis erectione distamus. Non ut in ea quae sublimia sunt in corporibus animum proiciamus. Nam uel in talibus quietem uoluntatis appetere prosternere est animum. Sed sicut corpus ad ea quae sunt excelsa corporum, id est ad caelestia, naturaliter erectum est, sic animus quae substantia spiritalis est ad ea quae sunt in spiritalibus excelsa erigendus est non elatione superbiae sed pietate iustitiae.
[II 2] Possunt autem et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus corporalia et ea memoriae fixa reminisci atque in eis appetere conducibilia, fugere incommoda. Verum ea notare ac non solum naturaliter rapta sed etiam de industria memoriae commendata retinere et in obliuionem iamiamque labentia recordando atque cogitando rursus imprimere ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione firmetur, fictas etiam uisiones hinc atque inde recordata quaelibet sumendo et quasi assuendo componere, inspicere quemadmodum in hoc rerum genere quae uerisimilia sunt discernantur a ueris, non spiritalibus sed ipsis corporalibus, haec atque huiusmodi, quamuis in sensibilibus atque in eis quae inde animus per sensum corporis traxit agantur atque uersentur, non sunt tamen rationis expertia nec hominibus pecoribusque communia. Sed sublimioris rationis est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas quae nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent, atque his nisi subiungeretur aliquid nostrum, non secundum eas possemus de corporalibus iudicare. Iudicamus autem de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum quam incommutabiliter manere mens nouit.
[III 3] Illud uero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita uersatur ut non sit nobis commune cum pecore rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia qua subhaeremus intellegibili atque incommutabili ueritati tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inuentum est uiro adiutorium simile illi nisi de illo detractum in coniugium formaretur, ita menti nostrae qua supernam et internam consulimus ueritatem nullum est ad usum rerum corporalium quantum naturae hominis sat est simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum non ad unitatis diuortium separatum sed in auxilium societatis quasi deriuatum in sui operis dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, uel consilium et exsecutionem, uel rationem et appetitum rationalem, uel si quo alio modo significatius dici possunt, una mentis natura complectitur ut quemadmodum de illis dictum est: Erunt duo in carne una, sic his dici possit: 'Duo in mente una.'
[IV 4] Cum igitur disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae commemoraui nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trintatem, in tota quaerimus non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum ut tertium aliquid iam quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est ut si desit actio temporalium cui operi necessarium sit adiutorium propter quod ad haec inferiora administranda deriuetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inueniatur, et facta iam ista distributione in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum non solum trinitas sed etiam imago dei; in hoc autem quod deriuatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago dei possit inueniri.
[V 5] Proinde non mihi uidentur probabilem afferre sententiam qui sic arbitrantur trinitatem imaginis dei in tribus personis quod attinet ad humanam naturam posse reperiri ut in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur, quod quasi uir ipse patris personam intimet, filii uero quod de illo ita processit ut nasceretur, atque ita tertiam personam uelut spiritus dicunt esse mulierem quae ita de uiro processit ut non ipsa esset filius aut filia, quamuis ea concipiente proles nasceretur; dixit enim dominus de spiritu sancto quod a patre procedat et tamen filius non est. In huius igitur opinionis errore hoc solum probabiliter affertur quod in origine factae feminae secundum sanctae scripturae fidem satis ostenditur non omne quod de aliqua persona ita exsistit ut personam alteram faciat filium posse dici quandoquidem de uiri persona exstitit persona mulieris nec tamen eius filia dicta est. Cetera sane ita sunt absurda, immo uero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit spiritum sanctum matrem filii dei putare et coniugem patris. Fortassis quippe respondeatur haec in carnalibus habere offensionem dum corporei conceptus partusque cogitantur. Quamquam et haec ipsa castissime cogitent quibus mundis omnia munda sunt, immundis autem et infidelibus quorum polluta est et mens et conscientia ita nihil est mundum ut quosdam eorum etiam de uirgine secundum carnem natus Christum offendat. Sed tamen in spiritalibus illis summis, ubi non est aliquid uiolabile aut corruptibile nec natum ex tempore nec ex informi formatum, si qua dicuntur talia ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae genera quamuis longe remotissime facta sunt, non debent cuiusquam sobriam perturbare prudentiam ne cum uanum deuitat horrorem in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporibus ita spiritalium reperire uestigia ut cum inde sursum uersus duce ratione ascendere coeperit, ut ad ipsam incommutabilem ueritatem per quam facta sunt ista perueniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam uxorem sibi eligere sapientiam quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti, aut uero ipsa sapientia sexu femina est quia femini generis uocabulo et in graeca et in latina lingua enuntiatur.
[VI 6] Non ergo propterea respuimus istam sententiam quia timemus sanctam et inuiolabilem atque incommutabilem caritatem tamquam coniugem dei patris de illo exsistentem sed non sicut prolem ad gignendum uerbum per quod facta sunt omnia cogitare, sed quia eam falsam diuina scriptura euidenter ostendit. Dixit enim deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; paulo post autem dictum est: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Nostram certe quia pluralis est numerus non recte diceretur si homo ad unius personae imaginem fieret siue patris siue filii siue spiritus sancti, sed quia fiebat ad imaginem trinitatis propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in trinitate credendos arbitraremur tres deos cum sit eadem trinitas unus deus: Et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem dei, pro eo ac si diceret, ad imaginem suam.
[7] Sunt enim tales usitatae in illis litteris locutiones quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter aduertunt ut putent ita dictum, Fecit deus ad imaginem dei, quasi diceretur, 'Fecit pater ad imaginem filii,' sic uolentes asserere in scripturis sanctis deum dictum etiam filium quasi desint alia uerissima et manifestissima documenta ubi non solum deus sed etiam uerus deus dictus est filius. In hoc enim testimonio dum aliud soluere intendunt sic se implicant ut expedire non possint. Si enim pater fecit ad imaginem filii ita ut non sit homo imago patris sed filii, dissimilis est patri filius.Si autem pia fides docet, sicuti docet, filium esse ad aequalitatem essentiae similem patri, quod ad similitudinem filii factum est necesse est etiam ad similitudinem patris factum sit. Deinde si hominem pater non ad suam sed ad filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 'tuam,' sed ait, nostram, nisi quia trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius ueri dei quia ipsa trinitas unus uerus deus est?
Locutiones autem sunt innumerabiles tales in scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum quasi alteri dixerit, A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis ac si diceret, in corde inimicorum 'tuorum'; ei quippe regi dixerat, in est, domino Iesu Christo, Populi sub te cadent, quem regem intellegi uoluit cum diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in noui testamenti litteris inueniuntur, sed tamen ad romanos apostolus: De filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri tamquam de alio supra diceret. Quid est enim filius dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est filius dei? Ergo quomodo hic cum audimus filius dei in uirtute Iesu Christi, aut filius dei secundum spiritum sanctificationis Iesu Christi, aut filius dei ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, cum dici potuisset usitate, in uirtute 'sua,' aut secundum spiritum sanctificationis 'suae,' aut ex resurrectione mortuorum 'eius' uel mortuorum 'suorum,' non cogimur intellegere aliam personam sed unam eandemque scilicet filii dei domini nostri Iesu Christi; ita cum audimus: Fecit deus hominem ad imaginem dei, quamuis posset usitatius dici, ad imaginem suam, non tamen cogimur aliam personam intellegere in trinitate, sed ipsam unam eandemque trinitatem qui est unus deus, ad cuius imaginem factus est homo.
[8] Quae cum ita sint, si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem dei factus homo antequam uxor ei fieret et antequam filium propagarent quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: 'Iam trinitas erat quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere uiri et filius in lumbis patris'? Cur ergo cum scriptura dixisset: Fecit deus hominem ad imaginem dei, contexuit dicens: Fecit eum masculum et feminam, fecit eos et benedixit eos (uel si ita distinguendum est: Et fecit deus hominem, ut deinde inferatur ad imaginem dei fecit eum, et tertia subiunctio sit masculum et feminam fecit eos; quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam ne quasi monstrosum aliquid intellegeretur sicuti sunt quos hermaphroditos uocant, cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari propter id quod dictum est: Duo in carne una)? Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem dei facta praeter masculum et feminam non commemorat scriptura? Ad implendam quippe imaginem trinitatis debuit addere et filium, quamuis adhuc in lumbis patris constitutum sicut mulier erat in latere. An forte iam facta erat et mulier, et scriptura breui complexione constrinxerat quod postea quemadmodum sit factum diligentius explicaret, et propterea filius commemorari non potuit quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea breuitate complecti spiritus suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de uiri latere assumptam suo postmodum loco narrauit et tamen hic eam nominare non praetermisit.
[VII 9] Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae trinitatis, hoc est ad imaginem dei, ut eadem imago in tribus intellegatur hominibus praesertim cum apostolus uirum dicat esse imaginem dei, et propterea uelamentum ei capitis demat quod mulieri adhibendum monet ita loquens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Mulier autem gloria uiri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis, cur ea detracta de latere uiri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago dei, sicut in ipsa summa trinitate et unaquaeque persona deus est, cur et mulier non est imago dei? Nam propterea caput uelare praecipitur quod ille quia imago dei est prohibetur.
[10] Sed uidendum est quomodo non sit contrarium quod dicit apostolus non mulierem sed uirum esse imaginem dei huic quod scriptum est in genesi: Fecit deus hominem ad imaginem dei; fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos. Ad imaginem quippe dei naturam ipsam humanam factam dicit quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine dei separat feminam. Dicto enim quod fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum, inquit, masculum et feminam, uel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per apostolum audiuimus uirum esse imaginem dei unde caput uelare prohibetur, mulierem autem non et ideo ipsa hoc facere iubetur nisi, credo, illud esse quod iam dixi cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum uiro suo esse imaginem dei ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet non est imago dei; quod autem ad uirum solum attinet imago dei est tam plena atque integra quam in unum coniuncta muliere? Sicut de natura humanae mentis diximus quia et si tota contempletur ueritatem, imago dei est, et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione deriuatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit ueritatem imago dei est; ex qua uero intenditur in agenda inferiora non est imago dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde formatur ad imaginem dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet, ideo uir non debet uelare caput. Quia uero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque uersatur periculosa est nimia in inferiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat uelamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis angelis sacrata et pia significatio. Nam deus non ad tempus uidet, nec aliquid noui fit in eius uisione atque scientia cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur sicut inde afficiuntur sensus uel carnales animalium et hominum uel etiam caelestes angelorum.
[11] In isto quippe manifesto sexu masculi e feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium uel hinc intellegi potest quod cum alio loco dicat ueram uiduam esse desolatam sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in domino et persistere in orationibus nocte et die, hic dicat mulierem seductam in praeuaricatione factam saluam fieri per filiorum generationem et addidit: Si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quasi uero possit obesse bonae uiduae si uel filios non habuerit uel hi quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona tamquam filii sunt uitae nostrae secundum quam quaeritur cuius uitae sit quisque, id est quomodo agat haec temporalia, quam uitam graeci non *zooeen sed *bion uocant, et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent (opera uero misericordiae nihil prosunt siue paginis siue iudaeis qui Christo non credunt siue quibusque haereticis uel scismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non inuenitur), manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice quia de uelando muliebri capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur inane remanebit.
[12] Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter uana est quae opinatur deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: Renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est, et alibi apertius: Exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus eius induite nouum qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Si ergo spiritu mentis nostrae renouamur, et ipse est nouus homo qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem sed secundum rationalem mentem ubi potest esse agnitio dei hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. Secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi, et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet cum sint nobiscum gratiae cohaeredes et alio loco idem apostolus dicat: Omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est iudaeus neque graecus, non est seruus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim uos unum estis in Christo Iesu? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renouantur ad imaginem dei ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo uir propterea non debet caput uelare quia imago est et gloria dei, mulier autem debet quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis quae ad temporalia gubernanda deflectitur ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos sed etiam feminas habere manifestum est. [13] Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur; in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur.
[VIII] Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes unde incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio ubi iam homo interior possit agnosci. Qui etiam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi uiri portione, inueteratur inter inimicos suos uirtutis inuidos daemones cum suo principe diabolo, aeternorumque illa uisio ab ipso etiam capite cum coniuge uetitum manducante subtrahitur ut lumen oculorum eius non sit cum illo, ac sic ab illa inlustratione ueritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientiae ad uidendum quam inhonesti atque indecori remanserint tamquam folia dulcium fructuum sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona uerba contexunt ut male uiuentes quasi bene loquendo contegant turpitudiem suam.
[IX 14] Potestatem quippe suam diligens anima a communi uniuerso ad priuatam partem prolabitur, et apostatica illa superbia quod initium peccati dicitur, cum in uniuersitate creaturae deum rectorem secuta legibus eius optime gubernari potuisset, plus aliquid uniuerso appetens atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius uniuersitate, in curam partilem truditur et sic aliquid ampliius concupiscendo minuitur, unde et auaritia dicitur radix omnium malorum; totumque illud ubi aliquid proprium contra leges quibus uniuersitas administratur agere nititur per corpus proprium gerit quod partiliter possidet, atque ita formis et motibus corporalibus defectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus quas memoriae fixit inuoluitur et phantastica fornicatione turpiter inquinatur omnia officia sua ad eos fines referens quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis uoluptatis immergitur.
[X 15] Cum ergo bona uoluntate ad interiora ac superiora percipienda quae non priuatim sed communiter ab omnibus qui talia diligunt sine ulla angustia uel inuidia casto possidentur amplexu uel sibi uel aliis consulit, etsi fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium quia et hoc temporaliter gerit et modum agendi non teneat quem debebat, humana temptatio est. Et magnum est hanc uitam sic degere quam uelut uiam redeuntes carpimus ut temptatio nos non apprehendat nisi humana. Hoc enim peccatum extra corpus est nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum uero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur propter experiendi uel excellendi uel contrectandi cupiditatem ut in his finem boni sui ponat aliquid agit, quidquid agit turpiter agit, et fornicatur in corpus proprium peccans, et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et uana meditatione componens ut ei nec diuinum aliquid nisi tale uideatur, priuatim auara fetatur erroribus et priuatim prodiga inanitur uiribus. Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem semet ab exordia prosiliret, sed sicut scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet.
[XI 16] Quomodo enim coluber non apertis passibus sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus neglegentes minutatim occupat, et incipiens a peruerso appetitu similitudinis dei peruenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima pelliceas tunicas mortalitate meruerunt. Honor enim hominis uerus est imago et similitudo dei quae non custoditur nisi ad ipsum a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaeretur deo quanto minus diligitur proprium. Cupiditate uero experiendae potestatis suae quodam nutu suo ad se ipsum tamquam ad medium proruit. Ita cum uult esse sicut ille sub nullo, et ab ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id est ad ea quibus pecora laetantur; atque ita cum sit honmor eius similitudo dei, dedecus autem eius similitudo pecoris: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima nisi per medium sui? Cum enim neglecta caritate sapientiae quae semper eodem modo manet concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, inflat non aedificat; ita praegrauatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae medietatis experimentum poena sua discit quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis uiribus nisi gratia conditoris sui ad poenitentiam uocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis huius nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? De qua gratia suo loco quando ipse praestiterit disseremus. [XII 17] Nunc de illa parte rationis ad quam pertinet scientia, id est cognitio rerum temporalium atque mutabilium nauandis uitae huius actionibus necessaria, susceptam considerationem quantum dominus adiuuat peragamus.
Sicut enim in illo manifesto coniugio duorum hominum qui primi facti sunt non manducauit serpens de arbore uetita sed tantummodo manducandum persuasit, mulier autem non manducauit sola sed uiro suo dedit et simul manducauerunt, quamuis cum serpente sola locuta et ab eo sola seducta sit, ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et dinoscitur, occulto quodam secretoque coniugio carnalis, uel ut ita dicam qui in corporis sensus intenditur sensualis animae motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientiae. Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur; aeterna uero et incommutabilia spiritalia ratione sapientiae intelleguntur. Rationi autem scientiae appetitus uicinus est quantoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur ratiocinatur ea quae scientia dicitur actionis; si bene ut eam notitiam referat ad finem summi boni; si autem male ut eis fruatur tamquam bonis talibus in quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni mentis quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi uiuacitate uersatur carnalis ille sensus uel animalis ingerit quandam inlecebram fruendi se, id est tamquam bono quodam priuato et proprio non tamquam publico atque communi quod est incommutabile bonum, tunc uelut serpens alloquitur feminam. Huic autem inlecebrae consentire de ligno prohibito manducare est. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superioris uero auctoritate consilii ita membra retinentur ut non exhibeantur iniquitatis arma peccato, sic habendum existimo uelut cibum uetitum mulier sola comederit. Si autem in consensione male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur ita decernitur quodcumque peccatum ut si potestas sit etiam corpore compleatur, intellegenda est illa mulier dedisse uiro suo secum simul edendum inlicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suauiter uerum etiam efficaciter perpetrandum mente decerni nisi et illa mentis intentio penes quam summa potestas est membra in opus mouendi uel ab opere cohibendi malae actioni cedat et seruiat.
[18] Nec sane cum sola cogitatione mens oblectatur inlicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et uoluens libenter quae statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus uenia petenda est pectusque percutiendum atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra, faciendumque quod sequitur atque in oratione iungendum: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset inlicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno si delectationibus inlicitis a quibus se continuo deberet auertere cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala sed tantum suauiter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine uiro posse damnari. Absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur nisi haec quae sine uoluntate operandi sed tamen cum uoluntate animum talibus oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur.
[19] Haec itaque disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaestiuimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis, officiis per quaedam singula distributis tamen in utroque mentis unitate seruata, salua illius ueritatis historia quam de duobus primis hominibus, uiro scilicet eiusque muliere de quibus propagatum est genus humanum, diuina tradit auctoritas ad hoc tantummodo audienda est ut intellegatur apostolus imaginem dei uiro tantum tribuendo non etiam feminae, quamuis in diuerso sexu duorum hominum aliquid tamen significare uoluisse quod in uno homine quaereretur.
[XIII 20] Nec me fugit quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et diuini eloquii tractatores cum in homine uno cuius uniuersam animam bonam quendam paradisum esse senserunt duo ista requirerent, uirum mentem, mulierem uero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua uir ponitur mens, sensus uero corporis mulier, uidentur apte omnia conuenire si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et uolatilibus scriptum est non esse inuentum uiro adiutorium simile illi et tunc est ei mulier facta de latere. Propter quod ego non putaui pro muliere sensum corporis esse ponendum quem uidemus nobis et bestiis esse communem, sed aliquid uolui quod bestiae non haberent, sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimaui qui legitur spientior omnibus pecoribus terrae. In eis quippe naturalibus bonis quae nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uiuacitate quadam sensus excellit, non ille de quo scriptum est in epistula quae est ad hebraeos ubi legitur perfectorum esse solidum cibum qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes), sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore per quem non solum a nobis uerum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.
[21] Sed siue isto siue illo siue aliquo alio modo accipiendum sit quod apostolus uirum dixit imaginem et gloriam dei, mulierem autem gloriam uiri, apparet tamen cum secundum deum uiuimus, mentem nostram in inuisibilia eius intentam ex eius aeternitate, ueritate, caritate proficienter debere formari, quiddam uero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec uita non agitur dirigendum, non ut conformetur huic saeculo finem constituendo in bonis talibus et in ea detorquendo beatitudinis appetitum, sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus per ista transeuntes, illis inhaerentes.
[XIV] Habet enim et scientia modum suum bonum si quod in ea inflat uel inflare assolet aeternorum caritate uincatur, quae non inflat sed, ut scimus, aedificat. Sine scientia quippe nec uirtutes ipsae quibus recte uiuitur possunt haberi per quas haec uita misera sic gubernetur ut ad illam quae uere beata est perueniatur aeternam.
[22] Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamuis enim et illa quae sapientia est possit scientia nuncupari sicut et apostolus loquitur ubi dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, quam scientiam profecto contemplationis dei uult intellegi quod sanctorum summum erit praemium; tamen ubi dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit et unde possit utrumque dinosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus inuenio scriptum esse in libro Iob eodem sancto uiro loquente: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia est. In hac differentia intellegendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. 'Pietatem' quippe hoc loco posuit 'dei cultum,' quae graece dicitur *theosebeia; nam hoc uerbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam deus cuius solius immutabilis est natura? Et quis cultus eius nisi amor eius quo nunc desideramus eum uidere credimusque et speramus nos esse uisuros, et quantum proficimus uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem 'in manifestatione'? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem; hoc etiam quod Iohannes: Dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. De his atque huiusmodi sermo ipse mihi uidetur esse sermo sapientiae. Abstinere autem a malis quam Iob scientiam dixit esse rerum procul dubio temporalium est quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus ut ad illa bona aeterna ueniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et iuste agimus ad eam pertinet scientiam siue disciplinam qua in euitandis malis bonisque appetendis actio nostra uersatur, et quidquid propter exempla uel cauenda uel imitanda et propter quarumque rerum quae nostris adcommodata sunt usibus necessaria documenta historica cognitione colligimus.
[23] De his ergo sermo cum fit, eum scientiae sermonem puto discernendum a sermone sapientiae ad quam pertinent ea quae nec fuerunt nec futura sunt sed sunt, et propter eam aeternitatem in qua sunt et fuisse et esse et futura esse dicuntur sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent aut sic futura sunt quasi nunc non sint, sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem non tamquam in spatiis locorum fixa ueluti corpora, sed in natura incorporali sic intellegibilia praesto sunt mentis aspectibus sicut ista in locis uisibilia uel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intellegibiles incorporalesque rationes, uerum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intellegibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie peruenire paucorum est, et cum peruenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse peruentor, sed ueluti acies ipsa reuerberata repellitur et fit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur ut sit quo redire possit quae cogitur inde transire, quamuis si ad memoriam cogitatio non rediret atque ibi quod commendauerat inuenieret, uelut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur idque inueniret ubi primum inuenerat, in illa incorporea ueritate unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet uerbi gratia quadrati corporis incorporalis et immutabilis ratio sic in ea manet hominis cogitatio, si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit peruenire. Aut si alicuius artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri; tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus et quasi glutiens in uentre ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare et in disciplinam quod sic didicerit traicere. Quod si fuerit omnimoda obliuione deletum, rursus doctrina duce ad id uenietur quod penitus exciderat et sic inuenietur ut erat.
[XV 24] Vnde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est uixisse hic animas hominum et antequam ista corpora gererent, et hinc esse quod ea quae discuntur reminiscuntur potius cognita quam cognoscuntur noua. Retulit enim puerum quendam nescio quae de geometrica interrogatum sic respondisse tamquam esset illius peritissimusdisciplinae. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus uidebat quod uidendum erat dicebatque quod uiderat. Sed si recordatio haec esset rerum antea cognitarum, non utique omnes uel pene omnes cum illo modo interrogarentur hoc possent; non enim omnes in priore uita geometrae fuerunt cum tam rari sint in genere humano ut uix possit aliquis inueniri. Sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam ut rebus intellegibilibus naturali ordine disponente conditore subiuncta sic ista uideat in quadam luce sui generis incorporea quemadmodum oculus carnis uidet quae in hac corporea luce circumadiacent, cuius lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit quia ista iam nouerat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus intellegibilibus id fieri potest ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam etiamsi eius ignarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest nisi quas isto uidit in corpore constitutus aut eis qui nouerant indicantibus credidit seu litteris cuiusque seu uerbis? Non enim adquiescendum est eis qui samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla quae fuerat expertus cum hic alio iam fuisset in corpore; et alios nonnullos narrant alii eiusmodi aliquid in suis mentibus passos. Quas falsas fuisse memorias quales plerumque experimur in somnis quando nobis uidemur reminisci quasi egerimus aut uiderimus quod nec egimus omnino nec uidimus, et eo modo affectas esse illorum mentes etiam uigilantium instinctu spirituum malignorum atque fallacium quibus curae est de reuolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos homines firmare uel serere, ex hoc conici potest quia si uere illa recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus uiderant, multis ac pene omnibus id contingeret quandoquidem ut de uiuis mortuos, ita de mortuis uiuos tamquam de uigilantibus dormientes et de dormientibus uigilantes sine cessatione fieri suspicantur.
[25] Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis, ad scientiam uero temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum siue postponendum sit non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio qua dinoscantur haec duo quae procul dubio distare apostolus docet dicens: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundum spiritum, tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus euidentissima differentia est quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atque summarum quae sempiternae sunt ueniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inueniamus si possumus aliquam trinitatem sicut inueniebamus in sensibus corporis et in his quae per eos in animam uel spiritum nostrum imaginaliter intrauerunt, ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae ex quibus cogitatio formabatur tertia uoluntate utrumque iungente, sicut formabatur foris acies oculorum quam uoluntas ut uisio fieret adhibebat rei uisibili et utrumque iungebat etiam illic ipsa se admouens tertiam. Sed non est hoc coartandum in hunc libum ut in eo qui sequitur si deus adiuuerit conuenienter possit inquiri et quod inuentum fuerit explicari.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |