AUGUSTINI DE TRINITATE LIBER XIII
[I 1] In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non solum cognitio uerum et actio nostra uersatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio quod contemplandis aeternis rebus impenditur ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto ut de scripturis sanctis aliquid interseram quo facilius possit utrumque dinosci.
[2] Euangelium suum Iohannes euangelista sic orsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum; actus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius; qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. Et uerbum caro factum; est et habitauit in nobis. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis.
Hoc totum quod ex euangelio posui in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit; in consequentibus uero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam sicut in libro duodecimo praecessit nostra distinctio. Nam, In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, contemplatiuam uitam requirit et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait, lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, fide utique opus erat qua crederetur quod non uidetur. Tenebras quippe intellegi uoluit auersa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium, propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est et ad scientiam pertinet quae cognitione historica continetur. Hominem autem Iohannem in phantasia cogitamus quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant siue qui ista non credunt siue qui credunt. Vtrisque enim notum est quid sit homo cuius exteriorem partem, id est corpus, per corporis lumina didicerunt; interiorem uero, id est animam, in se ipsis quia et ipsi homines sunt et per humanam conuersationem cognitam tenent, ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Iohannes, quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a deo, fide tenent qui tenent, et qui fide non tenent aut dubitatione ambigunt aut infidelitate derident. Vtrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium qui dicunt in corde suo: non est deus, haec audientes uerba utrumque cogitant, et quid sit deus et quid sit mitti a deo, et si non sicut res se habent, at certe sicut ualent.
[3] Fidem porro ipsam quam uidet quisque in corde suo esse si credit, uel non esse si non credit, aliter nouimus; non sicut corpora quae uidemus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non uidimus et ex his quae uidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus quo recurramus cum uoluerimus ut illic ea, uel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem uiuum cuius animam etiamsi non uidemus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem uiuum sicut uidendo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic uidetur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur uidere non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis uidemus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non uidentur uidetur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: 'Habita est ei fides, et decepit.' Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inuenta ueritas pellit. Optabiliter autem rerum uerarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: 'Perit,' quando ea quae credebantur uidentur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad hebraeos fides dictumque sit eam esse conuictionem rerum quae non uidentur?
[4] Deinde quod sequitur, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum, actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perheberet uenit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perheberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Haec uerbo omnia qui latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas nouerunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam euidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem uerborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, 'non in eum crediderunt,' quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognouimus. Ipsorum etiam uerborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea uerba nunc primum audiuimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa uerum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnouimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est uidentibus notus est. At hoc uerbum quattuor syllabarum quod est 'crediderunt,' sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit 'crediderunt' per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo uerbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui uocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum uidetur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur. Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum uel septi parietibus uel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad uitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus.
Nunc autem agimus de homine interiore et eius ea scientia, quae rerum est temporalium et mutabilium. In cuius intentionem cum assumitur aliquid etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adiuuet scientiam, ac per hoc rerum quas communes cum animantibus inrationabilibus habemus rationalis usus ad interiorem hominem pertinet, nec recte dici potest cum inrationalibus animantibus eum nobis esse communem.
[II 5] Fides uero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent fideles uocantur, et qui non habent infideles sicut hi qui uenientem in propria dei filium non receperunt, quamuis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus quoniam non est sonus, nec ad oculos huius carnis quoniam non est color aut corporis forma, nec ad eum qui dicitur tactus quoniam corpulentiae nihil habet, nec ad ullum omnino sensum corporis quoniam cordis est res ista non corporis, nec foris est a nobis sed in intimis nobis, nec eam quisquam hominum uidet in alio sed unusquisque in semetipso, denique potest et simulatione confingi et putari esse in quo non est. Suam quisque igitur fidem apud se ipsum uidet; in altero autem credit eam esse, non uidet, et tanto firmius credit quanto fructus eius magis nouit quos operari solet fides per dilectionem.
Quamobrem omnibus de quibus euangelista subiungit et dicit: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filio dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt, fides ista communis est, non sicut aliqua corporis forma communis est ad uidendum omnium oculis quibus praesto est (ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus), sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis. Nam hoc ita dicitur ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt uerissime dicimus, sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae uel esse uel fuisse uel futura esse dicuntur; haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est, quamuis sit et in aliis, non ipsa sed similis. Non enim numero est una sed genere; propter similitudinem tamen et nullam diuersitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum uidemus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum de quibus legimus in actibus apostolorum quod eis fuerit anima una, quam ubi dixit apostolus, una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua, et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti?, suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una quemadmodum eadem uolentium uoluntas una cum et in ipsis qui hoc idem uolunt sua uoluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat quamuis idem uelit, et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam uidetur. Vnusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam sed plane peruidet uoluntatem.
[III 6] Est quaedam sane eiusdem naturae uiuentis et ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter uelit, nonnullae sint tamen uoluntatem omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus uelit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes uelint. Vnde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid uellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhebetur:
Vili uultis emere et caro uendere. In quo dicto leuissimi scenici omnes tamen conscientias inuenerunt suas, eique uera ante oculos omnium constituta et tamen improuisa dicenti admirabili fauore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium uoluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum uoluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconuenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente uel conspirante uitio seu natura? Sed aliud est uidere uoluntatem suam, aliud quamuis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam uiderim oculis meis, de illo uero nihil nouerim nisi quod aliis testibus credidi.
Et mimus quidem ille uel se ipsum intuendo uel alios quoque experiendo uili uelle emere et caro uendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam reuera uitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam uel alicuius alterius uitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et uincat. Nam scio ipse hominem cum uenalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret uenditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut uili uendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione uel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, paruo autem rura uendendo. Largitionis etiam gratia nouimus quosdam emisse frumenta carius et uilius uendidisse suis ciuibus. Illud etiam quod uetus poeta dixit Ennius:
Omnes mortales sese laudarier optant, profecto et de se ipso et de his quos expertus fuerat coniecit in aliis, et uidetur pronuntiasse hominum omnium uoluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: 'Laudari omnes uultis; nemo uestrum uult uituperari,' similiter quod esset omnium uoluntatis dixisse uideretur. Sunt tamen qui uitia sua oderint et in quibus sibi displicent ipsi nec ab aliis se laudari uelint, gratiasque agant obiurgantium beneuolentiae cum ideo uituperantur ut corrigantur. At si dixisset: 'Omnes beati esse uultis; miseri esse non uultis,' dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret uoluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter uelit, ab hac uoluntate quae omnibus et in omnibus satis nota est non recedit.
[IV 7] Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis uoluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus uarietas et diuersitas uoluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in uirtute animi, aliis in corporis uoluptate, aliis in utraque, et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Vt enim eos quaeque res maxime delectauit ita in ea constituerunt uitam beatam. Quomodo igitur feruentissime amant omnes quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut iam de hac re in libris superioribus disputaui? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit et inde contentio est? Quasi uero de aliquo mundi huius agatur loco ubi debeat quisque uelle uiuere qui uult beate uiuere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis uoluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis uoluptate; si in uirtute animi, ille qui hac fruitur; si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit: 'Beate uiuere est uoluptate corporis frui,' alius autem: 'Beate uiuere est uirtute animi frui,' nonne aut ambo nesciunt quae sit beata uita aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro uerissimo certissimoque posuimus, beate uiuere omnes homines uelle? Si enim beate uiuere est uerbi gratia secundum animi uirtutem uiuere, quomodo beate uiuere uult qui hoc non uultl? Nonne uerius dixerimus: 'Homo iste non uult beate uiuere quia non uult secundum uirtutem uiuere, quod solum est beate uiuere'? Non igitur omnes beate uiuere uolunt, immo pauci hoc uolunt si non est beate uiuere nisi secundum uirtutem animi uiuere, quod multi nolunt.
Itane falsum erit unde nec ipse, cum academicis omnia dubia sint, academicus Cicero dubitauit qui cum uellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa de qua nullus ambigeret sumere suae disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes esse uolumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? An dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate uiuere quam secundum uirtutem animi uiuere, tamen et qui hoc non uult beate uult uiuere? Nimis quidem hoc uidetur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: 'Et qui non uult beate uiuere beate uult uiuere.' Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas si et omnes beate uelle uiuere uerum est, et non omnes sic uolunt uiuere quomodo solum uiuitur beate.
[V 8] An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam uitam quod eos maxime delectauit (ut uoluptas Epicurum, uirtus Zenonem, sic alium aliquid aliud), nihil dicamus esse beate uiuere nisi uiuere secundum delectationem suam, et ideo falsum; non esse quod omnes beate uiuere uelint quia omnes ita uolunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis uoluntatibus inuenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex aduerso proposuisset, ita redarguit ut qui hoc sentiunt erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui uiuant ut ipsi uelint (hoc est quod nos diximus, ut quosque delectat). Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat id est ipsum miserrimum, nec tam miserum est non adipisci quod uelis quam adipisci uelle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque uerissime. Quis namque ita sit mente caecus et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris inuolutus ut eum qui nequiter uiuit ac turpiter et nullo prohibente, nullo ulciscente, nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis quoniam sicut ait scriptura diuina: laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas uoluntates, ideo beatum dicat quia uiuit ut uult cum profecto, quamuis et sic miser esset, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam uoluisset habere potuisset? Etiam mala enim uoluntate uel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium malae uoluntatis impletur. Quapropter quoniam uerum est quod omnes homines esse beati uelint idque unum ardentissimo amore appetant et propter hoc cetera quaecumque appetunt, nec quisquam potest amare quod omnino quid uel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod uelle se scit, sequitur ut omnes beatam uitam sciant. Omnes autem beati habent quod uolunt, quamuis non omnes qui habent quod uolunt continuo sint beati; continuo autem miseri qui uel non habent quod uolunt uel id habent quod non recte uolunt. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae uult et nihil uult male.
[VI 9] Cum ergo ex his duobus beata uita constet atque omnibus nota, omnibus cara sit, quid putamus esse causae cur horum duorum quando utrumque non possunt, magis eligant homines ut omnia quae uolunt habeant quam ut omnia bene uelint etiamsi non habeant? An ipsa est prauitas generis humani ut cum eos non lateat nec illum beatum esse qui quod uult non habet nec illum qui quod male uult habet, sed illum qui et habet quaecumque uult bona et nulla uult male, ex his duobus quibus beata uita perficitur quando utrumque non datur, id eligatur potius unde magis a beata uita receditur (longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita quam qui non adipiscitur concupita), cum potius eligi debuerit uoluntas bona atque praeponi etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato qui bene uult quaecumque uult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala sed bona beatum faciunt quando faciunt. Quorum bonorum habet aliquid iam idque non parui aestimandum, eam ipsam scilicet uoluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione uel adeptione gaudere desiderat, et bona qualia et in hac misera uita esse possunt prudenti, temperanti, forti, et iusta mente sectatur et quantum datur assequitur ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus.
[VII 10] Ac per hoc in ista mortali uita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem ueniant et homini accedant inueniri potest. Cum autem ex hac uita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est uentum fuerit ad beatam, tunc erit uere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo uiuat quomodo uult. Non enim uolet male uiuere in illa felicitate aut uolet aliquid quod deerit aut deerit quod uoluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit.
Nunc uero fecerunt quidem sibi philosophi sicut eorum cuique placuit uitas beatas suas ut quasi propria uirtute possent quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet uiuere ut uellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod uellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque uitam qua delectatur et ideo beatam uocat uellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis uult pati molestias quas fortiter toleret, quamuis eas uelit possitque tolerare si patitur? Quis uelit in tormentis uiuere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter uiuere? Transitura cogitauerunt haec mala qui ea pertulerunt uel cupiendo habere uel timendo amittere quod amabant, siue nequiter siue laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perueniunt.
Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui uero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus ueraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non uiuit ut uult. Vt enim alia omittam quae corpore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus uiuere uellemus et sunt innumerabilia, uellet utique si posset ita saluum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non uiuit ut uult. Quamuis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid aduersitatis acciderit, mauult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum uitet, et si quod uitat incurrerit, ideo uolens ferat quia fieri non potuit quod uolebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo uiuit ut uult? An quia ulens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id uult quod potest quoniam quod uult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium gloriantium se uiuere ut uolunt quia uolentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt quod sapienter dixit Terentius: Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possis. Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes uolunt non recte nec uere dicitur, non potest fieri quod uis. Si enim beatus est, quidquid uult fieri potest quia non uult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec uita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse.
[VIII 11] Cum ergo beati esse omnes homines uolunt si uerum uolunt, profecto esse et immortales uolunt; aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati sicut de beatitudine omnes eam se uelle respondent. Sed qualiscumque beatitudo quae potius uocetur quam sit in hac uita quaeritur, immo uero fingitur, dum immortalitas desperatur sine qua uera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate uiuit, quod iam superius diximus et astruendo satis fiximus, qui uiuit ut uult nec male aliquid uult. Nemo autem male uult immortalitatem si eius humana capax est deo donante natura; cuius si capax non est, nec beatitudinis capax est. Vt enim homo beate uiuat oportet ut uiuat. Quem porro morientem uita ipsa deserit beata uita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem procul dubio deserit aut uolentem aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata uita quae ita est in uoluntate ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid uolendo nec habendo, quanto minus beatus est qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata uita nolens deseritur quando ei nulla uita erit? Vnde etsi nullus sensus relinquitur quo sit misera (propterea enim beata uita discedit quoniam tota uita discedit), miser est tamen quamdiu sentit quia scit se nolente consumi propter quod cetera et quod prae ceteris diligit. Non igitur potest uita et beata esse et nolentem deserere quia beatus nemo nolens fit, ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem uolentem deserit, etiam sic quomodo beata erat quam perire uoluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati, id est eum deseri a beata uita, cum per mortem deserit tota uita, nec nolle nec uelle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est uita quae talis est ut quem beatum facit amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata uita quam non amat beatus? Aut quomodo amatur quod utrum uigeat an pereat indifferenter accipitur? Nisi forte uirtutes quas propter solam beatitudinem sic amamus persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus quando illam propter quam solam istas amauimus non amamus.
Deinde quomodo erit uera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines uelle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec uolunt? Aut si uolunt ut ueritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si uolunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi uiuentes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod uiuunt. Immortales ergo esse uolunt quicumque uere beati uel sunt uel esse cupiunt. Non autem uiuit beate cui non adest quod uult; nullo modo igitur esse poterit uita ueraciter beata nisi fuerit sempiterna. [12] Hanc utrum capiat humana natura quam tamen desiderabilem confitetur non parua quaestio est. Sed si fides adsit quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios dei fieri, nulla quaestio est.
[IX] Humanis quippe argumentationibus haec inuenire conantes uix pauci magno praediti ingenio abundantes otio doctrinisque subtilissimis eruditi ad indagandam solius animae immortalitatem peruenire potuerunt. Cui tamen animae beatam uitam non inuenerunt stabilem, id est ueram. Ad miserias eam quippe uitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore conlocandam putarunt talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant, quod hic longum est demonstrare sed in libro duodecimo de ciuitate dei satis a nobis est quantum arbitror explicatum.
Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc uere beatum non argumentatione humana sed diuina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in euangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum, et quid sit recepisse eum breuiter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt, ne ista hominum quam uidemus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile uidebatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, uerbum caro factum est et habitauit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?
[X 13] Eos itaque qui dicunt: 'Itane defuit deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius ut unigenitum filium deum sibi coaeternum hominem fieri uellet induendo humanam animam et carnem mortalemque factum mortem perpeti?,' parum est sic refellere ut istum modum quo nos per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum deus liberare dignatur asseramus bonum et diuinae congruum dignitati; uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem deo defuisse cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abiectas ab immortalitatis desperatione liberandas quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet deus quantumque diligeret? Quid uero huius rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius quam ut dei filius immutabiliter bonus in se manens quod erat et a nobis pro nobis accipiens quod non erat praeter suae naturae detrimentum nostrae dignatus inire consortium prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret, ac sic iam credentibus quantum nos diligat deus et quod desperabamus iam sperantibus dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, immo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret?
[14] Quia et ea quae dicuntur merita nostra dona sunt eius. Vt enim fides per dilectionem operetur, caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus quando est Iesus resurrectione clarificatus; tunc enim eum se missurum esse promisit et misit quia tunc sicut de illo scriptum est et ante praedictum: Abscendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis peruenimus. Commendat autem, inquit, apostolus, caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit et dicit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius.
Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem filii dei; et quos prius saluos ab ira per ipsum, eos postea saluos in uita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus ut inimici essemus dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos dei duobus identidem nominibus appellauit, uno uelut mitissimo, alio plane atrocissimo dicens: Si enim Christus cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos eosdem impios nuncupauit. Leue aliquid uidetur infirmitas, sed aliquando talis est ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet, qui est hebraice Iesus, graece *soter, nostra autem locutione saluator. Quod uerbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat sicut potuit quando uoluit. Haec autem apostoli sententia praecedens ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos dei referens ad impios.
[XI 15] Sed quid est iustificati in sanguine ipsius? Quae uis est huius sanguinis obsecro ut in eo iustificentur credentes? Et quid est reconciliati per mortem filii eius? Itane uero cum irasceretur nobis deus pater uidit mortem filii sui pro nobis et placatus est nobis? Numquid ergo filius eius usque adeo nobis iam placatus erat ut pro nobis etiam dignaretur mori, pater uero usque adeo adhuc irascebatur ut nisi filius pro nobis moreretur non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor gentium: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Numquid nisi iam placatus esset pater proprio filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne uidetur haec illi uelut aduersa esse sententia? In illa moritur pro nobis filius, et reconciliatur nobis pater per eius mortem; in hac autem tamquam prior nos dilexerit pater, ipse propter nos filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed uideo quod et antea pater dilexit nos non solum antequam pro nobis filius moreretur, sed antequam conderet mundum ipso teste apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Nec filius patre sibi non parcente pro nobis uelut inuitus est traditus quia et de ipso dictum est: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Omnia ergo simul et pater et filius et amborum spiritus pariter et concorditer operantur. Tamen iustificati sumus in Christi sanguine et reconciliati sumus deo per mortem filii eius, et quomodo id factum sit ut potero etiam hic quantum satis uidebitur explicabo.
[XII 16] Quadam iustitia dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte et parentum primorum debito uniuersos posteros obligante. Haec traditio prius in genesi significata est ubi cum serpenti dictum esset: Terram manducabis, homini dictum est: Terra es et in terram ibis. Eo quod dictum est in terram ibis, mors corporis praenuntiata est quia nec ipsam fuerat experturus si permansisset ut factus est rectus; quod uero uiuenti ait, Terra es, ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim, Terra es, quale illud, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstrauit ei traditum cui dictum fuerat: Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat ubi dicit: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntates carnis et affectionum, et eramus natura filli irae sicut et ceteri.
Filii diffidentiae sunt infideles, et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixit, 'ab origine,' hoc est quod dicit apostolus, natura, et se fuisse sicut et ceteros, natura scilicet ut est deprauata peccato non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem non ita debet intellegi tamquam hoc deus fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem peccati auctor ilico inuasit. Nec ita sane deus deseruit creaturam suam ut non se illi exhiberet deum creantem et uiuificantem et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem; non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit quando in diaboli potestate esse permisit quia nec ipse diabolus a potestate omnipotentis alienus est sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent uita nisi per eum qui uiuificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram dei iustam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem dei benignam eruit hominem a diabolo.
[XIII 17] Non autem diabolus potentia dei sed iustitia superandus fuit. Nam quid omnipotente potentius, aut cuius creaturae potestas potestati creatoris comparari potest? Sed cum diabolus uitio peruersitatis suae factus sit amator potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae (sic enim et homines eum tanto magis imitantur quanto magis neglecta uel etiam perosa iustitia potentiae student eiusque uel adeptione laetantur uel inflammantur cupiditate), placuit deo ut propter eruendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus sed iustitia uinceretur, atque ita et homines imitantes Christum iustitia quaererent diabolum uincere non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit, sed ordo seruandus est quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam; potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes uocantur in terra ridicula infirmitas inuenitur, et ibi foditur peccatori fouea ubi uidentur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum ut mitiges eum a diebus malignis donec fodiatur peccatori fouea. Quoniam non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, et qui habent eam omnes recto sunt corde. Hoc igitur tempore quo differtur potentia populi dei non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum conuertatur in iudicium, hoc est iudicandi accipiat potestatem, quod iustis in finem seruatur cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae uel iustitia accedente potentiae iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad uoluntatem bonam, unde dictum est ab angelis nato Christo: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Potentia uero sequi debet iustitiam non praeire, ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis; 'secundae' autem a 'sequendo' sunt dictae. Cum enim beatum faciant sicut superius disputauimus duae res, bene uelle et posse quod uelis, non debet esse illa peruersitas quae in eadem disputatione notata est ut ex duabus rebus quae faciunt beatum posse quod uelit homo eligat et uelle quod oportet negligat cum prius debeat habere uoluntatem bonam, magnam uero postea potestatem. Bona porro uoluntas purganda est a uitiis a quibus si uincitur homo, ad hoc uincitur ut male uelit, et bona iam uoluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur sed contra uitia propter quae uincenda potentes esse nolunt homines et uolunt propter uincendos homines. Vtquid hoc nisi ut uere uicti falso uincant, nec sint ueritate sed opinione uictores? Velit homo prudens esse, uelit fortis, uelit temperans, uelit iustus, atque ut haec ueraciter possit potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in se ipso et miro modo aduersum se ipsum pro se ipso. Cetera uero quae bene uult et tamen non potest sicuti est immortalitas et uera ac plena felicitas desiderare non cesset et patienter exspectet.
[XIV 18] Quae est igitur iustitia qua uictus est diabolus? Quae nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo uictus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inueniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod iustificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens ille sanguis effusus est. Vnde se dicit in psalmis in mortuis liberum; solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio psalmo dicit: Quae non rapui tunc exsoluebam, rapinam uolens intellegi peccatum quia usurpatum est contra licitum. Vnde per os etiam carnis suae sicut in euangelio legitur dicit: Ecce uenit princeps huius mundi et in me nihil inuenit, id est nullum peccatum, sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc. Et pergit inde ad passionem ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolueret.
Numquid isto iure aequissimo diabolus uinceretur si potentia Christus cum illo agere non iustitia uoluisset? Sed postposuit quod potuit ut prius ageret quod oportuit; ideo autem illum esse opus erat et hominem et deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi; nisi et deus esset, non crederetur noluisse quod potuit sed non potuisse quod uoluit, nec ab eo potentiae praelatam fuisse iustitiam sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc uero humana pro nobis passus est quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset quia et deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate iustitia quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in diuinitate potentia, ac sic a moriente tam potente nobis mortalibus impotentibus et commendata est iustitia et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim iustius quam usque ad mortem crucis pro iustitia peruenire? Et quid potentius quam resurgere a mortuis et in caelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et iustitia ergo prius et potentia postea diabolum uicit, iustitia scilicet quia nullum peccatum habuit et ab illo est iniustissime occisus, potentia uero quia reuixit mortuus numquam postea moriturus. Sed potentia diabolum uicisset etiamsi ab illo non potuisset occidi, quamuis maioris sit potentiae etiam ipsam mortem uincere resurgendo quam uitare uiuendo. Sed aliud est propter quod iustificamur in Christi sanguine cum per remissionem peccatorum eruimur de diaboli potestate; hoc ad id pertinet quod a Christo iustitia diabolus uincitur non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali non ex immortali potentia crucifixus est Christus, de qua tamen infirmitate ait apostolus: Quod infirmum est dei fortius est hominibus.
[XV 19] Non est itaque difficile uidere diabolum uictum quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est maius et ad intellegendum profundius, uidere diabolum uictum quando sibi uicisse uidebatur, id est quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam eius erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum ut quia eos diabolus merito tenebat quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia uictus et hoc uinculo uinctus est fortis ut uasa eius eriperentur quae apud eum cum ipso et angelis eius fuerant uasa irae et in uasa misericordiae uerterentur.
Haec quippe uerba ipsius domini Iesu Christi de caelo ad se facta cum primum uocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter cetera quae audiuit etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me uides, quibus etiam praeeo tibi liberans te de populo et de gentibus in quas ego mitto te aperire oculos caecorum ut auertantur a tenebris et potestate satanae ad deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem quae in sanctis et fidem quae in me est. Vnde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem deo patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In hac redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est sed ligatus, ut nos ab eius nexibus solueremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset peccatorum retibus inuolutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium, sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi quatenus pro illis ipse mortuus est Christus carnis tantum morte non spiritus.
[XVI 20] Quamuis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter uenerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa sed omnia saeculi huius mala, dolores laboresque hominum, quamquam de peccatorum et maxime de peccati originalis meritis ueniant unde facta est et ipsa uita uinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt cum quibus homo pro ueritate certaret et unde exerceretur uirtus fidelium ut nouus homo per testamentum nouum inter mala huius saeculi nouo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit uita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans, beatitudinem uero quam liberata uita futura sine fine habitura est fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro conditione mortalitatis huius aduersari sinitur quantum eis expedire nouit de quo sacrae litterae personant per os apostolicum: Fidelis deus qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt uel ad emendanda peccata uel ad exercendam probandamque iustitiam uel ad demonstrandam uitae huius miseriam ut illa ubi erit beatitudo uera atque perpetua et desideretur ardentius et instantius inquiratur. Sed circa eos ista seruantur de quibus apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imagines filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo perit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod iam supra commemoraui: Quid ergo dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit?
[21] Cur ergo non fieret mors Christi? Immo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens ipsa potissimum eligeretur ut fieret ubi nec de diuinitate eius aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii conlatum est hominibus ut a dei filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti ualuit sanguis ille ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit qui Christum morte indebita uel ad tempus occidit. Commendat ergo caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Iustificati, inquit, in sanguine ipsius, iustificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati, liberati autem a peccatis omnibus quoniam pro nobis est dei filius qui nullum habebat occisus. Salui ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique dei quae nihil est aliud quam iusta uindicta. Non enim sicut hominis animi perturbatio est ira dei, sed illius ira est cui dicit alio loco sancta scriptura: Tu autem dominus uirtutum cum tranquillitate iudicas. Si ergo iusta diuina uindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio dei quae recte intellegitur nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus deo nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur et reconciliantur iusto quos ipse iustificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit quandoquidem filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo apostolus secutus adiunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, per quam facta est illa remissio peccatorum, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius, in uita salui qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis uitam suam pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in deo per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salui erimus, sed et gloriamur; nec in nobis sed in deo; nec per nos sed per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subiungit apostolus: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccauerunt, et cetera, in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam per cuius peccatum et mortem tamquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus; altero autem secundo Adam qui non homo tantum sed etiam deus est quo pro nobis soluente quod non debebat a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per eius uitiatam carnalem concupiscentiam generatos, iustum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritalem regeneratos.
[XVII 22] Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum quod demonstratum est homini quem locum haberet in rebus quas deus condidit quandoquidem sic deo coniungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona ac per hoc iam ex tribus, deo, anima et carne, ut superbi illi maligni spiritus qui se ad decipiendum quasi ad adiuuandum medios interponunt non ideo se audeant homini praeponere quia non habent carnem maxime quia et mori in eadem carne dignatus est ne ideo illi tamquam deos se coli persuadeant quia uidentur esse immortales. Deinde ut gratia dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur quia nec ipse ut tanta unitate uero deo coniunctus una cum illo persona filius dei fieret ullis est praecedentibus meritis assecutus, sed ex quo esse homo coepit, ex illo est et deus, unde dictum est: Verbum caro factus est. Est etiam illud ut superbia hominis quae maximo impedimento est ne inhaereatur deo per tantam dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a deo, quod illi ualeat ad medicinalem dolorem, quando per talem mediatorem redit qui hominibus et deus diuinitate subuenit et homo infirmitate conuenit. Quod autem maius obedientiae nobis praeberetur exemplum qui per inobedientiam perieramus quam deo patri deus filius obediens usque ad mortem crucis? Quid praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius quam in carne tanti mediatoris quae ad uitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque creatoris ut per eandem rationalem creaturam superarretur diabolus quam se superasse gaudebat, et de ipso genere uenientem quod genus origine uitiata per unum tenebat uniuersum.
[XVIII 23] Poterat enim utique deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum, non de genere illius Adam qui peccato suo genus obligauit humanum, sicut ipsum quem primum creauit non de genere creauit alicuius. Poterat ergo uel sic uel alio quo uellet modo creare unum alium de quo uinceretur uictor prioris, sed melius iudicauit et de ipso quod uictum fuerat genere assumere hominem deus per quem generis humani uinceret inimicum, et tamen ex uirgine cuius conceptum spiritus non caro, fides non libido praeuenit. Nec interfuit carnis concupiscentia per quam seminantur et concipiuntur ceteri qui trahunt originale peccatum, sed ea penitus remotissima credendo non concumbendo sancta est fecundata uirginitas ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis tantummodo generis non et criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione uitiata natura sed omnium talium uitiorum sola medicina. Nascebatur, inquam, homo nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato qui nasci non possent sine peccato. Quamuis enim carnali concupiscentia quae inest genitalibus membris bene utatur castitas coniugalis, habet tamen motus non uoluntarios quibus ostendit uel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse uel non talem fuisse si fuit ut aliquando resisteret uoluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus ut repugnans legi mentis etiam si nulla est causa generandi stimulos ingerat coeundi, ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur, quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum neque illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino quando concipiebatur uirginis partus in quo nihil morte dignum fuerat inuenturus, et eum tamen occisurus auctor mortis auctoris uitae morte uincendus. Victor primi Adam et tenens genus humanum uictus a secundo Adam et amittens genus christianum liberatum ex humano genere ab humano crimine per eum qui non erat in crimine, quamuis esset ex genere, ut deceptor ille ab eo uinceretur genere quod uicerat crimine. Et hoc ita gestum est ut homo non extollatur, sed qui gloriatur in domino glorietur. Qui enim uictus est homo tantum erat, et ideo uictus est quia superbe deus esse cupiebat; qui autem uicit et homo et deus erat, et ideo sic uicit natus ex uirgine quia deus humiliter, non quomodo alios sanctos regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta dei dona et si qua alia sunt quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est nisi uerbum caro fieret, nulla essent.
[XIX 24] Haec autem omnia quae pro nobis uerbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem uerbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest ueracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc uerbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad colossenses: Volo enim uos scire, inquit, quantum certamen habeam pro uobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non uiderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus diuitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus nouerat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetrauerat et in eis ad quanta peruenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Vnicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem; alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, si ita inter se distant haec duo ut sapientia diuinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego uerbum caro factum est et habitauit in nobis, in uerbo intellego uerum dei filium, in carne agnosco uerum hominis filium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, ueritatem ad sapientiam, puta nos ab illo duarum istarum rerum distinctione quam commendauimus non abhorrere.
In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo; in rebus uero aeternis summa ueritas recte tribuitur dei uerbo. Quod uero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et ueritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec uenturum prophetis nec uenisse apostolis crediderunt, ueritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infirmis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia peruenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt siue coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet ueritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donauerit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere uel istam sapientiam quae in rebus humanis est uel illam scientiam quae in diuinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, nisi et proprie singulis nominibus haec singula uocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. [XX 25] Iam itaque uideamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo peruenerit.
Beatos esse se uelle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem peruenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes uolunt ad illam tendendum sit quam no potest esse qui nolit. Beatos esse se uelle omnes in corde suo uident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id uelle nos nouimus. Multi uero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes uolunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; uolunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita uiuunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonis, id est et animi et corporis. Haec autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius, nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram uitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam uita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputaui, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est aequales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam actiuam scientiam a contemplatiua sapientia.
[26] Placuit quippe uelut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quandam sui cuiusque generis trinitatem sicut prius apud exteriorem quaesiuimus ut ad illam trinitatem quae deus est pro nostro modulo, si tamen uel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente ueniamus. Huius igitur uerba fidei quisquis in solis uocibus memoriae commendauerit nesciens quid significent (sicut solent qui graece nesciunt uerba graeca tenere memoriter, uel latina similiter uel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt), nonne habent quandam in suo animo trinitatem quia et in memoria sunt illi uerborum soni etiam quando inde non cogitat, et inde formatur acies recordationis eius quando de his cogitat, et uoluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum cum hoc agit secundum trinitatem interioris hominis agere sed potius exterioris quia id solum meminit et quando uult quantum uult intuetur quod ad sensum corporis pertinet qui uocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines uersat. Si autem quod uerba illa significant teneat et recolat, iam quidem aliquid interioris hominis agit, sed nondum dicendus uel putandus est uiuere secundum interioris hominis trinitatem si ea non diligit quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare ut falsa esse existimans conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt implet quidem aliquam trinitatem cum ipsa sit tertia, sed non secundum eam uiuitur quando illa quae cogitantur uelut falsa non placent. Cum autem uera esse creduntur et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis uiuitur; secundum hoc enim uiuit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inuentum neminem diligere quod penitus ignorat; ex his autem quae nota sunt diligi quando diligi dicuntur ignota.
Nunc librum istum ita claudimus ut admoneamus quod iustus ex fide uiuit, quae fides per dilectionem operatur ita ut uirtutem quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque uiuitur omnes ad eandem referantur fidem; non enim aliter uerae poterunt esse uirtutes. Quae tamen in hac uita non ualent tantum ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum, quae non fit nisi per eum qui sanguine suo uicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali uita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis cum memoria continentur et recordatione inspiciuntur et uoluntati placent, reddunt quandam sui generis trinitatem. Sed imago dei de qua in eius adiutorio post loquemur nondum in ipsa est, quod tunc melius apparebit cum demonstratum fuerit ubi sit, quod in futuro uolumine lector exspectet.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |