AUGUSTINI DE TRINITATE LIBER XV

[I 1] Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt exercere lectorem iam peruenimus ad eius imaginem quod est homo in eo quo ceteris animalibus antecellit, id est ratione uel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali uel intellectuali dici potest quod pertineat ad eam rem quae mens uocatur uel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae id quod excellit in homine et non est in pecore ab anima quae inest et pecori suo quodam loquendi mores distinguunt. Supra haec ergo naturam si quaerimus aliquid et uerum quaerimus, deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit trinitas non solum credentibus diuinae scripturae auctoritate, uerum etiam intellegentibus aliqua si possumus ratione iam demonstrare debemus. Cur autem 'si possumus' dixerim res ipsa cum quaeri disputando coeperit melius indicabit.

[II 2] Deus quippe ipse quem quaerimus adiuuabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster et intellegamus quemadmodum dictum sit in psalmo sancto: Laetetur cor quaerentium dominum. Quaerite dominum et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Videtur enim quod semper quaeritur numquam inueniri, et quomodo iam laetabitur et non potius contristabitur cor quaerentium si non potuerint inuenire quod quaerunt? Non enim ait: Laetetur cor 'inuenientium' sed quaerentium dominum. Et tamen deum dominum inueniri posse dum quaeritur testatur Esaias propheta cum dicit: Quaerite dominum et mox ut inueneritis inuocate eum, et cum appropinquauerit uobis derelinquat impius uias suas et uir iniquus cogitationes suas. Si ergo quaesitus inueniri potest, cur dictum est: Quaerite faciem eius semper? An et inuentus fortasse quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda ne se existimet nihil inuenisse qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit inuenire. Cur ergo sic quaerit si incomprehensibile comprehendit esse quod quaerit nisi quia cessandum non est quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum quod et inueniendum quaeritur et quaerendum inuenitur? Nam et quaeritur ut inueniatur dulcius et inuenitur ut quaeratur auidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in libro ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Manducant enim et bibunt quia inueniunt, et quia esuriunt ac sitiunt adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus inuenit; propter quod ait propheta: Nisi credideritis, non intellegetis. Et rursus intellectus eum quem inuenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in psalmo sacro canitur, ut uideret si est intellegens aut requirens deum. Ad hoc ergo debet esse homo intellegens ut requirat deum.

[3] Satis itaque remorati fuerimus in his quae deus fecit ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Vnde arguuntur in libro sapientiae qui de his quae uidentur bona non potuerunt scire eum qui est neque operibus attendentes agnouerunt artificem, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut uiolentiam aquarum aut luminaria caeli rectores orbis terrarum deos putauerunt. Quorum quidem si specie delectati haec deos putauerunt, sciant quanto dominator eorum melior est; species enim generator creauit ea. Aut si uirtutem et operationem eorum mirati sunt, intellegant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator uideri. Haec de libro sapientiae propterea posui ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim donec ad mentem hominis peruenirem quaesisse indicia summae illius trinitatis quam quaerimus cum deum quaerimus.

[III 4] Sed quoniam diserrendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos compulit dicere quae cuncta simul aspicere non ualemus ut ad id quod apprehendere uolumus ea celeri cogitatione referamus, faciam quantum domino adiuuante potuero ut quidquid in singulis uoluminibus ad cognitionem disputatione perduxi remota disputatione breuiter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu non quemadmodum res quaeque persuasit sed ipsa quae persuasa sunt ponam ne tam longe sint a praecedentibus consequentia ut obliuionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.

[5] In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est quia ille misit, hic missus est cum trinitas quae per omnia aequalis est pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur.

In quinto propter eos quibus ideo uidetur non eandem patris et filii esse substantiam quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni uel genitum esse et ingenitum quoniam diuersa sunt contendunt substantias esse diuersas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relatiue, id est non ad se sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi seruientem; ubi si quid relatiue, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur sicuti est: Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur sed omnino ipsum in natura uel essentia sua immutabilem permanere.

In sexto quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei sapientia sic disputatur ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas, et non deus triplex sed trinitas; nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere.

In septimo quaestio quae dilata fuerat explicatur ita ut deus qui genuit filium non solum sit pater uirtutis et sapientiae suae sed etiam ipse uirtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus; nec tamen simul tres sint uirtutes aut tres sapientiae sed una uirtus et una sapientia sicut unus deus et una essentia. Deinde quaesitum est quomodo dicantur una essentia, tres personae, uel ut a quibusdam graecis, una essentia, tres substantiae; et inuentum est elocutionis necessitate dici ut aliquo uno nomine enuntiaretur cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum.

In octauo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Deinde per ueritatem quae intellecta conspicitur et per bonum summum a quo est omne bonum et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto ut natura non solum incorporalis uerum etiam immutabilis quod est deus quantum fieri potest intellegeretur admonui, et per caritatem quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere sicut sunt amans et quod amatur et amor.

In nono ad imaginem dei quod est homo secundum mentem peruenit disputatio, et in ea quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia qua se nouit et amor quo se notitiamque suam diligit, et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. Sed quoniam et hoc compertum est quod mens numquam esse ita potuerit ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate cuius haec imago est disputatio ut in ipsis etiam corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio.

In undecimo ergo electus est sensus oculorum in quo id quod inuentum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod uidetur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur et utrumque copulantis intentione uoluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uelut introducta inuenta est altera trinitas ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est et inde informatio cum ad eam conuertitur acies cogitantis et utrumque coniungens intentio uoluntatis. Sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere quia de corporibus inlata est quae sentiuntur extrinsecus.

In duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur quia inferior est prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione donata, quae ab scientia distincta est disputatur, et eo peruenit disputatio ut trinitas appareat in imagine dei quod est homo secundum mentem quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem ad imaginem suam et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.

[IV 6] Iam ergo in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus in quarum perfecta contemplatione nobis beata quae non nisi aeterna est uita promittitur trinitatem quae deus est inquiramus. Neque enim diuinorum librorum tantummodo auctoritas esse deum praedicat, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, uniuersa ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum conditorem qui nobis mentem rationemque naturalem dedit qua uiuentia non uiuentibus, sensu praedita non sentientibus, intellegentia non intellegentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, inuisibilia uisibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda uideamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut eum et summe uiuere et cuncta sentire atque intellegere, et mori, corrumpi mutarique non posse; nec corpus esse sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumque fateamur.

[V 7] Sed haec omnia quae dixi et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de deo dici uidentur et uniuersae trinitati qui est unus deus et personis singulis in eadem trinitate conueniunt. Quis enim uel unum deum, quod est ipsa trinitas, uel patrem uel filium uel spiritum sanctum audeat dicere aut non uiuentem aut nihil sentientem uel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales quemquam eorum esse mortalem siue corruptibilem siue mutabilem siue corporeum? Aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque huiusmodi omnia et ipsa trinitas et in ea singuli dici possunt, ubi aut quomodo trinitas apparebit?

Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae uita enim dicitur in deo ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque deus uiuit nisi uita quod ipse sibi est. Haec autem uita non talis est qualis inest arbori ubi nullus intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori; habet enim uita pecoris sensum quinquepertitum sed intellectum habet nullum, at illa uita quae deus est sentit atque intellegit omnia, et sentit mente, non corpore quia spiritus est deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora per corpus sentit deus; non enim ex anima constat et corpore, ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit, idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit; immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem. Nam immortalitas eius uere immortalitas est in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam uera aeternitas qua est immutabilis deus sine initio, sine fine, consequenter et incorruptibilis. Vna ergo eademque res dicitur siue dicatur aeternus deus siue immortalis siue incorruptibilis siue immutabilis, itemque cum dicitur uiuens et intellegens quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam quia esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec uita eademque uirtus siue potentia, eademque species qua potens atque speciosius dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia quae attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter? Bonitas etiam atque iustitia numquid inter se in dei natura sicut in eius operibus distant tamquam duae diuersae sint qualitates dei, una bonitas, alia iustitia? Non utique. Sed quae iustitia ipsa bonitas, et quae bonitas ipsa beatitudo. Incorporalis autem uel incorporeus ideo dicitur deus ut spiritus credatur uel intellegatur esse, non corpus.

[8] Proinde si dicamus: 'Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, uiuus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus,' horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo uidetur significare substantiam cetera uero huius substantiae qualitates; sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici uidetur secundum substantiam uel essentiam est intellegendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur deus et bonus secundum qualitatem, sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cetera quae commemorauimus unde in superioribus libris multa iam diximus. De quattuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt id est aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus quia unum quattuor ista significant sicut iam disserui, ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est aeternus. Hoc faciamus et de quattuor secundis quae sunt uiuus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam uita qualiscumque inest et pecori cui sapientia non inest, duo uero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata ut sancta scriptura diceret: Melior est sapiens quam fortis, speciosa porro etiam corpora dici solent; unum ex his quattuor quod eligimus sapiens eligatur, quamuis haec quattuor in deo non aequalia dicenda sint; nomina enim quattuor, res autem una est. De tertiis uero ultimis quattuor, quamuis in deo idem sit iustum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod iustum et bonum et beatum esse, tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et iustus et bonus nondum beatus, qui uero beatus est profecto et iustus et bonus et spiritus est; hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus.

[VI 9] Num igitur cum dicimus: 'Aeternus, sapiens, beatus,' haec tria sunt trinitas quae appellatur deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium, sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquid horum. Nam si una eademque res in dei natura potest esse sapientia et potentia aut uita et sapientia, cur non una eademque res esse possit in dei natura aeternitas et sapientia aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim an ista tria diceremus quando illa multa in istam redegimus paucitatem, ita nihil interest utrum tria ista dicamus an illud unum in cuius singularitate duo cetera similiter redigi posse monstrauimus.

Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem uis intellegendi atque potentia, quae uiuacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia iam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur deus quomodo sit trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam ita deus de aliquo, sed sua est ipse sapientia quia non est aliud sapientia eius, aliud essentia cui hoc est esse quod sapientiam esse. Dicitur quidem in scripturis sanctis Christus dei uirtus, et dei sapientia, sed quemadmodum sit intellegendum ne patrem filius uideatur facere sapientem in libro septimo disputatum est, et ad hoc ratio peruenit ut sic sit filius sapientia de sapientia quemadmodum lumen de lumine, deus de deo. Nec aliud potuimus inuenire spiritum sanctum nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam sicut unum deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est deus, quomodo intellegimus esse trinitatem? Non dixi: 'Quomodo redimus?' (nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem), sed si aliquo modo per intellegentiam possumus uidere quod credimus, quis iste erit modus?

[10] Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris trinitas apparere, octauus occurrit. Ibi quippe ut potuimus disputando erigere temptauimus mentis intentionem ad intellegendam illam praestantissimam immutabilemque naturam quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur ut nec longe a nobis esset et supra nos esset, non loco sed ipsa sui uenerabili mirabilique praestantia ita ut apud nos esse suo praesenti lumine uideretur. In qua tamen nobis adhuc nulla trinitas apparebat quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus; tantum quia non erat aliqua moles ubi credi oporteret magnitudinem duorum uel trium plus esse quam unius cernebamus utcumque. Sed ubi uentum est ad caritatem quae in sancta scriptura deus dicta est eluxit paululum trinitas, id est amans et quod amatur et amor. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reuerberabat obtutum et ei nondum posse contemperari nostrae mentis quodam modo conuincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis secundum quam factus est homo ad imaginem dei uelut familiariorem considerationem reficiendae laborantis intentionis causa inter coeptum dispositumque refleximus, et inde in creatura quod nos sumus ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt conspicere intellecta possemus immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum.

Et ecce iam quantum necesse fuerat aut forte plus quam necesse fuerat exercitata in inferioribus intellegentia ad summam trinitatem quae deus est conspiciendam nos erigere uolumus nec ualemus. Num enim sicut certissimas uidemus trinitates, siue quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, siue cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; siue cum illa quae oriuntur in animo nec pertinent ad corporis sensus sicut fides, sicut uirtutes quae sunt artes agendae uitae manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; siue cum mens ipsa qua nouimus quidquid nosse nos ueraciter dicimus sibi cognita est uel se cogitat; siue cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit; num ergo sicut in his omnibus certissimas uidemus trinitates quia in nobis fiunt uel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, uolumus ita uidemus etiam trinitatem deum quia et illic intellegendo conspicimus tamquam dicentem et uerbum eius, id est patrem et filium, atque inde procedentem caritatem utrique communem, sanctum scilicet spiritum? An trinitates istas ad sensus nostros uel animum pertinentes uidemus potius quam credimus, deum uero esse trinitatem credimus potius quam uidemus? Quod si ita est, profecto aut inuisibilia eius per ea quae facta sunt nulla intellecta conspicimus, aut si ulla conspicimus, non in eis conspicimus trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum quod nos non sumus liber octauus ostendit, et quartus decimus cum de sapientia quae homini ex deo est loqueremur admonuit. Cur itaque ibi non agnoscimus trinitatem? An haec sapientia quae deus dicitur non se intellegit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non uideat ubi nulla scientia est nullo modo esse sapientiam? Aut uero putandum est sapientiam quae deus est scire alia et nescire se ipsam, uel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae siue dici siue credi stultum et impium est. Ecce ergo trinitas, sapientia scilicet et notitia sui et dilectio sui. Sic enim et in homine inuenimus trinitatem, id est mentem et notitiam qua se nouit et dilectionem qua se diligit.

[VII 11] Sed haec tria ita sunt in homine ut non ipsa sint homo. Homo est enim sicut ueteres definierunt animal rationale, mortale. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo. Et una persona, id est singulus quisque homo, habet illa tria in mente uel mentem. Quod si etiam sic definiamus hominem, ut dicamus: 'Homo est substantia rationalis constans ex anima et corpore,' non est dubium hominem habere animam quae non est corpus, habere corpus quod non est anima. Ac per hoc illa tria non homo sunt sed hominis sunt uel in homine sunt. Detracto etiam corpore si sola anima cogitetur, aliquid eius est mens tamquam caput eius uel oculus uel facies, sed non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima sed quod excellit in anima mens uocatur. Numquid autem possumus dicere trinitatem sic esse in deo ut aliquid dei sit nec ipsa sit deus? Quapropter singulus quisque homo qui non secundum omnia quae ad naturam pertinent eius sed secundum solam mentem imago dei dicitur una persona est et imago est trinitatis in mente. Trinitas uero ila cuius imago est nihil aliud est tota quam deus, nihil aliud est tota quam trinitas. Nec aliquid ad naturam dei pertinet quod ad illam non pertineat trinitatem, et tres personae sunt unius essentiae non sicut singulus quisque homo una persona.

[12] Itemque in hoc magna distantia est quod siue mentem dicamus in homine eiusque notitiam et dilectionem, siue memoriam, intellegentiam, uoluntatem, nihil mentis meminimus nisi per memoriam nec intellegimus nisi per intellegentiam nec amamus nisi per uoluntatem. At uero in illa trinitate quis audeat dicere patrem nec se ipsum nec filium nec spiritum sanctum intellegere nisi per filium, uel diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem meminisse tantummodo uel sui uel filii uel spiritus sancti; eodemque modo filium nec sui nec patris meminisse nisi per patrem, nec diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem non nisi intellegere et patrem et se ipsum et spiritum sanctum; similiter et spiritum sanctum per patrem meminisse et patris et filii et sui, et per filium intellegere et patrem et filium et se ipsum, per se autem non nisi diligere et se et patrem et filium, tamquam memoria sit pater et sua et filii et spiritus sancti, filius autem intellegentia et sua et patris et spiritus sancti, spiritus uero sanctus caritas et sua et patris et filii?

Quis haec in illa trinitate opinari uel affirmare praesumat? Si enim solus ibi filius intellegit et sibi et patri et spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem ut pater non sit sapiens de se ipso sed de filio, nec sapientia sapientiam genuerit sed ea sapientia pater dicatur sapiens esse quam genuit. Vbi enim non est intellegentia nec sapientia potest esse, ac per hoc si pater non intellegit ipse sibi sed filius intellegit patri, profecto filius patrem sapientem facit. Et si hoc est deo esse quod sapere et ea illi essentia est quae sapientia, non filius a patre, quod uerum est, sed a filio potius habet pater essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Hanc absurditatem nos in libro septimo discussisse, conuicisse, abiecisse certissimum est. Est ergo deus pater sapiens ea qua ipse sua est sapientia, et filius sapientia patris de sapientia quod est pater de quo est genitus filius. Quocirca consequenter est et intellegens pater ea qua ipse sua est intellegentia; neque nim esset sapiens qui non esset intellegens. Filius autem intellegentia patris de intellegentia genitus quod est pater. Hoc et de memoria non inconuenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, uel sui non meminit? Proinde quia sapientia pater, sapientia filius, sicut sibi meminit pater ita et filius; et sicut sui et filii meminit pater memoria non filii sed sua, ita sui et patris meminit filius memoria non patris sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse patrem dilectionem suam ut intellegentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria illa, id est memoria, intellegentia, dilectio seu uoluntas in illa summa et immutabili essentia quod est deus, non pater et filius et spiritus sanctus sunt, sed pater solus. Et quia filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec pater ei nec spiritus sanctus intellegit sed ipse sibi, ita nec pater ei meminit nec spiritus sanctus ei diligit sed ipse sibi; sua enim est et ipse memoria, sua intellegentia, sua dilectio, sed ita se habere de patre illi est de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia non patrem habet memoriam et filium intellegentiam et se dilectionem; neque enim sapientia esset si alius ei meminisset eique alius intellegeret ac tantummodo sibi ipse diligeret; sed ipse habet haec tria et ea sic habet ut haec ipsa ipse sit. Verumtamen ut ita sit inde illi est unde procedit.

[13] Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua nouit deus omnia ita ut nec ea quae dicuntur praeterita ibi praetereant, nec ea quae dicuntur futura quasi desint exspectentur ut ueniant, sed et praeterita et futura cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint uniuersi; quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam eandemque prudentiam eandemque scientiam quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae uel sensibus uel intellegentiae nostra adsunt possumus utcumque conspicere; ea uero quae absunt et tamen adfuerunt per memoriam nouimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita sed futura ex praeteritis non tamen firma cognitione conicimus. nam quasdam cogitationes nostras quas futuras uelut manifestius atque certius proximas quasque prospicimus memoria faciente id agimus cum agere ualemus quantum ualemus, quae uidetur non ad ea quae futura sunt sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis uel canticis quorum seriem momoriter reddimus; nisi enim praeuideremus cogitatione quod sequitur non utique diceremus. Et tamen ut praeuideamus non prouidentia nos instruit sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus siue canimus nihil est quod non prouisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus non dicimur prouidenter sed momoriter canere uel dicere, et qui hoc in multis ita proferendis ualent plurimum, non solet eorum prouidentia sed memoria praedicari.

Fieri ista in animo uel ab animo nostro nouimus et certissimi sumus. Quomodo autem fiant quanto attentius uoluerimus aduertere tanto magis noster et sermo succumbit et ipsa non perdurat intentio ut ad liquidum aliquid nostra intellegentia etsi non lingua perueniat. Et putamus nos utrum dei prouidentia eadem sit quae memoria et intellegentia qui non singula cogitando aspicit sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili uisione complectitur cuncta quae nouit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad deum uiuum: Mirificata est scientia tua ex me; inualuit, et non potero ad illam. Ex me quippe intellego quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua qua me fecisti quando nec me ipsum comprehendere ualeo quem fecisti, et tamen in meditatione mea exardescit ignis ut quaeram faciem tuam semper.

[VIII 14] In corporalem substantiam scio esse sapientiam et lumen esse in quo uidentur quae oculis carnalibus non uidentur, et tamen uir tantus tamque spiritalis: Videmus nunc inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus ut per hanc imaginem quod nos sumus uideremus utcumque a quo facti sumus tamquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu.

Speculantes dixit, per speculum uidentes, non de specula prospicientes. Quod in graeca lingua non est ambiguum unde in latinam translatae sunt apostolicae litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum ab specula de cuius altitudine longius aliquid intuemur etiam sono uerbi distat omnino. Satisque apparet apostolum ab speculo, non ab specula dixisse gloriam domini speculantes. Quod uero ait, in eandem imaginem transformamur, utique imaginem dei uult intellegi eandem dicens, istam scilicet id est quam speculamur, quia eadem imago est et gloria dei sicut alibi dicit: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei, de quibus uerbis iam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dixit, de forma in formam mutamur atque transimus de forma obscura in formam lucidam, quia et ipsa obscura imago dei est, et si imago, profecto etiam et gloria in qua homines creati sumus praestantes ceteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Quae natura in rebus creatis excellentissima cum a suo creatore ab impietate iustificatur a deformi forma formosam transformatur in formam. Est quippe et in ipsa impietate quanto magis damnabile uitium tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit de gloria in gloriam, de gloria creationis in gloriam iustificationis. Quamuis possit hoc et aliis modis intellegi quod dictum est de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei, de gloria qua filii dei sumus in gloriam qua similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Quod uero adiunxit, tamquam a domini spiritu, ostendit gratia dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.

[IX 15] Haec dicta sunt propter quod ait apostolus nunc per speculum nos uidere. Quia uero addidit in aenigmate, multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis quos graeci 'tropos' uocant eoque graeco uocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim 'schemata' usitatius dicimus quam 'figuras' ita usitatius 'tropos' quam 'modos.' Singulorum autem modorum siue troporum nomina ut singulis singula referantur difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Vnde quidam interpretes nostri quod ait apostolus, quae sunt in allegoria, nolentes graecum uocabulum ponere circumloquendo interpretati sunt dicentes, 'quae sunt aliud ex alio significantia.'

Huius autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est, ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid est ergo allegoria nisi tropus ubi ex alio aliud intellegitur, quale illud est ad thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et ceteri sed uigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt; nos autem qui diei sumus sobrii simus? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem ut breuiter explicem obscura allegoria sicuti est: Sanguisugae tres erant filiae, et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominauit apostolus non in uerbis eam reperit sed in facto cum ex duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum sed etiam factum fuit duo testamenta intellegenda monstrauit. Quod antequam exponeret obscurum fuit. Proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.

[16] Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt quibus discuntur tropi quaerunt quid dixerit apostolus nunc in aenigmate nos uidere, uerum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc uidemus, nosse desiderant; ex utroque una est inuenienda sententia, et ex illo scilicet quod ait, uidemus nunc per speculum, et, et ex isto quod addidit, in aenigmate. Vna est enim cum tota sic dicitur: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde quantum mihi uidetur sicut nomine speculi imaginem uoluit intellegi, ita nomine aenigmatis quamuis similitudinem tamen obscuram et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab apostolo significate intellegi possint quae accommodatae sunt ad intellegendum deum eo modo quo potest, nihil tamen est adcommodatius quam id quod imago eius non frustra dicitur.

Nemo itaque miretur etiam in isto uidendi modo qui concessus est huic uitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque uideamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis si esset facilitas uisionis. Et hoc est grandius aenigma ut non uideamus quod non uidere non possumus. Quis enim non uidet cogitationem suam? Et quis uidet cogitationem suam (non oculis carnalibus dico sed ipso interiore conspectu)? Quis non eam uidet, et quis eam uidet? Quandoquidem cogitatio uisio est animi quaedam siue adsint ea quae oculis quoque corporalibus uideantur uel ceteris sentiantur sensibus, siue non adsint et eorum similitudines cogitatione cernantur; siue nihil eorum sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt nec corporalium similitudines sicut uirtutes et uitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; siue illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; siue omnium istorum causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; siue etiam mala et uana ac falsa cogitemus uel non consentiente sensu uel errante consensu.

[X 17] Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, siue ad contemplatiuam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, siue ad actiuam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum uero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est uocanda imago dei quamuis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo uolumine ostendimus. Nunc ergo simul de uniuersa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique uera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa nouit nisi cum falsa esse nouit. Quod si nouit, uerum nouit; uerum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere uelimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi uerba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat.

Vnde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in euangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccato tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Vtquid cogitatis mala in cordibus uestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Vt cognouit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus uestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitauerunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo diuite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens.

[18] Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis ubi et os esse dominus ostendit cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Vna sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putauerant inquinari in os intrat corporis; unde autem dominus dixit inquinari hominem de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et uos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat in uentrem uadit et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstrauit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem procedunt, inquit, de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, et cetera. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes ideo non sunt etiam uisiones exortae de notitiae uisionibus quando uerae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt aliud est locutio, aliud uisio; intus autem cum cogitamus utrumque unum est. Sicut auditio et uisio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud uidere et audire. Ac per hoc cum locutio foris non uideatur sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est cogitationes, uisas dixit a domino sanctum euangelium, non auditas. Dixerunt, inquit, intra se: Hic blasphemat, deinde subiunxit: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum. Vidit ergo quod dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum quas illi soli se putabant uidere.

[19] Quisquis igitur potest intellegere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione uoluantur (hoc est enim quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium quarum nostra latina est), quisquis, inquam, hoc intellegere potest iam potest uidere per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam uerbi illius similitudinem de quo dictum est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum.

Necesse est enim cum uerum loquimur, id est quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascatur uerbum quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus uerbum est quod in corde dicimus, quod nec graecum est nec latinum nec linguae alicuius alterius, sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur ut per signa corporalia etiam corporis sensibus uerbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est nisi quodam modo uisibiliter dicere? Est in scripturis sanctis huius sententiae testimonium. Nam in euangelio secundum Iohannem ita legitur: Amen, amen dico uobis quia unus ex uobis tradet me. Aspiciebant ergo ad inuicem discipuli haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: Quis est de quo dicit? Ecce innuendo dixit quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque huiusmodi signa corporalia siue auribus siue oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus. Inuentae sunt etiam litterae per quas possemus et cum absentibus conloqui, sed ista signa sunt uocum, cum ipsae uoces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum.

[XI 20] Proinde uerbum quod foris sonat signum est uerbi quod intus lucet cui magis uerbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore uox uerbi est, uerbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim uerbum nostrum uox quodam modo corporis fit assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum sicut uerbum dei caro factum est assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut uerbum nostrum fit uox nec mutatur in uocem, ita uerbum dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum uox fit et illud caro factum est.

Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem dei uerbi quamuis per multa dissimilem peruenire non intueatur uerbum nostrum quod sonat in auribus nec quando uoce profertur nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium uerba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo tacente ore corporis, nec solum numeri syllabarum uerum etiam modi cantilenarum cum sint corporales et ad eum qui uocatur auditus sensum corporis pertinentes per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus et tacite cuncta ista uoluentibus. Sed transeunda sunt haec ut ad illud perueniatur hominis uerbum per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate uideatur utcumque dei uerbum. Non illud quod factum est ad illud uel illum prophetam (et de quo dictum est: Verbum autem dei crescebat et multiplicabatur, et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi, et iterum: Cum accepissetis a nobis uerbum auditus dei, accepistis non ut uerbum hominum sed sicuti est uere uerbum dei. Et innumerabilia similiter in scripturis dicuntur de dei uerbo quod in sonis multarum diuersarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem uerbum dei dicitur quia doctrina diuina traditur, non humana). Sed illud uerbum dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc uidere de quo dictum est: Deus erat uerbum; de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictum est: Et uerbum caro factum est; de quo dictum est: Fons sapientiae uerbum dei in excelsis.

Perueniendum est ergo ad illud uerbum hominis, ad uerbum rationalis animantis, ad uerbum non de deo natae sed a deo factae imaginis dei, quod neque prolatiuum est in sono neque cogitatiuum in similitudine soni quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit et gignitur de scientia quae manet in animo quando eadem scientia intus dicitur sicuti est. Simillima est enim uisio cogitationis uisioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur uel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est sed sicut potest uideri audiriue per corpus. Quando ergo quod est in notitia hoc est in uerbo, tunc est uerum uerbum et ueritas qualis exspectatur ab homine ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo. Hic agnoscitur: Est, est; non, non. Sic accedit quantum potest ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua deus filius patri per omnia substantialiter similis praedicatur.

Animaduertenda est in hoc aenigmate etiam ista uerbi dei similitudo quod sicut de illo uerbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ubi deus per unigenitum uerbum suum praedicatur uniuersa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Vnde scriptum est: Initium omnis operis uerbum. Sed etiam hic cum uerum uerbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem uerbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi seruetur: Est, est; non, non, ut si est in ea scientia qua uiuendum est, sit et in uerbo per quod operandum est; si non, non; alioquin mendacium erit uerbum tale, non ueritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine uerbi nostri similitudo uerbi dei quia potest esse uerbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat uerbum sicut uerbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura uero nulla esse posset nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est uerbum dei caro factum est quamuis trinitate faciente, ut sequente atque imitante uerbo nostro eius exemplum recte uiueremus, hoc est nullum habentes in uerbi nostri uel contemplatione uel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad haec consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrina ut reuelata facie a legis uelamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his uerbis disputationem.

[21] Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renouata similes deo erimus quoniam uidebimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc uero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut ualeo quibus id possit aduerti.

[XII] Primo ipsa scientia de qua ueraciter cogitatio nostra formatur quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini prouenire quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum ueniunt a sensibus corporis in quibus tam multa aliter sunt quam uidentur ut eorum uerisimilitudine nimium constipatus sanus sibi uideatur esse qui insanit (unde academica philosophia sic inualuit ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret), his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum ueniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus sicut nos uiuere scimus? In quo prorsus non metuimus ne aliqua uerisimilitudine forte fallamur quoniam certum est etiam eum qui fallitur uiuere, nec in eis uisis habetur hoc quae obiciuntur extrinsecus ut in eo sic fallatur oculus quemadmodum fallitur cum in aqua remus uidetur infractus et nauigantibus turris moueri et alia sexcenta quae aliter sunt quam uidentur, quia nec per oculum carnis hoc cernitur.

Intima scientia est qua nos uiuere scimus ubi ne illud quidem academicus dicere potest: 'Fortasse dormis et nescis et in somnis uides.' Visa quippe somniantium simillima esse uisis uigilantium quis ignorat? Sed qui certus est de suae uitae scientia non in ea dicit: 'Scio me uigilare,' sed: 'Scio me uiuere.' Siue ergo dormiat siue uigilet, uiuit. Nec in ea scientia per somnia falli potest quia et dormire et in somnis uidere uiuentis est. Nec illud potest academicus aduersus istam scientiam dicere: 'Furis fortassis et nescis quia sanorum uisis simillima sunt etiam uisa furentium, sed qui furit uiuit.' Nec contra academicos dicit: 'Scio me non furere,' sed: 'Scio me uiuere.' Numquam ergo falli nec mentiri potest qui se uiuere dixerit scire. Mille itaque fallacium uisorum genera obiciantur ei qui dicit: 'Scio me uiuere.' Nihil horum timebit quando et qui fallitur uiuit.

Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur ut non solum pauca non sint, uerum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit: 'Scio me uiuere,' unum aliquid scire se dicit. Proinde si dicat: 'Scio me scire me uiuere,' duo sunt. Iam hoc uero quod scit haec duo tertium scire est. Sic potest addere et quartum et quintum et innumerabilia si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum uel comprehendere singula addendo uel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et uerum hoc esse et tam innumerabile ut uerbi eius infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere.

Hoc et in uoluntate certa similiter aduerti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, 'forte falleris,' dicenti: 'Volo beatus esse'? Et si dicat: 'Scio me hoc uelle et hoc me scire scio,' iam his duobus et tertium potest addere quod haec duo sciat; et quartum quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat: 'Errare nolo,' nonne siue erret siue non erret, errare tamen eum nolle uerum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat: 'Forsitan falleris,' cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum uult rerum numerum cognitarum et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit: 'Nolo me falli et hoc me nolle scio et hoc me scire scio,' iam etsi non commoda elocutione potest hinc infinitum numerum ostendere. Et alia reperiuntur quae aduersus academicos ualeant qui nihil ab homine sciri posse contendunt.

Sed modus adhibendus est praesertim quia opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri primo nostrae conuersionis tempore scripti, quos qui potuerit et uoluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem ueritatis argumenta multa inuenta sunt permouebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensum corporis percipit animus, alterum earum quae per se ipsum, multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum uerarum, quale illud est quod dixi: 'Scio me uiuere,' nequaquam in dubium uocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus uera esse dubitemus. Per eos quippe didicimus caelum et terram et ea quae in eis nota sunt nobis quantum ille qui et nos et ipsa condidit innotescere nobis uoluit. Absit etiam ut scire nos negemus quae testimonio didicimus aliorum; alioquin esse nescimus oceanum; nescimus esse terras atque uerbes quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum quae historica lectione didicimus; nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur et indiciis consonis constantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis uel ex quibus hominibus fuerimus exorti, quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere, non solum nostrorum uerum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est.

[22] Haec igitur omnia, et quae per se ipsum et quae per sensus sui corporis et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet. Ex quibus gignitur uerbum uerum quando quod scimus loquimur, sed uerbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est uerbum simillimum rei notae, de qua gignitur et imago eius quoniam de uisione scientiae uisio cogitationis exoritur, quod est uerbum linguae nullius, uerbum uerum de re uera, nihil de suo habens sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit qui quod scit loquitur (aliquando enim statim ut discit hoc dicit), dum tamen uerbum sit uerum, id est de notis rebus exortum.

[XIII] Sed numquid deus pater de quo natum est uerbum de deo deus, numquid ergo deus pater in ea sapientia quod est ipse sibi alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat qui non animal rationale sed supra animam rationalem deum cogitat quantum ab eis cogitari potest qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamuis per speculum et in aenigmate coniciendo uideant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid deus pater ea ipsa quae non per corpus quod ei nullum est sed per se ipsum scit aliunde ab aliquo didicit aut nuntiis uel testibus ut ea sciret indiguit? Non utique. Ad omnia quippe scienda quae scit sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla quae nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere ueritatem, et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat sed ut ab illo ipsi per uerbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod uoluerit ab eo missi ad quos uoluerit totum ab illo per illud uerbum eius audientes, id est in eius ueritate inuenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit.

Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Nouit enim, ait uerbum eius, pater uester quid uobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognouit ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus uel exauditurus uel non exauditurus esset sine initio ante praesciuit. Vniuersas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt ideo nouit, sed ideo sunt quia nouit. Non enim nesciuit quae fuerat creaturus. Quia ergo sciuit creauit, non quia creauit sciuit. Nec aliter ea sciuit creata quam creanda; non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro ecclesiastico: Antequam crearentur omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. Sic, inquit, non aliter; et antequam crearentur et postquam consummata sunt sic ei nota sunt.

Longe est igitur huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia dei est ipsa et sapientia, et quae sapientia ipsa essentia siue substantia quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere hoc est et esse sicut et in superioribus libris saepe iam diximus. Nostra uero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis quia non hoc est nobis esse quod scire uel sapere, quoniam esse possumus etiam si nesciamus neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiae dei, sic et nostrum uerbum quod nascitur de nostra scientia dissimile est illi uerbo dei quod natum est de patris essentia. (Tale est autem ac si dicerem, 'de patris scientia, de patris sapientia'; uel quod est expressius, 'de patre scientia, de patre sapientia.')

[XIV 23] Verbum ergo dei patris unigenitus filius per omnia patri similis et aequalis, deus de deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia, est hoc omnino quod pater, non tamen pater quia iste filius, ille pater. Ac per hoc nouit omnia quae nouit pater, sed ei nosse de patre est sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo patri sicut esse non est a filio ita nec nosse. Proinde tamquam se ipsum dicens pater genuit uerbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset si aliquid minus aut amplius esset in eius uerbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur, est, est; non, non. Et ideo uerbum hoc uere ueritas est quoniam quidquid est in ea scientia de qua est genitum et in ipso est; quod autem in ea non est nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc uerbum numquam potest quia immutabiliter sic se habet ut se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista sed firmitas quia falsa esse non potest ueritas. Nouit itaque omnia deus pater in se ipso, nouit in filio, sed in se ipso tamquam se ipsum, in filio tamquam uerbum suum quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter nouit et filius, in se scilicet tamquam ea quae nata sunt de his quae pater nouit in se ipso, in patre autem tamquam ea de quibus nata sunt quae ipse filius nouit in se ipso. Sciunt ergo inuicem pater et filius, sed ille gignendo, ille nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia unusquisque eorum simul uidet, non particulatim aut singillatim uelut alternante conspectu hinc illuc et inde huc et rursus inde uel inde in aliud atque aliud ut aliqua uidere non possit nisi non uidens alia, sed ut dixi simul omnia uidet quorum nullum est quod non semper uidet.

[24] Verbum autem nostrum, illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed eius rei quam uidendo intus dicimus, et ideo nullius linguae est atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi uerbo dei quod etiam deus est quoniam sic et hoc de nostra nascitur quemadmodum et illud de scientia patris natum est. Nostrum ergo tale uerbum quod inuenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit non pigeat intueri.

[XV] Numquid uerbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus sed uera esse arbitrantes. Quae si forte uera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur non in uerbo nostro uera sunt quia uerbum uerum non est nisi quod de re quae scitur gignitur. Falsum est ergo isto modo uerbum nostrum non cum mentimur sed cum fallimur. Cum autem dubitamus nondum est uerbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione uerbum est. Quamuis enim non nouerimus an uerum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos nouimus, ac per hoc cum hoc dicimus uerum uerbum est quoniam quod nouimus dicimus. Quid quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus utique uolentes et scientes falsum uerbum habemus ubi uerum uerbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur uerum dicimus; quod scimus enim dicimus. Scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est deus et potentius est nobis hoc non potest. Non enim potest facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Et non a se ipso loquitur sed a patre illi est omne quod loquitur cum ipsum pater unice loquitur. Et magna illius uerbi potentia est non posse mentiri quia non potest esse illic est et non sed est, est; non, non.

'At enim nec uerbum dicendum est quod uerum non est.' Sic ita libens assentior. Quid cum uerum est uerbum nostrum et ideo recte uerbum uocatur, numquid sicut dici potest uel uisio de uisione uel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia sicut illud dei uerbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? Quia non hoc est nobis esse quod nosse. Multa quippe nouimus quae per memoriam quodam modo uiuunt, ita et obliuione quodam modo moriuntur, atque ideo cum illa iam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus, et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen uiuimus.

[25] Illa etiam quae ita sciuntur ut numquam excidere possint quoniam praesentia sunt et ad ipsius animi naturam pertinent ut illud quod nos uiuere scimus; manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus et hoc semper manet; id ergo et si qua reperiuntur similia in quibus imago dei potius intuenda est, etiam si semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur uerbum sempiternum, cum uerbum nostrum nostra cogitatione dicatur, inuenire difficile est. Sempiternum est enim animo uiuere, sempiternum est scire quod uiuit, nec tamen sempiternum est cogitare uitam suam uel cogitare scientiam uitae suae quoniam cum aliud atque aliud coeperit hoc desinet cogitare quamuis non desinat scire. Ex quo fit ut si test esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest eiusdem scientiae cogitatio, et uerbum uerum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus deus intellegatur habere uerbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur etiam quando non cogitatur potest tamen ueraciter cogitari, uerbum esse tam perpetuum quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est uerbum quod nondum in cogitationis uisione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur si eius non habet formam et ideo iam uocatur uerbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur ideo iam uocandum esse uerbum quia potest esse uerbum.

Sed quid est quod potest esse uerbum et ideo iam dignum est uerbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum nisi quiddam mentis nostrae quod hac atque hac uolubili quadam motione iactamus cum a nobis nunc hoc, nunc illud sicut inuentum fuerit uel occurrerit cogitatur? Et tunc fit uerum uerbum quando illud quod nos dixi uolubili motione iactare ad id quod scimus peruenit atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens ut quomodo res quaeque scitur sic etiam cogitetur, id est sine uoce, sine cogitatione uocis quae profecto alicuius linguae est sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controuersia uocabuli laborare uideamur, iam uocandum esse uerbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam priusquam formatum sit quia iam ut ita dicam formabile est, quis non uideat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei uerbo quod in forma dei sic est ut non ante fuerit formabile postque formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est et cui mirabiliter coaeterna est?

[XVI] Quapropter ita dicitur illud dei uerbum ut dei cogitatio non dicatur nec aliquid esse quasi uolubile credatur in deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam ut uerbum sit eamque possit amittere atque informiter quodam modo uolutari. Bene quippe nouerat uerba et uim cogitationis inspexerat locutor egregius qui dixit in carmine:

secumque uolutat Euentus belli uarios; id est, cogitat. Non ergo ille dei filius cogitatio dei sed uerbum dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perueniens ad id quod scimus atque inde formata uerbum nostrum uerum est. Et ideo uerbum dei sine cogitatione dei debet intellegi ut forma ipsa simplex intellegatur, non aliquid habens formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in scripturis sanctis cogitationes dei sed eo locutionis modo quo ibi et obliuio dei dicitur, quae utique ad proprietatem in deo nulla est.

[26] Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo dei et uerbi dei in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est quod etiam cum similes ei erimus quando eum uidebimus sicuti est (quod utique qui dixit hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente quae facta est. Et tunc quidem uerbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt uolubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu uidebimus. Tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit ut nihil iam desit eius formae ad quam peruenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati ubi non formabile aliquid formatum uel reformatum est sed forma. Neque informis neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia. [XVII 27] Satis de patre et filio quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate uidere potuimus locuti sumus.

Nunc de spiritu sancto quantum deo donante uidere conceditur disserendum est. Qui spiritus sanctus secundum scripturas sanctas nec patris est solius nec filii solius sed amborum, et ideo communem qua inuicem se diligunt pater et filius nobis insinuat caritatem. Vt autem nos exerceret sermo diuinus non res in promptu sitas sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit scriptura: 'Spiritus sanctus caritas est,' quod si dixisset non paruam partem quaestionis istius abstulisset, sed dixit: Deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum utrum deus pater sit caritas, an deus filius, an deus spiritus sanctus, an deus ipsa trinitas. Neque enim dicturi sumus non propterea deum dictam esse caritatem quod ipsa caritas sit ulla substantia quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei sicut dictum est deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est quia dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. Tale est enim tu es patientia mea quale est domine, spes mea et deus meus misericordia mea et multa similia. Non est autem dictum 'domine, caritas mea' aut 'tu es caritas mea' aut 'deus, caritas mea,' sed ita dictum est: Deus caritas est sicut dictum est: Deus spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere.

[28] Deus ergo caritas est. Vtrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas quia et ipsa non tres dii sed deus est unus, hoc quaeritur. Sed iam in hoc libro superius disputaui non sic accipiendam esse trinitatem quae deus est ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus ut tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium trium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit; et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat; itemque spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura. Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud intellegentia, aliud dilectio siue caritas; sed unum aliquid sit quod omnia ualeat sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura ut qui habet hoc sit quod habet sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec

ntellecta sunt et quantum nobis in rebus tantis uidere uel coniectare concessum est uera esse claruerunt, nescio cur non sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes una caritas. Sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et simul omnes unus deus.

[29] Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. Ideo autem addidi, principaliter, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi pater dedit (non iam exsistenti et nondum habenti), sed quidquid unigenito uerbo dedit gignendo dedit. Sic ergo cum genuit ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie dei uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit spiritus sanctus? Vt scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto, et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupetur.

[30] Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: In lege scriptum est. Et ipse dominus: In lege, inquit, eorum scriptum est quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. Aliquando autem proprie uocatur lex quae data est per Moysen, secundum quod dictum est: Lex et prophetae usque ad Iohannem, et: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse saluator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et in prophetis et in psalmis de me. Hic rursus prophetarum nomen exceptis psalmis intellegi uoluit. Dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari.

[31] Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit uniuersaliter et spiritus sanctus et pater ipse sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et pater et filius uniuersaliter caritas. Sed dei uerbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas inuenimus si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium, qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus inuicem quia dilectio ex deo est, secutus adiuxit: Et omnis qui diligit ex deo natus est. Qui non diligit non cognouit deum quia deus dilectio est. Hic manifestauit eam se dixisse dilectionem deum quam dixit ex deo. Deus ergo ex deo est dilectio. Sed quia et filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. Pater enim solus ita deus est ut non sit ex deo, ac per hoc dilectio quae ita deus est ut ex deo sit aut filius est aut spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum litatorem pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset ut et nos inuicem diligamus atque ita deus in nobis maneat quia utique dilectionem deum dixerat, statim uolens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque spiritus de quo dedit nobis facit nos in deo manere et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: Deus dilectio est, continuo subiecit: Et qui manet in dilectione in deo manet, et deus in eo manet, unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur: Deus dilectio est. Deus igitur spiritus sanctus qui procedit ex deo cum datus fuerit homini accendit eum in dilectionem dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis.

[XVIII 32] Nullum est isto dei dono excellentius. Solum est quod diuidit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dextram. Nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem quam qui non habuerit si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest. Quantum ergo bonum est sine quo ad aeternam uitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa uero dilectio siue caritas (nam unius rei est nomen utrumque), si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus uel non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat si talis passionis nulla temptatio est, perducit ad regnum ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. Sine caritate quippe fides potest quidem esse sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus: In Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur, sic eam discernens ab ea fide qua et daemones credunt et contremescunt. Dilectio igitur quae ex deo est et deus est proprie spiritus sanctus est per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas per quam nos tota inhabitet trinitas. Quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, uocatur etiam donum dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum?

[XIX 33] An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Porro euangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Vnde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potauimus. Vtrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere, cum illa respondisset quod iudaei non couterentur samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Vnde ergo habes aquam uiuam?, et cetera. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Quia ergo haec aqua uiua sicut euangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Nam quod ibi ait: Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.

[34] Paulus quoque apostolus: Vnicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi, atque ut donationem Christi sanctum spiritum ostenderet secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem dominum Iesum cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum dedisse spiritum sanctum quo impleti qui crediderant linguis omnium gentium loquebantur. Nec moueat quod ait dona, non donum; id enim testimonium de psalmo posuit. Hoc autem in psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captiuasti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum; sed cum propheta dixerit, accepisti in hominibus, apostolus mauit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est diuini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Vtrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis, propter quae membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris?, et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt et propheta et apostolus quia per donum quod est spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sint quibusque propria diuiduntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamuis ipsum donum a quo cuique propria diuiduntur omnes habeant, id est spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. Quod uerbum et in epistula quae ad hebraeos est inuenitur ubi scriptum est: Attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus. Et hic cum dixisset, ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus: Quod autem ascendit, ait, quid est nisi quia et descendit in inferiores pares terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona. Quia sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae?, et cetera; hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae sicut psalmus canit aedificatur post captiuitatem quoniam qui sunt a diabolo eruti a quo captiui tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. Hanc autem captiuitatem ipse captiuauit qui diabolum uicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius deinde potentiae uinculis alligauit. Ipse itaque diabolus est appellata captiuitas quam captiuauit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus.

[35] Petrus autem apostolus sicut in eo libro canonico legitur ubi scripti sunt actus apostolorum, loquens de Christo commotis corde iudaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? Monstrate nobis, dixit ad eos: Agite poenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur Simonem magum apostolis dare uoluisse pecuniam ut ab eis acciperet potestatem qua per impositionem manus eius daretur spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem quia donum dei aestimasti te per pecuniam possidere. Et alio eiusdem libri loco cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum ait scriptura: Adhuc loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus super omnem qui audiebant uerbum, et obstuperunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro uenerant quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. De quo facto suo quod incircumcisos baptizauerat quia priusquam baptizarentur ut nodum quaestionis huius auferret in eos uenerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis et hac re audita mouebantur ait post cetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos sicut et in nos in initio, memoratusque sum uerbi domini sicut dicebat: Quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos uero baptizabimini spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis sicut et nobis qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia scripturarum quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt?

[36] Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam uident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctu. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi uult spirat, et apud apostolum quod iam supra commemoraui: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium.

[37] Quapropter sicut sancta scriptura proclamat: Deus caritas est, illaque ex deo est et in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus quia de spiritu suo dedit nobis, ipse spiritus eius est deus caritas. Deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur et deus et ex deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid conuenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur uel intellegitur ut non solus spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod non ambigit pietas; et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Non dixit, 'filii sui,' quod si diceret, uerissime diceret quemadmodum quia saepe dixit uerissime dixit; sed ait, filii caritatis suae. Filius ergo est etiam spiritus sancti si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui proprie sic uocetur. Quod autem dictum est, filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. Caritas quippe patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. Ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.

[XX 38] Quocirca redenda est dialectica Eunomii a quo eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere uoluisset unigenitum dei uerbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae uel substantiae siue essentiae dixit esse filium sed filium uoluntatis dei, accidentem scilicet deo, uolens asserere uoluntatem qua gigneret filium; uidelicet ideo quia nos aliquid aliquando uolumus quod antea non uolebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde uiri; consilium autem domini manet in aeternum, nisi ut intellegamus siue credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de uoluntatibus uerissime dici potest: 'Multae uoluntates in corde uiri; uoluntas autem domini manet in aeternum.' Quidam ne filium consilii uel uoluntatis dei dicerent unigenitum uerbum, ipsum consilium seu uoluntatem patris idem uerbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et uoluntas de uoluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem uel uolentem si non habet pater in substantia sua consilium uel uoluntatem.

Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti utrum deus filium uolens an nolens genuerit, ut si diceretur, 'nolens,' absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, 'uolens,' continuo quod intendebat uelut inuicta ratione concluderet non naturae esse filium sed uoluntatis. At ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut si responderet, 'nolens,' sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, 'uolens,' responderetur ei: 'Ergo et ipse uoluntate sua deus est non natura.' Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? Sed uoluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam uoluntas?

[39] Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum nec alterius substantiae nec minorem quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas uerum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit deus quantum ualuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. Quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. Ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur totum debet referre quod uiuit. Verum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam, et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat quantum satis esse uidebatur admonui.

[XXI 40] Sane deum patrem et deum filium, id est deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi uerbo suo dixit quodam modo, et ipsum uerbum eius deum qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter quam quod est in illo qui uerbum non mendaciter sed ueraciter genuit, quemadmodum potui, non ut illud iam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate quantulumcumque coniciendo uideretur in memoria et intellegentia mentis nostrae significare curaui, memoriae tribuens omne quod scimus etiamsi non inde cogitemus, intellegentiae uero proprio modo quandam cogitationis informationem. Cogitando enim quod uerum inuenerimus, hoc maxime intellegere dicimur et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae ubi hoc etiam primum cum cogitaremus inuenimus et gignitur intimum uerbum quod nullius linguae sit tamquam scientia de scientia et uisio de uisione et intellegentia quae apparet in cogitatione de intellegentia quae in memoria iam fuerat sed latebat, quamquam et ipsa cogitatio quandam suam memoriam nisi haberet, non reuerteretur ad ea quae in memoria reliquerat cum alia cogitaret.

[41] De spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile uideretur ostendi nisi uoluntatem nostram, uel amorem seu dilectionem quae ualentior est uoluntas, quoniam uoluntas nostra quae nobis naturaliter inest sicut ei res adiacuerint uel occurrerint quibus allicimur aut offendimur ita uarias affectiones habet. Quid ergo est? Numquid dicturi sumus uoluntatem nostram quando recta est nescire quid appetat, quid deuitet? Porro si scit profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intellegentia esse non possit. An uero audiendus est quispiam dicens caritatem nescire quid agat quae non agit perperam? Sicut ergo inest intellegentia, inest dilectio illi memoriae principali in qua inuenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus peruenire quia et duo ista inuenimus ibi quando nos cogitando inuenimus et intellegere aliquid et amare quae ibi erant et quando inde non cogitabamus. Et sicut inest memoria, inest dilectio huic intellegentiae quae cogitatione formatur, quod uerbum uerum sine ullius gentis lingua intus dicimus quando quod nouimus dicimus. Nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus. Ita dilectio quae uisionem in memoria constitutam et uisionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque coniungit, nisi haberet appetendi scientiam quae sine memoria et intellegentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret.

[XXII 42] Verum haec quando in una sunt persona sicut est homo potest nobis quispiam dicere: 'Tria ista, memoria, intellectus et amor mea sunt, non sua; nec sibi sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem. Et quando ad memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, utrumque meum est et scientia utique et uerbum. Ego enim scio, ego dico in emo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in memoria mea quo ego intellego, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam memoriam meminit. Et per intellegentiam meam, non suam, quidquid intellegenter amat intellegit.'

Quod breuiter dici potest: 'Ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo.' Ista ergo dici possunt ab una persona quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius uero summae simplicitate naturae quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. [43] Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia. Propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam quae in ea est simul et tabula nomine imaginis appellatur.

[XXIII] Verum in illa summa trinitate quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit tanta est inseparabilitas ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria una persona est ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus patris et filii. Quamuis enim memoria hominis et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem sed tamen qualemcumque similitudinem patris, itemque intellegentia hominis quae per intentionem cogitationis inde formatur quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis uerbum est habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii, et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam parenti prolique communis, unde nec parens intellegitur esse nec proles, habeat in hac imagine aliquam licet ualde imparem similitudinem spiritus sancti; non tamen sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate cuius haec imago est unius dei sunt illa tria, sed unus deus est et tres sunt illae, non una persona.

Quod sane mirabiliter ineffabile est uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. Illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, quod est hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est, nec aliquando non fuit aut aliter fuit, nec aliquando non erit aut aliter erit.

Ista uero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra; in alio duo haec amoris magnitudine superari siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint. Atque ita a singulis bina et a binis singula et a singulis singula maioribus minora uincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutatur quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur mutabitur.

[44] Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem cum uenerit uisio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus quam nunc eius imaginem quod nos sumus. Per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident sicut in hac uita uidere concessum est non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident et per imaginem quam conspiciendo uident etiam illud uidere coniciendo quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait apostolus: 'Videmus nunc speculum,' sed: 'Videmus per speculum.'

[XXIV] Qui ergo uident suam mentem quomodo uideri potest et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputaui, nec tamen eam credunt uel intellegunt esse imaginem dei. Speculum quidem uident, sed usque adeo non uident per speculum qui est per speculum nunc uidendus ut nec ipsum speculum quod uident sciant esse speculum, id est imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cuius est hoc speculum per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim uidendum esse sentirent fide non ficta corda mundante ut facie ad faciem possit uideri qui per speculum nunc uidetur. Qua fide cordium mundatrice contempta quid agunt intellegendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur nisi ut ipsa quoque intellegentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent et uix ad certum aliquid peruenirent nisi poenalibus tenebris inuoluti et onerati corpore corruptibili quod aggrauat animam. Quo tandem merito inflicto malo isto nisi peccati? Vnde tanti mali magnitudine admoniti sequi deberent agnum qui tollit peccatum mundi.

[XXV] Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores quando fine uitae huius resoluuntur a corpore ius in eis retinendis non habent inuidae potestates. Quas ille agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus non potentia potestatis priusquam iustitia sanguinis uicit. Proinde liberi a diaboli potestate suscipiuntur ab angelis sanctis a malis omnibus liberati per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, quoniam consonantibus diuinis scripturis et ueteribus et nouis et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub caelo in quo oportet homines saluos fieri. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus donec recipiant corpora sua, sed iam incorruptibilia quae ornent non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo creatori ut spiritus hominis deo pie subditus habeat feliciter subditum corpus et sine fine permaneat ipsa felicitas.

[45] Ibi ueritatem sine ulla difficultate uidebimus eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit filius spiritus sanctus, cum de patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio. Hic uero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intellegenter legent procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo huius operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim, quotienscumque in ea creatura quae nos sumus aliquid illi rei simile ostendere uolui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit, quamuis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum, et in una quidem persona quod est homo inuenisse imaginem summae illius trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intellegi possint etiam per temporalia interualla maxime in libro nono monstrare uoluisse. Sed tria unius personae non sicut humana poscit intentio tribus illis personis conuenire potuerunt sicut in hoc libro quinto decimo demonstrauimus.

[XXVI] Deinde in illa summa trinitate quae deus est interualla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de patre natus sit filius et postea de ambobus processerit spiritus sanctus quoniam scriptura sancta spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit apostolus: Quoniam autem estis filii, misit deus spiritum filii sui in corda nostra, et ipse est de quo dicit idem filius: Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Et multis aliis diuinorum eloquiorum testimoniis comprobatur patris et filii esse spiritum qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, de quo item dicit ipse filius: Quem ego mitto uobis a patre, et alio loco: Quem mittet pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur quia ipse filius ait: De patre procedit, et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflauit et ait: Accipite spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est uirtus quae de illo exibat sicut legitur in euangelio, et sanabat omnes.

[46] Quid uero fuerit causae ut post resurrectionem suam et in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ego existimo quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae. Hoc significans dominus Iesus bis dedit spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. Et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum datum cum insufflasset Iesus de quo mox ait: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post dies decem quam dominus ascendit in caelum.

Quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? Immo quantus deus est qui dat deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. Orabant quippe ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia. Denique et Simon magus offerens apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem ut 'dem spiritum sanctum,' sed: cuicumque, inquit, imposuero manus accipiat spiritum sanctum, quia neque scriptura superius dixerat: 'Videns autem Simon quod apostoli darent spiritum sanctum,' sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem manuum apostolorum datur spiritus sanctus.

Propter hoc et dominus ipse Iesus spiritum sanctum non solum dedit ut deus sed etiam accepit ut homo, propterea dictus est plenus gratia. Et manifestius de illo scriptum est in actibus apostolorum: Quoniam unxit eum deus spiritu sancto, non utique oleo uisibili sed dono gratiae quod uisibili significatur unguento quo baptizatos ungit ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum uelut columba descendit; tunc enim corpus suum, id est ecclesiam suam, praefigurare dignatus est in qua praecipue baptizati accipiunt spiritum sanctum. Sed ista mystica et inuisibili unctione tunc intellegendus est unctus quando uerbum dei caro factum est, id est quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis deo uerbo est ut utero uirginis copulata ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de spiritu sancto et uirgine Maria. Absurdissimum est enim ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Iohanne baptizatus est) accepisse spiritum sanctum, sed uenisse ad illud baptisma sicut sine ullo omnino peccato ita non sine spiritu sancto. Si enim de famulo eius et praecursore ipso Iohanne scriptum est: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, quoniam quamuis seminatus a patre, tamen spiritum sanctum in utero formatus accepit, quid de homine Christo intellegendum est uel credendum cuius carnis ipsa conceptio non carnalis sed spiritalis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a patre promissionem spiritus sancti et effunderit utraque natura monstrata est, et humana scilicet et diuina. Accepit quippe ut homo, effudit ut deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat deum super eos a quo id efficitur inuocamus.

[47] Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de patre spiritus sanctus quando natus est filius, an nondum processerat et illo nato de utroque processit ubi nulla sunt tempora sicut potuimus quaerere ubi inuenimus tempora uoluntatem prius de humana mente procedere ut quaeratur quod inuentum proles uocetur, quia iam parta seu genita uoluntas illa perficitur eo fine requiescens ut qui fuerat appetitus quaerentis sit amor fruentis qui iam de utroque, id est de gignente mente et de genita notione, tamquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri ubi nihil ex tempore inchoatur ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter qui potest intellegere sine tempore generationem filii de patre intellegat sine tempore processionem spiritus sancti de utroque. Et qui potest intellegere in eo quod ait filius: Sicut habet pater uitam in semetipso sic dedit filio uitam patrem dedisse sed ita eum sine tempore genuisse ut uita quam pater filio gignendo dedit coaeterna sit uitae patris qui dedit, intellegat sicut habet pater in semetipso ut et de illo procedat spiritus sanctus sic dedisse filio ut de illo procedat idem spiritus sanctus et utrumque sine tempore, atque ita dictum spiritum sanctum de patre procedere ut intellegatur quod etiam procedit de filio, de patre esse filio. Si enim quidquid habet de patre habet filius, de patre habet utique ut et de illo procedat spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur quae habent prius et posterius quia ibi omnino nulla sunt.

Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum cum sicut filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de patre generatio, ita spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio? Ideo enim cum spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum ne in hoc uocabulo uel duos patres in illa trinitate uel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in scripturis sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem ualuerint proferentium. Filius autem de patre natus est, et spiritus sanctus de patre principaliter, et ipso sine ullo interuallo temporis dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius patris et filii si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus sed procedit ab utroque amborum spiritus.

[XXVII 48] Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. Inter cetera enim cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: De patre procedit? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo et ipse est? Vnde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Si igitur hic intellegitur eius doctrina quam tamen dixit non suam sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus ubi sic ait: De patre procedit, ut non diceret: 'De me non procedit'? A quo autem habet filius ut sit deus (est enim de deo deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat spiritus sanctus, ac per hoc spiritus sanctus ut etiam de filio procedat sicut procedit de patre ab ipso habet patre. Hic utcumque etiam illud intellegitur quantum a talibus quales nos sumus intellegi potest cur non dicatur natus esse sed potius procedere spiritus sanctus quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem ut inter deum patrem et deum filium tale aliquid suspicemur quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre non tunc procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit ut quemadmodum de se ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit uita spiritus sanctus cum uita pater, uita sit filius. Ac per hoc sicut pater cum habeat uitam in semetipso dedit et filio habere uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo sicut procedit et de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli sed fidelibus non infidelibus loquens.

[49] Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt ut tres personae sint sed omnia tria hominis sunt quae una persona est minus idonei sunt, cur non de illa summa trinitate quae deus est credunt potius quod in sacris litteris inuenitur quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo ut intellegant, id est ut quantum uideri potest uideatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? Immo uero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, inluminentur dei dono prius ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt ut aliquando possint uidere. Sunt enim quae ita creduntur ut uideri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce uidendus est, sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum qualis sine fine uidendus est. Quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius regente duntaxat fidei regula acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus, et qua non est superior cui subdita regenda est nisi deus.

[50] Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam. O tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo quo samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum. Et tamen multa uera uidisti, non his oculis quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei uideant aequitatem. Nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce qua tibi lucente uidisti. Attolle oculos in ipsam lucem et eos in ea fige si potes. Sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei propter quod filius unigenitus non de patre genitum, alioquin frater eius esset, sed procedere dixit spiritum sanctum. Vnde cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere. Scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio. Ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa in quibus te summae ipsius quam fixis oculis contemplari nondum uales imaginem trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus; sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. Quam quidem uoluntatem de cognitione procedere (nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quandam in hac re intellegibili natiuitatis et processionis insinuari distantiam quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt uix uidisti.

Sed illa lux quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum quod eis reprobatis intellegentia contuemur. Haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam uidere non possis nisi utique infirmitas, et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum iam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.

[XXVIII 51] Domine deus noster, credimus in te patrem et filium et spiritum sanctum. Neque enim diceret ueritas: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti nisi trinitas esses. Nec baptizari nos iuberes, domine deus, in eius nomine qui non est dominus deus. Nec diceretur uoce diuina: Audi, Israhel: Dominus deus tuus deus unus est nisi trinitas ita esses ut unus dominus deus esses. Et si tu deus pater ipse esses et filius uerbum tuum Iesum Christus ipse esses et donum uestrum spiritus sanctus, non legeremus in litteris ueritatis: Misit deus filium suum, nec tu, unigenite, diceres de spiritu sancto: Quem mittet pater in nomine meo, et: Quem ego mittam uobis a patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesiui te et desideraui intellectu uidere quod credidi et multum disputaui et laboraui. Domine deus meus, una spes mea, exaudi me ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi uires, qui inueniri te fecisti et magis magisque inueniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea; illam serua, istam sana. Coram te est scientia et ignorantia mea; ubi mihi aperuisti suscipe intrantem; ubi clausisti aperi pulsanti. Meminerim tui; intellegam te; diligam te. Auge in me ista donec me reformes ad integrum.

Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum. Sed utinam praedicando uerbum tuum et laudando te tantummodo loquerer. Non solum fugerem peccatum sed meritum bonum adquirerem quamlibet multum sic loquerer. Neque enim homo de te beatus peccatum praeciperet germano in fide filio suo cui scripsit dicens: Praedica uerbum; insta opportune, importune. Numquid dicendum est istum non multum locutum qui non solum opportune uerum etiam importune uerbum tuum, domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum quia tantum erat necessarium. Libera me, deus meus, a multiloquio quod patior intus in anima mea misera in conspectu tuo et confugiente ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo etiam tacens uocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae tales quales nosti cogitationes hominum quoniam uanae sunt. Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare nec in eis uelut dormitando immorari. Nec in tantum ualeant apud me ut aliquid in opera mea procedat ex illis, sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo qui ecclesiasticus proprio nomine iam uocatur: Multa, inquit, dicimus et non peruenimus, et consummatio sermonum uniuersa est ipse. Cum ergo peruenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus et non peruenimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus unum laudantes te in unum et in te facti etiam nos unum. Domine deus une, deus trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo agnoscant et tui; si qua de meo, et tu ignosce et tui. Amen.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page