AUGUSTINI DE TRINITATE LIBER V
[I 1] Hinc iam exordiens ea dicere quae dici ut cogitantur uel ab homine aliquo uel certe a nobis non omni modo possunt, quamuis et ipsa nostra cogitatio cum de deo trinitate cogitamus longe se illi de quo cogitat imparem sentiat neque ut est eum capiat sed, ut scriptum est etiam a tantis quantum Paulus apostolus hic erat, per speculum in aenigmate uideatur, primum ab ipso domino deo nostro de quo semper cogitare debemus et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio et cui enuntiando nulla competit dictio, et adiutorium ad intellegenda atque explicanda quae intendo et ueniam precor sicubi offendo. Memor enim sum non solum uoluntatis uerum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt ut ignoscant peto ubi me magis uoluisse quam potuisse dicere aduerterint quod uel ipsi melius intellegunt uel propter mei eloquii difficultatem non intellegunt, sicut ego eis ignosco ubi propter suam tarditatem intellegere non possunt.
[2] Facilius autem nobis inuicem ignoscimus si nouerimus aut certe credendo firmum tenuerimus ea quae de natura incommutabili et inuisibili summeque uiuente ac sibi sufficiente dicuntur non ex consuetudine uisibilium atque mutabilium et mortalium uel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adiacent sensibus uel quod nos ipsi in interiore homine sumus scientia comprehendendis laboremus nec sufficiamus, non tamen impudenter in illa quae supra sunt diuina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum uirium inflat arrogantia sed quam gratia ipsius creatoris et saluatoris inflammat. Nam quo intellectu homo deum capit qui ipsum intellectum suum quo eum uult capere nondum capit? Si autem hunc iam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et uideat utrum ibi uideat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum interualla motiones uel quid eiusmodi. Nihil certe istorum inuenimus in eo quo in natura nostra nihil melius inuenimus, id est in nostro intellectu quo sapientiam capimus quantae capaces sumus. Quod ergo non inuenimus in meliore nostro non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro, ut sic intellegamus deum si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis deum ita cogitat etsi nondum potest omni modo inuenire quid sit, pie tamen cauet quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit.
[II 3] Est tamen sine dubitatione substantia uel si melius hoc appellatur essentia, quam graeci *ousian uocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo: Ego sum qui sum, et: Dices filiis Israhel: Qui est misit me ad uos? Sed aliae quae dicuntur essentiae siue substantiae capiunt accidentias quibus in eis fiat uel magna uel quantacumque mutatio; deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest. Et ideo sola est incommutabilis substantia uel essentia quae deus est, cui profecto ipsum esse unde essentia nominata est maxime ac uerissime competit. Quod enim mutatur non seruat ipsum esse, et quod mutari potest etiamsi non mutetur potest quod fuerat non esse, ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur uerum etiam mutari omnino non potest sine scrupulo occurrit quod uerissime dicatur esse.
[III 4] Quamobrem ut iam etiam de his quae nec dicuntur ut cogitantur nec cogitantur ut sunt respondere incipiamus fidei nostrae aduersariis, inter multa quae arriani aduersus catholicam fidem solent disputare hoc sibi maxime callidissmum machinamentum proponere uidentur cum dicunt: 'Quidquid de deo dicitur uel intellegitur non secundum accidens sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse patri secundum substantiam est, et genitum esse filio secundum substantiam est. Diuersum est autem ingenitum esse et genitum esse; diuersa est ergo substantia patris et filii.'
Quibus respondemus: Si quidquid de deo dicitur secundum substantiam dicitur, ergo quod dictum est: Ego et pater unum sumus, secundum substantiam dictum est. Vna est igitur substantia patris et filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de deo non secundum substantiam, et ideo iam non cogimur secundum substantiam intellegere ingenitum et genitum. Item dictum est de filio: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de deo non secundum substantiam; admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt quia omnia de deo secundum substantiam dici uolunt, secundum substantiam filius aequalis est patri.
[IV 5] Accidens autem dici non solet nisi quod aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae appellantur graece *akhorista, sicuti est plumae corui color niger; amittit eum tamen non quidem quamdiu pluma est sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illud animal uel illa pluma totumque illud corpus in terram mutatur et uertitur, amittit utique etiam illum colorem. Quamuis et accidens quod separabile dicitur non separatione sed mutatione amittatur, sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam dum capilli sunt possunt albescere; separabile accidens dicitur, sed diligenter intuentibus satis apparet non separatione quasi emigrare aliquid a capite dum canescit ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi uerti atque mutari. Nihil itaque accidens in deo quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet quod licet non amittatur, minuitur tamen uel augetur, sicuti est animae uita (nam et quamdiu anima est tamdiu uiuit, et quia semper anima est semper uiuit, sed quia magis uiuit cum sapit minusque dum desipit, fit etiam hic aliqua mutatio non ut desit uita sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit), nec tale aliquid in deo fit quia omnino incommutabilis manet.
[6] Quamobrem nihil in eo secundum accidens dicitur quia nihil ei accidit; nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur restat ut secundum accidens dicatur. Omnia enim accidunt eis, quae uel amitti possunt uel minui et magnitudines et qualitates, et quod dicitur ad aliquid sicut amicitiae, propinquitates, seruitutes, similitudines, aequalitates et si qua huiusmodi et situs et habitus et loca et tempora et opera atque passiones.
[V] In deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur quia nihil in eo mutabile est; nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid sicut pater ad filium et filius ad patrem, quod non est accidens quia et ille semper pater et ille semper filius, et non ita semper quasi ex quo natus est filius aut ex eo quod numquam desinat esse filius pater esse non desinat pater, sed ex eo quod semper natus est filius nec coepit umquam esse filius. Quod si aliquando esse coepisset aut aliquando esse desineret filius, secundum accidens diceretur. Si uero quod dicitur pater ad se ipsum diceretur non ad filius, et quod dicitur filius ad se ipsum diceretur non ad patrem, secundum substantiam diceretur et ille pater et ille filius. Sed quia et pater non dicitur pater nisi ex eo quod est ei filius et filius non dicitur nisi ex eo quod habet patrem, non secundum substantiam haec dicuntur quia non quisque eorum ad se ipsum sed ad inuicem atque ad alterutrum ista dicuntur; neque secundum accidens quia et quod dicitur pater et quod dicitur filius aeternum atque incommutabile est eis. Quamobrem quamuis diuersum sit patrem esse et filium esse, non est tamen diuersa substantia quia hoc non secundum substantiam dicuntur sed secundum relatiuum, quod tamen relatiuum non est accidens quia non est mutabile.
[VI 7] Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni quod pater quidem ad filium dicitur et filius ad patrem, ingenitus tamen et genitus ad se ipsos dicuntur non ad alterutrum; non enim hoc est dicere ingenitum quod est patrem dicere quia et si filium non genuisset nihil prohiberet dicere eum ingenitum, et si gignat quisque filium non ex eo ipse est ingenitus quia geniti homines ex aliis hominibus gignunt et ipsi alios inquiunt ergo: 'Pater ad filium dicitur et filius ad patrem; ingenitus autem ad se ipsum et genitus ad se ipsum dicitur. Et ideo si quidquid ad se ipsum dicitur secundum substantiam dicitur; diuersum est autem ingenitum esse et genitum esse; diuersa igitur substantia est.'
Hoc si dicunt non intellegunt de ingenito quidem aliquid se dicere quod diligentius pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quia ingenitus nec ingenitus ideo quia pater, et propterea non ad aliquid sed ad se dici putatur ingenitus; genitum uero mira caecitate non aduertunt dici non posse nisi ad aliquid. Ideo quippe filius quia genitus et quia filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem sic genitus ad genitorem refertur, et sicut pater ad filium ita genitor ad genitum. Ideoque alia notio est quia intellegitur genitor, alia qua ingenitus. Nam quamuis de patre deo utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est ad filium dicitur, quod nec illi negant; hoc autem quod ingenitus dicitur ad se ipsum dici perhibent. Dicunt ergo: 'Si aliquid ad se ipsum dicitur pater quod ad se ipsum dici non potest filius, et quidquid ad se ipsum dicitur secundum substantiam dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus quod dici non potest filius, ergo secundum substantiam dicitur ingenitus quod filis quia dici non potest non est eiusdem substantiae.'
Cui uersutiae respondetur ita ut ipsi cogantur dicere secundum quid sit aequalis filius patri, utrum secundum id quod ad se dicitur an secundum id quod ad patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad patrem dicitur quoniam ad patrem filius dicitur; ille autem non filius sed pater est quia non sic ad se dicuntur pater et filius quomodo amici aut uicini. Relatiue quippe amicus dicitur ad amicum, et si aequaliter se diligunt, eadem in utroque amicitia est; et relatiue uicinus dicitur ad uicinum et quia aequaliter sibi uicini sunt (quantum enim iste illi, tantum et ille huic uicinatur), eadem in utroque uicinitas. Quia uero filius non ad filium relatiue dicitur sed ad patrem, non secundum hoc quod ad patrem dicitur aequalis est filius patri. Restat ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur utriusque substantia. Cum uero ingenitus dicitur pater, non quid sit sed quid non sit dicitur. Cum autem relatiuum; negatur, non secundum substantiam negatur quia ipsum relatiuum non secundum substantiam dicitur.
[VII 8] Hoc exemplis planum faciendum est. Ac primum uidendum est hoc significari cum dicitur genitus quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed 'infilius' ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus nihil aliud dicitur. Sic enim et uicinus et amicus relatiue dicuntur, nec tamen potest 'inuicinus' dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus considerandum quid uel sinat uel non sinat dici usus sermonis nostri sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat.
Non ergo iam dicamus ingenitum quamuis dici latine possit, sed pro eo dicamus non genitum quod tantum ualet. Num ergo aliud dicimus quam non filium? Negatiua porro ista particula non id efficit ut quod sine illa relatiue dicitur eadem praeposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur sicut in ceteris praedicamentis. Velut cum dicimus: 'Homo est,' substantiam designamus. Qui ergo dicit: 'Non homo est,' non aliud genus praedicamenti enuntiat sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio: 'Homo est,' sic secundum substantiam nego cum dico: 'Non homo est.' Et cum quaeritur, quantum sit et aio: 'Quadripedalis est,' id est quattuor pedum, quid dicit: 'Non quadripedalis est,' secundum quantitatem negat. 'Candidus est,' secundum qualitatem aio; 'Non candidus est,' secundum qualitatem nego. 'Propinquus est,' secundum relatiuum aio; 'Non propinquus est,' secundum relatiuum nego. Secundum situm aio cum dico: 'Iacet'; secundum situm nego cum dico: 'Non iacet.' Secundum habitum aio cum dico: 'Armatus est'; secundum habitum nego cum dico: 'Non armatus est,' tantumdem autem ualet si dicam: 'Inermis est.' Secundum tempus aio cum dico: 'Hesternus est'; secundum tempus nego cum dico: 'Non hesternus est.' Et cum dico: 'Romae est,' secundum locum aio; et secundum locum nego cum dico: 'Non Romae est.' Secundum id quod est facere aio cum dico: 'Caedit'; si autem dicam: 'Non caedit,' secundum id quod est facere nego ut ostendam non hoc facere. Et cum dico: 'Vapulat,' secundum praedicamentum aio quod pati uocatur; et secundum id nego cum dico: 'Non uapulat.' Et omnino nullum praedicamenti genus est secundum quod aliquid aiere uolumus nisi ut secundum idipsum praedicamentum negare conuincamur si praeponere negatiuam particulam uoluerimus.
Quae cum ita sint, si substantialiter aierem dicendo 'filius'; substantialiter negarem dicendo 'non filius.' Quia uero relatiue aio cum dico: 'Filius est,' ad patrem enim refero; relatiue nego si dico: 'Non filius est,' ad parentem enim eandem negationem refero uolens ostendere quod ei parens non sit. At si quantum ualet quod dicitur 'filius,' tantundem ualet quod dicitur 'genitus' sicut praelocuti sumus, tantundem ergo ualet quod dicitur 'non genitus' quantum ualet quod dicitur 'non filius.' Relatiue autem negamus dicendo 'non filius'; relatiue igitur negamus dicendo 'non genitus.' Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Non ergo receditur a relatiuo praedicamento cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore sit, ita cum dicitur ingenitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento quod relatiuum uocatur utraque significatio uertitur. Quod autem relatiue pronuntiatur non indicat substantiam. Ita quamuis diuersum sit genitus et ingenitus, non indicat diuersam substantiam, quia sicut filius ad patrem et non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
[VIII 9] Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et diuina sublimitas substantialiter dici; quod autem ad aliquid non substantialiter sed relatiue; tantamque uim esse eiusdem substantiae in patre et filio et spiritu sancto ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur non pluraliter in summa sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim deus est pater et filius deus est et spiritus sanctus deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubitat, non tamen tres deos sed unum deum dicimus eam ipsam praestantissimam trinitatem. Ita magnus pater, magnus filius, magnus et spiritus sanctus; nec tamen tres magni sed unus magnus. Non enim de patre solo sicut illi peruerse sentiunt, sed de patre et filio et spiritu sancto scriptum est: Tu es solus deus, magnus. Et bonus pater, bonus filius, bonus et spiritus sanctus; nec tres boni sed unus bonus de quo dictum est: Nemo bonus nisi unus deus. Etenim dominus Iesus ne ab illo qui dixerat: Magister bone, tamquam hominem compellans secundum hominem tantummodo intellegeretur ideo non ait: 'Nemo bonus nisi solus pater,' sed: Nemo bonus nisi unus deus. In patris enim nomine ipse per se pater pronuntiatur, in dei uero et ipse et filius et spiritus sanctus quia trinitas unus deus.
Situs uero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in deo. Nam et sedere super cherubim dicitur, quod ad situm dicitur; et abyssus tamquam uestimentum amictus ipsius, quod ad habitum; et: Anni tui non deficient, quod ad tempus; et: Si ascendero in caelum, tu ibi es, quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet fortassis de solo deo uerissime dicatur; solus enim deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad eius substantiam pertinet qua deus est. Itaque omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus, nec tamen non quidem quamdiu pluma est sed quia non semper est per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria.
Quidquid ergo ad se ipsum dicitur deus et de singulis personis ter dicitur patre et filio et spiritu sancto, et simul de ipsa trinitate non pluraliter sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico quae *ousia graece dicitur, quam usitatius substantiam uocamus.
[10] Dicunt quidem et illi *hypostasin, sed nescio quid uolunt interesse inter *ousian et *hypostasin ita ut plerique nostri qui haec graeco tractant eloquio dicere consuerint *mian *ousian *tres *hypostaseis, quod est latine, unam essentiam tres substantias.
[IX] Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit ut hoc intellegatur cum dicimus essentiam quod intellegitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam, tres substantias, sed unam essentiam uel substantiam.
Tres autem personas multi latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt cum alium modum aptiorem non inuenirent quo enuntiarent uerbis quod sine uerbis intellegebant. Reuera enim quod pater non sit filius et filius non sit pater et spiritus sanctus ille qui etiam donum dei uocatur nec pater sit nec filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est: Ego et pater unum sumus. Non enim dixit 'unum est,' quod sabelliani dicunt, sed unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae non ut illud diceretur sed ne taceretur.
[X 11] Sicut ergo non dicimus tres essentias, ita non dicimus tres magnitudines neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnae sunt quibus aliud est esse, aliud magnas esse sicut magna domus et magnus mons et magnus animus, in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, et prorsus non hoc est magnitudo quod est magna domus. Sed illa est uera magnitudo qua non solum magna est domus quae magna est et qua magnus est mons quisquis magnus est, sed etiam qua magnum est quidquid aliud magnum dicitur, ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo utique primitus magna est multoque excellentius quam ea quae participatione eius magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod ipse ut quasi particeps eius sit deus cum magnus est (alioquin illa erit maior magnitudo quam deus; deo autem non est aliquid maius), ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essentias sic nec tres magnitudines; hoc est enim deo esse quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus sed unum magnum quia non participatione magnitudinis deus magnus est sed se ipso magno magnus est quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate et de aeternitate et de omnipotentia dei dictum sit omnibusque omnino praedicamentis quae de deo posunt pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur non translate ac per similitudinem sed proprie, si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest.
[XI 12] Quod autem proprie singula in eadem trinitate dicuntur nullo modo ad se ipsa sed ad inuicem aut ad creaturam dicuntur, et ideo relatiue non substantialiter ea dici manifestum est. Sicut enim trinitas unus deus dicitur magnus, bonus, aeternus, omnipotens, idemque ipse sua sic dici potest deitas, ipse sua magnitudo, ipse sua bonitas, ipse sua aeternitas, ipse sua omnipotentia; non sic dici potest trinitas pater nisi forte translate ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est: Audi, Israhel: dominus deus tuus dominus unus est, non utique excepto filio aut excepto spiritu sancto oportet intellegi, quem unum dominum deum nostrum recte dicimus etiam patrem nostrum per gratiam suam non regenerantem. Trinitas autem filius nullo modo dici potest. Spiritus uero sanctus secundum id quod scriptum est: Quoniam deus spiritus est, potest quidem uniuersaliter dici quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus. Itaque pater et filius et spiritus sanctus quoniam unus deus et utique deus sanctus est et deus spiritus est potest appellari trinitas et spiritus et sanctus. Sed tamen ille spiritus sanctus qui non trinitas sed in trinitate intellegitur in eo quod proptrie dicitur spiritus sanctus, relatiue dicitur cum et ad patrem et ad filium refertur quia spiritus sanctus et patris et filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum dei. Donum enim est patris et filii quia et a patre procedit, sicut dominus dicit, et quod apostolus ait: Qui spiritum Christi non habet hic non est eius, de ipso utique spiritu sancto ait. 'Donum' ergo 'donatoris' et 'donator doni' cum dicimus relatiue utrumque ad inuicem dicimus. Ergo spiritus sanctus ineffabilis quaedam patris filiique communio, et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio conuenire. Nam hoc ipse proprie dicitur quod illi communiter quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus. Vt ergo ex nomine quod utrique conuenit utriusque communio significetur, uocatur donum amborum spiritus sanctus. Et haec trinitas unus deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens; ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, aeternitas, omnipotentia.
[XII 13] Nec mouere debet quoniam diximus relatiue dici spiritum sanctum (non ipsam trinitatem sed eum qui est in trinitate), quia non ei uidetur uicissim respondere uocabulum eius ad quem refertur. Non enim sicut dicimus seruum domini et dominum serui, filium patris et patrem filii quoniam ista relatiue dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim spiritum sanctum patris, sed non uicissim dicimus patre spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum filii, sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. In multis enim relatiuis hoc contingit ut non inueniatur uocabulum quo sibi uicissim respondeat quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relatiue dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignus est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus patris et filii possumus uicissim dicere patrem pignoris aut filium pignoris? At uero cum dicimus donum patris et filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec uicissim respondeant dicimus donum donatoris et donatorem doni quia hic potuit inueniri usitatum uocabulum, illic non potuit.
[XIII 14] Dicitur ergo relatiue pater idemque relatiue dicitur principium et si quid forte aliud; sed pater ad filium dicitur, principium uero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relatiue filius; relatiue dicitur et uerbum et imago, et in omnibus his uocabulis ad patrem refertur; nihil autem horum pater dicitur. Et principium dicitur filius; cum enim diceretur ei: Tu quis es?, respondit: Principium quia et loquor uobis. Sed numquid patris principium? Creatorem se quippe ostendere uoluit cum se dixit esse principium, sicut et pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relatiue dicitur ad creaturam sicut dominus ad seruum. Et ideo cum dicimus et patrem principium et filium principium, non duo principia creaturae dicimus quia pater et filius simul ad creaturam unum principium est sicut unus creator, sicut unus deus.
Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid uel opetur principium est ei rei quam gignit uel ei quam operatur, non possumus negare etiam spiritum sanctum recte dici principium quia non eum separamus ab appellatione creatoris. Et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur; non enim in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur et uertitur. Et quae operatur uide: Vnicuique autem, inquit, datur manifestatio spiritus ad uitilitatem. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult, utique sicut deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi deus? Idem autem deus qui operatur omnia in omnibus. Nam et singillatim si interrogemur de spiritu sancto, uerissime respondemus quod deus sit, et cum patre et filio simul unus deus est. Vnum ergo principium ad creaturam dicitur deus, non duo uel tria principia.
[XIV 15] Ad se autem inuicem in trinitate si gegnens ad id quod gignit principium est, pater ad filium principium est quia genuit eum. Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quoniam dictum est: De patre procedit, non parua quaestio est. Quia si ita est, non iam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit sed etiam ei quam dat. Vbi et illud elucescit ut potest quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus cum et ipse a patre exeat sicut in euangelio legitur. Exit enim non quomodo natus sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius quia neque natus est sicut unigenitus neque factus ut per gratiam in adoptionem nasceretur sicuti nos. Quod enim de patre natum est ad patrem solum refertur cum dicitur filius, et ideo filius patris est non et noster. Quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit; itaque spiritus sanctus non tantum patris et filii qui dederunt sed etiam noster dicitur qui accepimus, sicut dicitur domini salus qui dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accepimus.
Spiritus ergo et dei qui dedit et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est, sed alio modo iste noster quo dicimus et: Panem nostrum da nobis. Quamquam et illum spiritum qui hominis dicitur utique accepimus. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Vnde scriptum est et de Iohanne quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus quem accepit Helias. Hoc et de Moyse intellegendum est cum ait ei dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est dabo illis de spiritu sancto quem iam tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium; ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium sicut unus creator et unus dominus.
[XV 16] Interius autem quaeritur utrum quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo ut filius sit sed omnino ut sit, sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum ut donum sit sed omnino ut sit; utrum ergo erat antequam daretur sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus iam donum erat et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Quomodo iam erat ipsa substantia si non est nisi quia datur, sicut filius non tantum ut sit filius quod relatiue dicitur sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet? An semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore sed ab aeternitate procedit, sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam donum erat et antequam esset cui daretur? Aliter enim intellegitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.
[XVI 17] Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore ueluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est cuius est ille dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter quia non est mutabilis sicut in exordio huius disputationis tractauimus?
Ecce dominum esse non sempiternum habet ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet seruum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse (non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit deo ut dominus esset quia ipsorum temporum dominus erat quae utique non in tempore factus est cuius utique dominus de homine qui in tempore factus est cuius utique dominus non erat antequam esset cui esset? Certe uel ut dominus hominis esset ex tempore accidit deo, et ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus qui modo esse coepimus ex tempore accidit deo. Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae uidetur incertum, quid ut esset dominus populi Israhel? Quia etsi iam erat animae natura quam ille populus habebat quomodo non quaerimus tamen ille populus nondum erat et quando esse coepit apparet. Postremo ut dominus esset huius arboris et huius segetis ex tempore accidit quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat cum ligni dominus iam esset.
Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sint accidentia relatiua quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt? Sicut amicus relatiue dicitur, neque enim esse incipit nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium relatiue dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium neque cum dicitur pignus et si qua similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relatiue ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma qua nummus est mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur sed illi creaturae ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis. Refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur; et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in eius natura quod antequam ad eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio; deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit cum per eius gratiam regeneramur quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. Substantia itaque nostra mutatur in melius cum filii eius efficimur; simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. Et quod amicus dei iustus esse incipit ipse mutatur; deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione quae in ipso ante non erat apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit sicut praedestinauit, sed cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur non ipse; sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione non sua.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |