FRANCIS BACON
SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM

ILLUSTRI ET EXCELLENTI DOMINO
GEORGIO DUCI BUCKINGHAMIAE,
SUMMO ANGLIAE ADMIRALLIO

Honoratissime Domine,

     Salomon inquit, nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi, neque dubito, quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros. Etenim et fortuna et merita tua praecelluerunt, et videris ea plantasse, quae sint duratura. In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint. Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina. Etenim in bona spe sum volumen earum in Latinam (linguam scilicet universalem) versum posse durare, quamdiu libri et literae durent. Instaurationem meam regi dicavi, Historiam Regni Henrici Septimi (quam etiam in Latinum verti), et portiones meas Naturalis Historiae principi. Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui. Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.

      Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,

     FR. S. ALBAN.

I. DE VERITATE

     1. Quid est veritas? inquit Pilatus derisor, nec praestolari voluit reponsum. Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes. Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae. Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen vocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec voluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo. Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae. Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet. Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime spendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii voluptatem semper auget. Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes? Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit. Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus. Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
     2. Prima in operibus sex dierum creatura Dei fuit lux sensus, postrema lux rationis, quin et opus eius Sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est spiritus sui illuminatio. Primo inspiravit lumen in faciem materiae vel molis indigestae; postea in faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas. Suave ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque varios eventus inferius spectare. Sed nulla voluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in convalle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia. Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.

     3. Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus; mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat. Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est vitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vir perfidus inveniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat. Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum. Praedictum enim est Christum in adventu suo secundo non reperturum fidem super terram.

II. DE MORTE

     1. Metuunt homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris. Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis. Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime vitales non sunt maxime sensitivae. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa. Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem. Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parvi facit; honor ambit; metus ignominiae eligit; maeror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium et satietatem: cogita quam diu eadem feceris. Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest. Nec minus observatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat: eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad supremum momentum. Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana: Livia, coniugii nostri memor, vive et vale. Tiberius inter dissimulandum: ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate, exonerans enim super sella, ut puto, Deus fio. Galba cum gnoma, feri, si ex re sit populi Romani, protendens simul collum. Septimius Severus inter expedienda negotia: adeste, si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis. Etenim grandi suo contra eum apparatu effecerunt ut terribilior videretur. Rectius ille, qui finem vitae extremum inter munera ponit naturae. Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit. Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit. Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit. Hoc item in se habet mors, ut bonae famae ianuam aperiat et livorem extinguat: extinctus amabitur idem.

III. DE UNITATE ECCLESIAE

     1. Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant, ethnicis incognita. Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide. Facile enim coniicere cuiusmodi fuerit illorum fides, cum praecipui ecclesiae ipsorum doctores et patres fuerint poetae. Inter attributa autem veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus. Itaque cultus eius non fert mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia dicimus: scilicet, quod sint eius fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur. Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos qui extra ecclesiam sunt, alter quos qui intera. Quod ad priorem attinet, certum est longe maxima in ecclesia scandala esse haereses et schismata, ut quae etiam corruptelas morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio. Itaque temporibus quibus illud increbescit, ut alii dicant, ecce in deserto, alii ecce in penetralibus, hoc est, dum quidam Christum quaerunt in haereticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiae externa, opus est prorsus ut illa vox aures hominum quasi perpetuo feriat, nolite exire. Doctor ille gentium, cuius vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit ut eorum qui extra ecclesiam fuerant curam gereret, inquit si ingrediatur coetus vestros infidelis quispiam aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire praedicabit? Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur. Siquidem haec res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Levius quiddam videatur quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei egregie depingit: insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum. Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem accendit. Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
     2. Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa. Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes. Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque excessus vitandus. Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. Hoc vero plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat. Verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent per duo controversiarum genera. Primum est cum controversiae materia levior est, nec tanta contentione quanta circa eam excitatur digna, contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et elegantere notum est ab uno ex Patribus, tunica Christi inconsutilis fuit, ac vestis ecclesiae versicolor. Unde praecipit, In veste varietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiae pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est; adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida. Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere? Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae. Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt. Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit. Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar: adhaerare sane possunt, incorporari non possunt.
     3. Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur. Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis. Uterque autem suum habet locum et suo perfungitur munere in religione Christiana propaganda et protegenda. Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis aut illi similis: hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia. Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim nihil aliud est quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere, et in tantum homines ut Christianos allidere ut interim obliti videamur quod sint homines. Lucretius poeta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem filiam propriam immolantem, exclamat

tantum relligio potuit suadere malorum.

Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulveraria in Anglia innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus et atheus quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc Anabaptistae et huiusmodi Furiae. Certe insignis fuit illa blasphemia, cum diceret Diabolus ascendam, et ero similis altissimo. Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum. Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi? Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum. Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est. Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei. Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae viro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et evulgatum, eos qui conscientias premi iisque vim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare.

IV. DE VINDICTA

     1. Vindicta agrestis quaedam iusticia est quae, quo magis humana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda. Etenim iniuria allata legem tantummodo violat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat. Certe in vindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda vero superiorem: regium enim est ignoscere. Equidem memini dixisse Salomonem, honori est homini offensas praeterire. Quod iam praeteriit in integrum restitui non potest, at prudentes sat habent praesentia et futura curare. Nugantur igitur et se frustra conturbant qui praeteritarum rerum satagunt. Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, verum ut ex ea lucri aliquid aut voluptatis aut honoris sibi conciliet. Cur igitur cuipiam succenseam quod se potius quam me diligat? Quod si quis ex malignitate mera sit iniuriosus, quid tum? Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua. Vindictae praecipue excusationem merentur in iis iniuriis de quibus lege cautum non est. At simul prospiciat quis ut genus vindictae eiusmodi sit quod non sit legi obnoxium. Alias ipse sibi poenam conduplicat, inimicus vero lucrum facit. Sunt qui inter sumendam vindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit. Nempe generosior est iste affectus. Siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari quam ut laesum facti sui poeniteat. At vili ingenio praediti et maliciosi instar sagittarum sunt quae per tenebras volant. Magnus dux Florentiae Cosmus acutissimum telum vibravit in amicos perfidos aut incuriosas. Legimus (inquit) et mandatum habemus ut inimicis nostris ignoscamus, at nuspiam legitur astringi nos ad ignoscendum amicis. Verum spiritus Iob loquitur meliora: Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus? Quod etiam aliquo modo de amicis dici par est. Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent. Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium. At in vindictis privatis hoc minime tenet. Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.

V. DE REBUS ADVERSIS

     1. Grande prorus sonabat Seneca more Stoicorum cum diceret bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia. Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus. At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex eius dictis, et excelsius quiddam est quam ethnico conveniat, vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei. Sane hoc dictum in poesi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia ista magis probantur. Ac ut verum dicamus, poetae hoc intactum non reliquerunt. Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat. Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus, rerum secundarum praecipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo, quae in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica. Quin et res prosperae ad veteris Testamenti benedictiones, adversae ad Novi beatitudines pertinent, quae et reipsa maiores sunt et clariorem divini favoris revelationem exhibent. Attamen etiam in veteri Testamento, si lyrae Davidis aures praebeas, plures invenias threnos quam exultationes. Spiritus autum sancti calamus diffusius tractavit Iobi afflictiones quam faelicitatem Salomonis. Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant. Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores. Iudicium igitur capi potest quid cordi magis volupe sit ex eo quod oculos magis delectat. Habet certe virtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quae fragrantissima sunt aut incensa aut tusa. Nam fortuna prospera potissimum vitia hominum indicat, adversa virtutes.

VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE

     1. Dissimulatio est artium civilium compendium quoddam et pars infirmior. Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando verum proferendum sit atque id facere audeat. Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.
     2. Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est. Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens. Idem alibi hisce verbis Mucianum inducit Vespasianum ad arma contra Vitellium sumenda hortantem: non adversus Augusti acerrimam mentem, nec adversus Tiberii cautissimam senectutem insurgimus. Quare hae facultates artium civilium et simulationum sunt prorsus distinguendae. Esto igitur ut sit faelicis ita quisquam acuminis tantaeque perspicaciae, ut distinguere queat quae palam facienda, quae occultanda, quae tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensistata (quae revera artes sunt politicae et civiles, ut Tacitus eas recte appellat), huic dissimulato impedimento erit. Quod siquis ad hunc iudicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur, tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator. Ubi enim in singulis non datur eligere, ibi in omnibus caute insistere tutissimum est. Caecutientibus enim lente movendum. Sane ubique reperias homines rerum tractandarum peritissimos omnes fere candorem, ingenuitatem et veracitatem in negotiis prae se tulisse. Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se vertere norant. Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et veracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus invisibles.
     3. Consilia et mentem tegendi aut velandi gradus sunt tres. Primus est taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in aequilibrio ut in quam partem propendeat nemo facile coniecerit. Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est. Tertius simulatio in affirmativa, cum quis aperte fingit et praetexit se eum esse qui revera non est.
     4. Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet, ea est certe virtus confessoris. Atque profecto vir taciturnus multas audit confessiones. Quis enim garrulo et loquaci pectus suum recludet? Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit, sicut aer clausus apertum sugit, atrque veluti delicta confiteri non ad aliquem finem collimat qui ad res civiles tendit, sed and conscientiam sublevandam. Ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam simili de causa perveniunt, dum homines non tam impertire quam exonerare animum suum cupiant. Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur. Praeterea, si verum loquamur, etiam in animo, aeque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas, neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum si minus pateant. At loquaces et futiles etiam leves sunt et creduli. Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit. Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem. Sed et illud addendum est, bonum esse homini ut vultus suus linguae officium non praeripiat. Nam revelatio animi ex vultu aut gestu magnus est defectus, et quaedam quasi proditio, eo magis quod saepenumero plus notatur et fidem facit quam verba.
     5. Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur. Adeo ut qui tectus esse vult dissimulator aliquatenus vel nolens evadat. Etenim astutiores sunt homines quam ut patiantur aliquem in aequilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suae declaratione. In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere. Quinetiam si hoc non fecerit ex silentio ipso, aliquid coniecturae capient non minus quam ex verbis. Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
     6. Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit. Itaque perpetua consuetudo simulandi vitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam vel timiditate ortum, aut etiam ex animi constitutione quae vitio aliquo magno imbuta est. Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.
     7. Commoda simulationis et dissimulationis tria. Primum est quod oppositionem amoliatur et homines imparatos aggrediatu. Ubi enim consilia cuiuspiam evulgata fuerint, adversari veluti tuba excitantur. Secundum est quod in hominis potestate relinquit ut pedem referat et se absque existimationis suae iactura de negotio subducat. Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur: aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum. Tertium est quod ad aliena consilia detegenda viam aperiat. Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur, verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet. Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda. Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex aequo res compensetur. Primum quod illa timiditatem arguant, id quod omnibus negotiis plumas vellit ne perniciter ad metam advolent. Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet. Tertium est (idque maximum) quod praecipuo ad actiones organo hominem privet, nimirum fide. Optimum fuerit temperamentum si quis veracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestivum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.

VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS

     1. Gaudia parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus. Illa certe verbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt. Certe liberi labores humanos suaviores, verum infortunia amariora, reddunt. Curas vitae multiplicant, sed memoriam mortis mitigant. Aeternitas sobolis etiam brutis communis est, sed illa memoriae, meritorum, et operum, propria est hominibus. Atque videre sane est opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta, quibus effigies animorum exhibere curae erat, cum corporis imaginibus destituerentur. Adeo ut posteritati maxime studeant qui posteritate carent. Qui honores in familiam suam primi introducunt erga liberos indulgentissimi sunt. Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas. Gradus affectuum in parentibus erga liberos diversos saepe dispares sunt, aliquando inique, ac potissimum in matre. Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae. In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt. Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius. Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint. Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant. Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia. Quae saepenumero in discordias evadunt post aetatem virilem, et familias turbant. Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne. Atque si verum dicendum sit, in natura non multum interest; adeo ut saepe videamus nepotem avunculo magis similem aut cognato quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur. Curent parentes in tenera aetate filiorum suorum cui vitae generi illos destinent. Tum enim maxime sunt flexibiles et cerei. Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum, quasi illud melius arrepturi sint ad quod maxime videntur propensi. Verum est, si affectus aut aptitudo puerorum sit erga aliquod studium insignis, non expedire ut quis naturae aut indoli repugnet. Sed ut plurimum praeceptum illud sanum est, optimum elige, suave et facile illud faciet consuetudo. Fratres iuniores plerunque sunt fortunae filii, sed raro aut nunquam prosperum sortiuntur exitum quando exhaeredantur seniores.

VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU

     1. Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit. Sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis sive ad improbitatem. Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt. Attamen rationi videatur magis consentaneum ut qui liberos relinquunt maiorum futurorum temporum curarunt, ad quae satis norunt charissima illa sua pignora oportere transmitti. Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt. Imo et alii nonnulli uxorem et liberos tantum in rationibus expensarum habent. Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores. Audiverunt scilicet aliquos dicentes talis quispiam est ditissimus, alios autem subinferentes at liberis compluribus oneratur quasi divitiarum hoc esset decrementum. Verum coelibatus caussa maxime frequens est libertas, praesertim in quibusdam animis sibi complacentibus et phantasticis, qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum ut cingula et periscelidas fere habeant pro vinculis et compedibus. Viri coelibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga domini optimi, at non semper subditi optimi. Sunt enim ad fugam expediti, atque revera transfugae fere omnes suint eius conditionis. Vita coelebs ecclesiasticis bene convenit. Non enim facile quis irriget solum si prius stagni alicuius receptaculum interveniat. Iudicibus et magistratibus res est fere indifferens. Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem. Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum. Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites vulgares reddere viliores. Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur. Sunt tamen ex altera parte magis crudeles et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores), quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam saepe evocatur et excitatur. Naturae graves et consuetudine ductae, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriae, ut de Ulysse perhibetur: vetulam suam praetulit immortalitate. Mulieres castae sunt plerunque superbae et protervae, merito pudicitiae suae elatae. Inter vincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inveniat zelotypum. Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices. Adeo ut adsit ansa ad uxorem ducendam aetatibus singulis. Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus quod esset tempus opportunum nuptiarum? respondit iuvenibus non adhuc, senibus non omnino. Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, sive hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiae per vices, sive quod uxores in patientia sua glorientur. Hoc autem nunquam fallit, si huiusmodo mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerunt contra consensum amicorum. Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non videantur.

IX. DE INVIDIA

     1. Ex affectibus nulli sunt qui existimantur fascinare praeter amorem et invidiam. Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest). Quae omnia ad fascinationem faciunt, si modo fascinatio aliqua sit. Videmus etiam Scripturam invidiam, oculi mali nomine, insignire, atque astrologos malos astrorum astrorum influxus malignos aspectus vocare. Ita ut agnosci ab omnibus videatur in invidia eiusque operatione eiaculatio quaedem et irradiatio ex oculis. Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho. Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
     2. Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis quae in considerationem veniant, sed loco idoneo), tractabimus hac tria: qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam. Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius. Etenim animi hominum se pascunt et delectantur aut bono proprio aut malo alieno. Quique primo alimento caret, satiabit se secundo. Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
     3. Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum invidus est. Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat. Itaque fieri non potest quin huiusmodi vir scenicam quandam voluptatem capiat aliorum fortunas spectandi. Neque qui rebus propriis tantum intentus est segetem invidiae multam reperiet. Invidia enim passio est cursitans et plateas terit, nec domi se continet: non est curiosus quin idem sit malevolens.
     4. Viri natalibus nobiles invidiae erga novos homines notam subeunt. Etenim mutatur invervallum. Et simile est hoc deceptioni visus, cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.
     5. Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii invidi sunt. Etenim qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit. Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur. Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod event Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.
     6. Eadem fere ratio est hominum qui e calamitatibus resurgunt. Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
     7. Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi. Ubique enim occurrunt obiecta invidiae, cum fieri nequeat quin aliqui in tot rebus illos superent. Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
     8. Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad invidendum aequalibus, cum evehuntur, proni sunt. Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat. Quinetiam in aliorum notam haec fortunae collatio magis incurrit. Invidia autem autem a fama et sermonibus semper reflectitur et conduplicatur. Unde invidia Cainis erga fratrem Abelam malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit. Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
     9. Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur. Promotio enim eorum videtur ex debito. Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum. Atque etiam invidia non sine comparatione est; ubi autem nullus comparationis gradus, nulla invidia. Itaque regibus non invidetur, nisi a regibus. Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint. Etenim, licet virtus eorum eadem maneat, tamen minus sit illustris. Recentes enim oboriantur homines qui eam obscurant.
     10. Nobiles genere minus invidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur. Etenim nihil aliud videtur quam debitum maioribus suis repensum. Praeterea parum fortunae eorum additum videtur. Invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est quam in plano. Itaque eandem ob causam qui per gradus evehuntur minorem subeunt invidiam quam qui per saltum.
     11. Qui cum honoribus suis coniunctos habent labores magnos, curas, et pericula, invidia minus laborant. Etenim existimant homines eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt. Misericordia autem semper fere sanat invidiam. Itaque notabis plerunque ex viris politicis et honore fulgentibus magis sanos et sobrios semper querimonias fundere qualem vitam traducunt, canenes illud quanta patimur, non quod ita sentiant, sed quo invidiae aciem retundant. Verum hoc intelligi debet de negotiis quae huiusmodi viris imponuntur, non de iis quae ipse ad se attrahunt. Nihil enim invidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium. Nihilque e converso invidiam extinguit magis quam si quis in summis honoribus constitutus aliis officiariis inferioribus nihil detrahat. Hoc enim modo quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.
     12. Super omnia ,illi invidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis deiectis. Ubi contra viri prudentes sacrificare quandoque invidiae ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus quae minus eius cordi sunt. Nihilominus illud verum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat. Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
     13. Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus invidiae actum aliquid habere in se ex veneficio, ita non alia est invidiae curatio quam quae solet esse veneficii et incantationis. Hoc est sortis translatio (ut vocant) et in alium remotio. Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes. Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
     14. Iam vero, ut de publica invidia loquamur, ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni. Publica enim invidia instar salubris ostracismi est, qui viros magnos supra modum excrescentes coercet, unde etiam praevo est viris praepotentibus ne se nimium efferant.
     15. Hec invidia, quae mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo de seditionibus plenius tractabitur), est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis. Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando invidia statum occupaverit vel optima reipublicae mandata et instituta, in odium vertit et graveolentiam quandam. Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis. Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
     16. Ac publica ista invidia magis in regum officiarios et ministros involat quam in reges ipsos. Attamen ecce regulam quae vix fallit: si invidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parva, aut si invidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc invidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit. Atque haec dicta sint de publica invidia aut contentione mala, atque de eius differentia ab invidia privata, quam priore loco tractavimus.
     17. Addemus etiam in genere de affectu invidiae hoc insuper, eum inter omnes affectus esse maxime importunum et assiduum. Etenim aliis affectibus excitandis subinde praebetur occasio. Recte autem dictum est invidiam festos dies non agere, quia semper materiam se exercendi reperit. Unde etiam observatum est amorem et invidiam maciem hominibus inducere, id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt. Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit. Quemadmodum etiam semper evenit ut invidia callide et in tenebris operetur ad praeiudicium cuiusvis rei optimae, veluti tritici.

X. DE AMORE

     1. Amori plus debet scena quam vita. Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae. At in vita humana multum plerunque affert nocumenti, nunc ut Syrenum aliqua, aliquando ut Furiarum. Observare licet neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum extat memoria vel antiqua vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris. Unde constat animos magnos et negotia magna infirmam hanc passionem admittere. Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum, et Appium Claudium decemvirum, legislatorum inter Romanos principem. Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus. Unde quivis perspiciat amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur. Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato. Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori. Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur. Cum enim verissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est. Nunquam enim fuit quisquis adeo superbus qui seipsum tam absurde magnifecerit quam amator personam amatam. Recte itaque receptum est illud diverbium, amare et sapere vix Deo conceditur. Neque aliis tantummodo manifesta est haec phrenesis, personae autam amatae minime; sed et amatae potissimum, nisi amor sit reciprocus. Certissimum enim est amorem semper rependi aut amore mutuo aut contemptu intriseco et secreto. Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam. Quae alia infert damna, belle illa exprimit poetarum fabula, eum scilicet qui Helenam praetulit Iunonis dona et Palladis amisisse. Quisquis enim amatoris affectibus nimis indulget, et divitiis et sapientiae nuncium remittit. Habet haec passio aestus suos in ipsis temporibus quibus animus maxime mollis est et infirmus, nimirum in rebus prosperis aut adversis, quanquam hoc posterius minus forsan observatum fuerit. Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles. Optime illi qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt, et a rebus seriis vitaeque negotiis segregant. Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit ut fines suos recta petere non possint. Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam vino. Poscunt enim plerunque pericula compensationem voluptariam. Inest ingenio humano motus quidam arcanus et tacita inclinatio in amorem aliorem, qui si non insumatur in unum vel paucos, naturaliter se diffundit in plures, atque homines reddit humanos et charitativos, quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis. Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.

XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS

     1. Viri in magistratu collocati ter servi: servi principis vel politiae, servi famae, et servi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur, nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere. Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores. Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat. Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent. Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent. Nam si iudicent ex sensu proprio, nihil huiusmodo reperient. verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi. Certe viri potestatibus sublimes ipsi sibi ignoti sunt. Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant.

Illi mors gravis incubat,
Qui notus nimis omnibus
Ignotus moritur sibi.

     2. In potestatibus licentia magna datur et boni et mali. Quorum posterius pro maledicitone habendum. In malis enim optima conditio est nolle, proxima non posse. Certe potentia bene merendi verus est et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus homines non multo melius est quam bene somniare, nisi in actum producatur. Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, veluti solo superiore et elevato. Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis, atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis. Et conversus Deus, ut aspiceret opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent bona nimis. Tum sequitur Sabbatum. In munere tuo perfugendo propone tibi exempla optima. Imitatio enim globus est praeceptorum. Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris. Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo vendites, sed ut monearis quid evitare debeas. Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum. Hoc tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam imitare. Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus, et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus consulas: tum antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit, tum recentius, ut notes quid fuerit aptissimum. Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit expectandum. Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone. Muneris tui iura constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile move. Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites. Iura etiam inferiorum munerum tibi subornitaorum defende, ac ne destitue, tibique maiori honori ducas rerum summas praescribere quam in omnibus satagere. Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
     3. Vitia in auctoritate utenda et exercenda sunt praecipue quatuor: mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus praebe; tempora praestituta serva; inchoata quae sunt perfice; neque negotia nova intermisce nisi urgeat necessitas. Quantum ad corruptelas, non solum manus tui ipsius et tuorum liga ne munera accipiantur, sed et iam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam, verum etiam suspicionem devita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas. Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas. Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens. Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit. Etiam reprehensiones de loco superiore graves esse debent, non contumeliosae. Quantum ad facilitatem, ea corruptelis etiam deterior est. Corruptelae enim interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut respectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderint. Sicut ait Salomon, personas respicere non est bonum. Talis enim offendet pro buccella panis.
     4. Verissimum sane quod a veteribus dictum est, magistratus virum indicat. Alios autem indicat in melius, alios in peius. Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset inquit Tacitus de Galba. Contra de Vespasiano idem, solus imperantium Vespanius mutatus in melius, licet alterum intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur. Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior. Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam. Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus. Memoriam praedecessoris tui illaesam conserva. Hoc si non feceris, debitum tibi hoc a successore tuo rependetur. Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari. Ne sis loci tui nimis memor, aut crebram de eo mentionem facias in quotidianis sermonibus aut conversatione privata, sed potius pradicetur de te alius prorsus vir est cum sedet et munus suum exercet.

XII. DE AUDACIA

     1. In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum. Interrogatus olim Demosthenes quaenam prima oratoris virtus, respondit actio. Quea secunda? Actio. Quae tertia? Itidem respondit actio. Ipse dixit qui rem optime noverat, nec tamen in eo quod laudabat multum naturae debebat. Mira certa res, illam oratoris partem quae non ultra corticem penetrat et histrionis potius virtus censenda est quam oratoris, in locum tam sublimen supra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et caeterarum extolli, imo quasi omne tulisset punctum, pene solam praedicari. Sed in promptu ratio est. Inest enim natura humana plerunque plus stulti quam sapientis. Unde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimae. Huic mire convenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis civilibus. Quid in istis primum? Audacia. Quid secundum? Quid tertium? Audacia. Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar. Sed nihilominus fascinat et captivos ducit eos qui vel iudicio infirmi sunt vel animo timidiores. Tales autem sunt hominum pars maxima. Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim iniicit. Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus. Imo quando primo rebus gerendis admoventur audaces, plus possunt quam postea. Nam male pollicita praestat audacia. Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient. Quibus forsan in paucis aliquibus experimentis faeliciter successit, sed, cum scientiae principia non gustarint, saepe excidunt. Imo videre est nonnunquam in hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem. Populo persuasit Mahometes se collem ad secum evocaturum, atque a summo eius iugo preces pro legis suae cultoribus oblaturum. Populus magna frequentia convenit. Collum ut ad se veniret iterumque iterumque vocavit Mahometes. Sed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes. Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud. Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi. Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi. Neque fere iucundius est spectaculum quam videre in audace oris confusionem. Vultum enim tunc nanciscitur in se reductum, sed deformiter. Nec aliter fieri potest. Nam in verecundantibus fluunt paulatim refluuntque spiritus. Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non vincitur collusor sed torpet tantum motus. Atqui hoc postremum satyrae aptius quam seriae observationi. Illud vero animadvertendum, audaciam semper caecam esse. Discrimina enim et obstacula nulla videt. Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat. Adeo ut, si audaces tuto adhibere velis, summum illis imperium non deferas. Secundae classi annumerentur, et ab aliis regantur. Nam in consiliis capiendis pericula ante oculos habere bonum est, in executione autem oculos claudere oportet, nisi pericula valde magna fuerint.

XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA

     1. Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant. Humanitatis autem vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto est atque angustius quam ut vim eius exprimat. Bonitatem scilicet appello affectum et habitum, bonitatem autem nativam inclinationem. Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character. Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium. Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet. Neque excessum quidem capit, aberrationem autem patitur. Immodica potentiae cupiditas angelos coelo deturbavit. Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit. At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit. Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae insidet. Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes. Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt. Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset. Neque tamen erroribus suis vacat bonitatas haec et charitatis virtus. Nequam apud Italos iactatur proverbium, tanto buon, che val niente, adeo bonus, ut ad nihil bonus. Neque subveritus est Nicholaus Macciavellius literis concredere, idque disertis fere verbis, fidem Christianam homines probos et innocentes in praedam tyrannorum iniquitati dedisse. Quod ideo pronunciavit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana. Quo melius itaque, extra scandali adeoque periculi ictum et minas, tuti consistantes, operae precium erit nosse errores qui nos a recto tam insignis habitus tramite transvorsos agant. Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus aut voluntatibus mancipio dedas. Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quae honestam mentem in vincula captivam abducit. Neque proiicias Aesopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei. Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos. Non tamen omnes ex aequo aut opum imbre compluit aut honorum virtutumve splendore illustrat. Communia quidem beneficia cuivis sunt communicanda, peculiaria vero paucis et cum delectu. Cave auten, ne dum effigiem sculpas archetypum destruas. Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento. Vende omne quod habes atque elargire pauperibus, et sequere me. At noli omne quod habes vendere, nisi venias et sequaris me. Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus dum rivos alis, fontem exhauris. Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturae ad eam propensa, uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu adversentur aliorum bonum. Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut praecipitem opponendi et se in singulis difficilem praebendi libidinem, et similia. Gravius tamen illud atque altius ad invidiam producitur meramque malitiam. Huiusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant. Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant. Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis qualem Timon habuit. Ingenia ita disposita non iniuria vocare licet humanae naturae vomicas et carcinomata. Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent. Partes autem et indicia bonitatis sunt plurima. Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse non instar insulae caeteris terris avulsae, sed continentis quae illis coniungitur. Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat. Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra iniuriarum iactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas. Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.

XIV. DE NOBILITATE

     1. De nobilitate primum agamus ut est portio reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles semper pura est et absoluta tyrannis. Cuiusmodi est imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero proceres interdum non disiderantur. Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium. Illic enim in res ipsas oculi hominum coniiciuntur, non in personas, vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneas rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium aut imaginum. Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur. Utilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma qua confederatae Belgarum provinciae utuntur certe eminet. Ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit. Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene se res habet cum nobiles non sunt potentiores quam aut imperii aut iustitiae ratio postulat. In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat. Rursus numerosa nobilitas, quae plerunque minus potens est, statum prorsus depauperat. Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam sive malum temperamentum inter honores et pecunias.
     2. Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram. Quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illaesam. Nobilitas enim nova regiae potentiae opus est, antiqua vero temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime. Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum artium. Aequum vero est ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet, vitiorum vero una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae. Ad quod accedit, quod non datur quo possint ulterius nobiles promoveri. Qui vero in eodem loco haeret dum alii ascendunt, invidiae stimulis vix carebit. Contra nobilitas passivam invidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum possessione nati videntur. Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant. Etenim erga huiusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.

XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS

     1. Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant. Quae tunc maximae sunt cum res vergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia invalescunt. Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:

Ille etiam caecos inflare tumultus
Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.

     2. Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:

Illam terra parens, ira irritata deorum,
Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
Progenuit

quasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae. Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices. Recte tamen utcunque notatum est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam. Praesertim, si eo usque ingravescat malum ut actiones status laudatissimae, quae merito plausum vulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et sugillentur. Hoc enim invidiae molem grandem demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna invidia, seu bene su male gesta premunt. Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas praestare intelligeretur. Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
     3. Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum: erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi. Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare? Praesertim ubi in istis disputationibus circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule, qui autem adversantur audacius et contumacius.
     4. Etiam (ut bene notat Macchiavellius) cum principes, qui se pro parentibus communibus gerere deberent, factioni alicui se adiungent, idem fit ac cum lembus inclinatione nimia in alterum latus evertitur. Hoc temporibus Henrici tertii Gallorum regis confirmatum est. Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus se recipi voluit. At paulo post eadem liga contra ipsum regem vertit. Cum enim auctoritas principis fit caussae cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam vinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici.
     5. Porro cum discordiae, et duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reverentiam erga principem exui. Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio. Quare si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum est. Reverentia enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere minitatur, solvam cingula regum.
     6. Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est. Sed mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus intervenent nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis , ultimo de remediis nonnihil dicamus.
     7. Materiam seditionum expendere res est consideratione dignissima. Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus. Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit. Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium. Certissimum est tot esse pro turbis vota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae. Unde illa Lucani observatio de statu imperii Romanae paulo ante bellum civile:

Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
Hinc concussa fides, et multis utile bellum.

     8. Hoc ipsum multis utile bellum certum est indicium status ad commotiones et turbas dispositi. Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave. Rebelliones enim quae a ventre ortum habent pessimae. Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt. Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant. Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo. Neque etiam ex hoc quod gravaminia ex quibus invidia oritur grandia sint aut exigua. Malevolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur. Dolendi modus, timendi non item. Praeterea in maximis oppressionibus ea quae patientiam irritant etiam animos frangunt. At in timoribus dispar est ratio. Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit. Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
     9. Caussae seditionum hae sunt: in rebus religionis innovata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio, immunitatum et privilegiorum violatio, oppressio universalis, indignorum ad honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites incuriose dimissi, factiones factae desperatae. Quicquid denique populum offendit, simulque eos in caussa communi unit et conspirare facit.
     10. Quantum ad remedia. Preservativa quaedam confuse et in genere possunt assignari, de quibus disseremus. Curatio autem legitima morbo particulari aptari debet. Itaque consiliis potius quam praecepto reliquenda.
     11. Primum contra seditiones remedium et praeventio haec est, omni cum opera et diligentia caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amovere. paupertatem intelligo civium et inopiam. Cui inservit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia. In genere praecavendum ut incolarum multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni proventus, quibus ali possit, non excedat. Neque incolarum multitudo utrum superflua sit necne capitum numero solum censenda est. Sunto enim pauciores qui multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt. Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat. Quod etiam facit clerus numerosis. Illi enim sorti reipublicae nihil addunt. Idem quoque fit, cum plures in literis educantur quam quibus victum suppeditare possint vocationes civiles.
     12. Neque praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi detrahitur), tria tantum esse quas gens genti vendit, materiam mercium, manufacturam, et vecturam. Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus divitiarum erunt uberiores. Saepius autem contingit illud de quo loquitur poeta, materiam superabit opus, nempe ut manufactura et vectura materiae pretium excedat, et statum magis locupletet. Manifesti sunt huius rei testes inferioris Germaniae populus, qui quidem fodinas, non subterraneas sed supra terram prae omnibus gentibus habent ditissimas.
     13. Nihil autem prius debet esse aut consultius quam ut videat magistratuum prudentia, nec pecuniarum thesauri apud paucos recondantur. Aliter enim facile fuerit rempublicam inter magnas opes fame perire. Nummus autem instar fimi non fructificat, nisi per terram dispergatur. Hoc praecipue efficitur supprimendo, aut saltem coercendo, voragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in pascua conversorum, et similium.
     14. Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes. Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum. Tardi enim sunt populi motus, nisi a nobilibus incitentur. Nobiles autem invalidi, nisi vulgus sua sponte ad motus aptum et praedispositum sit. Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint. Fingunt poetae coelicolas Iovem ut vincerent coniurasse. Quod ubi Iupiter accepisset, Minervae consilio Briareum centimanum accersivit, ut in suppetias ei veniret. Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
     15. Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est. Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
     16. Ad molliendos exacerbatos et malevolos animos, partes Epimethei etiam ad Prometheum rite transferri possint. Neque enim reperitur remedium utilius. Ubi mala et aerumnas evolare sensissit, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reservavit. Certe, politice et artificiose spem nutrire et iniicere, ac homines a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra venenum malevolentiae antidotis. Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum. Quod eo minus difficile factu est, quia tam privatis hominibus quam factionibus sibi ipsis adulari insitum est, aut saltem ostentare in gloriam suam quod non omnino credunt.
     17. Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit. Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et existimatione celebratur, quique apud malevolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos convenerunt, quique etiam ipse in rebus suis privatis censetur offensus. Quod genus virorum aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.
     18. Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit. Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte coniungantur.
     19. Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse. Exitiale sibi vulnus inflixit Caesar eo dicto, Sylla nescivit literas, dictare non potuit. Spem enim omnem illud verbulum praescidit quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam depositurum. Perdidit seipsum Galba eo dicto, legi a se militem, non emi. Inde enim milites de donativis desperarunt. Probus item propter eam vocem interiit, si vixero, non opus erit amplius Romano imperio militibus. Etenim ob haec verba milites animum desponderunt. Sunt et alia haud pauca eiusdem generis. Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur. Longiores enim et productiores sermones obtusi sunt et minus notantur.
     20. Postremo, in omnes eventus habeant circa se principes personas nonnullas militia et fortitudine spectatas ad reprimendas seditiones in primis motibus. Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset. Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur. Isti autem militares viri fidi omnino esse debent et bonae existimationis, potius quam factiosi aut populares, et cum caeteris proceribus bene comparati. Aliter remedium morbo gravius.

XVI. DE ATHEISMO

     1. Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse. Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt. Verum est tamen parum philosophiae naturalis homines inclinare in atheismum, at altiorem scientiam eos ad religionem circumagere. Etenim intellectus humanus, dum caussas secundas intueretur sparsas, interdum iis acquiescere possit, nec ulterius penetrare. Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem. Imo et illa schola quae praecipue accusatur atheismi, si quis vere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime, nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri. Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino. Dicit Scriptura dixit insipiens in corde suio non est Deus. Non dicit cogitavit insipiens in corde suo. Adeo ut magis intra se hoc asserat tanquam rem quam lubens optaret, quam quod penitus hoc credat et sentiat. Nemo enim deos non esse credit, nisi cui deos non esse expedit. Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent. Quinetiam videas interdum atheos sibi discipulos comparare, ut aliae sectae faciunt. Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent? Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent. In qua opinione aiunt eum tempori obsecutum, cum revera deos esse non putaret. Verum, ut videtur, minus iuste arguitur. Verba enim eius egregia sunt et divina, non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum. Plato ipse melius dicere non potuit. Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse. Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet: exempli gratia, perinde ac ethnici nomina Iovis, Apollonis, Martis etc. in usu habuissent, voce autem qua Deum exprimerent caruissent. Quod satis indicio est populos maxime barbaros notionem rei habere, licet latitudinem eius con comprehendant. Adeo ut contra atheistas homines maxime ferini cum philosophorum subtilissimis militent. Atheista contemplativus raro reperitur. Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum. Sed magni revera atheistae sunt hypocritae, qui sacra perpetuo tractant, sed sine sensu. Adeo ut eos in fine cauterizatos evadere necesse sit. Caussae atheismi sunt divisiones circa religionem, si plures fuerint. Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt. Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos. Tertia est consuetudo profana laudendi et iocandi in rebus sanctis, quae sensim reverentiam religionis atterit. Postremo ponuntur secula erudita, praesertim cum pace et rebus prosperis coniuncta. etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt. Qui deos negant nobilitatem generis humani destruunt. Nam certissimum est hominem brutis cognatum esse, quatenus ad corpus. Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura. Destruunt quoque magnanimitatem et humanae naturae exaltationem. Cape enim exemplum a cane et observa quantos sibi assumat animal illud spiritus, et quantam generositatem induat, cum se ab homine (qui ei vice est Dei aut melioris naturae) impulsum perspiciat. Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse quantum creatura illa, absque fiducia melioris naturae quam propriae, aequare nullo modo possit. Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere. Quare, ut atheismus in omnibus odium meretur, ita et in hoc, quod privet naturam humanum facultate se ultra fragilitatem humanam attollendi. Quemadmodum sit in personis individuis, similiter sit et in nationibus. Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua aequavit. Audi igitur quid dicat Cicero: quam volumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.

XVII. DE SUPERSTITIONE

     1. Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam. Alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii. Ac superstitio certe divinitatis est dedecus. Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant. Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum, ita et periculum maius ab illa incumbit hominibus. Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium. Quae omnia, licet religio abesset, morali cuidam virtuti externae conducere possunt. At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet. Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet. Homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes. Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse. At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit. Introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit. Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso. Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit. Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere. Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent. Superstitionis caussae sunt grati et sensuales ritus ac ceremoniae; externae et Pharisaicae sanctitatis excessus; traditionum maior quam par fuerit reverentia, quae ecclesiam non potest non onerare; stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam et lucrum; nimius intentionum bonarum favor, qui novitatibus et ethelothreskiis ianuam aperit; exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam; postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta. Superstitio sine velo deformis res est. Etenim, sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita et superstitioni similitudo cum religione. Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in vermiculos, ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obervantias pusillas et superfluas. Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint. Itaque curae esse debet in religione reformandi (ut fit in corpore purgando), ne sana cum corruptis simul evacuentur, quod fere fit ubi reformatio regitur a populo.

XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS

     1. Peregrinatio in partes exteras in iunioribus pars institutionis est, in senioribus pars experientiae. Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum. Ut adolescentes peregrinentur sub tutore aut servo aliquo experto, probo, modo talis sit qui linguam calleat, quique regionem illam ante adiverit, unde possit eos instruere quae in illa regione ubi peregrinantur digna spectatu et cognitu sint, quae amicitiae et familiaritates contrahendae, quae denique studia et disciplinae ibi vigeant. Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati et foras prospicient parum. Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur. Diaria igitur in usu sint. Res spectandae et observandae sunt istae: aulae principum, praesertim cum legatos exteros admittunt; iudicia et curiae, cum caussae perorantur, et similiter consistoria ecclesiastica; templa et monasteria, cum monumentis in illis extantibus; moenia et munitiones urbium et oppidorum; portus et sinus; antiquitates et ruinae; bibliothecae, collegia, disputationes, et praelectiones ubi habentur; naves et carinae; palatia et horti magnifici et amoeni prope urbes magnas; armaria; navalia, cellae et horrea publica; loci excambrii; bursae; cellae mercium; exercitia equitationum, muneris gladiatorii, militum delectus et instructio, cum similibus; comoediae, illae scilicet quae ad quas homines melioris notae spectatum veniunt; thesauri monilium et vestium; curiositates et raritates; denique quicquid in locis quae transeunt sit celebre aut memorabile. De his omnibus a tutoribus aut servis praedictis diligenter inquirendum. Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam. Attamen non sunt certe illa prorsus negligenda. Si tibi cordi sit fructum peregrinationis adulescentis in compendium redigere, utque brevi spatio multum colligat, hoc faciendum praecipio. Primo (ut dictum est) in lingua aliquis profectus faciendus antequam proficiscatur. Tum adiungendus est servus aliquis aut tutor qui regionem pernorit, ut et iam dictum est. Habeat etiam praesto librum aliquem aut chartam chorographicam regionis illius ubi peregrinatur, quae instar clavis erit ad inquirendum. Conficiat etiam diarium. Ne moretur longius in una urbe aut oppido. Plus certe aut minus prout locus meretur, sed minime diu. Imo dum moratur in aliqua civitate aut oppido mutet saepius hospitium ex una parte oppidi in alteram. Nam et hoc certe magnes est attrahendi familiaritates et consuetudines hominum complurium. Secludat se ut plurimum a consortio popularium suorum, atque in iis locis victitet ubi simul convivantur homines melioris notae ex natione ubi peregrinatur. Etiam cum de loco in locum itineratur, paret sibi literas commendatorias ad personam aliquam eminentiorem degentem in loco quo se transfert, ut eius favore et opera utatur in iis, quae spectare aut cognoscere desiderat. Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit. Quatenus ad familiaritates et amicitias quiae inter peregrinandum adiungendae sunt, utilissima omnium est illa secretariorum et ministrorum interiorum quibus legati utuntur. Hoc enim pacto in una regione peregrinando etiam plurium regionum notitiam et experientiam ad se attrahet et suget. Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt, ut possit notare quomodo os, vultus, et corporis lineamenta et motus respondeant famae. Quantum ad rixas et simultates, cum cura et diligentia sunt illae vitandae. Oboriuntur saepissime circa amores, compotationes, praesidentiam, et verba contumeliosa. Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt. Illi enim eum suis immiscebunt contentionibus. Quando peregrinator domum revertitur, nihilominus regiones in quibus peregrinatus est non relinquat prorsus pone se. Verum conservet et colat amicitiam eorum cum quibus familiaritatem contraxit (iis dico qui sunt ex dignioribus) per literas. Et peregrinatio sua potius manifestetur et appareat in sermonibus suis quam in vestitu aut gestu. Etiam in sermonibus suis potius meditetur quid sobrie respondeat, quam ad narrationes facilis et pronus sit. Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.

XIX. DE IMPERIO

     1. Miser proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas. Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores. Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum volitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos. Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile. Etenim suspicionum multitudo, et absentia affectus alicuius praedominantis qui reliquis imperet, cuiusvis animum reddit exploratu difficilem. Hinc quoque emanat et illud, quod reges saepenumero desideria sibi ipsis creent, atque ad nugas animum adiiciant: interdum ad aedificia extruenda, interdum ad ordinem aliquem aut collegium instituendum; interdum ad personam aliquam evehendam; interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi. Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus. Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis. Qui enim progredi semper consuervit et in obicem tandem impingitur, sui ipsius favore excidit, neque amplius res est quae fuit.
     2. Dicamus nunc de vera imperii temperatura, quam servare res ardua est et rara. Etenim tam temperies quam intemperies ex contrariis consistunt. verum alia res est contraria miscere, alia alternare. Responsum Apollonii egregia prudentia plenum est. Interrogabat eum Vespasianus quid Neroni ruinam fuisset? Respondit Nero cytharam perite pulsare et accomodare novit, at in imperando chordas interdum nimium distendebat, interdum eas nimium relaxabat. Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
     3. Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant. Verum hoc nihil aliud est quam in agone cum fortuna experiri. Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta. Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit. In principum negotiis interveniunt proculdubio multae difficultates et impedimenta, at saepenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores. Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus: sunt plerunque rerum voluntates vehementes et inter se contrariae. At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
     4. Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis. Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura.
     5. Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet. Ea est ut principes huic rei perpetuo inviglent ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat. Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent. Idemque praestabat foedus illud (cui Guicciardinus securitatem Italiae attribuit) ictum inter Ferdinandus regem Neapolitanum, Lorenzium de Medices, et Ludovicum Sforziam principes, alterum Florentiae, alterum Mediolani. Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem. Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.
     6. Quantum ad uxores, extant exempla eius generis crudelia et atrocia. Livia infamis ob veneficium Augusti. Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbavit. Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece. Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
     7. Quantum ad liberos, ab iis etiam ortae tragoediae plurimae. Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt. Mustaphae (quem antea nominavimus) caedes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit ut succession sultanorum usque in hodiernum diem pro suspecto habeatur, velut sanguinis ementiti, quia Solymus secundus putabatur supposititius. Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt. Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset. Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia. Complura sunt eiusmodi exempla. Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
     8. Quantum ad praelatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit. Ut contigit temporibus Anselmo et Thomae Becketti Archiepiscoporum Cantuariae, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt, licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Guilielmo Rufo, Henrico Primo, et Henrico Secundo. At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.
     9. Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in iusta distantia a solio regali continendi. Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda. Hoc notavi in Historia mea Regni Henrici Septimi, qui nobilies suos perpetuo deprimeat. Unde factum ut tempora eius difficultatibus et turbis plena essent. Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
     10. Quatenus ad nobiles secundae classis, parum periculi ab illis manare potest, cum sint corpus dispersum. Poterint illi quidem nonnumquam grandia loqui, sed non multum nocere. Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat. Atque rursus cum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt.
     11. Quod ad mercatores, sunt illi instar venae portae, qui nisi floruerint, potest quidem regnum aliquod artus habere robustos sed venas vacuas et habitum corporis macrum. Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent. Etenim quod in partibus lucret, in summa deperdit, commercii quanto diminuto.
     12. Quantum ad plebem, ab iis raro creatur periculum, nisi habeant ductores potentes et populares, au si introducas mutationem in religione, vel in consuetudinibus antiquis, vel in gravaminibus tributorum, vel in aliis quae eorum decurtant.
     13. Quantum denique ad milites, periculosissima res est, si in corpus unum cogantur vel exercitus vel praesidiorum, et donativis insuescant. Cuius clarissima cernimus exempla in janizariis et praetorianis. Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.
     14. Principes corporibus coelestibus similes, quae tempora felicia aut infelicia in fluxu suo producunt, quaeque veneratione multa gaudent, requie nulla. Omnia circa reges praecepta duobus illis monitus clauduntur, memento quod es homo et memento quod es Deus, seu vice Dei. Quorum alterum pertinet ad potestatem eorum coercendam, alterum ad voluntatem regendem.

XX. DE CONSILIO

     1. Summa quae intercedit inter homines fides, et illa consilium impertiendi. Etenim in alio quovis fidei genere partes tantum vitae aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia particularia. Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus. Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et sinceritatem astringuntur. Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant si consilio virorum selectorum utantur. Quin et Deus ipse consilio non vacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut consiliarius vocetur. Salomonis certe pronunciatum tale: in consilio stabilitas. Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt: si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur. Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii. Sane filius Salomonis vim consilii expertus est, quemadmodum pater eius necessitatem et usum vidit. Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo. Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium iuvenile quoad personas, altera quod fuerit violentum quoad subiectum.
     2. Sapientia veterum in parabola adumbravit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum. Alterum in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse. Alterum in eo quod sequitur, quod huiusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset Iovi, eam gravidam ex illo factam; Iovem autem non sustinuisse donec pararet, sed eam devorasse; unde ipsum quoque gravidum factum, et Palladem armatam ex capite suo edidisse. Quae fabula portentosa arcanum imperii involvit. Hoc nimirum, ad quem modum reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant: primum ut res deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio; secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
     3. Dicamus iam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis. Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria. Primo quod haec res negotio minus reddat secreta. Secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, acsi minus ex se penderent. Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius. Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
     4. Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt. Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul detegere quid in animo habeat statuere. Verum caveant principes ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint. Quatenus vero ad consilia quos diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit, plenus rimarum sum. Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere. Verum est intervenire negotia quaedam eius generis quae occultationem summam requirunt, qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum praeter ipsum regem excedet. Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia. Nam praeterquam quod secreta sint, procedunt plerunque constanter et uno quasi spiritu reguntur absque contentione. Sed tum demum hoc recte cedet, si rex prudens sit et proprio Marte validus, et simul consiliarii illi sunt sagaces, atque omnia finibus quos sibi proponit rex fidi, id quod contigit Henrico Septimo Angliae regi, qui arcana sua maioris momenti duobus tantummodo consiliariis impertiebatur, Mortono et Foxo.
     5. Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat. Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant. Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos. Quae duo mala cito deprehenduntur et sanantur.
     6. Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est scripturam illam non inveniet fidem super terram intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis. Reperiuntur siquidem viri fideles, sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti. Asciscant sibi principes, ante omnia, ingenia talia. Praeterea consiliarii raro ita inter se uniuntur, quin alius super alium excubias agat. Adeo ut, si quis consilia det factiosa aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deveniet. Remedium autem praestantissimum fuerit si reges dent operam ut consiliarios suos pernoscant, queamadmodum illi ut principem.

Principis est virtus maxime nosse suos.

     7. Contra vero consiliarios non decet nimios esse rimatores in personam principis sui. Vera enim consiliarii constitutio haec, ut peritior sit in negotiis principis quam in moribus eius. Sic enim verisimile fiet sum consilium potius recta directurum quam se principi accommodaturum quo complaceat. Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant. Etenim opinio in secreto prolata liberior multo est, sed illa quae coram aliis gravior. Nam in privato quisque propriis affectibus plus inservit, in consortio aliorum affictibus magis obnoxius est. Itaque neutrum omittendum. Atque ab inferioribus, ut libertati consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant. Nil prodest si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de personis. Etenim res omnes tanquam imagines mortuae, vita autem actionis in delectu personarum potissimum consistit. Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat. Etenim errores maximi interveniunt, et iudicii libra maxime versatur in delectu individuorum. Illud quoque memoria tenendum, optimi consiliarii mortui. Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint. Utile itaque fuerit libros multum revolvere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt.
     8. Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur. Atque plerunque praecipitanter nimis ad decretum vel actum consilii properatur. Satius esset si in maioris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero tracteretur: in nocte consilium. Id certe praestitum est in tractatu unionis inter delegatos Angliae et Scotiae, qui conventus regulariter et optime ordine processit. Ad petitiones autam privatas dies aliquos praefigi probo. Nam et supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et solenniores conventus exonerant ut possint hoc agere. In delectu deputatorum, qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant. Probo etiam delegationes, non tantum temporaneas aut e re nata, sed etiam continuatas et perpetuas. Exempli gratia, quae curent separatim commercia, aerarium bellum, gratias, gravamina, provincias particulares. Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diversa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod maiore auctoritate polleant. Si casus postulet, si informetur consilium ab hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (veluti iurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram consilio. Neque permittantur venire catervatim aut more tribunitio se gerere. Hoc enim foret clamoribus consilium fatigare, non informationem, ut decet, exhibere. Mensa oblonga et rursus quadrata sive sedes ad parietes camerae consilii videri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia. Nam ad mensam oblongam pauci qui prioribus locis sedent res quasi soli transigunt. Verum in aliis qua diximius figuris maior usus consiliariorum qui inferius sedent. Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius quam par est declaret. Hoc si fecerit, consiliarii se ad nutum eius applicabunt, et loco consilii liberi canticum ei occinent, placebo.

XXI. DE MORA

     1. Fortuna foro rerum voenalium similis est, ubi saepe (si paululum expectare poteris) minuetur pretium. Rursus, aliquando Sibyllae licitationibus assimilatur, quae primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens integrum tamen pretium postulat. Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur. Nusquam certe maior apparet sapientia quam in tempestivis negotiorum auspiciis principiisque eligendis. Non iam levia sunt pericula, si levia videantur, et plura pericula fefellerunt quam vim intulerunt. Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare. Qui enim nimium invigilat, interdum dormitat. E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum. Nam opportunitatis maturitas vel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda. Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare. Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas. Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.

XXII. DE ASTUTIA

     1. Per astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam. Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires. Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt. Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum valent, alias vero infirmi iudicii sunt. Rursus, alia res est personarum naturas et mores callere, alia vero negotia pernosse. Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces. Quae est constitutio ipsissima hominum qui in personis dignoscendis, non in libris evolvendis, operam collocarunt. Tales magis in pragmaticis quam in consiliis, et non aliter fere usum sui praebent quam in viis quas saepe contriverunt. Converte eos ad homines novos, et artibus suis excidunt. Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat. Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere.
     2. Inter astutias numerari potest ut quis vultum eius cum quo colloquitur limatius observet. Quod etiam Iesuitae praecipiunt. Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, vultus autem pellucidos. Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per vices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae.
     3. Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet. Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
     4. Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
     5. Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet.
     6. Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
     7. Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?, ut Nehemias fecit, neque ante illud tempus tristis fueram in conspectu regis.
     8. In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius verba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis vocem in subsidiis reservare, veluti casu fortuito intervenientem, ut interrogetur ille superveniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est. Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii.
     9. In rebus quas a se amoliri quis cupiat, non inutile est vulgi nomen mutuari, ac si quis tali formula utatur, hoc vulgo dicitur, aut increbuit sermo.
     10. Noveram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam.
     11. Noveram et alium qui, cum ad colloquium cum alio veniret, id quod maxime ei in sermone curae erat, praeterire solitus erat, et discedere, et rursus redire, et tum demum eius rei mentionem facere ac si illa fere e memoria excidisset.
     12. Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo verisimile est partem cui insidiantur superventuram. Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
     13. Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat. Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant. Atque alter ipsorum dicebat fieri secretarium in declinatione monarchae rem esse haud parvi periculi, seque illud genus honoris minus ambire. Alter statim verba illa callide prolata bona fide arripuit, et cum amicis suis nonnullis libere sermones conseruit, dicens se in declinatione monarchae muneris secretarii ambitiosum esse non debere. Prior ille occasione usus est, eaque verba ut ad reginae aures pervenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curavit. quae indignata circa illa verba in declinatione monarchiae, cum ipsa se vigentem reputaret, posterius illius competitionem nunquam postea admisit.
     14. Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata. Et, ut verum dicamus, cum talia aliqua verba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et verificare ab utro primum incoeperint.
     15. Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negativas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare.
     16. Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possent. Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum voluptate spargi efficiunt.
     17. Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat. Etenim alteram partem minus haerere facit.
     18. Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo volunt perveniant. Res certe hac magnae patientiae, sed multi usus.
     19. Improvisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit. Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit. Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae. Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
     20. Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore. Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere. Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, veluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis. Sed Salomon ait prudens advertit ad gressus suos, stultus divertit ad dolos.

XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT

     1. Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum. Et sane fit ut qui sui nimium amantes sint reipublicae laedant. Partire itaque moderate inter amorem tui ipsius et amorem reipublicae, atque ita tibi sis proximus ut in alios non sis iniurius, praesertem in regem tuum aut patriam. Centrum plane ignobile est actionum hominis cuiuspiam commodum proprium. Recte terrestrem naturam sapit. Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt. Ad se omnia referre tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt. Verum in servo principis aut cive reipublicae res est perniciosissima. Etenim negotia publica universa, quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectitur. Quos necesse est eccentricos saepe esse ad fines domini sive status sui. Eligant itaque principes et status ministros et servos qui hac nota non maculantur, nisi velint res suas accessorii tantum loco esse. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum est si bonum servi praeferatur bono domini. Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servum antefertur magno bono domini. Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti. Et plerunque commodum quod eiusmodi servi ad se attrahunt est pro modulo fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro modulo fortunae domini sui. Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda ova sua. Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent.
     2. Prudentia quae sibi uni sapit in plurimis eius ramis res sane depravata. Assimilanda sapientiae soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam; sapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi; sapiantiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit. Verum illud imprimis observationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine rivale. Saepenumero infortunati sunt: cumque sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiae fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.

XXIV. DE INNOVATIONIBUS

     1. Sicut partus recens editi informes sunt, sic videre est in novis institutis, quae sunt partus temporis. Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant. Malum enim in natura humana naturali motu fertur, qui processu invalescit. At bonum, ut fieri am