BERNARD OF CLUNY
DE CONTEMPTU MUNDI: LIBER SECUNDUS

LIBER SECUNDUS

Aurea tempora primaque robora praeterierunt,
Aurea gens fuit et simul haec ruit, illa ruerunt.
Flebilis incipit aurea suscipit aurea metas;
Transiit ocius et studium prius, et prior aetas.
Gratia firmior, ordo valentior esse solebat,
Melleque lactea lacteque mellea terra fluebat,
Afflua frugibus arva rigantibus arida coelis,
Dans bona dantibus atque fidelibus ipsa fidelis.
Pax dabat ocia, gens erat inscia prorsus obesse;
Terra fidelibus afflua patribus, afflua messe.               10
Pax iacet irrita terraque perdita, iusque, bonumque;
Huius amor ruit, illius aruit, aret utrumque.
Terra negat sata, pax homini data sola fugatur,
Quae rata floruit, irrita corruit, et violatur.
Dum rata perstitit, affluus exstitit omnis arator,
Pristina respuit, et nova messuit agricolator.
Donec erat rata, multa satis sata reddidit arvo,
Dans bona gramina largaque semina semine parvo.
Gens erat optima, gens solidissima corde modesto,
Lucra forensia cogere nescia, dives honesto.               20
Nescia fallere, se sua tollere, sedula iuri,
Nescia criminis, igne cupidinis haud levis uri.
Nulla pericula, quippe piacula nulla ferebant;
Arva fidelia tectaque patria rite colebant,
Foedera iugia, cum lue proelia sola gerebant.
Quaerere culmina scireque crimina crimen habebant.
Tunc quasi ludere sueverat ubere copia cornu,
Multaque copia vitaque sobria, re, dape, potu.
Multa modestia multaque copia conveniebant;
Vivida corpora, nam bene pectora viva vigebant.               30
Tunc erat inclita, quae modo perdita, mentis honestas;
Quae modo maxima tunc erat ultima nilve potestas;
Tam lyra musica, quam tuba bellica tunc reticebat,
Nec lyra gaudia, nec tuba proelia praecipiebat.
Gens erat aurea, cui furor alea, cui scelus aurum,
Cui pudor emptio, cui neque mentio divitiarum.
Non erat abdere fas neque tollere lucra crumenis.
Plenus opum Tagus aurifluus, vagus ibat arenis.
Moribus aemula lucra pericula quam preciosa,
Non homo foderat aut fore noverat invidiosa.               40
Sumpsit ut aurea pondera ferrea spicula quisque,
Mox tumor iraque sustulit utraque pugnat utrisque.
Pristina secula non nisi regula nata regebat,
Secula pristina non nisi pagina viva docebat.
Non capitolia marmore fortia tunc neque iaspis,
Non color Indicus aut lapis unicus ex Arimaspis.
Gens erat utilis, invariabilis, alta, severa,
Sueta cubilia coniugialia ducere sera.
Nulla libidinis, unica germinis insita cura;
Tunc sacra vincula, tunc dabat oscula crimine pura.               50
Quisquis erat pater, ille decem quater egerat annos.
Ergo viros genus hoc dabat, haud Venus ebria, magnos,
Effigialiter in puero pater ipse redibat;
Stirps bona patribus intereuntibus orta subibat.
Non Venus ebria sed pia gratia tunc dabat orbi,
Sospite sanguine quosque satos sine semine morbi.
Membra virilia, corpora stantia, stans cor habebant,
Non ea potibus, haec dape, luxibus illud alebant.
Criminis alea velleque balnea non erat illis,
Colla tegentibus aut refluentibus ire capillis.               60
Cygnea tempora canaque pectora non revereri,
Vina cupiscere, ludicra dicere, vim profiteri.
Gens bene conscia, gens bene sobria, gens erat ipsa,
Non sibi corpora, non sibi pectora, mensve remissa.
Non dabat illius ordo quid amplius, aut minus aequo.
Ad nova pocula, non sibi crapula, non sibi praeco.
Vina pericula vinaque vincula, vina venena
Dicere sueverat et fore noverat aspide plena.
Fons sibi vinea, tegmina linea rarus habebat,
Serica tegmina tunc neque foemina sponsa trahebat;               70
Portio propria non nisi sobria sponsa vacabat.
Nunc nimis unica, tunc bona publica quisque vocabat.
Publica vellera, lac, sata, iugera, fertilitates,
Pocula, prandia, pascua, praedia, prata, penates.
Prandia mentior, haec etenim prior haud tulit aetas,
Sueta reposcere nec nisi vespere, nec satis escas,
Pars quota vivere de Iovis arbore rite solebat.
His eremitica prandia carica contribuebat.
His cibus ex ove, somnia sub Iove, status in herba.
Iussa minoribus a gravioribus, a sene verba.               80
Pax sacra gaudia, pax dabat ocia, fertilitatem,
Sed neque gaudia probra, nec ocia debilitatem.
Pax dabat ocia sancta, negocia cultus agrestis,
Terra legumina, pocula flumina, cingula restis;
Obsequium pecus, hospitium specus, hordea victum,
Herba cubilia, petra sedilia, pellis amictum,
Ramus opercula festaque fercula raro legumen.
Lux pede tendere, nox requiescere, taedaque lumen.
Quae modo marmore, qualibet arbore templa struebant,
Quae modo cultibus atria frondibus expoliebant.               90
Secula lactea, gens erat aurea, gens bona, de qua
Audeo paupere carmine dicere, gens fuit aequa.
Aurea gens fuit, aurea gens ruit, orba subivit;
Quae cupit afflua menteque mortua vivere vivit,
Afflua censibus, indiga sensibus, orba patronis,
Se dat in impia, raptat in invia perditionis.
Mundus origine, non nisi nomine ‘mundus’ habetur,
Mundiciam spuit, in Veneres ruit, hisque repletur.
Ille prior ruit, alter inhorruit, alter at idem;
Non modo tempora sunt neque pectora qualia pridem.               100
Tempora florida, pectora vivida primo fuerunt;
Tempora florida, pectora vivida praeterierunt.
Aurea transiit, horrida prodiit orbis imago,
Plaga novissima veraque lacrima, vera vorago.
Haec neque nomine digna nec ordine recta stat aetas
Haec vitiis perit, haec animas gerit irrequietas.
Cumque ruens eat, haec populum creat ad mala stantem,
Rebus, honoribus, ebrietatibus invigilantem.
Haec bona perdidit, haec genus edidit omne dolosum,
Pectore mobile, re variabile, mente probrosum.               110
Ista novissima dicitur infima fex aliarum,
Ista novissima prodiit intima mors animarum.
Recta perhorruit, ordine corruit, eminet astu,
Sollicitudine, fraude, libidine, crimine, fastu.
Est sine nomine, nam sine numine, nam sine iure,
Perdita cladibus, est quia fraudibus, haec sibi curae.
Istius omnia flenda nefaria flere, profari,
Cuncta minus queo, credite, flens eo, paucula fari.
Ut breve daruit, ille peraruit aureus orbis,
Convenientibus undique mortibus, undique morbis.               120
Secula perdita re, lue perdita, praevaluere,
Stando iacentia, falso virentia, marcida vere.
Talia dum loquor, uror et excoquor igne fideli,
Concremor aestibus interioribus et face zeli.
Dum noto turpia, quanta quot impia, quae mala terrae,
Sit licet inscia lingua silentia non queo ferre.
Unde quid ordiar? Unde subaudiar? Eloquar unde?
Unde Deus monet, ipse quod os sonet afflat abunde.
Quid prius insequar? An mala persequar, an bona strata?
Stant mala, ius latet, hinc satirae patet area lata.               130
Parce, modestia, multa sequentia sunt inhonesta,
Cura tamen mea facta vetat rea, suadet honesta.
Da veniam precor; hic satiram sequor, hic mala sperne,
Indue cor sene; dico malum bene, tu bene cerne.
Perdita crimine secula limine mortis in ipso.
Vociferans fleo, flere dolens eo carmine misso,
O mala secula, quaerere sedula rem, pigra rectum,
Fraus quibus edita, gratia perdita, iusque reiectum.
O mala tempora, quae mala pectora progenuere,
Nulla volentia, pauca valentia recta videre.               140
Castus amor latet et Veneris patet alta lacuna;
Omne bonum iacet, una Venus placet omnibus una.
Vos, mea lumina, fundite flumina nunc lacrimarum.
Recta perit via, cor grave, mens pia, ploret amarum.
Luxuries viget, ut stipulas liget ignis Averni,
Luxuries calet atque palam valet, edita cerni.
Pax flet, amor gemit, ira stat et fremit, exule recto.
Qua fero lumina laetaque crimina, laxaque specto,
Non ego visibus, immo nec auribus haurio quicquam,
Quid memorabile laude, quid utile re, fore dicam.               150
Quo libet exeo, cernere lugeo mox inhonesta,
Qua feror obvius, est furor impius, intus et extra.
Nemo libidinis aut vitiaminis effugit exsors.
Qua geminus polus eminet, est dolus, est furor, est mors.
Fraus sedet omnibus incolitur quibus utraque zona.
Omnis in omnibus ad mala partibus est caro prona.
Civica proelia nilque fidelia corda probantur.
Colchica pocula nec minus oscula perfida dantur.
Prava licentia criminis omnia, vult, valet, audet.
Post mala ducitur, in mala labitur, in mala gaudet!               160
Nomine gens tua, Christe, tibi sua, se dat Averno.
Flenda perennibus, undique fletibus, audio, cerno.
Plausus ad impia, clamor ad ebria post, sed et ante.
Terga sonant mea, facta sedent rea iure labante.
Intrat inania milite moenia rex Babylonis,
Ipseque praesidet, ipsius assidet ala furoris.
Exul origine se patre lumine fit Sedechias;
Prospice, mens, tibi, ne similis sibi crimine fias.
Proh dolor! omnia nunc querimonia sunt rationis,
Nuda tragoedia lacrima propria relligionis.               170
Secula lubrica possidet unica mortis imago,
Lubrica secula gens replet aemula, prava propago,
(Docta sed inscia) blanda sed impia, sed vitiosa,
Dissociabilis, insatiabilis, ingluviosa.
Gens pia vocibus, impia moribus, ecce creatur,
Gens sibi provida, moribus invida, multiplicatur,
Est mala famine, peior acumine, pessima re gens,
Quae mala digerit, incitat, exerit, in mala vergens.
Gens pia transiit in Sion exiit hanc Babylona.
Nunc Iacob Israel et Lea fit Rachel, ordo corona;               180
Regnat in aethere, sugit ab ubere Philosophiam,
Iam patriam via, Rachel habet Lea, Martha Mariam.
Ille chorus pius et status illius ivit, obivit;
Vivit in aethere, iam sine funere, credite, vivit.
Gens fuit aurea, quam modo laurea viva coronat,
Salvat adoptio, liberat actio, palma perornat.
Gens pia transiit, impia prodiit, et numerosa,
Vulgus inutile, corpore debile, corde perosa;
Gens sine pectore plurima tempore fervet in isto,
Obvia moribus, obvia legibus, obvia Christo.               190
Torpet in ordine, gaudet in agmine crescere, crescit,
Fit grege plurima, lucra scit infima, cetera nescit.
Ad mala labilis, ad bona debilis, his ea praefert,
In vitium perit, huic vacat, id gerit, id scit, id effert.
Est, neque mentior, ad mala laetior, ad bona tristis;
Reproba comprobat et proba reprobat, omnis in istis.
Scit bona vocibus, acta sed actibus edere nescit,
Prompta malo viget, aegra deo riget, et lapidescit.
Aurea secula cordaque credula praeterierunt,
Sunt modo sarcina, qui neque crimina, nec mala quaerunt;               200
Suntque peripsema, qui lucra plurima non sibi servant,
Qui lucra grandia, lucra forensia non coacervant.
Vult modo carnea, commoda terrea vult modo quisque,
Praeest gula plebibus, aes senioribus, error utrisque.
Gratia venditur omneque curritur in scelus aere.
Cumque fides labet, omnis habens habet, horret egere,
Cana fides fuit, hac amor hac ruit ordo ruente.
Stante fide stetit ordo; fugam petit hac fugiente.
Pectora sobria praetereuntia praeterierunt,
Corda virilia, casta cubilia, terga dederunt.               210
Lex domini ruit, improba non luit improbus ausus.
Ausibus ultio deest, datur unctio, pro cruce plausus.
Vis caret obice, crimina vindice, iudice lites,
Probraque verbere, furtaque carcere, praesule mites.
Prorsus ad impia larga licentia fertur, ubique
In mala curritur et male vivitur, itur inique.
Iuris abit status, est scelerum latus undique fultum.
Qui male quod libet audet et exhibet, audit inultum;
Fertur ad omnia transgredientia ramus olivae.
Mors replet aemula crimine secula, Tartara cive.               220
Transgredientibus evenit omnibus, O furor, O fraus,
Pro cruce plaudere, pro truce suggere, pro stimulo laus.
Vis habet ubera, fictio prospera, fastus honorem,
Lac levis actio, sceptra remissio, probra favorem,
Iusticiae vigor, Ecclesiae rigor, ordoque patrum
Nunc ubi praeminet aut ubi permanet unio fratrum?
Quae manus obvia sumit in impia, sive superba?
Non ego verbera dico sed aspera, dicere verba.
Corde quis aestuat ut scelus arguat invaluisse?
Quis pater ordinis est similaginis hostia frissae?               230
Quis modo dux bonus excipiens onus omne suorum?
Qui bona clamitet et bene militet in lucra morum?
Quis gemit impia, quis mala stantia, iusque relictum?
Quis gladium vibrat oris et hinc librat in scelus ictum?
Quis docet ocia pellere noxia, flendaque flere?
Quis probra spernere spretaque tergere, tersa cavere?
Omnis ad omnia nititur impia gens, gradus, ordo,
Et male vivitur et male psallitur in decachordo.
Omnis ad omnia nititur impia mundus oberrans;
Est senior gravis, est iuvenis levis, est puer errans.               240
Praesul adest; praeit, ipse suum vehit, ipse suorum.
Hinc scelus, hinc onus, altus ei thronus est grave lorum.
Sceptriger est; fremit, hos levat, hos premit, estque tyrannus,
Quodque magis fleo, mitibus est leo, furibus agnus.
Presbyter est; iter utile presbyter ad bona debet,
Non iter utile sed lacrimabile vel sibi praebet.
Clericus est; legit, haud bene se regit, ima volutat,
Et facienda scit et minime facit, his ea mutat.
Miles adest; gerit arma, furit, ferit, emicat hasta,
Castra perambulat, omnia strangulat, estque cerasta.               250
Nobilis est; tumet, ipse nihil timet, ergo timetur,
Erigit ardua tortaque cornua, nil reveretur.
Censor adest; labra vendit, amat lucra, censet iniquum,
Astat habentibus, obstat egentibus, os inimicum.
Institor est; fora girat et aequora, propria laudat,
Et sua comprobat et tua reprobat, indeque fraudat.
Rusticus est; serit et sata congerit, horrea farcit,
Primicias tegit et decimas legit, hinc sibi parcit.
Singula latius et spaciosius haec repetendo,
Addo revolvere crimina rodere denuo tendo.               260
Pontificalia corda pecunia contenebravit,
Pontificalia corda carentia corde probavit,
Pontificis status ante fuit ratus, integer ante,
Ille statum dabat, ordine nunc labat ille labante;
Qui super hoc mare debuerat dare se quasi pontem,
In Sion omnibus est via plebibus in phlegetontem.
Si nova dicere vel nova discere non grave nossem,
Quos scio sed tego, pontifices ego dicere possem.
Stat sibi gloria, pompa, superbia divitiarum,
Hoc prope tempore nemo studet fore pons animarum.               270
Praesulis infula, solvere vincula, vincla tenere,
Canone respuit aereque destruit, astruit aere.
Regia culmina vel moderamina regia nactus,
Praedo fit hosticus estque tyrannicus illius actus.
Rex modo nomine, consul imagine, mente tyrannus,
Civibus improbus est, reprobis probus, et sibi magnus.
Hoc probra iudice, norma caret duce, fit via lucris;
Hoc male vindice, non volat a cruce pasta volucris.
Pro grege paupere recta capescere despicit arma,
Tetra latronibus esse timentibus affore parma.               280
Ecclesiae vigor, imperii rigor interierunt;
Est via fraudibus, his, ea, stantibus, occubuerunt;
Schismata mutuo, stant gladii duo, nil metuuntur;
Iuraque regia, pontificalia iura premuntur.
Lex Domini tacet et gladius iacet imperialis.
Mors animae fremit et gladius tremit heu! synodalis,
Plebs sine praeside pressa tyrannide dilaceratur,
Crimine perditur, hoste reliditur, igne crematur.
Nec stola praesulis, hanc neque consulis obvia dextra
A capitalibus intus, ab hostibus eripit extra.               290
Qui stat in agmine primus imagine presbyteratus,
Est vicio levis, officio brevis, inguine fractus;
Ut soror intima fit sibi proxima presbyterissa,
Ipsa patrem vocat, ipsa toro locat, assidet ipsa;
Servit uti solet et cerebro dolet ipsa dolenti.
Ipsa dapes emit, assidet et gemit ipsa gementi.
Ipsa fovet, favet, audit, amat, pavet, ipsa magistrum;
Est thalamo sera, mittit ad extera saepe ministrum.
Praestat inaniter ordine presbyter ille vocatus,
Heu! sibi corporat et populi vorat ille reatus.               300
Quam venerabile, quam sacret utile, qualeque sacrum
Non satis aspicit, ordinis efficit hinc simulacrum.
Pura libidine dignaque sanguine carneque Christi;
Ora minus gerit orbaque plebs ferit acta magistri.
Non nisi nomine clerus in agmine sorteque cleri
Vivere sustinet, arduus eminet esse videri.
Fervet in agmine, torpet in ordine quo titulatur,
Nomine clericus, actibus aulicus esse probatur.
Aspicias sine lege vel ordine currere clerum,
Atria visere, regia volvere turbida rerum,               310
Ad popularia stare negocia resque forenses;
Adde quod exserit arma quod ingerit ensibus enses.
Agmina ducere, proelia iungere, miles haberi,
Clericus eligit et sacra negligit ocia deri.
Miles atrox, rapit, angit, agit, capit, urget egentes,
Quos premit opprimit, omnibus imprimit undique dentes.
Non modo non regit ore, manu tegit agricolantes,
Sed fugat et ferit, et cremat et terit arva terentes.
Raptus ei cibus hos operit, quibus hos male nudat;
Ad mala militat, ad mala cursitat, ad mala sudat.               320
Miles edacior igne, rapacior est quoque milvo,
Tigride saevior atque nocivior igne nocivo.
Saevit in agmine, clarus origine nobilitatis,
Nec sibi propria sed reverentia stat sibi patris.
Praeficitur, praeit, ore patres vehit, haud vehit actu,
Stemmate nobilis, est reprobabilis ipse reatu.
Rebus, origine, carne, nec ordine nobilitatur,
Est resolubilis et caro nobilis, aret, humatur.
In vitium tener est homo degener, altus et imus.
Cur? Quia corpore non animo fore vult quasi primus.               330
Ad lucra supplicat et male iudicat ob lucra iudex.
Te scelus impedit, aureus expedit aere silet lex.
Aes domat omnia, res piat impia, lex silet aere.
Vim lupus ingeris, agnus habeberis, offer habere.
Per tua munera tangis et aethera, lege cremandus.
Census adest tibi, censor erit tibi, ne fuge, blandus.
Munere non sinis ullius ordinis hunc meminisse.
Ad lucra clamitat, his sua venditat ora, premit se,
Denique lex ita fit sibi subdita, non homo legi.
Aspice munere tot mala surgere, tot bona mergi.               340
Proh furor! aspice quam cito iudice lucra tenente,
Stent mala, ius ruat, haec legat, haec spuat ille triente.
Quam sine iudice iudicet, aspice, quam sine iure;
Quippe pecunia, non Theodosia lex sibi curae.
Institor omnia pene negotia fraude volutat,
Lucra lucris emit, haec levat, haec premit, his ea mutat;
Per nigra frigora, per iuga, per fora, per freta currit;
Fur capit, hunc ferit hostis, hiems terit, aestus adurit.
Captus, egens abit et vacuus canit ante latronem;
Lucra resuscitat, hinc iter incitat in Babylonem,               350
Inde repatriat, huc nova nunciat, et nova defert.
Fraudat emens tua, quippe tuis sua pondera praefert.
Est male perfidus, ambulat invidus agricolator,
Saepe novalia proxima propria iurat arator.
Iurat ut auferat et cito peierat, atque scienter,
Inde frequentia mutuo iurgia, causa frequenter.
Rusticus hordea mittit in horrea, farra recondit,
Horrea grandia, vasa capacia, multaque condit,
Nec pecus aut sata, dante Deo data, vult decimare,
Nec sacra portio nec decimatio redditur arae.               360
Prava stat actio quaeque professio, gens, gradus, aetas,
Quaeque nefaria patrat; habet via sobria metas.
Omne bonum perit, omnis homo gerit alteritatem;
Pugnat inertia solvere fortia, fraus pietatem.
Nunc premit omnia sola pecunia, res dominatur;
Mammona conditur, ad fora curritur, ad lucra statur.
Stat modo Mammona, sunt oneri bona, crimen honori.
Opprobrio via iusticiae, pia facta pudori.
Culmine clericus, arce monasticus excidit ordo.
Pars ea frangitur, ista resolvitur ordine torto,               370
Altera flebilis, est miserabilis altera prorsus.
Utraque nomine stat, iacet ordine versa retrorsus;
Utraque pars labat, illa decus dabat, ista decorem;
Utraque decidit, utraque perdidit arida florem.
Quis bonus est? bene spernitur a sene sacra senecta,
A puero pudor, a valido rubor, et via recta.
Denique crimina, differo nomina dicere quorum
Clamat, amat, gerit et parit et perit ordo malorum.
Est facies ita crimine perdita totius orbis
Ut neque iam puer exeat integer a lue morbis.               380
Sunt puerilia, sunt iuvenilia cum senis aevo,
Sordida pectora nullaque tempora sunt sine naevo.
Ipseque parvulus, haud quasi masculus — at reticebo;
Talia, talia, tam furialia probra silebo.
Parco retexere, differo prodere sordidiora.
Quod vitio fuit edere, polluit et cor et ora.
Stat Venus ignea, solvitur aurea zona pudoris.
Stant probra stantia, sunt modo retia tensa furoris,
Parcere clunibus excidit omnibus, omnibus inquam;
Non ego rodere, non reprehendere quemque relinquam.               390
Vulgus in impia, vulgus in omnia turpia fluxum,
Lugeo, rideo, Diogenes ego, Democritus sum.
Nam meretricia nosse cubilia gens putat aequum;
Lex genii iubet, inquit, ut hic cubet illaque secum.
Cur etenim data foemina vel sata, ni patiatur?
Sexus id imperat, inquit, ut haec ferat, ille feratur.
Quomodo prandia, sic meretricia probra licere
Gens putat ebria, scilicet inscia se cohibere.
Omnis in omnibus ad mala partibus omnia mundus
Sponte sua ruit, ordine stans fuit, est ruibundus.               400
Ultro relabitur, ultro resolvitur, occidit ultro,
Stante libidine stanteque crimine, iure sepulto.
Qua Tanais fluit et tropicum subit ora Syenes,
Quisque resolvere nemoque cingere vult sibi renes.
Gens asinaria iugiter ebria luxuriatur;
Vitaque sobria castaque gratia vituperatur.
Quisque, velut pecus aut saliens equus, in scelus hinnit,
In Venerem salit, hanc fovet, hanc alit, hinc mala gignit.
Nulla nefaria, cernimus omnia pulchra relinqui.
Dant sibi vincula carnis et oscula carne propinqui,               410
Oscula turpia nilque sororia, clanculo fratri
Congeminat soror; est via, quid moror? ampla barathri.
Conseritur genus, omnibus est Venus unica cura.
Non modo septimus est gradus ultimus in genitura;
Legitimus perit, arva patris terit haud patris heres.
Conserit omnia caeca licentia per mulieres.
Pignora spuria dat vaga curia nobilitatis,
Pluribus ordine dispare, sanguine compare natis.
Fervet adultera; nec probat integra foedera magnus;
Herodias vaga pluribus est data, nemo Iohannes.               420
Nunc quoque lilia spiritualia prostituuntur,
Viva monilia, coelica lilia subiiciuntur.
Dos sacra rumpitur atque resolvitur in probra velum.
Quisque sibi cavet atque Dei pavet edere zelum.
Virgineus chorus aret, abit thorus immaculatus,
Sponsa Dei ruit, omnis homo fluit in probra fractus.
Ah, gemit omnia vivere turpia regula casta,
Haec querimonia sive tragoedia clamat ad astra.
Horreo dicere quae reprehendere saepe reflammor,
Criminis unius heu ferit obvius aethera clamor.               430
Criminis actio vociferatio dicitur eius,
Quod Noe tempore nunc scelus affore vel puto peius,
Est modo sanguine, fraude, libidine terra repleta.
Ventre modestia, munere gratia, re bona spreta.
Omne quod aspicis in probra fornicis est resolutum;
Nil stat in ordine, nil stat ab inguine nunc bene tutum.
Daemonialia denique retia stant modo scorta,
Corpora perdita tritaque semita, publica porta.
Luxuries viget, impietas riget, undat iniquum.
Inquinat omnia turba nefaria, grex meretricum.               440
Vita procacibus est meretricibus ire licenter,
Lingua, cor, actio, commaculatio, crapula, venter;
Omnis et unica gloria lubrica carnis amare,
Corda voragine, membra libidine commaculare.
Foemina sordida, foemina perfida, foemina fracta,
Munda coinquinat, impia ruminat, atterit aucta.
Ad scelus, ad bona, fit mala foemina calcar, habena,
Est fera foemina, sunt sua crimina sicut harena.
Non eo carpere quas benedicere debeo iustas,
Sed quia debeo, carmine mordeo mente Locustas.               450
Nunc mala foemina fit mihi pagina, fit mihi sermo.
Se satis approbo, sed sua reprobo, persequar ergo.
Foemina nutibus artibus actibus impia suadet,
Cogere crimina totaque foemina vivere gaudet.
Nulla quidem bona, si tamen et bona contigit ulla,
Est mala res bona namque fere bona foemina nulla.
Foemina res rea, res male carnea, vel caro tota,
Strenua prodere nataque fallere, fallere docta;
Fossa novissima, vipera pessima, pulchra putredo,
Semita lubrica, res male publica praedaque praedo,               460
Horrida noctua, publica ianua, dulce venenum.
Nil bene conscia, mobilis, impia, vas lue plenum,
Vas minus utile, plus violabile, flagitiosum,
Insatiabile, dissociabile, litigiosum.
Merx leve vendita sed cito perdita, serva metalli,
Flamma domestica, diligit unica fallere falli.
Extat amantibus hostis et hostibus extat amica.
Ni petitur petit idque lucri metit ut sit iniqua.
Sunt sua gaudia, sunt sua propria, lux sua nocte.
Haec nihil excipit, ex patre concipit, exque nepote;               470
Fossa libidinis, arma voraginis, os vitiorum
Haec fuit, est, erit et per eam perit ordo bonorum.
Donec erunt sata ruricolis data, credita ruri,
Haec lea rugiet, haec fera saeviet obvia iuri.
Haec furor ultimus, hostis et intimus, intima pestis.
Dum negat illicit et scelus iniicit ipsa modestis.
Haec caro carnea sed lue Protea mobilitate
Vincere noscitur, haec pia cernitur impietate.
Haec vitium docet, ars mea non vocet hanc vitiosam;
Hanc vitium voco, perfidiam probo, nomino noxam.               480
Merx ea plurima, res ea pessima, pessima rerum,
Cautior omnibus una fit artibus ars mulierum.
Non lupa nequior hac quia parcior impetus eius.
Non draco, non leo sed quid ea queo dicere peius?
Istius omnia non modo noxia sed bona dampnes.
Hoc scelus arguit enseque corruit ille Iohannes.
Hac quoque vir fuit Hippolytus ruit, hac ruit Ammon,
Hac Ioseph angitur et coma raditur hac tua, Samson.
Hac Ruben, hac David, hac Salomon cadit, hac homo primus.
Haec dat, agit, gerit, unde pudor perit, unde perimus.               490
Foemina cordibus, ore vel actibus est draco dirus,
Flamma gravissima serpit in intima, quomodo virus.
In sua crimina se mala foemina pingit, adornat,
Fucat, adulterat, innovat, alterat atque colorat.
Dum scelus instruit, ut leo circuit, ut fera currit,
Currit et ignibus ignis edacibus uritur, urit.
Lubrica lumine, fervida crimine, crimen et ipsa,
Stans in amoribus, in levitatibus est modo fixa.
Glutinat, illicit, ut nimis inspicit inspicientem,
Et quoties licet, hanc toties libet esse nocentem.               500
Quando fidelior et tibi iunctior aspicietur,
Tunc famulum tibi praeficiet, sibi si mage detur.
Cor leve, vox levis atque fides brevis in muliere.
Foemina munere dat breve ludere, non breve flere;
Ultima tristia primaque dulcia sunt in amore,
Criminis exitus assolet obsitus esse dolore.
Pectora perdita primitus excita flamma reflammat,
Criminis exitus: heu mihi! funditus, heu mihi! clamat.
Foemina foetida, fallere fervida, flamma furoris,
Prima peremptio, pessima portio, praedo pudoris.               510
Propria germina, proh fera crimina! decutit alvo,
Edita desecat, abiicit, enecat, ordine pravo.
Foemina vipera, non homo sed fera, nec sibi fida.
Plasmatis illius, immo sui prius, est homicida,
Aspide saevior et furiosior est furibundis.
Proh truculentia! viscera propria mergit in undis.
Foemina perfida, foemina foetida, foemina foetor,
Est Sathanae thronus; huic pudor est onus, hanc fuge lector.
Et legitur quia plus domino pia, plus quoque grata,
Prava virilia quam muliebria sunt bene facta.               520
O mala tempora! Cur? quia stercora tot pepererunt,
Tantaque sordida, ne loquar horrida, tanta dederunt.
Omne bonum ruit, omnis homo fluit in probra quaeque,
Omne bonum iacet, omne malum placet omnibus aeque.
Casta cubilia sunt modo vilia, lata petuntur;
Coniugialia sive iugalia pacta sinuntur.
Nupta virum spuit inque viros ruit, hos trahit ad se;
Ne cubet unica, ne quasi rustica, dat sua, dat se.
Quae bona foemina? cui bona nomina? Quae bene casta?
Quae pia praeminet aut fore sustinet integra claustra?               530
Quae sacra foedera? ne sit adultera, ne rea signat,
Ne sobolem sine lege vel ordine, ceu lupa, gignat,
Ut patris hic puer, hic pueri pater ore notetur,
Nil in origine, nil in imagine degeneretur.
Stirpsque viro data, patre viro sata, non patre verna,
Os patris exserat ipsaque praeferat acta paterna.
Cui rata pactio vel benedictio quae fit in ara?
Cui pia lumina? quae bona foemina? credite, rara.
Rarior haec avis, haec nimis est gravis herba repertu.
Talia mordeo, talia rideo, non sine fletu.               540
Rara fidem gerit, omnis enim perit ordo marito.
Grex sine turture, nam sine passere nulla cupito.
Vir populis placet omnibus, ut vacet unica nupta.
Pluribus unica fit via lubrica, semita rupta.
Vir petit extera, gaudet adultera, publica gaudet.
Mox scelus instruit, evocat, annuit, ardet et audet.
Coniugis otia conspicit anxia, laeta feretrum,
Laeta pericula laetaque vincula laetaque letum.
Iussio Iulia lexque Scatinia nunc ubi dormis?
Vivitur omnibus et sine legibus et sine normis;               550
Plurima foemina, plurima crimina, multa ruina.
Plurima Lydia; rara Lucretia, nulla Sabina;
Nulla fere bona, nullus Amazona nunc videt ullam.
Absque procis tribus hisque procacibus, audio nullam.
Tam sine lumine quam sine crimine vult fore quaeque,
Ter fore clinica quam semel unica diligit aeque.
Uxor adultera quaerit in infera plus quoque mitti,
Quam comes unius — o furor impius! — esse mariti.
Sufficientior et sibi gratior unus ocellus
Quam comes unicus, o furor ethnicus! o rea tellus!               560
Elige quaslibet, excipe quodlibet, has coaduna,
Non rea corpore castaque pectore paene nec una.
Per varium genus imperitat Venus imperiosis.
Flebile, sed quibus? astra flagrantibus, ima perosis.
Ipsa coinquinat et sibi glutinat omnia mundi,
In sua retia cogit inertia corda refundi.
Ipsa voracior atque rapacior ignibus ignis,
Ardet inertibus et male putribus insita lignis.
In Venerem ruit, in coitum fluit omnis ut unus,
Coniugis illius arrha fit istius, est prope funus.               570
Quis modo non pater? et pueros puer instat habere;
Imminet atria tectaque patria prole replere.
Quisque suam cupit et thalamos subit, estque maritus,
In Iacob agmine, non sine semine, fit benedictus.
Fit pater, editur, edita traditur huic nova proles,
Patris ad extera, matris ad ubera plurima moles.
O nova secula! Nunc quoque parvula nubere gliscit,
Cruda puellula coniugis oscula vimque cupiscit.
Dos sibi traditur, annulus additur, arrha dicatur.
Hinc lyricus iocus, inde strepit cocus, esca vagatur,               580
Fervet ovantibus atque canentibus aula choreis,
Pompa sequentibus et praeeuntibus est hymenaeis.
Nec mora: concipit, est gravis, accipit omnia matris,
Plena trahentibus atque bibentibus ubera natis.
Maior et ardua stirps sua, mox sua stirps dubitatur,
Qui sibi filius est, pater illius esse putatur.
Morbida germina gignit et agmina multa libido,
Saepe parens gravis est et adest avis afflua nido.
Grex cito nascitur et seges editur hinc puerorum,
Fit generatio, multiplicatio crescit eorum.               590
Quid mora? plurimus ipseque pessimus errat ubique
Grex hominum, sine simplice lumine, mentis iniquae.
Rura per omnia paene frequentia spargitur urbis,
Nulla vacantia, nulla carentia sunt loca turbis.
Iam loca singula, mons, specus, insula, iugera, prata,
Sunt habitantibus atque meantibus assiduata.
Iam iuga Caspia primitus invia, sunt pede trita;
Non modo maximus est quia plurimus est heremita;
Innumerabilis et miserabilis est hodie gens,
Post mala promptior, in mala pronior, ad mala vergens.               600
Quisque malum docet et minime nocet esse nocentem;
Quisque mero calet et minime valet esse scientem.
Quaeritur ocius atque libencius uda taberna,
Quam sacra numine splendida lumine templa superna.
Gens bibit impia vina furentia plus satis aequo,
Fert oleum focus inde subit iocus ordine caeco.
Gens sitit ebria, vina celebria, bellica vina,
Vina furentia vimque ferentia, plena ruina.
His Noe frangitur, his Loth aduritur, ante pudicus,
Haeret edacibus atque bibacibus ardor iniquus.               610
Qui fore crebrius expetis ebrius atque recumbis
Ad mera pocula vis cito vincula solvere lumbis.
His quoque vinceris, uris et ureris ignis amore,
Mens furialibus aestuat ignibus, ossa calore.
Vermis edacior, haud ego mentior, insitus hostis
Est tibi renibus et viget ignibus intro repostis.
Verme libidinis ilico desinis esse modestus.
Hic furit hostibus hostis et aestibus acrior aestus.
Vina Venus cupit, hac face mens furit, actio fumat;
Mox stomachus satur in Venerem datur, in probra spumat.               620
Ob mera pocula primo furit gula, postea venter:
Mox Venus excita concitat abdita membra furenter.
Sunt fluitantia stanteque stantia ventre pudenda.
Hunc cibus, hunc Venus implet, amant scelus haec duo membra;
Alterius ruit in phialas, fluit in probra luxus;
Inde libidinis atque putredinis ilico fluxus.
Alterius furor efficit ut pudor abiiciatur,
Ut pereat vigor, intereat rigor, ordo prematur;
Cura stat unica luctaque publica carnis in esu,
Ebrietas placet et tua vox iacet, O bone Iesu.               630
Regnat edax gula plenaque crapula, corda gravantur
Ebrietatibus, improbitatibus exstimulantur.
Plena voragine, plena libidine, ventreque plena,
Tempora sunt quibus unus amor: cibus et caro, lena.
Viscera pastibus, os dare potibus est modo clarum,
Et Venus et gula sunt modo regula ventricolarum.
Christicolas nego, ventricolas ego dico gulosos,
Nulla nefaria denique turpia nulla perosos.
Nunc bonus est reus, est stomachus deus, est schola venter.
Quisque gulae studet, ah! piget et pudet ire pudenter.               640
Quod loquor accipe: diruta principe stante coquorum,
Ierusalem iacet, unda cibi placet, immo ciborum.
Semita spernitur atque requiritur ecce platea,
Dant sua vincula cuique prius gula, post Cytheraea.
Proh dolor! aspice secula triplice stricta furore,
Triplice crimine nexa: libidine, fraude, tumore.
Corda superbia sed Venus ebria corpora nectit.
Corpora cordaque fraus ligat utraque mors sibi flectit.
Sarcina terrea corda premit rea collaque prona,
Corde reflectimur immo revertimur ad Pharaona.               650
Imus in invia, stamus ad impia, sed male stantes,
Praetereuntia vel pereuntia prorsus amantes.
Imus et ibimus, unde peribimus, unde ruemus,
Qui pereuntia sive ruentia sola videmus.
Pax flet, amor perit, hic furit et ferit, ille feritur.
Mars rigidus fremit, ille stat, hic gemit, in scelus itur,
Sanguineum rapit et rotat et quatit ira flagellum,
Fert fera spicula, saeva pericula funebre bellum,
Pax viget ethnica, pax ruit unica Christicolarum.
Si bene sentio, iunctior unio paxque ferarum.               660
Cernite, gens rea: nulla leam lea, non aper aprum
Devorat aut secat et sobolem necat ultio patrum.
Spiritualia denique praelia nos male tentant
Semper et impia mens homicidia saepe cruentat.
Ah pede compare lugeo currere fasque nefasque!
Militat hinc furor, inde manus furor armat utrasque,
Guerra parentibus hic ibi fratribus est uterinis.
In sua viscera gens furit, effera regnat Erinnys.
Proh truculentia! funera patria filius ardet,
Conqueritur quia mors homini via posthuma tardet;               670
Et pater impius expetit illius, ordine pulchro,
Ante recondere splendida paupere membra sepulcro.
Matris anilia lumina filia claudere gaudet,
Flereque funera, postea libera quodlibet audet.
Aspide pocula dant nece pabula plena novercae.
Mors subit effera, qui petit extera divite merce.
Dives opes luit, in iugulum ruit hospitis hospes.
Rara superstite nullaque sospite coniuge sospes.
Coniuge vir perit hancque viri ferit ensis acutus;
A rigido tener, a socero gener est male tutus;               680
Persequitur nece, si minus aut prece frater amicum;
Quem nequit ensibus, opprimit artibus, O cor iniquum!
Gens sibi noxia, turba praeimpia sunt sibi damno.
Proximus est tibi, mutuo tu sibi quod lupus agno.
Gratia corruit atque refriguit ignis amoris;
Est modo perdita regia semita, semita moris;
Cassaque lumine plenaque crimine corda gelantur;
Frigida pectora veraque frigora stare probantur.
Gratia corruit, algor inhorruit amplior Istro.
Est populus sine moribus, ordine, rege, magistro.               690
Lex Domini ruit huicque caput fluit undique rore,
Qui tepidos bonus — O gravis hic sonus — evomit ore.
Denique quid moror? et tumor et soror, Ira, tumoris
Stant super omnia frausque bifaria cordis et oris.
Gens proba transiit, improba prodiit atque probrosa,
Garrulitatibus, ebrietatibus, officiosa,
Plena pigredine, plena libidine, crimine plena,
Callida pectore parvaque corpore, frontis egena.
Patria pectora, patria robora fert prope nemo;
A patre filius est quasi Sisyphus a Polyphemo.               700
Forma parentibus atque nepotibus haud manet una;
Corporis omnia deficientia sunt quasi luna.
Corporis ut status excidio datus; est ita mentis.
Gens scatet arida, corpora languida cordaque gentis.
Pectore pessimus et sibi proximus est modo quisque,
Qui tibi supplicat; intima duplicat arte dolisque,
In duo scinditur, unio solvitur alteritate,
Schismate foedera simplaque viscera duplicitate.
Ille fit istius iste fit illius hostis amicus.
Ridet et invidet, obstat et assidet, aequus iniquus.               710
Proditur irrita regia semita simplicitatis,
Induit impia fictio pallia duplicitatis.
Vos volo credere quod volo dicere, pseudo-prophetas
Nulla feracius aut numerosius hac tulit aetas.
Denique sordibus interioribus hi Pharisaei
Sunt via lubrica, ianua publica perniciei.
Pestis inhorruit, agmen et irruit hypocritarum,
Hispida corpore, lubrica pectore, gens tenebrarum.
His sacra nomina sacraque tegmina, corda superba;
Agnus eis patet in tunica, latet anguis in herba.               720
Sunt petulantia corda, rigentia fronte Catonis,
Cerea moribus, aerea vultibus in mala pronis,
Corda minantia, corda rapacia, corda lupina,
Fucat imagine, palliat ordine, vestis ovina;
Corda tumentia, corda carentia monade cordis,
Sunt pia frontibus, impia fructibus, atria sordis.
His dolus additur, ut coma raditur et mutilatur;
Fingit ovem lupus atque rosae rubus assimilatur.
His mera pocula pluraque fercula, regula tota;
His locus unio, ius simulatio, lex sua vota.               730
Scandala, schismata nullaque Sabbatha mentis in illis.
Denique tollitur actibus, additur ordo capillis,
Forpice, pectine, crinis et ordine canonicantur,
Insipientior hic ego mentior, at simulantur.
Fronte vetustior et quasi iustior unus eorum
Inferioribus ordine fratribus est schola morum.
Cor mala ruminat, os bona seminat, et bona fatur.
O pudor, O scelus! est Sathan, angelus esse putatur,
Est Sathan actibus ipseque vocibus angelus idem.
Quod sonus edocet, actio dedocet, hostis eidem.               740
Nec sua turpia nec videt impia fratribus Argus,
Eloquii sator et veniae dator est sibi largus.
Corde carent sene dicta, senis bene dicta probantur;
Membra senilia sub iuvenilia vota citantur;
Vulpe lupum tegit, ordine se regit exteriori,
Ore patet bonus inque suo dolus interiori.
Mens male conscia, sarcina propria, proxima pestis,
Se sibi subiugat, effugit, effugat intima testis.
Frons gerit Hectora, vincere Nestora creditur aetas,
Est cutis arida fertque per hispida brachia setas.               750
Iam prope funera pollice dextera computat annos,
Cumque senex labet hic, animos habet ipse tyrannos.
Iam quid apertius? en Cato tertius aethere missus,
Fronte severior, in cute iustior, intro remissus.
Est Cato; tempore cernitur affore Maurus Hiarba.
Hinc Venus evirat, inde virum parat hispida barba,
Frons hominem gerit, intus homo perit, est lupus intus.
Sed tua gloria stat tibi filia regis ab intus.
Quid mora nectitur? Ordo relinquitur, ad mala statur,
Stat simulatio, morigeratio ludificatur.               760
Irrita dextera fit tibi littera Pythagorea,
Dextra tibi iacet et scelerum placet ire platea.
Arta relinquitur et via carpitur ampla quibusque,
Quaerimus invia, fluxa, fluentia, confluimusque,
Architriclinia, sceptra, sedilia prima petendo;
Quisque tumultuat, instat et aestuat haec satagendo.
Mundus honoribus est neque moribus omnis anhelus,
Stant modo stantia luxus, inertia, fictio, zelus;
Stat simulatio, dissimulatio, crimen utrumque,
Alea, crapula, fraus, facinus, gula, flagitiumque,               770
Ora bilinguia, lis, homicidia, Mars, tuba, terror,
Vis, probra, jurgia — quid moror? — omnia quae docet error.
Talia germina, scilicet agmina, sunt vitiorum,
Germina talia sunt capitalia vulnera morum;
Prima superbia suadet in invia pergere mentem,
Ingerit agmina, maxima crimina, crimina septem;
Prima superbia jussa dat impia, grex ululatum,
Prima cor obsidet et cito possidet hoc grege stratum.
Haec monet, hoc ruit et bona subruit, et mala servat,
Stante libidine stanteque crimine crimen acervat.               780
Mascula pignora vivaque pignora mergit Hebraei,
Sed muliebria servat et omnia molliciei.
O mala secula! Cur? quia regula nulla tenetur;
Promptus ad extima, doctus ad intima stultus habetur.
Non patientia sed violentia dat modo pacem.
Qui tacet esurit et lucra parturit esse loquacem.
Lingua sophistica, lingua tyrannica, lingua forensis
Praecipit omnia, percutit obvia, qualiter ensis.
Lingua volubilis est modo nobilis, “huc ades” audit.
Mutus Episcopus ordine reprobus, ostia claudit.               790
Nil tumidum sapis; aut pecus aut lapis esse probaris.
Es quasi vipera; pectora libera testificaris.
Nunc mala reddere gloria cedere culpa tenetur,
Irreverentia laus patientia crimen habetur.
Quam stipe vivere, non mala reddere, tam pudet aeque.
Ad scelus, ad probra gens viget improba nocte dieque.
Heu! mala mentio, peior et actio, pessimus usus,
Stat modo criminis, est vigor ordinis ille retrusus.
Tot nego sobria corda quot ostia reflua Nili,
Tot pia viscera, quot vaga sidera, nunc reperiri.               800
Sicubi quem fore simplice pectore cerno modestum,
Id rude deputo monstraque computo pectus honestum!
Comparo curribus aequor arantibus, arida velis,
Ruraque piscibus, aera navibus, astra camelis.
Flaccus Horatius, et Cato, Persius et Iuvenalis:
Quid facerent, rogo, si foret his modo vita sodalis?
Temporis istius acta Lucilius ille stuperet,
Et sua prospera sanctaque tempora non reticeret.
Diceret optima, quae fore pessima tempora dixit;
Scriberet aurea, quae nigra, quae rea, quae mala scripsit.               810
Prospice secula, prospice singula mersa tenebris!
In mala labere, lapsus amabere, rectus egebis.
Vis mala linquere, recta capescere, vivere recte?
Es lyra publica, scena theatrica fit tibi de te.
Proh dolor! omnia mergit in impia vera Charybdis.
Crimina congere, primus habebere, maximus ibis.
Vis requiescere, tutoque vivere? vis tibi pacem?
Leno potentibus esto reatibus, unge minacem.
Facta videns rea, percipe caprea lumina talpae.
Visa tuo cito corde repellito, radito, scalpe.               820
Si mala prodere, crimina rodere vis aliena,
Nil tibi consulis: insuper exulis est tibi poena.
Fert fera iurgia pungere turpia nunc vitiorum;
Est probra carpere veraque dicere, fons odiorum.
Est mihi sarcina qui mea crimina vel bene prodit,
Mens male conscia luminis omnia rodit et odit.
Gens bibit ebria pocula noxia, pocula lethes,
Quae morientibus invenit omnibus ille poetes.
Quisque mali memor, unius immemor est pietatis.
Iustus eget lare; nemo bonis dare vult sua gratis.               830
Singula censibus, omnia mercibus, at sine nummo,
Nil, nisi nil, geris. Heu! casa pauperis est sine fumo.
Divitis atria seu laquearia celsa renident,
Mascula pignora primaque robora nunc sibi rident.
Accubat affluus, ambulat arduus, ipse Liburno,
Et quoties placet in thalamo iacet altus eburno.
Mane coquos citat et stomacho litat ilico taurum.
Mellea pocula crassaque fercula sustinet aurum.
Nox sibi somnia, sol dare prandia festa recurrit.
Par barathro gula, quid nisi secula tota ligurrit.               840
Nidor ei sapit atque gulam rapit esca culinae.
Sunt sua prandia, foenora, iurgia, lucra, rapinae.
Est homo bestia, ventris et hostia, bestia nempe,
Ventreque turgida denteque vivida, mortua mente.
Vult bona prandia, vult bona praedia, vult bona prata,
Vult bona pocula, vult bona fercula, non bona facta.
Res valet aes sapit his titulos rapit arca diebus;
Lingua, scientia vitaque sobria nil sine rebus.
Munera ditibus at flagra mitibus ingeminantur.
Iura minoribus, inferioribus arma minantur.               850
Omnia praecipit, insuper accipit omnia nummus.
Dives it inclytus aereque praeditus, arceque summus;
Terrea possidet; haec sibi providet, auget, acervat.
Forte latronibus illa vel hostibus aucta reservat;
Denique scrinia fracta vel ostia flens magis aret,
Quam sua pignora caraque corpora si tumularet.
Secula circinat, impia ruminat, ima volutat,
Itque per aequora, per iuga, per fora, sidera mutat.
Trans mare nititur, exulat, utitur orbe recenti.
Dant sibi littora, dant maris aequora, non freta venti.               860
Res sua frivola, mens sua subdola, sors sua flenda.
Vendita somniat, empta perampliat, artat emenda.
Lucra lucris parat et graphiis artat illa vel ista.
Debita, credita, quaeque recondita divite cista.
Huic requiescere dulce sub aggere divitiarum;
Saepe revolvere, diligit addere saepius aurum.
Denique deficit, his quia proficit, aret inundans;
Mammona conditur et sitis additur, O sitis undans!
Fit sine nomine nominis omine Tantalus ille.
Sunt sua gaudia, lucra, pecunia, praedia, villae.               870
Horrea construit, omnibus affluit unus opimus,
Ad bona serior, ad mala promptior, ad fora primus.
Dives ad omnia concitus impia, tardus ad aequum;
Ut rosa cernitur, ut rota sternitur et sua secum,
Stans hodie cluit ipseque cras ruit, ipse sed alter.
Mane videt sua dives et haec tua vespere pauper.
Dormiet affluus, ilico mortuus omnia perdet;
Mox sua non sua latro feret sua se nece sternet.
Ut folium leve subtrahit ad breve fur sua, mors se,
Deserit omnia; tunc lucra noxia stant sibi noxae.               880
Quae labor intulit annuus abstulit una vel hora,
Divitis omnia quaeque nitentia, quaeque decora.
O miserabilis, O sibi flebilis, O miser idem.
Quanta pecunia, tanta molestia crescit eidem.
Pertimet omnia, quem sua copia reddit egentem;
Res sua possidet, angit et obsidet undique mentem.
Cura cor anxiat, angor inebriat, impedit error.
Pallet ei color, hinc dolus, hinc dolor, undique terror.
Somnus inania multaque somnia, nil sibi praestant;
Luce negocia, nocte minacia visa molestant.               890
Scrinia frangere, caetera tollere latro videtur,
Dives egens tremit, evigilans gemit idque veretur;
Ilico surgitur, arca revolvitur, aes reperitur.
Noctis abit mora, lux vocat ad fora, merx strepit, itur.
Post lucra cursitat, in lucra militat, ad lucra spirat.
Spirat et aequora nauta pedes fora saepe regirat.
Per mala maxima, per flagra plurima vitat egere.
Fraudat et eripit, id dat id accipit, aes novat aere.
Pauca suis dare, nil tibi, Lazare, quaerit avarus,
Fletus inest tibi, fletus erit sibi, qualis? amarus.               900
Nunc locuples eat, expleat, impleat impia vota,
Post breve defluet illaque corruet area tota;
Quomodo glarea decidet area divitiarum,
Copia concidet, area decidet, et vir earum.
Lucra ruentia praetereuntia lucra patenter,
Vult, voluit, volet, et colit et colet haec homo semper.
Dum dabit Anglia lac, ebur India, Smyrna cicadam,
Per fora, per iuga curret agens lucra plurimus Adam.
Lucra, pecunia, res, opulentia, nunc dominantur.
O mala! lacrima pauperis optima nullificantur.               910
Plurima praedia sive peculia fraude lucratus
Nunc benedicitur ipseque dicitur esse beatus.
Quisque palatia vult sibi grandia, construit aedes,
Hic quasi propria secla per omnia sit sibi sedes.
Atria splendida castraque florida sunt rosa mundi,
Nemo perennia construit atria; terrea cuncti.
Pingimus atria, turba nefaria, gens Cananaea,
Atria marmore forsitan arbore structa Sabaea.
Pingimus atria — Christus ad ostia nostra gemiscit.
Nos dape tendimur et bene pascimur — ille famiscit.               920
Nos mala crapula solvit, agit gula, tibia frangit;
Ille sitit, gemit, esurit et tremit et grave plangit.
Nos grue pascimur, ansere vescimur illeque neutro.
Ah! reus ungitur et Deus angitur — ordine pulchro!
Nos ave, nos ove, nos sue, nos bove vescimur — hic non.
Pectora saxea stringit et aerea viscera daemon.
Gens sumus ebria, gens sumus impia, daemone plena,
Pessima natio, prava creatio, gens aliena.
Fercula plurima quaerimus optima pondera ventri,
Vilia mittimus, immo relinquimus esurienti.               930
O mala secula! Cur? Quia singula nunc vitiantur,
Illaque luxibus, improbitatibus ista ligantur.
Dux stat, inops ruit, hunc populus spuit, excolit illum.
Stultus habens fremit inque probos emit ille sigillum.
Ius periit, quia lata patet via luxuriei,
Garrulitatibus, ebrietatibus, ingluviei;
Carnis amantibus, ordinis hostibus, invidiosis,
Concubitoribus, irreverentibus, ambitiosis,
Nulla nefaria nullaque turpia non peraguntur.
Re modo prodita, non prius agnita voce geruntur.               940
Ingenialia vel furialia crimina fiunt;
Illa novissima tempora pessima iam patefiunt.
Nam meretricia poene cubilia nil reputantur,
Et venialia quod genialia sint vocitantur.
Frons perit omnibus in lue stantibus, in probra stratis.
Quando boni minus, amplior aut sinus improbitatis?
Quando nefaria plus dominantia? Quando malorum
Copia latior? aut fuit artior area morum?
Si Deus impia, si capitalia cuncta iuberet,
Quis vigilantius illa quis amplius ista teneret?               950
Si scelus addere, sobria spernere iure liceret,
Quis magis adderet haec ea sperneret atque caveret?
Per varium genus omne caput Venus una sagittat,
Quisque salubria, nemo nefaria promere vitat.
Ob mala grandia si modo praemia celsa darentur,
Non mala promptius aut bona tardius appeterentur.
Dum loquor horreo. Non scio, non queo, non volo fari,
Fanda nefandaque, quis queat utraque vel lacrimari?
Quae rogo flumina quaeve volumina sint lacrimarum
Sufficientia tergere turpia tot furiarum?               960
Si furialia dixero talia, non erit aequum,
Si scelus est minus; heu! iacet eminus actio legum.
Carmen arans fleo; carmine non queo, non queo prosa,
Tot mala dicere, probra retexere, ferre probrosa.
Plurima sunt ea, defit eis mea vox referendis,
Non ea vocibus est pudor omnibus his retegendis;
Deficiet scio charta, locutio, tempus et hora,
Si volo tangere, si reprehendere vel graviora.
Musa quidem mea, iam nimis est ea lassa notare,
Non tamen est rea progenies ea lassa patrare.               970
Ergo parum stylus isteque dactylus hic reprimetur.
Secula perdita post quoque subdita Musa loquetur,
Alta per aequora currimus anchora nunc iaciatur;
Vis ubi plenior auraque gratior ibit, eatur.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page