EPISTULA PAULI AD THESSALONICENSES II

1 2 3

[1] 1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem: 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 5 in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6 Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi, 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius: 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Iesu Christi.

[2] 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum: 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: 9 cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 11 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 12 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:

13 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. 14 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 15 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, 16 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

[3] 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui eiusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.

17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page