THOMAE CAMPIANI ELEGIARUM LIBER

I. (1619 only)

Ver anni lunaeque fuit: pars verna diei;
    verque erat aetatis dulce, Sybilla, tuae.
carpentem vernos niveo te pollice flores
     ut vidi, dixi, "tu dea veris eris."
et vocalis "eris" blanditaque reddidit Eccho;         5
     allusit votis mimica nympha meis.
vixdum nata mihi simulat suspiria, formam
     quae dum specto tuam plurima cudit Amor.
si taceo, tacet illa; tacentem spiritus urit:
     si loquor, offendor garrulitate deae.         10
veris amica Venus fetas quoque sanguine venas
     incendit flammis insidiosa suis.
nec minus hac immitis Amor sua spicula nostro
     pectore crudeli fixit acuta manu.
"heu miser," exclamo, "causa non laedor ab una;"         15
     "una," Eccho resonat; "quam, rogo, diva, refers?
anne Sybillam?" "illam," respondit: sentio vatem
     mox ego veridicam fatidicamque nimis:
nam perii, et verno quae coepit tempore flamma,
     iam mihi non ullo frigore ponet hyems.        20

II.

Cum speciosa mihi mellitaque verba dedisti,
     despectisque aliis primus et unus eram:
mene tuos posuisse sinu refovente calores
     vana putas? an sic foemina nota mihi?
errabas. fateor, veros non sensimus ignes,         5
     nec mihi mutandus tam cito crescit amor.
nos elephantinos nutrimus pectore foetus,
     qui bene robusti secula multa vident,
dum tua diversis varie mens rapta procellis
     nescit in assueto littore stare diu;         10
qui mihi te pactam vidit per foedera sacra,
     cum rediit, vidit foedera nulla dies.
Ottale, successor meus, haud invisa tenere
     per me regna potes, non diuturna tamen.
si promissa semel constaret semper amanti,         15
     non cuperet tua nunc esse, sed esse mea.
pacta prius nostris penitus complexibus haesit,
     illius illecebrans gratia nota mihi est;
nota sed ante aliis, mecum quos expulit omnes,
     teque eadem quae nos, Ottale, damna manent.         20
nec tibi proficiet quod sis formosus, habendi
     foemina non semper pendet ab ore viri.
carbones aliquae, vel si quid tetrius illis,
     deliciis spretis, saepe vorare solent,
vidi ego quae cinerem lingua glutiret avara,         25
     "iamque in amaritie quam mihi suavis!" ait.
multa suis mulier sentit contraria votis,
     prendere quae nemo prae levitate potest.
Ottale, nullus eris si tu sincerus amator.
     ni malus et fallax, Ottale, nullus eris.         30
nam quis eam teneat, cuius levis ante recurrit
     sidere quam firmo pectore possit amor?

III. (1619 only)

Ni bene cognosses, melius me nemo meorum,
     hoc condonassem nunc ego, Calve, tibi.
nec mihi dum constat satis hoc quo nomine signem;
     erroremne tuum, stultitiamne vocem.
irascor veteri, quod me magis urit, amico;         5
     nec nos vulgari foedere iunxit amor.
ira loqui cogit quam vellem durius in te;
     es nimis incautus; nec tibi, Calve, sapis;
formosam qui cum dominam sine teste teneres,
     raro qua, fateor, pulchrior esse solet;         10
quaeque tuis multo tibi charior esset ocellis,
     pro qua vovisses forsan, amice, mori:
hanc mihi, quemque adeo nosti, tu credere bardus
     ut velles? talem siccine, crude, mihi?
quid facerem? quis vel potuit minus? illico captus         15
     ostendo ingenium, nec bene sanus amo.
muneribus tento, cunctaque Cupidinis arte,
     qua non est, et scis, notior ulla mihi.
vici, et iam (testis mihi sit chorus omnis Amorum)
     osculor invitus, quod tua sola foret.         20
ista voluptatem mihi scrupulus abstulit omnem,
     et summe iratus tunc tibi, Calve, fui,
quod tua culpa minus fidum te fecit amico;
     qua nisi te purges, non cadet ira mihi.

IV.

Ille miser facilis cui nemo invidit amores
     felle metuque nimis qui sine tutus amat;
noctes atque dies cui prona inservit amica,
     officiis, regno, et nomine pulsa suis.
nam quis te dominam post tot servilia dicet?         5
     ora quis ignavae victa stupebit iners?
imperet, et iubeat quae se constanter amari
     expetit; utcunque est, obsequium omne nocet.
qua (bene quod sperabat) amantes reppulit arte
     Penelope, docta scilicet usa mora,         10
hac magis incendit, cupidosque potentius ussit;
     deceptamque sua risit ab arte Deus.
nec minus ipsa dolos persensit callida, vinci
     fraude sua voluit, dissimulare tamen:
discite, formosae, non indulgere beatis,        15
     fletibus assuescat siquis amare velit.
nec tristes lachrimae, cita nec suspiria desint,
     audiat et dominae dicta superba tremens:
sit tamen irarum modus, haud illaeta labore
     nox fessum reparet, pacificusque torus;         20
quaeque minas misero iactarunt pulchra labella
     mordeat, et victor pectora dura premat;
tum leviter niveis incumbens ore mamillis
     sanguineam exugat dente labroque notam:
sic velut acer eques per pascua laeta triumphet,         25
     femina iam partes sola ferentis agat.
sed simul orta dies perverterit otia noctis,
     cum veste antiquos induat illa animos:
iamque assurgenti speculumque togamque ministret,
     praestet aquam manibus, calceolumque pedi.         30
postilla assideat, fessus si forte videtur;
     sin minus, actutum proiiciendus erit.
custos regni amor est; dominantes servat amores
     saevitia, et nullo iure inhibente metus.
odi quod nimium possim, truculenta sit opto,         35
     dum mea formosa est, dummodo grata mihi.
turbato quot apes furem sectantur ab alveo,
     tot mihi rivales displicuisse velim.
dulce nec invitam foret eripuisse puellam
     e medio iuvenum triste minante choro,         40
multorumque oculis pariter votisque placentem
     posse per amplexus applicuisse mihi.
Spartanae nomen tantum famamque secutus
     primus apud Graios ausus amare Paris;
quodque vir ille palam, timide petiere Pelasgi,         45
     crimine utrique pares, unus adulter erat.
quove animo Troiae portas subiisse putatis
     cum rapta insignem coniuge Priamidem?
aurato curru rex, et regina volentes
     accurrunt; fratres, ecce, vehuntur equis;        50
et populus circum, iuvenesque patresque, globantur,
     aemula spectatum multa puella venit.
unam omnes Helenam spectant, gratantur ovantes
     omnes uni Helenae; sed Paris ipse sibi.
illi vel fratres talem invidere, sed illi         55
     suave fuit, quod res invidiosa fuit.
o foelix cui per tantos nupsisse tumultus
     contigit, et dignum bello habuisse torum.
ut tam pulchra meis cadant quoque praemia coeptis,
     optarem pugnas et tua fata, Pari.         60

V.

Prima suis, Fanni, formosis profuit aetas,
     solaque de facie rustica pugna fuit;
donec vis formae succrevit, viribus aurum,
     quo sine nunc vires, et bona forma iacet.
ergo sapis triplici nummos qui congeris arca:         5
     semper quod dones, quodque supersit habes.
ultro te iuvenes, ultro petiere puellae,
     rivales de te diraque bella movent.
at non arenti color est tibi laetior arvo,
     labra sed incultis asperiora rubis.         10
vel nulli, vel sunt atri rubigine dentes,
     iamque anima ipsa Stygem et busta senilis olet.
forsitan ingenium quod amabile ducis amantes;
     hei mihi, quod nimium hest haec quoque causa levis!
sit tamen ampla satis per se; tibi nulla fuisset,         15
        qui nihilo plus quam magna crumena sapis.
ceu lepidus coleris tamen et formosus, Adoni,
nec fugit amplexus lauta puella tuos.
nonnullae accedunt quas tu, furiose, repellis;
     pulsisque, ut par est, lacrima crebra cadit.         20
o foelix, si non odiosa podagra gravaret,
     nervus et effetus, membraque inepta senis,
si non ingratae Veneris funesta puellae
     supplicia afflictus pesque manusque daret!
te tamen haud ulli possunt arcere dolores         25
     cum petit amplexus foemina cara tuos.
plurima possit amor; verum si olfecerit aurum
        mulcebit barbam Mellia nostra tuam.

VI.

Caspia, tot poenas meruit patientia nostra?
     culpa erat insistens primo in amore fides?
mene fugis quod iussa feram? quod fortis amator
     non succumbo malis quae dare multa potes?
Troile, non illud nocuit tibi, Cressis acerbas         5
     eripuit tandem commiserata moras,
non illud solis in terris questa puella est
     dum rapit infidum mobilis aura virum,
saepe alios levitas, sed nos constantia laedit;
     supplicium pietas et benefacta timent.         10
forsan erit miserorum aliquis gravis ultor amantum,
     cui longa poenas pro feritate dabis.
ah memini ignoto languentia membra dolore,
     et speciem ereptam pene fuisse tibi;
more meo lacrimans aderam, fidusque minister,         15
     tum mihi facta malis lenior ipsa tuis;
protinus insensum tibi supplex invoco numen,
     et subita ex votis est revocata salus.
tanti erit in nostro semel ingemuisse furore,
     tanta erat in propriis pax aliena malis.         20
quid precibus valeam tua pectora ferrea norunt,
     et nossent melius, sed mea fata vetant.
multa tamen cupiam pro te discrimina inire,
     multa iube, dulcis nam labor omnis erit.
dulcis erit, sed erit labor; heu miserere laboris;         25
     noster ab hac nimium parte laborat amor.
saevitiam natura feris, sed moribus apta
     corpora, et arma manu, fronte, vel ore dedit;
humana includi formoso pectore corda
     iussit, in hac specie quaeritur unus amor.         30
quo speciosa magis tanto tu mitior esses:
     me miserum! tanto saevior ira tua est.
ingentesque animos assumis conscia formae,
     virtutes novit foemina quaeque suas.
si lubet accedat reliquis clementia, palmam         35
        ut sine rivali me tribuente feras.
dotibus ingenii superas et corporis omnes,
     hoc uno vinci nomine turpe puta.

VII.

Tene ego desererem? mater velut anxia natum,
     unanimem aut fratrem prodere chara soror?
delerem ex animo tam suaves immemor horas?
     delicias, lusus, basia docta, iocos?
desine iam teneros fletu corrumpere ocellos;         5
     ante calor flammis excidet, unda mari,
et prius a domina discendent sidera luna,
     quam te destituat, me violante, fides.
ista manus nobis aequalia foedera sanxit,
     quam tu nunc lachrimis suspiciosa lavas.         10
semper habes aliquid querelo sub corde timoris,
     foemineo multi sunt in amore metus.
saepe mihi Thesei memoras fugientia vela,
     utque erat indigno Dido cremata rogo.
neglectis quaecunque solent miserisque nocere,         15
     haec tua sed nondum pectora laesa dolent.
quid feci? mea tu, cum non sint, crimina ploras;
     hocne fides? mores hoc meruere mei?
forte licet miseras fiducia fallat amantes,
     plus illa insanus possit obesse metus.         20
lugubri exemplo Cephali sat fabula nota est,
     ne nimium ex Procri sit tibi, nostra, cave.

VIII.

Parce, puer Veneris, parce, imperiose Cupido,
     iam nimis intentas vertis in ora faces:
ah pudet, abiectus cecidi, miserere iacentis;
     quem modo laesisti, nunc tueare, timor.
"rusticus ille prior fuit, ingratusque puellae,          5
     hic tamen ingenue signa fatentis habet."
vixdum prima diem reserarant lumina solis,
     sum thalamum sibi, pulchra Sybilla, tuum.
horrida rura virum, sed non metuenda, tenebant;
     tutum rivali fecit in urbe locum.         10
ipsa etiam speciosa toro sed sola recumbens
     adventum primo visa probare meum.
dissumulans sic fata. "quid hoc? absente marito
     ad nuptae iuvenem stare cubile decet."
ast ego, virgineum diffundens ore ruborem,         15
     respondi blandus quae mihi iussit Amor.
longa dehinc variis teritur sermonibus hora
     dum votis obstat sola ministra meis:
optabam tacitus, licet haud inamabilis esset,
     membra feris miserae diripienda dari.         20
discedant famulae, quoties locus aptus amori,
     nec domina sistant vel revocante gradus;
adversatur herae si quae crudelis amanti est,
     invidiamque sibi diraque bella parit.
iamne vacat monstrare aliis praecepta pudoris         25
     cum reus indictae rusticitatis agar?
forte ministra moras, sed quas abitura, trahebat,
     mansit et illa diu ut posset abesse diu.
sed nec eat prorsus, iusta illam causa morata est,
     quae discedenti tum mihi nulla foret.         30
verbis affari, nudos spectare lacertos,
     caetera ne liceant, haec quoque pondus habent.
dum velut iratae cupio non esse molestus,
     in me odia incendi credulitate mea.
tu tamen hanc veniam vati concede, Cupido, 35
     perque tuas iuro, flammea tela, faces
nulla leves posthac conatus verba repellent;
     cassibus exibit foemina nulla meis.
candida seu nigra est, mollis seu dura, pudica
     sive levis, iuevenis sive adeo illa senex;         40
qualiscunque datur, modo sit formosa, rogare
     non metuam, et longa sollicitare prece.
quae nolit, poterit satis illa negare petenti;
     quae velit, illa tamen saepe petita, velit.
nolit, sive velit, semper repetenda puella est;         45
     hoc ferri grate munus utrique solet.
si perversa, tamen formam placuisse iuvabit;
     si cupida, optato convenit apta viro.
annuit, et vultu probat haec ridente Cupido,
     iamque nova incedo mactus amator ope;         50
indico tamen hoc vobis, mala turba, puellae,
     cum peto vos, culpam ne memorate meam.

IX.

Ergo meam ducet? deducet ab urbe puellam
     cui rutilo sordent ora perusta cane?
Mellea iamne meo valedicere possit amori,
     urbeque posthabita vilia rura colet?
anne fides, sensusque simul periere? sequetur         5         
        post tot formosos illa senile iugum?
"pauperis uxor sim potius quam regis amica,"
     sic ais; ah stulte relligiosa sapis!
verum habeas; quid enim tibi, perfida, tristius optem
     quam tali dignam concubuisse viro?         10
utrique et similes parias; patris exprimat ora
     progenies; mores ingeniumque tuum.
vitam igitur nobis pingui de rure maritus
     eripiet, miserae perfugiumque animae?
tam tristes taedas peterit nox ulla videre?         15
        Endimeoneis raptave Luna genis?
igneus horrentes inducat turbo procellas,
     et rapiat flores aura prophana sacros;
Tartareique canes diros ululent Hymenaeos,
     praedicat lites scissaque flamma facum.         20
strataque cum lecti genialis sponsa recludit
     per totum videat serpere monstra torum.
vos parvique Lares, nocturni et ridiculi dii,
     terrea Pigmaeo gens oriunda Obera,
raso qui capitis, cilii, mentique capillo         25
     luditis indignos, turba iocosa, viros:
raptaque per somnum vihitis qui corpora, et altis
     fossis aut undo ponitis illa lacu:
confluite huc, vestro nimium res digna cachinno est.
     eia agite, o lepidi, protinus ite, Lares,         30
pulchramque informi positam cum coniuge sponsam
     eripite, haud ullo conspiciente dolos;
amplexumque meos cum se sperabit amores,
     stramineam pupam brahcia dura ferant,
aut tritum teneat carioso pene Priapum,         35
     praeclare ut miseram rideat omnis ager;
fabula nec toto crebrescat notior orbe,
     huic cedant claudi probra venusta dei;
ipseque nescierim, quamvis dolor intus et ira
     aestuet, in risus solvar an in lachrimas.         40

X.

Illa mihi merito nox est infausta notanda,
     quam votum veneri sprevit amica torum.
sic promissa fides? reditum sic ausa pacisci
     improba deque meo vix revocanda sinu?
credideram, persuasit Amor, suasere tenenti         5
     quae mihi discedens oscula longa dedit.
ergo vigil, tacitusque tori de parte cubavi,
     esset ut infidae foedifragaeque locus.
adieci porrho plumas et lintea struxi,
     mollius ut tenerum poneret illa latus:         10
nulla venit, quamvis visa est mihi saepe venire;
     quae cupidos oculos falleret umbra fuit.
audito quoties dicebam murmure laetus
     "iam venit!" extendo brachia, nulla venit.
me strepitu latebrosa attentum bestia lusit,         15
     spemque avido ventis mota fenestra dedit.
sic desiderio tandem languere medulla
     coepit, inasssuetis ignibus hausta fuit.
iamque erat ut cuperem gelida de rupe, Prometheu,
     expectare tuas, vulnere crudus, aves.         20
at quanto levior iam tum mihi poena fuisset
     captasse impasti ludicra poma senis.
ecquis erit miser? inveniat quam possit amare,
        quam cupide indicta nocte manere velit.
me videat quisquis sponsae periuria nescit;        25
     en lachrimis oculi lividaque ora tument,
insomnique horrent artus, dum forsitan illa
     immemor, et dulci victa sopore, iacet.
nec metuit promissa; fidem nam perdidit et me;
     nec timuit, quorum est numine abusa, deos.         30
conventum in silvis statuit Babilonia Thisbe
     cum iuvene ardenti, sed prior ipsa venit:
cumqeu viro periit, qui si potuisset abesse,
     haud scio nox miserae tristior utra foret.
non iter in silvas, nec erat tibi cura cavendi         35
     custodes, potuit tota patere domus,
si velles saltem, si non periura fuisses,
     basia si veri signa caloris erant.
nam quid detinuit? famulis pax una: quid ergo?
     sex septemve gradus? ianua aperta? torus,         40
et qui te misere remoratus quaerat in illo?
     haeccine tam fuerat triste subire tibi?
quam vellem causam vel inanem fingere posses,
     invito ut faceres ista coacta metu:
sed nihil occurrit, res est indigna, nefasque;         45
     impia, fecisti dirum in amore scelus,
quod nullis poterit precibus lachrimisve piari,
     ni mihi sex noctes sacrificare velis.

XI.

Qui sapit ignotas timeat spectare puellas;
     hinc iuvenum atque senum maxima turba petit.
incautos novitate rapit non optuma forma,
     quemque semel prendit non cito solvit Amor.
quod pulchrum varium est; species non una probatur,         5
     nec tabulis eadem conspicienda Venus.
sive lepos oculis, in vultu seu rosa fulget,
     compositis membris si decor aptus inest,
gratia sive pedes, leviter seu brachia motat,
     undique spectanti retia tendit Amor.         10
distineat iuvenem neque pompa, nec aurea vestis,
     nec picti currus, mormoreaeve fores:
raro urbem solus provecta nocta pererret,
     nox tenebris fieri multa proterva sinit;
siqua die placita est, noctu pulcherrima fiet:         15
     adde merum, Phaedram possit amare gener.
haec ego: cum contra est telis facibusque minatus,
     ni silieam, triplex pectore vulnus Amor.

XII

Qui gerit auspiciis res et, nisi consulat exta,
     nil agit, hic subitos nescit abire dies.
suspiciosa mora est, fortuna irridet inertes,
     omnia praecipiti dans redimensque manu.
dum Menelaus abest, Helenen Priameius urget,         5
     urgentique aderant numina Fors et Amor.
Herus aeque omnes voluere cubilia, solus
     Laeander Cypria sed duce victor amat.
solus congreditur dubia sub luce puellam
     defessam sacris anti ministeriis.         10
saepe opportune cadit importuna voluntas,
     insperataque sors ad cita vota venit.
parva sed immemoris sponsi cunctatio Thisben
     seque per umbrosum praecipitavit iter.
una dies aufert quod secula nulla resolvent,         15
     secula quod dederint nulla, dat una dies.
mane rosas si non decerpis, vespere lapsas
     aspiecies spinis succubuisse suis.
dum iuvat, et fas est, praesentibus utere; totum
     incertum est quod erit; quid fuit, invalidum.         20

XIII.

AD EDOARDUM MYCHELBURNUM DE OBITU SORORIS

Ergone perpetuos dabit umbra sororia fletus?
     inque fugam molles ossea forma deas?
sic, Edoarde, situ ferali horrenda Thalia
     antiquosque sales deliciasque abiget?
carmina nequaquam tangunt funebria manes.         5
     impetrabilior saxa ad acuta canas.
parce piam cruciare animam; si chara sorori
     exstinctae superest, ne sit iniqua tibi.
aspice, distortis elegeia lassa capillis
     procubuit, lachrymis arida facta suis;         10
ecce, premit, frustraque oculos exsolvit inanes:
     prodiga quod sparsim fudit, egena sitit.
sic proiecta graves Istri glacialis ad undas
     dicitur emeritum deposuisse caput.
sic exhausta sacri vatis lugubre canendo         15
     exilium, et tardos ad meliora deos.
iam satis est, Edoarde, tui miserere, deaeque;
     fessa dea est nimium sollicitata diu.
assueti redeant animi, solatia, lusus;
     exuat atratam vestra Thalia togam.         20
nec te detineat formae pereuntis imago;
     ad manes abiit non reditura soror.
neve recorderis quae verba novissima dixit;
     praesidio illa minus proficiente iuvant.
verba dolorem acuunt, solvunt oblivia curas,         25
     immemores animos cura dolorque fugit.
sed tua si pietas monitis parere recusat,
     aegraque mens constans in feritate sua est,
nulla sit in terris regio, non ora, nec aetas
     inscia ploratus, insatiate, tui.         30
non Hyades tantum celebrent fulgentia coelo
     sidera, fraternus quas reparavit amor,
quantum fama tuas lacrhimas, obitusque sororis;
     o bene defleto funere digna soror!
et, tibi, si placet hoc, indulge, Edoarde, dolori;         35
     singultuque gravem pectore pasce animum.
tristitiam levat ipsa dies; gaudebit et ultro
     ascitis tandem mens vegetare iocis.

XIV. (1595 only)

Ite procul tetrici, moneo, procul ite severi,
     ludit censuras pagina nostra graves.
ite senes, nisi forte aliquis torpente medulla
carminibus flammas credit inesse meis.
aptior ad teneros lusus florentor aetas;         5
     vel iuvenis, vel me docta puella legat.
et vatem celebrant Bruti de nomine primum
     qui molles elegos et sua furta canat.
probro nec semper fax sit tua, Phoebe, remota
     fervet ab innato flamma calore magis.         10
nobis egelidas Neptunus molliit auras
     qui fovet amplexu litora lata suo.
et nos Phoebus amat, quantumque hieme abdicat, ardens
     tanto plus facili conspicit ore pater.
quid sacras memorem nymphis habilantibus undas,         15
     sive tuas, Thamesis, sive, Sabrina, tuas?
mille etiam Charites silveis, totidemque Napaeae,
     tot Veneres, tot eunt indigenae deae.
ut taceam musas, toto quas orbe silentes
     Chaucerus mira fecerat arte loqui.         20
ille Palaemonios varie depinxit amores,
     infidamque viro Chressida Dardanio.
prodigiosa illo dictante canebat arator
     ludicra, decertans cum molitore faber.
sic peregrinantum ritus perstringit aniles,         25
     rivalemque dei devovet usque papam.
quis deus, o vates magnis erepte tenebris,
     admovit capiti lumina tanta tuo?
fabula nec vulgi, nec te Romana fefellit
     pompa, nec Ausonii picta theatra lupi.         30
imperio titubante novos sibi finxit honores
     queis mundi dominos callida Roma tenet.
iuris sola sui gentes procul Anglia ridet
     tendentes Latio libera colla iugo.
sacra libertate dea regnante potimur,         35
     quae dare iam nobis otia sola potest.
omnia nnc pacem, montesque urbesque fatentur,
     cum Venere et nudo qui pede saltat Amor.
pacis amans deus est, quamvis fera bella Cupido
     corde gerens nostro semper ad arma vocat.         40
alme puer, teneris adsit tua gratia musis,
     paces suve deae, seu tua bella canunt.

XV. (1595 only)

DE MELLEA LUSUS

Pulchra roseta inter mea Mellea pulchrior illis
dum legit umbroso mollia fraga solo,
venit Amor, qui iam pharetra positisque sagittis
gestitat ignivomo ferra forata cavo.
pulvis agit sine voce pilas ubi concipit ignem,         5
et nivis in tacito pulvere candor inest.
audax o nimium puer! o versute Cupido!
tu ne ferebaris caecus? at ipse vides,
argutoque minax intendis acumine ferrum.
intueror, licet hac fronde latere velis.         10
erubuit deprensus Amor, risuque fugavit
mollitiem, et dixit "tu mihi miles eris.
si confirmandus de more poposceris aurum,
aurea virgo tibi haec oscula quinque dabit.
post illa ut nostris possit succedere castris,         15
aurea iam de te basia quinque feret."
"immo etiam de me centum, vel millia centum,
et placeas mage si prodigus esse velis."
dixi, aufugit Amor, pictasque reverberat alas,
nos veriti numen mutua labra damus.         20
gessimus acre dehinc ductore Cupidine bellum,
et reparat nova nos in nova bella dies.

XVI. (1595 only)

CASPIA POTITUS LAETATUR

Quos cupiam laetus? quos alloquar? anne deorum
     formosorum aliquem noster adibit amor?
tutius an manes tacitasque exoscitet umbras?
     sors erit invidiae facta beata nimis.
tum neque Shora suos audebit prodere lusus,         5
        errore implexos nec Rosimunda lares.
nocte immortalem me Caspia reddidit una,
     tanta extirpabit gaudia nulla dies.
quas ego, quam cupide vidi tetigique papillas!
     quam formosa inter brachia molle latus!         10
qualia inhaerenti spiravit basia labro!
     qualia - sed castis non referenda viris!
delitias tantas miratus et ipse Cupido est,
     quasque dedit nobis optat habere vices.
iniectis igitur miser asservare lacertis         15
     cogor, pectoribusque insinuare meis.
sed miserum iuvat esse diu, sed saepius illo
     rivalem cupiam posse timere loco.
quae mihi per longos venit exorata labores,
     non nisi per magnos est retinenda metus.         20
nox est, si moriar, satis haec mihi sola beato;
     si vivo, non sunt millia mille satis.

XVII. (1595 only)

AD AMICOS CUM AEGROTARET

Aeger eram, non uva meos lenire dolores,
     nec condita modis mille operosa Ceres,
non dulces potuere ioci, comitumve lepores;
     ex angore animi mens hebetata fuit.
deciderat manibus lyra, nec suspiria crebris         5
        exitibus numeros sustinuere suos.
horrebam procul obscurae confinia noctis,
     nec lassos artus mollia fulcra iuvant.
illaetos querimur tarde proserpere soles,
     noxque die gravior fit mihi, nocte dies.         10
excutiunt placidos insomnia dira sopores,
     somnia non ullam post habitura fidem.
in me saepe ruunt armatis agmina turmis,
     sulphureisque boant aenea monstra cavis.
hispidus hinc serpens inter deserta relicto         15
     fit mihi, vel frendens obvius ore leo.
et quae nulla aetas tulerit portenta videmus,
     excurrit vario flexilis orbe timor.
iam iam lapsuras capiti impendere ruinas
     suspicor, aut tremulo sub pede sidit humus.         20
iam mare, iam ventos metuo, saxa aspera terrent,
     antennas video fractaque transtra ratis.
amisos etiam comites in littore flemus,
     et cadit ex oculis lachrima vera meis.
te modo spectabam tumidas, Hatecliffe, per undas         25
     aegre versantem brachia fessa salo.
iamque tuos, Stanforde, tuos, Thurbarne, volutos
     exanimes artus per vada summa lego.
collectos manibus moerens amplector, et omnis
     flebilibus resonat quaestibus ora meis.         30
si mihi displiceant somni mirabile non est,
     quos misere afflictos tam ferus horror habet.
nec minus illepide nocturnis territa visis
     mens vigilans toto somniat illa die.
sed vos o chari multum valeatis amici,         35
     differor externis dum miser ipse locis.
invidiosa via est quae nos disiungit amantes,
     nec sociis socio iam licet esse mihi.
verum vos video absentes et somnio, somnis
     anxia turba meis non onerosa tamen.         40
vestra vel in somnis lachrimavi funera, flentes
     vos quoque si moriar tymbon adite meum.

XVIII. (1595 only)

Postquam Vulcanus Veneris nudaret amores
     fertur frons tenerae diriguisse deae;
fracto dedidicit stupra occultare pudore,
     iamque odit fabricas conditor ipse suas.
"ah Venus," exclamat, spumosa fusior unda          5
     quae non nuptibiles undique miscet aquaa:
nos coniunxit Hymen, nos festa corona derorum,
     nos Charites, tua nos non violanda fides.
cur non alternos simul exercemus amores?
     hostibus externis cur mea regna patent?         10
sanguineam ex acie referens Mars horridus hastam
     ibit in amplexus, o Cytherea, tuos?
proditione illam victor possidereit arcem
     quam mihi connubii iure remisit Hymen?
dispeream si non pereat male perditus ille         15
     qui iacit in nostras nubila nigra faces."        
protinus induitur monichorum more cucullum,
     et cadit a fusco vertice rasa coma.
candorem vultu simulat germanaque claustra
     ingreditur simplex, quam minimeque malus.         20
insidias intus struit, inconcessa recludens
     arcana, Aetnaeo sacraque operta cavo.
fulmina syderei Iovis arma micantia, et altos
     quod superos tonitru Tartaraque ima quatit,
amens committit miseris mortalibus, amens         25
     sulphureoque ardens igne odioque deus.
"et quid Thracis," ait, "clipeusve vel hasta iuvabit
     inter fulminei concita tela Iovis?"
ecce Neapolitas Galli obsidione recingunt
     arces, haec Marti suaserit arma Venus,         30
quos mollis comitatur Amor; sed ut inclita cernunt
     fulmina, et aeratos igne volare globos,
stragibus hinc atque hinc diris, foedoque cruore
     interpidus totos sparsit adulter agros.
insidias risit dea coniugis, atque superbum         35
     candido amatorem suscipit apta sinu.
infremuit Lemni pater, eque voragine fumos
     colligit Aetnaea tartareaque Styge.
hos consopitis aspergat, fata vetabant
     tangere foelices spurca venena deos.         40
aere sed laeso feriunt contagia Gallos,
     atque Neapolita coepit in urbe lues,
quam vitare satis poterat nec foemina, nec vir,
     dum redit in seriem transitione malum.
debuerat saltem formosis parcere, at illis         45
     et color et vires interiere simul.
respexit tandem Venus, et miserata puellas
     corticibus sacris nigra venena fugat.
restauratque toris vires, membrisque colorem,
     lacteolumque genis purpureumque decus.         50
ergo ubi nec cessisse dolos, nec viribus aequum
     vidit se Marti qui paret arma faber
obticet, indulgens Veneri et rivalis amori,
     si decuma obtingant nox sibi, laetus habet.

Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page