M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER DECIMUS
I II III IIIa  IV V VI VII VIII VIIIa VIIIb IX IXa X XI XII XIIa XIII XIV XV XVI XVII XVIII
[1] iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras (tuas) et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego 'Sexte, quidnam ergo?'
Me man inquit ille aspoudi ge kai akleios,
alla mega rhexas ti kai essomenoisi puthesthai.
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.
[2] tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; (senatum) enim non puto), tamen suspensum (animum) meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui (et) ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, (et), nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen. exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares.
[3] quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est + magnum sit+ ton politikotaton skemmaton, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ekphonesis 'hupereu' me sola adhuc delectavit. Litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse. tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ale in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos politeuteon fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. Vtrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
[1] ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. Lalageusa iam adest et animus ardet, neque est quicquam, quo et qua.
[2] sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. Fortunae sunt committenda omnia. Sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
[1] Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
[1] A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
[2] Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit.facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.
[1] Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
[1] de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.
[2] Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, 'Arkadian'. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.
[3] Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembn esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.
[1] me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen + recitet et+ . meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. Quocirca hae sunt breves, + et tamen+ quia festinabam eramque occupatior.
[2] de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est.
[3] Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.
[1] ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, x vii M. TVLLI CICERONIS sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie (me) sed Melitae aut alio in loco simili
[oppidulo] futurum puto. 'nihil' inquies 'iuvas eum in quem ingratus esse non vis?' immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.
[2] iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser. Sulpicium conloqui. ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. si vir esse volet, praeclara sunodia, sin autem, erimus nos qui solemus.
[3] Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non (a) nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus. de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.
[1] et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.
[2] consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri . . . necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
[3] Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
[4] deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse (esse) rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? + anuival dehic+ in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. + non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino (non) potuimus+ . exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.
[6] et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
[7] non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem [in suo lectulo] mori malle censueris quam (in) exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, ton men paronton di' elachistes boules kratistos gnomon, ton de mellonton es pleiston tou genesomenou aristos eikastes, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui to ameinon kai to cheiron en toi aphanei eti heora malista, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum [fiat] videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit
[9] tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim ploudokon. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est storge, est summa suntexis. tamen nos recte facere et bene audire vult.
[10] sed hac super re (ne ni)mis, ne meam ipse sumpatheian iam evocem. tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:
[1] Nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. <te iturum esse> trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam <et> Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a zelotupiai mea quam ab iniuria tua nata est. sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud una iudicare Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere.
[2] qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. dedita opera ad te Calpurnium familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires. eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:
[1] etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nil accidere potest.
[2] quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere.
[1] adventus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui. dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera repressissetvolare dicitur; Petreius cum Afranio coniunxisset (se)nihil adfert eius modi. quid quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim authentikos nuntiabatur. Melitam igitur opinor capessamus, dum quid in Hispania. quod quidem prope modum videor ex Caesaris litteris voluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse.
[2] dices, 'Vbi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?' adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem! lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet nec quicquam nisi de dignatione laborat. Melitam igitur, deinde quo videbitur.
[3] tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum et maxime si quid ab Afranio. ego si cum Antonio locutus ero, scribam ad te quid actum sit. ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad Nonas, et adigit ita Postumia et Servius Flius. quartanam leviorem esse gaudeo. misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum.
[1] exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur; iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit deprecationi locus.
[2] qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamusdenique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.
[4] hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.
[1] me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec parainetikos:
[2] tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.
[3] habes skutalen Lakoniken. omnino excipiam hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, + audeam+ nihil properare; missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, + carti+ hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! Sunes ho toi lego Magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.
[4] Dusouria tua mihi valde molesta. medere amabo dum est arche. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus esse.
[5] hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt (an) amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero.
[6] iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam anethopoieton, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. O vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ethous epimeleteon.
[1] obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil hupoulon, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer; sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides.
[2] illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.
[3] de fratre satis. de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.
[4] sed Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum sit. nos iam nihil nisi occulte. de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor enim aestate cum illo Rhodiorum aphraktoi navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? O rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. Cum eo, quod apotomos ad me scripserat de nummis curandis, thumikoteron eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. 'MONETALI' autem adscripsi, quod ille ad me 'PRO COS.' sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale.
[1] quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum .hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? Vndique custodior. sed satis lacrimis.
[2] Paraklepteon igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem iam audietur.
[3] hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. Vtinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.
[4] Servium exspecto nec ab eo quicquam hugies. scies quicquid erit.
[1] Sine dubio errasse nos confitendum est. 'at semel, at una in re.' immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. alla ta men protetuchthai easomen achnumenoi per. in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.
[2] quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et si +vi forte ne cum pestate clamaut emistis. in quo si quod sphalma, vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius.
[3] de Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum <in> theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod, qualecumque erit, continuo scies.
[4] nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod +hoc sit êthos akimoan+. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut aretê non est didakton, quod mihi persuaderi non potest.
[1] epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. attende praxin politikou. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et peri koiliolusian ginesthai. hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit (ut) exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.
[2] ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. Coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.
[3] tu, quaeso, si quid in Hispaniis. iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te quoque a Curione impediri video. etsi, ut opinor, habes + EKITAONON.
[1] O vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maus, postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter vigilias.
[2] quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.
[3] sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum 'multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.' odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. Vnum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec 'et (id) ipsum certo fore et quae iam fierent non esse leviora,' multaque conligebamus. verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id (adhibendus) videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.
[1] Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; + tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.
[2] quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. Vnum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. O polles agenneias! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.
[3] Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. Ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.
[4] de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad (me) scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.
[1] Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. quoi quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.
[2] consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, (non) acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.
[3] Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. Vtinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. O, si id fuerit, turpem Catonem!
[4] ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. Cum ad villam venissem, ventum est ad me: 'centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire'haec mecum Ninnius noster,'velle eos mihi se et oppidum tradere.' at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et [simul] fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.
[5] sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.
[6] tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.
[1] Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. + vellem cetera eius+ , quam in me incredibilem ekteneian! qua quidem cogito uti. deinde serapion cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula + scripta+ cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.
[2] crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.
[3] Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora (futura). nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde perturbatum erat. + id si cras+ erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, (ut) adhuc erat, liberalius esse nihil potest.
[4] de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Iun.
[1] Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum heptameniaion. quod eutokesen gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana omnia + fuere infantia ita fiet+ homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Korukaiioi videntur subauscultare quae loquor.
[2] tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. Vt male posuimus initia sic cetera sequuntur.
[3] Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur. ex Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi equidem Balbo te ad me et (de) benevolentia scripsisse et de suspicione.
[3] egi gratias; de altero ei me purga. ecquem tu hominem infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.