ERASMUS
INSTITUTIO PRINCIPIS CHRISTIANI
| I. | De Natiuitate et educatione Principis Christiani. |
| II. | De adulatione uitanda Principi |
| III. | Artes pacis |
| IV. | De uectigalibus et exactionibus |
| V. | De beneficentia Principis |
| VI. | De legibus condendis aut emendandis |
| VII. | De magistratibus et officiis |
| VIII. | De foederibus |
| IX. | De Principum Affinitatibus |
| X. | De Principum occupationibus in pace. |
| XI. | De bello suscipiendo |
Caput primum: De Natiuitate et educatione Principis Christiani.
[1,1] Ubi receptum est suffragiis adscisci Principem, illic non perinde spectandae sunt maiorum imagines, siue species corporis, aut proceritas (quod a Barbaris nonnullis olim ineptissime factitatum legimus) atque indoles animi mansueta placidaque: sedatum, ac minime praeceps ingenium, nec ita concitatum, ut periculum sit, ne accedente fortunae licentia, erumpat in Tyrannidem, et admonentem aut consulentem non ferat: nec rursus ita lentum, ut cuiuslibet arbitrio quouis duci sese patiatur. Spectandus et rerum usus, et aetas nec ita grauis, ut iam obnoxia sit delirationi: nec ita uirens, ut affectibus abripiatur. Fortassis et ualetudinis habenda nonnulla ratio, ne subinde nouus Princeps sit adhibendus, idque non citra Reipublicae dispendium.
[1,2] In nauigatione non ei committitur clauus, qui natalibus aut opibus aut forma caeteris antecellit, sed qui peritia gubernandi, qui uigilantia, qui fide superat: Ita regnum ei potissimum est committendum, qui Regiis dotibus anteit reliquos: nempe, sapientia, iustitia, animi moderatione, prouidentia, studio commodi publici.
[1,3] Imagines, aurum, gemmae, nihilo plus habent momenti ad ciuitatis administrationem, quam eadem nauclero conductura sint ad nauim gubernandam.
[1,4] Quod unum oportet spectare Principem in administrando, id unum oportet spectare populum in Principe deligendo, nimirum, publicam commoditatem, procul ablegatis priuatis affectibus. Quo minus integrum est mutare quem delegeris, hoc circumspectius est deligendus, ne diutissime nos cruciet unius horae temeritas.
[1,5] Caeterum ubi nascatur Princeps, non eligitur: quod et olim apud Barbaras aliquot nationes fieri solitum, testatur Aristoteles, et nostris temporibus ubique fere receptum est: ibi praecipua boni Principis spes a recta pendet institutione, quam hoc diligentiorem etiam adhiberi conueniet, ut quod suffragiorum iuri detractum est, id educandi studio pensetur. Proinde statim, et ab ipsis (ut aiunt) incunabulis uacuum adhuc et rude futuri Principis pectus salutaribus opinionibus erit occupandum. Ac protinus in puerilis animi nouale iacienda honesti semina, quae paullatim aetate et usu rerum suppullulent ac maturescant, et semel infixa in omnem usque uitam inhaereant. Nihil enim ita penitus insidit et inhaerescit, ut quod primis illis inseritur annis: in quibus quid imbibamus, cum in omnibus permultum refert, tum uero in Principe plurimum.
[1,6] Ubi potestas non est deligendi Principem, ibi pari diligentia deligendus erit is, qui futurum instituat Principem. Ut nascatur probae indolis Princeps, id uotis optandum a Superis: porro ne bene natus degeneret, sut ut parum bene natus, educatione reddatur melior, id partim in nobis situm est. Mos erat olim de Republica bene meritis statuas, arcus ac titulos honoris gratia ponere. At nulli magis hoc honore digni sunt quam ii qui in recte instituendo Principe, fidelem ac strenuam nauarint operam: nec priuatum emolumentum, sed patriae spectarint utilitatem.
[1,7] Omnia debet patria bono Principi. At hunc ipsum debet ei qui rectis rationibus talem effecerit. Non aliud aeque idoneum formandi corrigendiue Principis tempus, quam cura ipse nondum sese Principem esse intelligit. Hoc igitur erit diligenter occupandum, non solum hactenus, ut interim cohibeatur a turpibus, sed etiam ut certes quibusdam uirtutum decretis imbuatur. Si tanta sollicitudine parentes non omnino stulti, puerum educant, unius agelli successioni destinatum: quo tandem studio curaque educari par est eum, qui non unis aedibus, sed tot populis, tot ciuitatibus, imo qui orbi instituitur, aut magno omnium commodo futurus uir bonus, aut magno omnium exitio futurus uir malus? Magnificum ac praeclarum, bene gerere imperium. At non minus egregium, efficere, ne succedat deterior: imo hoc uel praecipuum boni Principis munus est, dare operam, ne possit esse malus Princeps. Sic imperato, quasi certes in hoc, ne quis tui similis queat succedere: at sic interim liberos futuro parans imperio, tamquam id agas, ut tibi succedat te melior. Nulla pulcrior egregii Principis commendatio, quam si talem relinquat Reipublicae, ad cuius collationem ipse parum bonus uideatur: nec poterat illius gloria uerius illustrari, quam sic obscurata. Foedissima commendatio est, quoties deterior succedens, facit, ut superior dura uiueret intolerabilis, iam ut probus ac salutaris desideretur.
[1,8] Bonus ac sapiens Princeps, ita curet educandos liberos, ut illud semper meminerit, se patriae genitos, patriae educare, non suis affectibus. Priuatum parentis affectum semper ublica uincat utilitas. Quantumuis multas erigat statuas, quantumuis operosas tollat substructiones, non aliud pulcrius uirtutum suarum monumentum potest relinquere Princeps, quam filium haudquaquam degenerem, qui patrem optimum, optimis factis repraesentet. Non moritur, qui uiuam sui reliquit imaginem. Deligat igitur ad hoc muneris, ex uniuerso suorum numero, aut etiam adsciscat undecumque uiros integros, incorruptos, graues, longo rerum usu, non modo praeceptiunculis doctos, quibus et aetas conciliet reuerentiam, et uitae sinceritas auctoritatem, et morum comitas ac iucunditas amorem ac beneuolentiam ne uel instituentium acerbitate offensus tenellus animus, prius incipiat uirtutem odisse quam nosse: uel rursus immodica indulgentia formantis corruptus, quo non oportet, degeneret.
[1,9] Cum in omni institutione, tum uero potissimum in Principis ea moderatio est adhibenda, ut praeceptoris seueritas, aetatis premat lasciuiam, et nihilominus adiuncta morum comitas, leniat condiatque cohibentis acrimoniam.
[1,10] Eiusmodi debet esse futuri Principis institutor, ut (quemadmodum eleganter a Seneca dictum est) et obiurgare norit citra contumeliam, et laudare citra adulationem quem ille simul et reuereatur ob uitae seueritatem, et amet ob morum iucunditatem. Principum nonnulli magna cura dispiciunt, quibus equum insignem, aut auem, aut canem curandum tradant: nihil autem referre putant, cui filium formandum committant, quem saepenumero talibus credunt praeceptoribus, qualibus nemo plebeius paulo cordatior, suos liberos uelit concredere. At quid retulerat filium genuisse imperio, nisi eumdem cures educandum imperio?
Ne nutricibus quidem quibuslibet est committendus imperio natus, sed integris et ad id ipsum praemonitis et edoctis: nec collusoribus quibusuis admiscendus, sed bonae uerecundaeque indolis pueris, ac liberaliter sancteque habitis et institutis. Lasciuorum iuuenum, ebriosorum, turpiloquorum, in primis autem adulatorum turba procul ab huius auribus atque oculis erit arcenda, dum nondum praeceptis confirmatus animus. Cum pleraque mortalium ingenia uergant in malum, ad haec porro nullum tam feliciter natum ingenium, quod peruersa educatione non corrumpatur: quid nisi magnum malum exspectes ab eo Principe, qui quocumque natus ingenio (neque enim imagines, ut regnum, ita mentem quoque praestant) statim ab ipsis incunabulis, stultissimis inficitur opinionibus, enutritur inter stultas mulierculas, adolescit inter lasciuas puellas, inter collusores perditos, inter abiectissimos assentatores, inter scurras et mimos, inter combibones et aleatores, ac uoluptatum architectos iuxta stultos ac nequam: inter quos nihil audit, nihil discit, nihil imbibit, nisi uoluptates, delicias, fastum, arrogantiam, auaritiam, iracundiam, tyrannidem: atque ab bac schola mox adhibetur ad regni gubernacula. Cum caeterarum artium optima quaeque sit difficillima, nulla autem neque pulcrior ars, neque difficilior, quam bene regnandi: cur ad hanc unam nullam desideramus institutionem, sed satis esse ducimus natos esse.
[1,11] Quaeso quid exerceant adulti nisi Tyrannidem, qui pueri nihil etiam luserunt nisi Tyrannidem? Ut omnes boni sint, uix etiam optari potest: at non difficile est ex tot hominum millibus unum atque alterum deligere, qui probitate sapientiaque, praecellat, per quos compendio plurimi reddantur boni. Princeps adolescens diu suspectam habeat suam ipsius aetatem, partim ob rerum imperitiam, partira ob immoderatos animi impetus: caueatque ne quid magnae rei tentet, nisi prudentium uirorum consilio, praecipue seniorum, inter quos assidue uersari debet, ut iuuentutis impotentia, maiorum reuerentia temperetur.
[1,12] Quisquis instituendi Principis suscepit prouinciam, illud etiam atque etiam secum cogitet, sese rem haudquaquam uulgarem agere, sed omnium ut longe maximam, ita longe periculosissimam. Et in primis animum adferat eo munere dignum: neque spectet quantum Sacerdotiorum illinc possit auferre, sed qua ratione possit patriae, suas spes ipsius credenti fidei, salutarem Principem reddere. Cogita moderator, quantum tuae debeas patriae, quae tibi felicitatis suae summam concredidit. In te situm est, utrum illi malis salutare quoddam parare numen, an fatalem pestem ac luem immittere. Primum igitur sagaciter animaduertat is, cui suum puerum in gremium dedit Respublica1 quorsum iam tum uergat. Quandoquidem potest hoc quoque in ea aetate notis quibusdam deprehendi, num propensior sit ad iracundiam aut arrogantiam, num ad ambitionem aut famae sitim, num ad libidinem âut aleam, aut pecuniae studium, num ad uindictam aut bellum, num ad impotentiam aut Tyrannidem.
Deinde qua senserit illum procliuem ad uitium, ea primum muniat animum illius salubribus decretis ac praeceptis accommodis, coneturque sequax adhuc ingenium, in diuersum habitum trahere. Rursum qua deprehenderit naturam ad honesta procliuem, aut certe ad eiusmodi uitia, quae facile detorquentur ad uirtutem, quod genus sunt fortassis ambitio et profusio, hac magis instet, et naturae commoditatem cultu adiuuet. Neque satis est, huiusmodi decreta tradere, quae uel a turpibus auocent, uel inuitent ad honesta, infigenda sunt, infulcienda sunt, inculcanda sunt, et alia atque alia forma renouanda memoriae, nunc sententia, nunc fabella, nunc simili, nunc exemplo, nunc apophthegmate, nunc prouerbio, insculpenda annulis, appingenda tabulis, adscribenda stemmatis, et si quid aliud est, quo aetas ea delectatur, ut undique sint obuia, etiam aliud agenti. Vehementer inflammant generosos animos exempla celebrium uirorum, sed multo maxime refert, quibus opinionibus imbuantur. Ab his enim fontibus omnis uitae ratio proficiscitur. Quod si rudem puerum erimus nacti, tum enitendum erit, ut statim quam rectissimas ac saluberrimas imbibat, et ueluti pharmacis quibusdam, aduersus uulgarium opinionum uenena praemuniatur. Sin obtinget plebeiis opinionibus nonnihil infectus, tum primam oportebit esse curam, ut paullatim illis liberetur, pro reuulsis pestiferis salutares inserendae. Nam quemadmodum apud Senecam Ariston ait, Insano frustra praecipi, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo se gerere in publico, quomodo in priuato, nisi prius atram bilem expuleris: ita frustra moneas de ratione gerendi Principatus, ni prius animum falsissimis quidem illis, sed tamen receptissimis opinionibus uulgi, liberaris.
[1,13] Nec est quod resiliat aut diffidat institutor, si forte ferocius aut intractabilius ingenium fuerit nactus. Cum enim nulla sit tam effera, tam immanis bellua, quae non mansuescat cura domitoris et industria: cur existimet ullum hominis ingenium tam agreste, tamque deploratum, quod diligenti non mitescat instituione?
[1,14] Rursum non est quod cessandum putet, si felicius ingenium contigerit. Etenim quo melior est soli natura, hoc magis corrumpitur, et inutilibus herbis ac fruticibus occupatur, ni uigilet agricola. Itidem ingenium hominis, quo felicius, quo generosius et erectius, hoc pluribus ac tetrioribus obducitur uitiis, ni salubribus praeceptis excolatur.
[1,15] Ea littora solemus diligentissime communire, quae uehementissimam fluctuum uim excipiunt. Sunt autem innumerae res, quae possint Principum animos a recto dimouere, fortunae magnitudo, rerum affluentia, luxus deliciae: libertas, qua quidquid libet libet: exempla magnorum, sed stultorum Principum: ipsi rerum humanarum aestus ac procellae: super omnia uero adulatio, fidei ac libertatis fuco personata. Quo diligentius erit optimis decretis, laudatorum Principum exemplis, aduersus haec praemuniendus. Quemadmodum non uno supplicio dignus sit, qui fontem publicum, unde bibant omnes, ueneno inficiat: ita nocentissimus est, qui Principis animum prauis infecerit opinionibus, quae inox in tot hominum perniciem redundent. Si capite plectitur, qui Principis monetam uitiarit, quanto dignior est eo supplicio, qui Principis ingenium corruperit?
[1,16] Mature suum negotium aggrediatur institutor, ut teneris adhuc sensibus, semina uirtutum instillet: dum procul abest ab omnibus uitiis animus, et in quemuis sequax habitum fingentis obtemperat digitis. Est sua et sapientiae infantia, quemadmodum et pietati. Semper idem, sed alias aliter agendum. Iam tum infantulo, fabellis amoenis, apologis festiuis, lepidis parabolis, insinuet, quae post grandiori sit serio praecepturus. Ubi libenter audierit puellus Aesopicum apologum de leone muris beneficio uicissim seruato, de columba formicae opera incolumi: ubi satis arriserit, tum praeceptor adiiciet: eam fabellam ad Principem attinere, ne quem omnino despiciat, sed infimae quoque plebis animos sibi benefactis studeat adiungere, quod nemo sit adeo imbecillis, quin et per occasionem prodesse queat amicus, et nocere inimicus, idque potentissimis etiam. Ubi satis riserit aquilam auium reginam, a scarabaeo uilissimo insecto, pene funditus exstinctam, illud addat ad huius exemplum, ne potentissimo quidem Principi, quantumuis humilem hostem aut prouocandum, aut negligendum. Nam saepenumero ingenio nocere, qui uiribus non possint.
[1,17] Ubi Phaetontis fabulam cura uoluptate didicerit, admoneat hanc esse Principis imaginem, qui dura aetatis calore praeceps, sed nulla adiutus sapientia, rerum habenas capessit, suo pariter et orbis malo subuertit omnia. Ubi Cyclopis ab Ulysse exoculati denarrata erit fabula, addat ei Polyphemo simillimum Principem, qui uiribus quidem polleat, careat autem sapientia.
[1,18] Quis non libenter auscultet apura et formicarum politiam? Haec ubi illecebra descenderit in animum puerilem, tum eliciat institutor, quod ad Principis pertineat eruditionem, uelut illud, quod Rex numquam procul auolat, alis quam pro corporis portione minoribus, quod solus aculeo careat: admonens hoc esse boni Principis, semper intra regni terminos uersari, et peculiarem huius laudem esse clementiam: atque ad eumdem modum faciat et in caeteris: Neque enim est huius instituti exempla persequi, sed rationem ac uiam indicare.
[1,19] Si qua uidebuntur acerbiora, ea formator orationis iucunditate leniat atque edulcet. Laudet apud alios, sed honestis ac ueris titulis: obiurget priuatim, sed ita ut seueritatem admonitionis aliqua leniat suauitate, praesertim si iam fuerit adultior.
[1,20] Illud ante omnia ac penitus infigendum animo Principis, ut de Christo quam optime sentie, huius dogmata commode collecta protinus combibat, idque ex ipsis statim fontibus, unde non solum purius hauriuntur, uerum etiam efficacius. Hoc illi persuadeatur, quod ille docuit ad neminem magis pertinere, quam ad Principem.
[1,21] Magna pars multitudinis falsis ducitur opinionibus, nec secus atque hi, qui in specu Platonico uincti desident, inanes rerum umbras pro ueris rebus admirantur. At boni Principis partes sunt, nihil horum mirari, quae uulgus hominum magni facit, sed omnia ueris malis, ac ueris boni metiri: nihil autem esse uere malum, nisi quod cum turpitudine coniunctum sit: nihil uere bonum, nisi quod cum honestate copulatum. Statim igitur hoc agat moderator, ut uirtutem ceu rem omnium pulcerrimam ac felicissimam, ac praecipue Principe dignam, amet ac suspiciat. Turpitudinem ceu rem foedissimam ac miserrimam exsecretur horreatque.
[1,22] Ne consuescat puer ille regno destinatus, suspicere diuitias, ut rem eximiam, per fas ac nefas expetendam: discat istos non esse ueros honores, qui uulgo uocentur. Verum honorem decus esse, quod uirtutem et recte facta suapte sponte consequatur, et tanto consequatur illustrius, quanto minus fuerit affectatum.
[1,23] Voluptates istas plebeias, adeo non esse dignas Principe, et Christiano Principe, ut uix hominem deceant. Ostendatur aliud esse uoluptatis genus, quod sincerum ac perpetuum in omnem usque uitam homini duret. Audiat nobilitatem, imagines, ceras, stemmata, et totam illam caduceatorum pompam, qua procerum uulgus muliebriter intumescit, nomina esse inania: nisi quidquid est hoc nominis, ab honesto fuerit profectum. Principis dignitatem, amplitudinem, maiestatem, non fortunae strepitu, sed sapientia, integritate, recte factis, parandam ac tuendam esse.
[1,24] Mortem non esse formidandam, nec in aliis deplorandam, nisi fuerit turpis. Non enim esse feliciorem, qui diutius uixerit, sed qui honestius. Recte factis, non annis metiendam longaeuitatem. Neque quidquam ad hominis felicitatem interesse, quam diu uiuat, sed quam bene. Virtutem ipsam abunde magnum sui praemium esse. Boni Principis esse munus, uel sua morte, si fors ita res tulerit, populi commodis consulere. Nec perire Principem, qui huiusmodi immoriatur negotio. Denique quaecumque uulgus uel amplectitur tamquam iucunda, uel suspicit tamquam splendida, uel sequitur tamquam utilia, sola honesti regula esse metienda. Contra quaecumque uulgus uel horret ut acerba, uel fastidit ut humilia, uel fugit ut damnosa, non aliter esse fugienda, nisi si fuerint cum dedecore coniuncta. Haec infigantur animo Principis futuri, hae ceu leges sanctissimae g-kai g-akinehtoi tenello pectusculo insculpantur. His titulis audiat laudari multos, audiat alios diuersis reprehendi, ut iam tum adsuescat ex optimis rebus ueram sperare laudem, et ex uere turpibus ignominiam detestari.
[1,25] At hic protinus reclamabit ex aulicis istis nugonibus quispiam, quauis muliere tum stultior, tum corruption: Tu Philosophum nobis formas, non Principem. Imo Principem fingo, cum tu pro Principe uappam malis tuf similem. Ni Philosophus fueris, Princeps esse non potes, Tyrannus potes. Principe bono nihil est melius, Tyrannus eiusmodi bellua est, ut non sit aliud sub sole portentum, neque noxium aeque, neque magis inuisum omnibus. Ne putaris temere dictum a Platone, et a laudatissimis laudatum uiris, ita demum beatam fore Rempublicam, si aut philosophentur Principes, aut Philosophi capessant Principatum. Porro Philosophus is est, non qui Dialecticen aut Physicen calleat: sed qui contemptis falsis rerum simulacris, infracto pectore, uera bona et perspicit et sequitur. Vocabulis diuersum est, caeterum re idem, esse Philosophum et esse Christianum.
[1,26] Quid stultius quam his artibus metiri Principem, si belle saltitet, si dextre ludat aleam, si gnauiter potitet, si fastu turgeat, si regaliter expilet populum, si caetera faciat, quae nos pudet referre,' cum quosdam haud pudeat facere? Quantopere Principem uulgus studet abesse a cultu uictuque plebeio, tantopere uerus Princeps debet abesse a sordidis opinionibus ac studiis uulgi: imo solum hoc sordidum, uile, seque indignum ducat, cum plebecula sentire, cui numquam optima placuerunt.
[1,27] Cogita, quaeso, quam sit absurdum gemmis, auro, purpura, satellitio, reliquisque corporis ornamentis, cerfs et imaginibus, planeque bonis non tuis, omneis tanto interuallo superare, ueris animi bonis multis e media fece plebis inferiorem conspici. Princeps qui gemmas, aurum, purpuram, ac reliquam fortunae pompam ciuibus suis ostentat, quaeso, quid aliud quam suos id suspicere mirarique docet, unde omnium ferme maleficiorum sentina nascitur, quae Principum legibus puniuntur? In aliis frugalitas aut mundicies uel inopiae tribui potest, uel parsimoniae, si quis iniquius interpretetur. At eadem in Principe nihil aliud esse potest, quam temperantiae documentum, cum is rebus modice utitur, cui quantum libet, tantum suppetit. Qui conuenit eumdem irritare uitia, qui punit admissa? Et nonne turpissimum sit, si quis ea sibi permittat, quae uetet ab aliis fieri? Si te uoles excellentem Principem ostendere, uide ne quis te propriis superet bonis, sapientia, animi magnitudine, temperantia, integritate. Sin tibi uisum erit cum aliis certare Principibus, non ita te superiorem existimes, si quam illis ditionis partem ademeris, aut copias fuderis: sed si fueris quam illi sunt incorruptior, si minus auarus, si minus arrogans quam illi, si minus iracundus, si minus praeceps quam illi. Principem summa decet nobilitas, Esto; uerum cum tria sint nobilitatis genera, unum quod ex uirtute recteque factis nascitur, proximum quod ex honestissimarum disciplinarum cognitione proficiscitur, tertium quod natalium picturis et maiorum stemmatis aestimatur, aut opibus: cogita quam non conuertie Principem infimo genere nobilitatis intumescere, quod sic infimum est, ut nullum omnino sit, nisi et ipsum a uirtute fuerit profectum: summum illud negligere, quod ita summum est, ut solum optimo iure possit haberi. Si clarus uideri studes, ne ostentes sculptas aut coloribus adumbratas imagines: in quibus si quid uerae laudis est, id pictori debetur, cuius ingenium et industriam arguunt. Quin potius uirtutis monumenta moribus exprimito. Si caetera desint, uel ipsa tuae celsitudinis ornamenta monere te possunt officii. Quid sibi uult unctio, nisi summam in Principe lenitatem ac mansuetudinem, quod fere magnae potentiae comes esse soleat crudelitas? Quid aurum indicat, nisi singularem sapientiam? Quid gemmarum fulgor, nisi uirtutes eximias minimeque plebeias? Quid ardens purpura, nisi summam erga Rempublicam caritatem? Quid sceptrum, nisi tenacem iustitiae animum, et nullis auocamentis a recto deflectentem? Caeterum ab hisce rebus si quis longissime absit, ei non ornamenta sunt haec symbola, sed uitiorum exprobramenta. Si torques, si sceptrum, si purpura, si satellitium Regem faciunt, quid tandem uetat pro Regibus haberi tragoediarum histriones, qui iisdem ornati prodeunt in scenam? Vis scire, quid Principem ab histrione secernit? nempe animus Principe dignus, hoc est, in Rempublicam paternus. Hac lege populus in tua iurauit uerba. Diadema, sceptrum, trabea, torques, baltheus, in bono Principe uirtutum aut insignia sunt, aut symbola: in malo, uitiorum notae.
[1,28] Quo turpius est, hoc magis erit cauendum, ne talis sit Princeps, quales olim fuisse permultos legimus, et utinam hodie nullos uidere sit: quibus si Regium detraxeris ornatum, et aduentitiis nudatos bonis, ad suam cutem redegeris, iam nihil relinquas, praeter egregium aleatorem, inuictum potorem, acrem expugnatorem pudicitiae, uaferrimum impostorem, insatiabilem expilatorem, periuriis, sacrilegiis, perfidiis, omnique facinorum genere coopertum hominem.
[1,29] Quoties uenit in menteur te Principem esse, pariter succurrat et illud, te Christianum esse Principem: ut intelligas te a laudatis quoque Ethnicorum Principibus tantum oportere abesse, quantum abest ab Ethnico Christianus. Neque uero putes securam ac delicatam Christiani professionem, nisi forte leue putas sacramentum, quod aeque cum omnibus in baptismo iurasti, semel omnibus renunciare quae Satanae placent, et Christo displicent. Displicent autem quaecumque ab Euangelicis decretis abhorrent. Sacramenta Christi tibi cum aliis communia sunt, et doctrinam non uis esse communem? In Christi uerba iurasti, et in Iulii aut Alexandri Magni mores digrederis? Praemium tibi postulas esse commune, et illius decreta nihil ad te pertinere putas?
[1,30] At rursum ne putaris Christum situm esse in cerimoniis, hoc est, in praeceptis dumtaxat utcumque seruatis et Ecclesiae constitutionibus. Christianus est, non qui lotus est, non qui unctus, non qui sacris adest, sed qui Christum intimis complectitur affectibus, ac piis factis exprimit. Caue ne quando sic tecum cogites, cur ista mihi canuntur? non sum priuatus, non sum Sacerdos, non sum Monachus: sed illud cogita, Christianus sum et Princeps. Christiani est, ab omni turpitudine prorsus abhorrere. Principis est, integritate prudentiaque caeteros antecellere. Si hoc a tuis exigis, uti leges tuas cognoscant, et cognitas seruent: multo magis a te ipso debes exigere, ut Christi Imperatoris tui leges ediscas et obserues.
[1,31] Si iudicas infame crimen, et cui nullum supplicium par inueniri possit, ab Imperatore desciscere, qui semel in illius uerba iurarit: cur ipse tibi ignoscis, lusum ac iocum existimans, quoties edicta Christi negligis, in cuius uerba iuratum est in baptismo, cui nomen dedisti, cuius Sacramentis adactus es, et auctoratus? Si haec serio fiunt, cur pro ludo ducimus? sin ludus est, cur Christi titulo gloriamur? Mors aequa est omnibus, mendicis iuxta ac Regibus. At post mortem iudicium haud aequum est omnibus, in quo cum nullis seuerius agetur, quam cum potentibus.
[1,32] Ne putaris te Christum satis tibi demeriturum, si classem miseris in Turcas, si sacellum aut monasteriolum exstruxeris. Non alio officio potes magis tibi conciliare Deum, quam si populo salutarem praestes Principem. Caue, ne te fallant adulantium uoces, qui ita dictitant, huiusmodi praecepta non ad Principes, sed ad Ecclesiasticos, quos uocant, pertinere. Princeps non est Sacerdos, fateor, et ideo non consecrat corpus Christi: non est Episcopus, ac proinde non concionatur apud populum de Christi mysteriis, nec administrat Sacramenta. Non est professus institutum diui Benedicti, et ob id non gestat cucullam. Verum quod his omnibus maius est, Christianus est. Non Francisci, sed ipsius Christi institutum professus est, ab hoc candidam accepit uestem. Cura caeteris Christianis certet oportet, si cum caeteris tanta sperat praemia. Aut tua crux tibi quoque tollenda est, aut non agnoscet te Christus. Quae tandem mea crux inquies? Dicam, dura quod rectum est sequeris, dura nemini uira facis, neminem expilas, nullum uendis magistratum, nullo munere corrumperis: nimirum, minus habebit tuus fiscus. Contemne fisci detrimentum, dummodo lucrum facias iustitiae. Ad haec dum modis omnibus Reipublicae consulere studes, sollicitam agis uitam, fraudas aetatem ac genium tuum uoluptatibus, maceras te uigiliis ac laboribus. Neglige et oblecta te conscientia recti. Item dum ferre mauis iniuriam quam magno Reipublicae detrimento ulcisci, fortasse decedit nonnihil imperio tuo: feras, illud abunde magnum lucrum ducens, quod paucioribus nocueris. Sollicitant animum tuum priuati affectus, quod genus, ira contumeliis commota, aut uxoris amor, aut inimici odium, aut pudor, ut facias quod abhorret a recto, et quod ex usu Reipublicae non sit: uincat honesti respectus, uincat utilitas publica priuatos animi motus. Denique non potes tueri regnum, nisi uiolata iustitia, nisi magna sanguinis humani iactura, nisi religionis ingenti dispendio: depone potius ac cede tempori. Non potes succurrere rebus tuorum, nisi uitae tuae periculo: Publicam salutem antepone uitae. At dum haec agis, quae uere Principis sunt Christiani, erunt fortassis qui te stupidum dicant, parumque Principem. Obfirma animum, ut malis esse uir iustus quam Princeps iniustus. Vides, opinor, quam nec Regibus summis desit sua crux, si quod oportet, ubique rectum sequi uelint.
[1,33] In aliis nonnihil conceditur adolescentiae, aliquid donatur senectuti: error illi, huic otium et cessatio. At qui Principis munus suscepit, quandoquidem omnium agit negotium, nec adolescentem esse licet, nec senem: propterea quod non nisi magno plurimorum malo errat, nec sine grauissima pernicie cessat in officio.
[1,34] Miseram prudentiam dixere ueteres, quae rerum experimentis comparatur, propterea quod hanc suo quisque malo consequitur. Hanc igitur oportet quam longissime abesse a Principe: quae ut serius, ita non sine immensis totius populi malis contingit.
[1,35] Si recte dixit Africanus, indignam uiro sapiente uocem esse, non putaram: quanto magis indigna uidebitur Principe: quae cura ipsi magno, tum nimio constat Reipublicae? Semel fortasse temere susceptum bellum a iuuene belli imperito, durat in annum uigesimum. Quantum hinc malorum omnium mare? Tandem resipiscens, nimium sero dicit, non putaram. Semel ad priuatos affectus, aut ad preces aliquorum, corruptos instituit magistratus, qui totam Reipublicae disciplinam subuertunt. Sentit tandem, et non putaram, inquit. At ista prudentia nimio emetur patriae, si tanti caetera omnia erunt emenda.
[1,36] Proinde Principis animus ante omnia decretis ac sententiis erit instruendus, ut ratione sapiat, non usu. Porro rerum experientiam, quam aetas negauit, seniorum consilia supplebunt.
[1,37] Ne tibi putes licere quidquid libuerit, quod stultae mulierculae et adulatores solent Principibus occinere uerum ita temet ipsum instituas, ut non libeat nisi quod licet, imo nec hoc tibi licere credas, quod licet priuatis. Quod in aliis error est, in Principe flagitium est.
[1,38] Quo tibi plus licet per alios, hoc minus ipse tibi permittas oportet, et hoc in te ipsum sis seuerior, quo magis indulgent omnes, ipse tibi sis censor acerrimus, etiam cum applauserint omnes. Tua in conspicuo uita est, latere non potes: aut magno omnium bono, bonus sis necesse est, aut magna omnium pernicie malus. Quo plus honorum tibi defertur ab omnibus, hoc impensius operam da, ne deferantur indigno. Ut nullus par meritis honos aut gratia rependi potest bono Principi, ita contra, malo nullum satis meritis dignum supplicium.
[1,39] Ut nihil est in rebus humanis sapiente bonoque Monarcha magis salutare, ita e diuerso, stulto maloque nihil potest exsistere pestilentius. Nullius pestilentiae neque citius corripit, neque latius serpit contagium, quam mali Principis. Contra non alia breuior aut efficacior ad corrigendos populi mores uia, quam Principis incorrupta uita. Vulgus nihil imitatur lubentius, quam quod a suo Principe fieri conspexerit. Sub aleatore passim luditur alea, sub bellaci bellaturiunt omnes, sub comessatore luxu diffluunt, sub libidinoso lenocinantur, sub crudeli deferunt et calumniantur. Euolue ueterum historias, reperies semper eiusmodi fuisse seculi mores, cuiusmodi fuerat Principis uita. Nullus cometes, nulla uis fatalis sic afficit res mortalium, ut uita Principis rapit ac transformat mores et animos ciuium. Plurimum ad id habent momenti studia moresque Sacerdotum et Episcoporum, fateor, sed multo magis Principum: nam illos citius calumniantur homines, si forte mali fuerint, quam imitantur si boni sint. Quemadmodum Monachi non admodum incitant ad imitationem sui, si pii sint, quod id modo praestare uideantur, quod profitentur. Caeterum si impii, uehementer offendunt omnium animos. Ad Principis autem aemulationem nemo non exstimulatur. Princeps uel ob hoc ipsum cauere debet, ne malus sit, ne tam multos exemplo suo reddat malos. Et uel ob hoc studebit esse bonus, quo tam multos efficiat meliores.
[1,40] Princeps salutaris, ut erudite dictum est a Plutarcho, uiuum quoddam est Dei simulacrum, qui simul et optimus est et potentissimus, cui bonitas hoc praestat, ut omnibus prodesse uelit, potentia, ut quibus uelit, possit quoque. E diuerso malus ac pestilens Princeps, mali Daemonis imaginem repraesentat, cui multum adsit potentiae cura summa malitia coniunctum. Quidquid habet uirium, id omne consumit ad calamitatem humani generis. An non huiusmodi quidam orbis malus genius fuit Nero, an non Caligula, an non Heliogabalus? quorum non solum omnis uita pestis quaedam mundi fuit, sed ipsa etiam memoria publicae mortalium exsecrationi est obnoxia.
[1,41] At tu qui Christianus etiam es Princeps, cura audis aut legis te Dei simulacrum esse, te Dei uicarium esse, caue ne quid hinc intumescas animo: quin potius ea res te magis sollicitum reddat, ut respondeas archetypo tuo, pulcerrimo quidam illi, sed quod adsequi sit difficillimum, non adsequi turpissimum.
[1,42] Theologia Christianorum tria praecipua quaedam in Deo ponit, summam potentiam, summam sapientiam, summam bonitatem. Hunc ternarium pro uiribus absoluas oportet.
[1,43] Nam potentia sine bonitate mera Tyrannis est: sine sapientia, pernicies, non regnum. Primum igitur des operam, ut quandoquidem potentiam fortuna dedit, quam maximam sapientiae uim tibi compares, ut unus omnium optime quid expetendum, quidue fugiendum sit, perspicias, deinde ut quam maxime prodesse studeas omnibus, nam id est bonitatis. Potestas autem ad hoc potissimum tibi seruie, ut quantum cupis prodesse, tantumdem et possis, imo plus uelis quam possis. Porro nocere hoc minus uelis, quo magis potes.
[1,44] Deus amatur a bonis omnibus, non timetur nisi a malis, hoc dumtaxat genere timoris, quo quis timet, ne sibi noceatur: Ita bonus Princeps nulli debet esse formidabilis, nisi sontibus ac scelerosis: at ita rursus, ut his quoque spes ueniae reliqua fiat, si modo fuerint sanabiles: ex aduerso, Cacodaemon amatur a nemine, formidatur ab omnibus, praecipue bonis: nam malis cum illo conuertit: Ita Tyrannus optimis quibusque maxime est inuisus, et nullus est ab hoc minus alienus, quam qui pessimus est.
[1,45] Perspexisse uidetur haec diuus ille Dionysius, qui treis fecit hierarchias, ut quod Deus est inter Coelitum ordines, id Episcopus sit in Ecclesia, id Princeps in Republica. Illo nihil melius, et ab eo uelut a fonte manat in alios, quidquid boni possidet. Vehementer igitur absurdum uideatur, si ab eo maxima Reipublicae malorum pars oriatur, ubi fontem bonorum oportebat esse.
[1,46] Populus suapte natura tumultuatur, magistratus facile corrumpit aut auaritia aut ambitio. Una superest ueluti sacra ancora, incorruptus Principis animus: quod si is quoque stultis opinionibus, prauisque affectibus uitiatus est, quae tandem potest esse Reipublicae spes?
[1,47] Deus cum sit in omnia beneficus, ipse nec eget ullius officio, nec requirit beneficium: Ita uere magni Principis est, ut aeterni Principis imaginem referentis, uel gratis bene mereride omnibus, nullo uel emolumenti uel gloriae respectu. Deus ut pulcerrimum sui simulacrum in coelo constituit solem, ita inter homines euidentem ac uiuam sui collocauit imaginem, Regem: At sole nihil communius, ac caeteris item corporibus coelestibus lucem suam impertit: ita Princeps publicis usibus maxime debet esse expositus, et natiuum sapientiae lumen habere domi, ut etiam si quid caecutiant caeteri, numquam tamen ille hallucinetur.
[1,48] Deus cum nullis tangatur affectibus, tamen optime mundum administrat iudicio. Ad huius exemplum Princeps in omnibus quae gerit, exclusis animi motibus, rationem et animi iudicium debet adhibere. Deo nihil sublimius, ita Principem oportet ab humilibus uulgi curis, ac sordidis affectibus quam longissime semotum esse.
[1,49] Ut Deum omnia moderantem, nemo tamen cernit, sed sentit, idque beneficio adiutus: ita patria non sentie Principis uires, nisi cum illius sapientia bonitateque subleuatur. Contra Tyranni nusquam sentiuntur nisi omnium malo. Sol cum altissime prouectus est in Zodiaco, tum tardissimi motus est: ita quo fortuna te subuexerit altius, hoc oportet animo leniori minusque feroci esse.
[1,50] In hoc praestanda est uera animi celsitudo, non ut nihil contumeliae pati possis, non uti neminem feras te regnare latius, sed uti dedigneris quidquam admittere Principe indignum.
[1,51] Cum omnis seruitus et misera est et foeda, tum uero foedissimum simul et miserrimum seruitutis genus, seruire uitiis aut sordidis affectibus.
[1,52] Quid, quaeso, turpius aut abiectius, quam libidini, iracundiae, auaritiae, ambitioni, aliisque id genus insolentissimis dominis seruire eum, qui sibi uindicat imperium in homines liberos?
[1,53] Quam absurdum sit, cum apud Ethnicos fuisse constet, qui maluerunt sibi necem consciscere, quam cum humani sanguinis iactura tueri imperium, quique Reipublicae commoditatem anteposuerint suae uitae, Christianum Principem tanta Reipublicae pernicie, uoluptatibus aut affectibus uitiosis consulere? Cum Principatum suscipis, ne cogita quantum accipias honoris, sed quantum oneris ac sollicitudinis, neque censum ac uectigalium modum expende, sed curam, nec arbitreris tibi praedam obtigisse, sed administrationem.
Nullus imperio gerendo censeur idoneus, auctore Platone, nisi qui coactus et inuitus suscipit imperium. Quisquis enim affectat Principis munus, is aut stultus sit necesse est, qui non intelligat quam sollicita, quamque periculosa res sit, recte fungi Regis officio: aut adeo uir malus, ut in animo habeat sibi gerere imperium, non Reipublicae: aut adeo socors, ut non expendat onus quod suscipit. Oportet autem hunc qui sit idoneus regno, simul et diligentem esse, et bonum, et sapientem.
[1,54] Quo ditionem suscipis ampliorem, caue ne hoc tibi uideare fortunatior: sed memineris te hoc plus curarum ac sollicitudinum in humeros recipere, ut minus iam indulgendum sit otio, minus dandum uoluptatibus. Ii demum Principis titulo digni sunt, non qui Rempublicam sibi, sed se Reipublicae disant. Etenim qui sibi gerit imperium, et omnia suis metitur commodis, is non refert quibus ornetur titulis, serte re Tyrannus est, non Princeps. Ut autem nulla pulcrior appellatio quam Principis, ita nulla inuisior, et omnium sensibus exsecratior quam Tyranni. Hoc interest inter Principem ac Tyrannum, quod inter propitium patrem, et immitem dominum. Ille cupit etiam uitam liberis suis impendere: hic nihil aliud spectat quam suum emolumentum, aut animo suo morem gerit, non suorum commodis consulit. Neque tuo sit animo satis, si Rex aut Princeps dicaris: possederunt hos titulos et orbis pestes Phalaris ac Dionysius: sed apud tuum ipsius animum expendito quid sis. Vere siquidem a Seneca dictum est, Tyrannum a Rege distare factis, non nomine.
[1,55] Id ut compendio dicam, hac nota Principem a Tyranno distinguit in Politicis Aristoteles, quod hic suis studet commodis, ille Reipublicae. Princeps quacumque de re deliberans, illud semper in animo spectat, num expediat uniuersis ciuibus: Tyrannus illud considerat, an sibi conducat. Princeps etiam suum agens negotium, tamen potissimum suorum spectat utilitatem. Contra Tyrannus si quando bene meretur de ciuibus, tamen hoc ipsum ad priuatam suam refert utilitatem. Qui suos eatenus curant, quatenus expedit propriis commoditatibus, ii non alio loco ciues suos habent, quam uulgus hominum equos et asinos. Nam hos quoque curant illi, sed omnem curationem suis, non illorum usibus metiuntur. Caeterum qui rapacitate deglubunt populum, aut crudelitate laniant, aut ob ambitionem suam periculis omnibus obiiciunt, ii peiore loco ciues habent liberos, quam uulgus empta iumenta, aut lanistae sua mancipia.
[1,56] Curabit igitur qui Principem instituit, nominum etiam ipsorum odium instillare futuro Principi, tyrannidis ac dominii: frequenter exsecrans humano generi detestata uocabula, Phalaridis, Mezentii, Dionysii Syracusani, Neronis, Caligulae, Domitii, qui Deus ac Dominus dici uoluerit.
[1,57] Contra si qua sunt exempla bonorum Principum, qui uehementer absint ab imagine Tyranni, ea cura fauore et laude crebro studeat proponere. Deinde utriusque uelut imaginem quamdam depingat, et quoad poterit, oculis animoque repraesentet, Regis ac Tyranni: ut ad illam magis inflammetur, ab bac uehementius abhorreat.
[1,58] Deliniet igitur coeleste quoddam animal, Numini quam homini similius, omnibus uirtutum numeris absolutum, omnium bono natum, imo datum a Superis subleuandis rebus mortalium, quod omnibus prospiciat, omnibus consulat: cui nihil sit antiquius, nihil dulcius Republica, cui plus quam paternus sit in omneis animus, cui singulorum uita carior sit quam sua: quod nocteis ac dies nihil aliud agat nitaturque, quam ut optime sit omnibus: apud quem praemia parata sint bonis omnibus, malis uenia, si modo sese ad frugem meliorem referant: quod adeo gratis cupiat de ciuibus suis bene mereri, ut si necesse sit, non dubitet suo periculo illorum incolumitati consulere: quod patriae commodum, suum ducat esse lucrum: quod semper uigilet, quo caeteris liceat altum dormire: quod sibi nullum relinquat otium, quo patriae liceat in otio uitam agere: quod se iugibus curis discruciet, quo ciuibus suppetat tranquillitas: a cuius unius uirtute publica pendeat felicitas: et hanc admoneat esse ueri Principis imaginem. Ex aduerso subiiciat oculis, immanem quamdam ac tetram belluam e dracone, lupo, leone, uipera, urso, similibusque conflatam portentis, undique sexcentis armatam oculis, undique dentatam, undique metuendam, aduncis unguibus, uentre insatiabili, humanis saginatam uisceribus, humano sanguine temulentam, quae peruigil omnium fortunis uitaeque immineat, infensam omnibus, sed praecipue bonis, fatale quoddam totius orbis malum, quam exsecrentur et oderint uniuersi, qui bene uelint Reipublicae: quae nec ferri possit ob immanitatem, nec tolli sine magna urbis ruina, ob praesidiis et opibus armatam malitiam. Et hanc esse Tyranni imaginem, aut si quid hac quoque fingi possit odiosius. Huiusmodi portentum erat Claudius, huiusmodi Caligula: huiusmodi Poetarum quoque fabulae fingunt Busyridem, Pentheum ac Midam, quorum nomina iam in publicum generis humani odium abiere.
[1,59] Tyranno propositum est sequi quidquid animo collibuit, Regi contra, quod rectum sit et honestum. Tyranni praemium diuitiae, Regis honos, qui uirtutem consequitur. Tyrannus administrat metu, dolo, ac malis artibus, Rex sapientia, integritate, beneficentia. Tyrannus sibi gerit imperium, Rex Reipublicae. Tyrannus barbarico satellitio et conductitiis latronibus tuetur incolumitatem suam: Rex se sua erga ciues beneficentia, et ciuium erga se beneuolentia satis tutum putat. Tyranno suspecti sunt et inuisi quicumque ciuium uirtute, prudentia, aut auctoritate pollent: At hos Rex, ut adiutores et amicos potissimum amplectitur. Tyrannus aut stupidis delectatur, quibus imponat: aut sceleratis, quibus ad suae Tyrannidis praesidium abutatur, aut adulatoribus, a quibus audiat, quod libenter facit. Contra Regi sapientissimus quisque gratissimus est, cuius consilio possit iuuari: quo quisque melior est uir, hoc pluris facit, quod huius fidei tuto possit credere: et liberos amat amicos, quorum consuetudine reddatur melior. Et Regum et Tyrannorum multae sunt manus, multi oculi, sed longe diuersa membra. Tyrannus hoc agit, ut ciuium opes ad paucos, eosque pessimos conferantur, et attenuatis suorum uiribus, suam communiat potentiam: Rex hoc maxime in suo fisco esse ducit, quod in aere sit ciuium. Tyrannus hoc agit, ut omnes sibi legibus aut delationibus habeat obnoxios. Rex libertate ciuium delectatur. Tyrannus metui studet, Rex amari. Tyrannus nihil aeque suspectum habet, atque ciuium bonorum, et ciuitatum concordiam, qua praecipue gaudent boni Principes. Tyrannus gaudet inter ciues factiones ac dissidia serere, et simultates forte fortuna obortas, diligenter alit ac prouehit, atque his rebus ad suae Tyrannidis communitionem abutitur. At hoc unicum Regi studium est, ciuium concordiam alere, et si quid ortum fuerit dissensionis, continuo rem inter eos componere, nimirum, qui intelligat hanc esse grauissimam rerum publicarum pestem. Tyrannus, si senserit florere Rempublicam, repertis titulis, aut immissis etiam hostibus, bellum excitat, ut hac occasione uires suorum attenuet. Contra, Rex omnia facit ac patitur, quo pacem publicam reddat perpetuam, intelligens ex bello semel omnia Reipublicae mala proficisci. Tyrannus leges, constitutiones, edicta, foedera, denique sacra profanaque ad sui capitis tutelam aut instituit, aut pertrahit. Rex haec omnia publico metitur bono.
[1,60] Huiusmodi plurimae sunt Tyranni uel notae uel artes, quas Aristoteles in libris Politicis fusius exsequitur. Verum harum omnium summam in tria contrahit. Primum, ait, Tyranno studium esse, ne uelint, aut ausint ciues aduersus Tyrannidem insurgere. Proximum, ne sibi inter se fidant. Tertium, ne quid possint nouarum rerum moliri. Primum efficit, dum modis omnibus agit, ut ciuibus quam minimum sit animi, minimumque sapientiae, dum eos seruiliter habet, et aut sordidis addictos officiis, aut delationibus obnoxios, aut uoluptatibus effoeminatos. Scit enim generosos et erectos animos indigne ferre Tyrannidem. Secundum efficit, dum agit, ut ciues inter se dissideant mutuis odiis, et alius alium deferat, ipse interim sucrum malo potentior. Tertium adsequitur, dum opes, et auctoritatem suorum, et maxime bonorum uirorum modis omnibus attenuat: eo quod nemo sanus aggredi uelit, quod desperet posse confici.
[1,61] Ab his omnibus studiis Princeps quam longissime absit oportet, imo prorsus g-ek g-diametrou, quod dici solet, dissideat, praesertim Princeps Christianus. Etenim si talem pinxit Aristoteles, primum Ethnicus, deinde Philosophus, inter illos quoque non perinde sanctus ac doctus, quanto magis id praestare oportet eum, qui Christi fungatur uice?
[1,62] Quin ex ipsis mutis animantibus Regis ac Tyranni simulacrum colligere licet. Apum Regi amplissimum cubile est, sed id in medio, ueluti tutissimo Regi loco. Atque ipse quidem onere uacat, uerum exactor est alienorum operum. Hoc amisso totum examen dilabitur. Praeterea insignis Regi forma est, dissimilisque caeteris, tum magnitudine, tum nitore. Sed hac, ut inquit Seneca, nota potissimum a caeteris distinguitur: quod cum apibus plurimum sit iracundiae, adeo ut aculeos in uulnere relinquant, solus ipse Rex aculeo caret. Noluit illum natura nec saeuum esse, nec ultionem magno constaturam petere, telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis Regibus ingens est. Iam si Tyranni quaeris imaginem, leonem, ursum, lupum, aut aquilam cogita, quae laniatu uiuunt ac praeda: et quoniam intelligunt sese omnium odiis obnoxia, omnium insidiis peti praeruptis locis se continent, aut specubus et solitudinibus abdunt sese: nisi quod horum quoque saeuitiam superat Tyrannus. Dracones, pardi, leones, caeteraque immanitatis damnata crimine animantia, a suo genere temperant, et tuta est inter feras similitudo morum. At Tyrannus homo in homines, ciues in ciues potissimum feritatem suam exercet.
Quin etiam in litteris diuinis Deus Tyranni simulacrum depinxit his uerbis: Hoc erit ius Regis, qui imperaturus est uobis: Filios uestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum: ut constitue sibi Tribunos et Centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filias quoque uestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. Agros quoque uestros et uineas, et oliueta optima tollet, et dabit seruis suis. Sed et segetes uestras et uinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Seruos etiam uestros et ancillas, et iuuenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque uestros addecimabit, uosque eritis ei serui. Et clamabitis in die illa a facie Regis uestri, quem elegistis uobis, et non exaudiet uos Dominus. Neque uero quemquam hoc moueat, quod hic Regem uocat non Tyrannum. Siquidem olim Regis nomen non minus inuisum fuit quam Tyranni. Et cura nihil sit salutarius bono Rege, cur Deus iratus hanc imaginem proponi iussisset populo, quo uidelicet a petendo Rege deterreret. Proinde ius Regium, ius Tyrannicum dixit. Alioqui Samuel ipse uere Regem gesserat, tot annis sancte et incorrupte rem populi administrans. At illi non intelligentes felicitatem suam, more gentium Regem flagitabant, qui fastu, qui uiolentia Regem ageret. Et tamen in hac imagine quota portio malorum est, quae nostra memoria in nonnullis etiam Christianis Principibus magno totius orbis malo conspeximus? Accipe nunc boni Principis imaginem, quam Deus ipse in libro Deuteronomii descripsit ad hunc modum: Cumque fuerit Rex constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero subleuatus. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus Leuiticae tribus: et habebit secum omnibus diebus uitae suae, ut discat timere dominum Deum suum, et custodire uerba et cerimonias eius, quae in lege praecepta sunt. Nec eleuetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dextram uel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israel. Si Rex Hebraeus iubetur legem ediscere, quae figuras et umbras modo iustitiae tradebat, quanto magis conuenit, ut Princeps Christianus Euangelii dogmata teneat ac sequatur? Si non uult Regem Iudaeum efferri supra populum suum, fratres illos appellans, non seruos, quanto minus idem facere oportebit Christianum in Christianos, quos ipse quoque Christus Principum omnium Monarcha, fratres appellat?
[1,63] Audi iam quomodo Tyrannum descripserit Ezechiel: Principes, inquit, in medio eius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Plato Principes Reipublicae custodes appellat, ut hoc sint patriae, quod canes gregi: quod si canes uertantur in lupos, quid praeterea sperandum est gregi? Idem alio in loco, crudelem ac rapacem Principum leonem appellat, et alibi minatur pastoribus, qui pascerent semet ipsos, neque gregis ullam haberent curam, Principes sentiens, qui sibi gerunt imperium. Et Paulus de Nerone loquens, Liberatus sum, inquit, de ore leonis. Et in eamdem ferme sententiam Solomon ille sapiens, uide quomodo Tyrannum depinxerit. Leo, inquit, rugiens, et ursus esuriens, Princeps impius super populum pauperem. Ac rursus alibi: Cum impii sumserint Principatum, gemet populus quasi sub seruitute deductus. Et iterum alibi Cum surrexerint impii, abscondentur homines. Quid, quod apud Esaiam, cum Dominus offensus populi sceleribus, comminatur, dicens, Et dabo pueros Principes eorum, et effoeminati dominabuntur eis. Nonne palam declarat nullam acerbiorem calamitatem obuenire posse regioni, quam stultum et impium Principem?
[1,64] Sed quid nos ista persequimur? cum ipse Christus unicus Princeps ac Dominus omnium, clarissime discreuerit Christianum Principem ab Ethnico? Principes, inquit, gentium dominantur eis, et qui potestatem habent, exercent in eos: inter uos autem non erit sic. Si Principum Ethnicorum est dominari, non est igitur Christianorum dominium. Quid est autem quod ait, Non sic erit inter uos, nisi, non eodem modo fieri conuenit inter Christianos, inter quos Principatus administratio est non imperium: et regnum beneficium est, non tyrannis. Neque uero sic ipse sibi palpetur Princeps, haec ad Episcopos pertinent, non ad me. Imo ad te pertinent, si modo Christianus es: si Christianus non es, nihil ad te pertinent. Neque uero te moueat: si forte conspexeris Episcopos aliquot ab hac imagine procul abesse. Quid agant illi, uiderint ipsi: tu, quid te dignum sit, cogita. Noli te ipsum Principem bonum existimare, si collatus cum aliis minus malus appareas. Neque statim licere putes, quidquid Principum uulgus factitat. Ad honesti regulam temet ipsum exige, hinc te aestima. Et si nemo fuerit, quem uincas, ipse certato tecum, quandoquidem istud est certamen omnium pulcerrimum, et uere inuicto Principe dignum, si quotidie nitatur se ipso melior euadere. Si foedum est Tyranni nomen, seu potius studium, nihilo fiet honestius, si cum multis fuerit commune. Siquidem in rebus ipsis uis honesti sita est, non in hominum numero. Grauiter a Seneca scriptum est, eodem loco quo ponimus latrones ac piratas, ponendos esse Reges, latronum ac piratarum habentes animum. Hic enim solus Regem a Tyranno distinguit, non titulus.
[1,65] Refert in libris Politicis Aristoteles, in nonnullis Oligarchiis hunc fuisse morem, ut inituri magistratum, conceptis uerbis iurarent in hunc modum: Plebem odio prosequar, et pro uirili adnitar, ut illi sit male. At Princeps initurus magistratus, longe diuersa iurat suis. Et tamen audimus quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem illum Barbaricum iurassent, se populi rebus modis omnibus hostes fore.
[1,66] Plane tyrannidem sapit, quoties tum optime est Principi, quoties populo est pessime, et alterius felicitas ex alterius crescit calamitate. Perinde quasi paterfamilias id agat, ut suorum malis ipse ditior reddatur ac potentior. Qui sibi Principis titulum uolet asserere, et inuisum Tyranni nomen cupiet effugere, non terroribus ac minis, sed benefactis id sibi uindicet oportet. Neque enim refert uel ab adsentatoribus, uel ab oppressis appellari Principem, appellari patrem patriae, si re ipsa fuerit Tyrannus. Et si maxime illi aduletur sua aetas, at non assentabitur posteritas. Vides formidabilium olim Regum, quos uiuos nemo uel nutu audebat offendere, quanto odio posteri celebrent malefacta, quanta libertate detestentur ipsa etiam nomina.
[1,67] Bonus Princeps non alio animo debet esse in suos ciues, quam bonus paterfamilias in suos domesticos. Quid enim aliud est regnum quam magna familia? Quid Rex nisi plurimorum pater? Excellit enim, sed tamen eiusdem est generis, homo hominibus, liber liberis imperans, non belluis, ut recte prodidit Aristoteles.
[1,68] Quod quidem intellexisse uidentur et uetustissimi Poetae, qui Iouem, cui totius mundi et Deorum, ut illi loquuntur, omnium tribuunt imperium, subinde notant his uerbis, g-patehr g-androhn g-te g-theohn g-te, id est, Pater hominumque Deumque. Et nos sic a Christo praeceptore docti, Deum omnium haud dubie Principem, Patris uocabulo compellamus.
[1,69] Quid autem foedius aut exsecrabilius illa compellatione, quam apud Homerum Achilles, opinor, iacit in Principem sibi gerentemimperium, non populo, g-dehmoboros g-basileus. Nihil enim reperit iratus ille, quod probrosius diceret in eum, quem imperio iudicabat indignum, nisi quod populum deuoraret. At idem Homerus, si quem Regem honoris gratia nominat, g-poimena g-laohn solet appellare, hoc est, populi pastorem. Plurimum autem interest inter pastorem et praedonem. Quanam igitur fronte sibi Principis titulum uindicant, qui paucos et eos sceleratissimos e suorum numero deligunt, per quos arte repertis praetextibus, et subinde nouatis titulis, populi uires simul et opes exhauriunt, in suum conuerrunt fiscum, siue quod inclementer extorserunt, aut prodigunt nequiter in uoluptatibus, aut insumunt crudeliter in bellis: et ut quisque in his maxime ueteratorem agere potest, ita plurimi faciunt, perinde quasi Princeps hostis sit populi, non pater, ut is praecipue uideatur Principis rebus consulere, qui populi commodis quam maxime officiat. Ut paterfamilias suis bonis accreuisse putat, quidquid ulli suorum obtigerit emolumenti: ita qui uere Principis animo praeditus est, in suo fisco putat esse, quidquid usquam ciues possident, quos sic habet sibi caritate deuinctos ac deditos, ut nihil uereantur, uel uitam impendere Principi suo, non modo pecuniam.
[1,70] Operae pretium fuerit audire, quibus epithetis Iulius Pollux Commodo Caesari, cuius pueritiam instituerat, Regem signarit ac Tyrannum. Etenim cum Regem statim Diis subiecisset, ueluti proximum ac simillimum, g-peri g-basileohn, inquit, g-lege g-epainohn, g-patehr, g-ehpios, g-praos, g-hehmeros, g-pronoehtikos, g-epieikehs, g-philanthrohpos, g-megalophrohn, g-eleutheros, g-chrehmatohn g-kreittohn, g-exoh g-pathohn, g-heautou g-kratohn, g-archohn g-hehdonohn, g-logismoh g-chrohmenos, g-oxus, g-agchinous, g-perieskemmenos, g-euboulos, g-dikaios, g-sohphrohn, g-theohn g-epimelehtehs, g-anthrohpohn g-kehdehmohn, g-stasimos, g-bebaios, g-anexapathehtos, g-megalognohmohn, g-ischurognohmohn, g-energos, g-telesiourgos, g-phrontistehs g-tohn g-archomenohn, g-sohtehr, g-procheiros g-eis g-euergesian, g-bradus g-eis g-timohrian, g-asphalehs, g-aplanehs, g-akribesteros g-pros g-to g-dikaion g-tsugou, g-euprosodos, g-euprosehgoros, g-euenteuktos, g-meilichios, g-prosehnehs, g-epimelehtehs g-tohn g-hupehkoohn, g-philostratiohtehs, g-polemikos g-men, g-ou g-philopolemos g-de, g-eirehnikos, g-eirehnopoios, g-eirehnophulax, g-paideutikos, g-archehgos, g-kai g- archikos, g-nomothetikos, g-eupoiein g-pephukohs, g-theoeidehs. g-polla -g-de g-estin g-ha g-logoh g-tis g-an g-eipein g-echoi, g-kai g-ouk g-onomati.
Ea tametsi Latinus sermo commode non possit reddere, ob Graecae linguae proprietatem, tamen in hoc certe uertemus quo queant intelligi. Regem laudato his titulis. Pater, mitis, placidus, lenis, prouidus, aequus, humanus, ma gnanimus, liber, pecuniae contemptor, haud obnoxius affectibus, sibi ipsi imperans, dominans uoluptatibus, ratione utens, acri iudicio, perspicax, circumspectus, ualens consilio, iustus, sobrius, numinum curam agens, hominum negotia curans, stabilis, firmus, infallibilis, magna cogitans, auctoritate praeditus, industrius, confector negotiorum, sollicitus pro his quibus imperat, seruator, promptus ad beneficentiam, lentus ad uindictam, certus, constans, inflexibilis, propensior ad iustitiam, semperque attentus ad id quod de Principe dictum est, librae in morem, facilis aditu, comis in congressu, commodus alloqui uolentibus, blandus, expositus, curam agens suo parentium imperio, amans militum suorum, qui strenue quidem bellum gerat, sed qui bellum non affectet, pacis amans, pacis conciliator, pacis tenax, appositus ad emendandos populi mores, qui ducem agere norit, ac Principem, qui leges salutares sciat condere, natus ad bene merendum, diuina specie. Sunt autem multa quae oratione dici possint, singulis uocabulis explicari non possint. Hactenus Pollucis sententiam expressimus. Iam si Ethnicus moderator eiusmodi Principem deformauit Ethnico, quanto sanctius simulacrum proponi conuenit Principi Christiano.
[1,71] Nunc quibus coloribus Tyrannum expresserit attende. g-psegohn g-an g-ereis, g-turannikos, g-ohmos, g-thehriohdehs, g-biaios, g-pleonektikos, g-philochrehmatos, g-kai g-to g-tou g-Platohnos, g-erasichrehmatos, g-arpax, g-kai g-to g-tou g-Homehrou, dehmoboros, g-huperoptehs, g-huperehphanos, g-dusprositos, g-dusprosodos, g-gusprosehgoros, g-dusenteuktos, g-dusorgehtos, g-dusthumos, g-emplehktos, g-tarachohdehs, g-hehdonohn g-hehttohn, g-akratehs, g-akratohr, g-alogistos, g-misanthrohpos, g-adikos, g-aboulos, g-anisos, g-anosios, g-vou g-kenos, g-eukolos, g-eumetabolos, g-euexapathetos g-hradios, g-anehmeros, g-epithumiais g-endidous, g-akolastos, g-hubristhes, g-polemopoios, g-barus, g-epachtehs, g-akathektos, g-aphorehtos.
Quorum uerborum haec ferme sententia est: Malum Principem uituperabis ad hunc modum. Tyrannicus, crudelis, efferus, uiolentus, occupatoralieni, auidus pecuniarum: et quod uerbum est, apud Platonem, pecuniarum cupiens, rapax: et quod dixit Homerus, populi deuorator, superbus, elatus,difficilis aditu, incommodus ad conueniendum, durus ad congressum, incomis ad colloquium, male iracundus, irritabilis, terribilis, turbulentus, uoluptatum seruus, intemperans, immoderatus, inconsideratus, inhumanus, iniustus, inconsultus, iniquus, impius, mente carens, leuis, inconstans, et qui facile decipiatur, male facilis, immitis, affectibus deditus, incorrigibilis, contumeliosus, bellorum auctor, grauis, molestus, incoercibilis, intolerabilis. Cum Deus longissime absit a natura Tyranni, uerisimillimum est, illi nihil inuisius esse pestilente Rege: et cum nulla bellua nocentior sit Tyranno, consentapeum est, nihil inuisius esse mortalibus omnibus, quam malum Principem. Quis autem uel uiuere cupiat, Superis et hominibus pariter exosus et exsecratus? Proinde Octauius Augustus, ubi sensisset caput suum crebris coniurationibus peti, et alia oppressa, protinus alia succederet, negauit tanti esse uiuere, ut omnibus inuisus, incolumitatem suam tot ciuium sanguine tueretur.
[1,72] Proinde regnum, quod uirtute administratur ac beneuolentia, non solum quietius est ac iucundius, uerum etiam diuturnius ac stabilius: id quod ex Veterum Annalibus facile poteris cognoscere. Nulla tyrannis tam munita fuit, quae diu constiterit. At quoties Reipublicae status in tyrannidem degenerauit, toties in exitium properasse compertum est. Multos timeat oportet, qui timetur ab omnibus. Et tutus esse non potest, quem maxima pars hominum cupiat exstinctum.
[1,73] Olim qui bene gessissent imperium, iis diuini decernebantur honores: at in Tyrannos ea lex erat, quae nunc est in lupos aut ursos, ut praemium esset ex publico, qui publicum hostem e medio sustulisset.
[1,74] Primitus Reges non ob aliud constituti sunt, populi consensu, quam ob eximiam uirtutem, quam heroicam uocant, uelut diuinae proximam, et humana maiorem. Originis igitur suae Principes meminerint oportet, illud intelligentes, se ne Principes quidem esse, si eo caruerint, quod primum Principes fecit.
[1,75] Cum multae sint formae Rerumpublicarum Philosophorum omnium ferme consensus est, saluberrimam esse Monarchiam, nimirum, ad exemplar Dei, ut rerum summa penes unum sit, uerum ita, si is ad imaginem item Dei, sapientia bonitateque caeteris omnibus antecellat, et nullius indigens, nihil aliud studeat, quam prodesse Reipublicae. Quod si secus fuerit, pessimus Reipublicae status sit oportet, ut qui pugnet cum eo qui est optimus. Si Princeps contingat omnibus absolutus uirtutibus, optanda sit pura ac simplex Monarchia, uerum quando id haud scio an umquam contingat, quin potius magnum et exoptandum, si detur mediocris, ut nunc sunt res hominum, praestiterit Monarchiam Aristocratiae et Democratiae admixtam temperari diluique, ne quando in tyrannidem erumpat, sed quemadmodum elementa uicissim sese librant, ita simili moderamine consistat Respublica. Quod si Princeps bene uelit Reipublicae, sic interpretabitur, suam potestatem hac ratione, non coerceri, sed adiuuari: sin minus, tanto magis expedit, ut sit quod unius uiolentiam frangat ac retundat.
[1,76] Cum multa sint dominandi genera, hominis in belluas, heri in seruos, patris in liberos, mariti in uxorem, Regiam dominationem omnium excellentissimam iudicat Aristoteles, eamque maxime diuinam appellat, quod ea res quiddam homine maius habere uideatur. Quod si diuinum est agere Regem, profecto Tyrannum agere, nihil aliud sit oportet, quod eius uicem agere, qui Deo dissimillimus est. Seruus seruo praestantior, ut habet prouerbium, ut dominus domino potior, quod alia sit ars alia praeclarior, alia functio alia melior.
[1,77] At Principem in optimo sapientiae genere oportet praecellere. Ea est ratio recte administrandi Rempublicam. Domini est iubere, serui parere. Tyrannus iubet quidquid lubuit: Princeps, quod Reipublicae iudicarit optimum. Quinam igitur iubebit is, qui, quid sit optimum, ignoret? imo qui pessima pro optimis habeat, uel inscitia uel affectibus excaecatus?
[1,78] Ut oculi est uidere, aurium audire, narium olfacere, ita Principis est populi rebus consulere. At non potest alia re consulere, quam sapientia: ea si careat Princeps, non magis consulet Reipublicae, quam oculus uidebit excaecatus.
[1,79] Xenophon in Oeconomico libello scribit, diuinum potius quam humanum, imperare liberis ac uolentibus: sordidum enim, imperare mutis animantibus, aut coactis mancipiis: at homo diuinum est animal, ac bis liberum, primum natura, deinde legibus: ideoque summae uirtutis est, ac plane diuinae, Regem sic temperare imperium, ut beneficium sentiat populus, seruitutem non sentiat. Caue solum eos tuos esse putes, quorum opera in popinis, in uenatu, in domesticis uteris ministeriis, cum saepenumero nulli minus sint tui, sed uniuersos ciues ex aequo tuos esse ducito. Quorum si quis omnino delectus sit, eum tibi proximum et coniunctissimum habeto, qui uir sit optimus, qui patriae, qui Reipublicae amantissimus. Cum uises urbes tuorum, nolito sic tecum cogitare, Tantarum rerum dominus sum, haec omnia mei sunt arbitrii, in haec mihi licet quidquid libet. Si uero, quod bono Principe dignum est, cogitare uoles, ad hunc cogitato modum, Haec meae credita sunt fidei, uigilandum igitur, quo meliora reddam quam acceperim. Cum innumeram tuorum multitudinem conspexeris, caue sic cogites, tam multos habeo seruos: sed tot hominum millia de mea pendent sollicitudine, uni mihi se suaque tuenda crediderunt, me ueluti parentem spectant: tot millibus prodesse possum, si me ipsum bonum praestitero Principem: plurimum nocere, si malum. An non igitur magnopere curandum, ne situ improbus, ne tam multis noceam mortalibus? Cogitato semper, dominium, imperium, regnum, maiestatem, potentiam, Ethnicorum esse uocabula, non Christianorum. Christianum imperium nihil aliud esse quam administrationem, quam beneficentiam, quam custodiam.
[1,80] Quod si haec quoque uocabula te delectant, at illud memineris, facito, quod ab Ethnicis quoque Philosophis et perspectum et proditum est, non alius modi esse imperium Princcpps in populum, quam quale est animi in corpus. Dominatur animus corpori, quod magis sapiat quam corpus, sed dominatur magno corporis commodo potius quam suo: et animum regnare in corpore, felicitas est corporis. Quod cor est in corpore animantis, id est Princeps in Republica. Si cor sincerum est, quoniam sanguinis ac spirituum fons est, uitam impertit uniuerso corpori: sin uitiatum fuerit, exitium adfert membris omnibus: Verum ut ea pars in corpore animantis omnium postrema solet corrumpi, et in hac extremas uitae reliquias superesse putant: ita debet Principem, si quis morbus corripuerit populum, ab omni stultitiae lue quam integerrimum esse. Ut in homine quod praestantius est imperat, nimirum, animus: rursum in animo quae pars est optima, ea praesidet, nempe, ratio: et quod dominatur in uniuerso, id omnium est optimum, nempe Deus: Ita quisquis in Republica tamquam in magno corpore imperandi parteis occupauit, eum oportet bonitate, sapientia, uigilantiaque caeteros anteire. Et quanto magistratus antecellunt plebi, tanto Princeps antecedere debet magistratus. Si quid inest animo mali, id a corporis contagio proficiscitur, quod affectibus est obnoxium. Quidquid autem habet corpus boni, id ab animo scatet, uelut a fonte. Ut autem praeposterum sit, ac praeter naturam, si mala ab animo manent in corpus, et corporis bona animi uitio corrumpantur: ita uehementer absurdum fuerit, si bella, seditiones, corrupti mores, prauae leges, corrupti magistratus, et id genus aliae Reipublicae pestes, ab ipsis Principibus exoriantur, quorum sapientia componi decebat motus stultitia plebis coortos. At saepenumero uidemus ciuitates populi industria bene constitutas ac florentes, Principum euerti culpa. Quam non Christianum est domini titulo sibi placere, quem non pauci a Christo alieni refugerunt: et quod esse cupiebant propter ambitionem, dici nolebant ob inuidiam. At Christianus Princeps idem esse sibi fas putabit, uocari magnificum? Octauius Augustus, quamuis scelere occuparat imperium, contumeliae loco ducebat uocari Dominum: et hanc appellationem a mimo delatam, coram uniuerso populo, uultu simul et uoce renuit, uelut eo uocabulo Tyrannis exprobraretur. Et hanc hominis Ethnici modestiam, non imitabitur Princeps Christianus? Si dominus es tuorum omnium, illi tibi serui sint necesse est. Proinde uidendum est, ne iuxta uetus prouerbium, quot habes seruos, totidem habeas et hostes.
[1,81] Cum natura genuerit omneis homines liberos, et praeter naturam inducta sit seruitus, quod Ethnicorum etiam leges fatentur, cogita quam non conueniat, Christianum in Christianos usurpare dominium, quos nec leges seruos esse uoluerunt, et Christus ab omni seruitute redemit. Siquidem Paulus Onesimum seruum natum, a Baptismo fratrem prioris heri Philemonis appellat. Quam absurdum est eos pro seruis habere, quos Christus eodem redemtos sanguine, in communem adseruit libertatem, quos iisdem tecum alit Sacramentis, quos ad eamdem immortalitatis uocauit haereditatem: et iis seruitutis iugum inducere, qui communem tecum habent dominum, ac Principem Iesum Christum?
[1,82] Cum Christianorum unus sit Dominus, cur qui huius gerunt uices, abs quouis malunt administrandi formam petere, quam ab hoc, qui solus est totus imitandus? Ab aliis decerpere licet, si quid forte uirtutis admixtum habent. At in hoc absolutum est omnis uirtutis ac sapientiae exemplar. Ea quidem stultitia uidetur, sed infidelibus: nobis si uere fideles sumus, Dei uirtus est, et Dei sapientia. Iam nolim te sic tecum cogitare: At istud seruire est, non regnare. Imo hoc est pulcerrimum regnandi genus, nisi forte Deum seruire existimas, qui mundum hunc gratis administrat, cuius beneficium experiuntur omnia, cum ad illum nihil redeat praemii: nisi animus seruire uidetur, qui cum corpore non egeat, tanto studio consulit illius commodis: nisi oculus caeteris membris seruire putandus est, quod omnibus prospiciat.
[1,83] Rem ita tecum expendas licebit, si quis omneis homines, quos tuos uocas, Circes arte uertat in sues aut asinos, nonne dices deterius factum tuum imperium? Dices, opinor. Atqui plus iuris sit in sues aut asinos quam in homines. Licet quo lubet agere, licet distrahere, licet interimere. Proinde deterius fecerit imperium, qui liberos ciues uerterit in mancipia. Quo praestantius est in quod geris imperium, hoc magnificentius ac splendidius regnas. Consulit igitur tuae maiestati, qui ciuium libertatem ac dignitatem tuetur. Deus ipse, ne coactis imperaret, et Angelis et hominibus liberum dedit arbitrium, quo splendidius et augustius redderet imperium suum. Et quisquam hoc nomine sibi magnus uidetur, quod metu adactis ciuibus, ceu pecudibus imperet?
[1,84] Ne te fugiat, quidquid in Euangelicis aut Apostolicis litteris de tolerandis dominis, de parendo Praefectis, de honorandis Regibus, de pendendo tributo dictum est, id ad Ethnicos Principes esse referendum, quod ea tempestate nondum essent Principes ulli Christiani. Tolerari iubet impios magistratus, ne quid perturbetur ordo ciuitatis, modo suo fungantur officio, modo ne imperent impia. Honorem exigit Ethnicus Princeps, Paulus honorem iubet dependi: uectigal exigit, uult solui uectigal: tributum exigit, iubet dari tributum. Nihilo enim deterior fit his rebus homo Christianus, et illi suum quoddam habent ius, neque sunt per occasionem irritandi. At quid de Christianis addit? Vos, inquit, inter uos nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Alioqui num ideo Christus debebat Caesari tributum, quia legitur soluisse didrachmum?
[1,85] Idem in Euangelio cum insidiose rogaretur, num gens ut tum putabatur, Deo dicata, censum deberet Caesari: nomisma iubet exhiberi, exhibitum non agnoscit, et uelut ignarus, cuius sit imago et inscriptio sciscitatur; cum responsum esset, Caesaris esse, malitiose tentantibus ambigue respondit, Date Caesari quae sunt Caesaris, quae Dei sunt Deo: simul eludens insidiosam quaestionem, et per occasionem ad Dei pietatem inuitans, cui debemus omnia. Perinde quasi dixisset: Caesari, quem ignoro, quid debeatis, uos uideritis. Illud potius spectate, quid debeatis Deo, cuius negotium ago, non Caesaris.
[1,86] Ne uero inter haec cuiquam obrepat huiusmodi cogitatio; Quid igitur Principi suum ius adimis, et plus tribuis Ethnico quam Christiano ? Imo Principi Christiano suum ius uindico. Ius est Ethnico Principi, suos metu premere, ad seruiles operas adigere, exigere possessionibus, expilare bonis, denique martyres facere, ius est Ethnici Principis. Num idem uis esse Christiano? Aut ius illius imminutum uidebitur, si minus haec illi liceant? Non perit suum ius ei qui Christiane gerit imperium, sed aliter possidet, et quidem multo tum praeclarius, tum tutius. Id ita esse, his argumentas colligas licebit. Primum tua non sunt quos seruitio premis, consensus enim Principem facit. Verum ii demum uere tua sunt, qui sponte ac uolentes tibi parent. Deinde cum metu adactos possides, ne dimidiatos quidem possides, corporum potiris, animi abs te sunt alieni. Caeterum cum Christiana caritas conciliat populum ac Principem, ibi tua sunt omma, quoties res postulat. Non enim postulat bonus Princeps, nisi cum utilitas patriae flagitat. Rursus ubi dominium est, non beneuolentia, quantumuis multum exigatur, certe minus habet Princeps, quam cum nihil non habet. Nemo plus impetrat, quam qui nihil imperat, sed promeretur. Ad haec honos qui Tyranno exhibetur, ne honos quidem est, sed aut adulatio aut simulatio: nec obsequium, sed seruitus: nec splendor est uerus, quem ostentat, sed fastus: nec potentia, sed uis quae cuncta ueris nominibus possidet, qui Christianum agit Principem. Nemini plus defertur honoris, quam qui non exigit honorem: nulli libentius obsequuntur homines, quam qui non requirit obsequium: in neminem libentius effundunt suas opes, quam in eum cui commissas sciunt ad publicam utilitatem cum foenore redituras. Est mutuum inter Principem ac populum commercium. Tibi populus censum debet, debet obsequium, debet honorem. Esto, sed tu uicissim populo debes bonum ac uigilantem Principem. Cum exigis uectigal a tuis ueluti debitum, fac prius excutias temet ipsum, num illis officii tui uectigal persolueris. Aristoteles negat, dominii rationem esse sitam in possidendo, sed magis in hoc, ut utare seruis. Atqui multo minus Principatus positus est in titulis et imaginibus, in exigendo censu, sed in consulendo.
[1,87] Cum Respublica corpus quoddam sit ex uariis membris compactum, in quorum numero sit et Princeps ipse, licet eximium, ea moderatione conueniet uti, ut omnibus bene sit, non ut attenuatis caeteris unum aut alterum uegetum ac saginatum euadat. Quod si Princeps Reipublicae malis gaudet et alitur, neque pars est Reipublicae neque Princeps, sed praedo.
[1,88] Prodidit Aristoteles seruum uiuam esse domini portionem, si modo is uerus sit dominus. Est autem et amicitia parti cum toto, et utilitas utrique ex altero. Id si uerum est inter herum et mancipium de lapide (ut aiunt) emptum, quanto magis inter plebem Christianam et Principem Christianum? Princeps qui nihil aliud cogitat, nihil aliud agit, nisi ut quam plurimum pecuniarum a ciuibus extorqueat, ut nummorum uim quantam potest maximam irretiat legibus, ut quam plurimo uendat magistratus et officia, quaeso, utrum is Princeps dicendus est, an negociator, an, ut uerius dicam, praedo?
[1,89] Croesus cum uideret, urbe capta, Cyri milites magno tumultu discursantes, rogabat, quidnam facerent. Cui respondenti, facere eos, quod uictor exercitus solet, diripere bona ciuium: quid, inquit, audio? An non haec iam tua sunt, qui me uicisti? Cur igitur isti tua populantur? Hac uoce monitus Cyrus, militem a direptione coercuit. Eamdem oportebit semper obuersari Principis animo; Haec quae extorquentur, mea sunt; Hi qui spoliantur et atteruntur, mei sunt, quidquid in hos pecco, in me ipsum pecco. Fac ita geras imperium, ut facile gesti queas reddere rationem: quam si nemo exacturus est, hoc magis etiam a temet ipso debes exigere. Futurum est enim, idque breui, ut is abs te rationem exige, apud quem nihil tibi profuerit Principem fuisse, nisi quod tanto rigidiorem habiturus es iudicem, quanto grandior potestas tibi fuerit commissa. Ut unus sis totius orbis Monarcha, hunc exactorem nec fallere poteris, nec effugere, nec terrere, nec corrumpere. Postea quam te semel Reipublicae dedicasti, iam non est tibi liberum tuo more uiuere: personam quam suscepisti, sustineas, ac tuaris oportet. Nullus ad Olympicum certamen accedit, nisi prius secum expenderit, quid eius certaminis lex postulet. Neque queritur sibi molestum esse solem, aut puluerem, aut sudorem, aut si quid est aliud huius generis: quandoquidem haec omnia cum ipsa ludi ratione coniuncta sunt. Ita qui suscipit imperium, prius suo cum animo debet expendere, quas res Principes officium exigat. Consulendum alienis commodis, propria negligenda. Vigilandum, ut aliis dormire liceat. Laborandum, ut aliis liceat otiari. Summa praestanda morum integritas, cum in aliis mediocris innocentia satisfaciat. Priuatis affectibus omnibus exuendus est animus: et publicum gerenti negotium, nihil nisi de publico cogitandum. Benefaciendum etiam ingratis, etiam non intelligentibus, etiam inuitis. Haec si non placent, cur ad imperii munus accedis? aut cur forte traditum non cedis alteri? Quod si non licet, certe in huiusmodi quempiam reiice functionem, cuiusmodi te ipsum praestare oportebat. Apud Graecos sapientissime dixit sapiens quidam, quae praeclara sunt eadem esse difficilia. Proinde meminisse oportet, praestare bonum Principem, rem quidem esse omnium multo pulcerrimam, sed eamdem omnium longe difficillimam. Neque quidquam te moueat, si temporibus his quosdam uideris Principes ita uiuentes, ut difficilius sit agere mediocrem patremfamilias, quam eiusmodi Principem: nec omnino temere dictum uideatur ueteri prouerbio, aut Regem, aut fatuum nasci oportuit. Cum igitur caeteri mortales artem quam profiteri parent, prius adhibito studio discant, quanto maiori cura Principem oportet administrandi rationem praediscere? Ac caeterae quidem artes quatuor rebus potissimum constant, natura, praeceptis, exemplis, et usu. In Principe lene ac mansuetum ingenium requirit Plato. Nam actes et concitatos, ut ad disciplinas quidem idoneos fatetur, ita ad Remplublicam administrandam accommodos negat. Sunt naturae uitia, quae institutione curaque corrigi queant. At possit obtingere ingenium uel adeo stupidum, uel ita ferox ac uiolentum, ut in hoc formando frustra quis sumserit operam. Neronis natura corruptior erat, quam ut sanctissimus ille praeceptor Seneca potuerit efficere, quo minus pestilentissimus euaderet Princeps. Praecepta statim, ut diximus, instillanda sunt, eaque digna uero Principe, et certa: et ob hanc causam Plato uoluit sero Dialecticen attingi a custodibus, quod haec in utramque partem disserat, et minus firmas reddat de honesto, aut inhonesto opiniones. Exemplum administrandi potissimum ab ipso Deo petendum, et ab Homine Deoque Christo, e cuius dogmatis praecepta quoque sumenda erunt potissimum. Exercitatio, quae postrema pars est, non perinde tuta est in Principe; nihil enim magni sit, si citharas aliquot obterat, qui studet bonus esse citharoedus. At graue fuerit affligi Rempublicam dum Princeps discit administrare Rempublicam. Adsuescat quidem igitur iam inde a puero, sed quo melius iudicet, instructus decretis, assidere consultationibus, interesse iudiciis, adesse creandis magistratibus, audire Regum postulationes, uerum ne quid statuat, nisi multorum iudicio comprobatum, donec aetas et usus rerum certius iudicium pararit. Si uere dixit Homerus, non esse Principis solidam dormire noctem, cui tot hominum millia, cui tantae negotiorum moles commissae sunt, si non sine iudicio talem Aeneam suum fingit Virgilius, unde, quaeso, Principi sit otium, totos fallendi dies, imo perdendi maximam uitae partem alea, choreis, uenatibus, morionibus, et his etiam nugacioribus nugis? Subuertitur Respublica factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena sunt omnia, expilationibus immodicis plébes ad famem et laqueum adigitur. Opprimuntur ab iniquis Proceribus tenues: corrupti Magistratus, non quod ius est, sed quod libet faciunt, et inter haec uelut otiosus, tum aleam ludit Princeps? Non libet dormitabundum esse, qui clauo assidet, et in tantis rerum periculis stertit Princeps? Nullum mare tam graues habet tempestates umquam, quam omne regnum assidue. Semper itaque Principi uigilandum est, ne quid erret, qui non nisi plurimorum pernicie delinquit. Magnitudo nauis, aut mercium pretia, aut uectorum numerus, haud facit elatiorem bonum nauclerum, sed attentiorem. Ita bonus Rex, quo pluribus imperat, hoc uigilantior esse debet, non insolentior. Si cogitaris, quantam sustineas prouinciam, numquam deerit quod agas. Si consueris publicis delectari commodis, numquam deerit quo oblectes animum, ut iam bono Principi non uacet ineptis uoluptatibus otii taedium fallere.
[1,90] Quod a sapientissimis uiris praeceptum est, optimam uitae rationem esse deligendam, non iucundissimam, quod ea quae sunt optima, consuetudo denique soleat iucunda reddere, id Principi cum primis est faciendum. Si pictor ex tabula belle confecta uoluptatem capit, si agricola, si olitor, si faber suis fruitur laboribus, quid Principi debet esse iucundius, quam si contempletur Rempublicam sua opera redditam meliorem ac florentiorem? Ut negari non potest, operosam esse rem, bonum agere Principem, ita multo est operosius, malum agere Principem. Longe minus habent negotii, quae naturam et honesti rationem sequuntur, quam quae fucis et arte constant. Cum apud te recoles, hoc bellum prudenter effugi, bene seditionem illam quam minimo sanguine compescui, illo uiro ad magistratum adscito, probe consului Reipublicae meoque nomini, si uere Princeps es, mirum ni ingentem animo sentis uoluptatem. Atque ea demum uoluptas Christiano digna est Principe; huius materiam ipse tibi quotidie benefactis suppedita, plebeias illas oblectatiunculas uili popello relinque.
[1,91] Laudatur ab omnibus Solomon, qui cum integrum esset optare quidquid uellet, protinus accepturus quidquid petisset, non optarit opum uim, non totius orbis imperium, non exitium inimicorum, non insignem famae gloriam, non uoluptates, sed sapientiam: neque quamuis sapientiam, sed eam, qua posset regnum sibi creditum cum laude administrare. E diuerso damnatur ab omnibus Mida, cui nihil auro fuerit antiquius. At cur aliud in historiis, aliud in uita iudicium? Optamus Principi felicitatem, optamus uictoriam, optamus laudem, optamus longaeuitatem, optamus opulentiam. Si uere diligimus Principem, quin illud potius optamus, quod unum optauit Solomon? Et ne stulte uideatur optasse, hoc nomine laudatus est a Deo. Cur nihil minus ad rem pertinere iudicamus, quam id quod solum ad rem pertinet? Imo non desunt qui credant hoc ipsum ad imperii functionem officere, si sapiat Princeps. Languescit, inquiunt, animi uis, et redditur timidior. At ista temeritas est, non audacia: stupor, non animi uigor, ob hoc nihil timere, quod nihil iudices. Ex aliis fontibus petenda est Principis fortitudo. Ad istum modum plurimum audent iuuenes, sed plus etiam furiosi. Salutaris est timiditas, quae dum periculum indicat, docet uitare, quae a turpibus ac perniciosis institutis cohibet. Plurimum perspiciat oportet, qui unus prospicit omnibus: plurimum sapiat necesse est, qui solus consulit uniuersis. Quod Deus in pniuerso, quod sol in mundo, quod oculus in corpore, hoc oportet esse Principem in Republica. Prisci sapientes, quibus mos erat hieroglyphis uti, rerum aenigmatis uiuendi rationem adumbrantes, Regis imaginem ad hunc repraesentabant modum, ut oculum pingerent, addito sceptro, uitae rectitudinem, et animum nullis rationibus ab honesto deflectendum, cum prudentia, uigilantiaque summa coniunctum, significantes. Alii Regium sceptrum ad hunc modum effingebant, in summo erat ciconia, pietatis symbolum, in imo hippopotamus, animal efferum et noxium: illud, uidelicet, innuentes, si quid in Principe saeuiant affectus efferi, quod genus ira, uindictae cupiditas, rapacitas, uiolentia, ut eos motus pietas in patriam uincat prematque. Ad insolentiam fortunae licentia, rerumque successus inuitat, sed plus ualeat amor patriae.
[1,92] Apud Thebanos inter sacras imagines uisebantur olim, auctore Plutarcho, quae sederent sine manibus, harum prima oculis etiam carente. Quod sedent, admonet, magistratus ac iudices animo sedato esse oportere, nec ullis affectibus perturbato. Quod manibus carent, innuit, eos ab omni munerum corruptela puros et integros esse debere. Porro, quod Princeps oculis quoque caret, significat, Regem adeo non abduci muneribus ab honesto, ut nec ullius personae tangatur respectu, quo tantum auribus rem accipiat. Quin et in ipsis quibus ornatur insignibus philosophari discat. Quid indicat unctio Regia, nisi summam animi clementiam? Quid capitis diadema, nisi numeris omnibus absolutam sapientiam? Quid collo addita torques, nisi uirtutum omnium concentum et harmoniam? Quid gemmarum multiplici colorum gratia nitentium lumina, nisi uirtutum excellentiam, et quod quidquid honestum, id in Principe eximium esse oporteat? Quid ardens purpura, nisi uehementem erga ciues caritatem? Quid insignia, nisi ut maiorum suorum decora uel aequet, uel superet? Quid gladius praelatus, nisi huius praesidio patriam oportere tutam esse, tum ab hostibus, tum a scelerosis? Primum munus boni Principis est, quam optima uelle: proximum, quibus rationibus euitari, aut tolli mala, contra, bona, parmi, augeri, confirmarique possint, perspicere. In homine priuato fortasse satis est bona mens, cum et legibus admoneatur, et magistratus praescribant, quid sit agendum. At in Principe parum est bona mente praeditum esse, ut uelit optima, nisi accesserit sapientia, quae commonstret, quibus uiis id quod cupit, adsequi queat. Quantulum interest inter statuam marmoream, Croesi aut Cyri inscriptam titulo, diademate sceptroque magnifice insignitam, et Principem sine pectore? nisi quod illa nullius incommodo stupet, hic magno Reipublicae malo stultus est. Ne corporis aut fortunae bonis temet ipsum aestimes, sed animi. Nec aliorum laudibus te ipsum metiaris, sed tuis ipsius factis. Cum sis Princeps, uideto ne quam admittas laudem, nisi dignam Principe. Effert aliquis formam tuam, cogita ad istum modum laudari foeminas. Si quis admiratur facundiam, memineris istam Sophistarum ac Rhetorum esse laudem. Si robur et corporis uires praedicat aliquis, scias ita laudandos athletas, non Principes. Proceritatem extollit aliquis, sic tecum cogita, hic me recte laudet, si quid ex alto foret detrahendum. Est qui diuitias tuas laudibus uehat, fac cogites ita laudari negociatores. Puta te nihil adhuc audisse dignum Principe, dum audis istiusmodi praeconia. Quaenam igitur propria Principum laus est? Nempe, si a tergo pariter et fronte sit oculatus, g-blepohn, ut inquit Homerus, g-prossoh g-kai g-opissoh, hoc est, si quam plurimum sapiat, praeterita respiciens, futura prospiciens, deinde quidquid sapiat, patriae sapiat, non sibi: quamquam non alia ratione sibi magis potest sapere, quam si patriae sapiat. Si quis hoc pacto laudet Medicum, formosus est, robustus est, ac bonis lateribus, bene nummatus est, bellus est aleator, scite saltat, belle canit, docte ludit pila: nonne protinus tecum cogitabis, quid haec ad Medicum? At cum audieris eadem a stultis laudatoribus, multo magis cogita, quid haec ad Principem. In medico tria potissimum requiruntur. Primum, ut calleat artem medendi, noritque corporum et morborum uim, et quid cui malo debeat adhiberi. Proximum, ut sit bonae fidei, neque quidquam spectet praeter aegrotantis salutem: nam multos ambitio, aut lucrum huc adducit, ut uenenum ministrent pro remedio. Tertium, ut iustam curam ac diligentiam adhibeat. At eadem multo magis praestanda sunt Principi.
[1,93] Aristoteles in Politicis suis, quid tandem exigit a Principe uir Ethnicus? num Nerei formam, aut Milonis uires, num Maximini proceritatem, num Tantali talenta? Nihil horum. Quid igitur? Summam et absolutam uirtutem, in priuatis contentus mediocritate.
[1,94] Si potes simul esse Princeps et uir bonus, fungere pulcerrimo munere: sin minus, abiice Principem potius quam ut ea gratia uir malus fias. Virum bonum inuenire licet, qui bonum Principem non possit agere. At bonus Princeps esse non potest, qui non idem sit uir bonus. Quamquam nunc eo redierunt quorumdam Principem mores, ut haec duo multum inter se pugnare uideantur, uir bonus et Princeps: planeque stultum et ridendum habeatur in Principe praedicando boni uiri facere mentionem.
[1,95] Regem agere non potes, nisi te ratio rexerit, hoc est, nisi in omnibus consilium ac iudicium sequaris, non animi cupiditatem. Nec aliis potes imperare, nisi prius ipse parueris honesto.
[1,96] Absit procul ab animo Principis uox illa plus quam tyrannica: Sic uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas. Ac multo magis illa quae iam in publicam hominum exsecrationem abiit, Oderint dum metuant. Tyrannicum imo foemineum est, animi libidinem sequi, et pessimus diuturnitatis custos est, metus. Sit hoc perpetuum Principis decretum, laedere neminem, prodesse omnibus, praesertim suis: mala uel tolerare, uel mederi, prout iudicabit in rem communem expedire. Qui hunc animum non adfert ad Rempublicam, Tyrannus est, non Princeps. Si quis te pro Principe Tyrannum aut praedonem appellet, nonne uehementer commoueberis, et atrocia parabis supplicia? et merito. Est enim atrox, nec ullo pacto ferenda contumelia. At illud mihi iam cogites, uelim, quanto contumeliosior est in se ipsum, qui uolens talis est, qualem ille praedicat? Nam grauius est esse furem quam dici, et atrocius est uitiare uirginem, quam uitium exprobrare.
[1,97] Ut bene audias, id certissima consequeris uia, si qualem te cupis praedicari, talem temet ipsum exhibeas. Non est uera laus quae extorquetur metu, aut tribuitur ab adulatoribus. Et male agitur cum fama Principis, si huius praesidium in silentio minis indicto situm est. iam ut maxime tua sileat aetas, certe loquetur posteritas. Quamquam quis umquam tam formidabilis fuit Tyrannus, ut omnium linguas cohibere potuerit? In primis cauendum Christiano Principi, quod grauiter a Seneca scriptum est: Inter eos qui Reges appellantur, inueniri nonnullos, cum quibus si conferas Phalaridem, Dionysium, Polycratem, quorum et ipsa uocabula in omnium seculorum abominationem abierunt, indigni sint, qui Tyranni uocentur. Neque enim refert qua uia, sed quo tendas. Qui ad commodum publicum spectat, Rex est qui ad suum, Tyrannus. At quo tandem nomine censebimus istos qui suam felicitatem patriae malis alunt, et re praedones agunt, nomine Principes, sed falsissimo?
[1,98] Plato uetuit legibus suis, ne quis Deum ullius mali causam diceret, propterea quod natura bonus sit ac beneficus. At Princeps Dei simulacrum quoddam est, si uere Princeps sit. Quantum igitur abhorrent ab hoc exemplari, qui sic rem gerunt, ut quidquid malorum in Republica cooritur, id ipsorum uitio cooriatur?
[1,99] Nec audiendus est, si quis hic forte clamitet adulator: at istud est Principem in ordinem cogere. Imo qui Principi licere uult quod honestum non sit, is eum in ordinem cogit. Quid enim est aliud Principem in ordinem cogere, quam talem reddere, quale est hominum uulgus? ut irae, ut libidini, ut ambitioni, ut auaritiae seruie, ut stultitiae sit obnoxius? Indignum uero facinus et non ferendum, si hoc non licet Principi, quod non licet Deo. Non postulat sibi licere Deus, ut secus agat quam honesti dictat ratio: quod si faceret, iam nec Deus esset. Proinde qui Principi licere uult, quod pugnet cum natura ac ratione Principis, is demum illum Principis honore spoliatum unumquempiam e media plebe facit. Non pudeat Principem honesto parere, cui paret ipse Deus. Neque se putet minus esse Principem, si ad summi Principis imaginem pro uirili accesserit.
[1,100] Haec atque huiusmodi boni Principis semina statim inserant in rude pueri pectus, hinc parentes, hinc nutrices, hinc praeceptor, haec uolens discat, non coactus. Sic enim conuenit institui Principem, qui liberis ac uolentibus sit imperaturus. Discat amare uirtutem, horrere turpitudinem, et ab inhonestis pudore, non metu coerceatur. Et quamquam nonnulla boni Principis spes in emendatis moribus ac moderatis affectibus est sita, praecipua tamen est in rectis opinionibus. Nam mores malos aliquoties et pudor corrigit, deprauatos affectus uel aetas emendat uel admonitio. Caeterum ubi persuasum est, id cum uirtute coniunctum esse, quod procul abest ab honesto, et id egregium esse Principis munus, quod plus quam tyrannicum est, hoc est ubi fontes sunt infecti, a quibus omnes uitae proficiscuntur actiones, tum difficillimum fuerit mederi. Proinde in hoc primam ac praecipuam esse curam oportet instituentis, sicuti dictum est, ut prauas uulgi opiniones penitus ex animo reuellat si quae forte insederint, et salutares Christianoque Principe dignas inserat.
Caput secundum: De adulatione uitanda Principi.
[2,1] Atque id fieri non potest, nisi modis omnibus arceantur assentatores, cui pesti maxime obnoxia est magnorum Principum felicitas. Iam ipsa aetatis simplicitas huic malo praecipue patet, partim quod naturae propensione blandis magis gaudeat quam ueris, partim ob rerum imperitiam, quo minus suspicatur insidias, hoc minus cauere nouit. Et ne quis hoc ceu leue malum existimet negligendum, sciat florentissima summorum Regum imperia, linguis adulatorum fuisse subuersa. Nec usquam graui tyrannide legimus oppressam Rempublicam ubi non praecipuae partes tragoediae fuerint assentatorum. Perspectum habebat hoc Diogenes, ni fallor, qui rogatus, quod esset animal omnium maxime noxium; si de feris, inquit, sentis, Tyrannus; si de cicuribus, Adulator. Habet haec pestis blandum quoddam uenenum, sed adeo praesentaneum, ut olim hoc dementati Principes orbis domitores, nequissimis palponibus sese ludendos et equitandos permiserint: et in omnium rerum dominos hi teterrimi homunculi libertini, nonnumquam et serui dominabantur.
[2,2] Primum igitur prouidendum erit, ut nutrices adhibeantur, aut prorsus immunes ab hoc morbo, aut certe quam leuissime obnoxiae. Nam ipse sexus solet huic malo peculiariter obnoxius esse: deinde plerumque nutrices in matrum abeunt affectus, quarum uulgus liberorum ingenia saepenumero corrumpit indulgentia: imo totum hoc genus quoad fieri potest, arcendum a futuro Principe, natura pene ipsa duobus maximis affine malis, stultitiae et adulationi. Proxima cura erit, ut sodales adiungantur ingenio liberali, et alioqui in hoc formandi ab eo qui instituit, ut comes sint citra adulationem, ut ita consuescant urbane loqui, ne quid tamen in gratiam fingant aut mentiantur. Nam de praeceptore deligendo, iam dictum est.
[2,3] Neque mediocre momentum est in ministris, qui frequenter obsecundant cupiditatibus puerorum, uel ob stultitiam, uel quod hinc emolumenti nonnihil ad se rediturum sperent. Oportebit igitur hos, quoad fieri potest, cordatos et integros ad id muneris delegare, et insuper monitis ac minis ab assentando deterrere, ac rursum praemiis inuitare, ut sancte suo fungantur officio. Qua quidem in re magnopere conducet, si qui deprehensus fuerit hoc agere, ut alloquiis et obsequiis illiberalibus, Principis animum ad ea sollicitet, quae parum digna sunt Principe, is in aliorum exemplum publice det poenas, etiam capitis si delicti modus hoc postularit. Neque hoc cuiquam crudele uideri debet, si cum furem, qui pauculos nummos forte nactus sustulit, capite puniamus, idque praeter omnium legum ueterum exemplum: de eo extremum sumatur supplicium, qui id inficere uoluerit, quo nihil habet patria melius aut pretiosius. Quod si rei nouitas obstat, quo minus persuaderi queat (tametsi Alexander Romanus Imperator, Thurinum fumi uenditorem, palo alligatum, subiectis uiridibus lignis, fumo necari iussit) arte fieri potest, ut alia uia paretur exemplum, si qui forte de alio quopiam capitali facinore conuictus erit, tamen hoc titulo puniatur, quod Principis futuri mentem pestilenti adulatione corruperit. Si in poenis mali dati rationem conuenit expendere, plus laedit Rempublicam pestilens adulator, qui primam illam Principis aetatem tyrannicis opinionibus corrumpit et inficit, quam qui publicum aerarium expilarit. Qui Principis monetam adulterarit, in hunc exquisitis suppliciis animaduertitur: et propemodum praemium est iis, qui Principis animum corruperint.
[2,4] Atque utinam saltem apud Christianos minus uerum esset illud Carneadis apophthegma, qui negauit quidquam recte disci a Regum filiis, praeter artem equitandi, quod caeteris in rebus omnibus omnes obsecundent et assententur: at unus equus quoniam haud intelligit, patricius insideat an plebeius, diues an pauper, Princeps an priuatus, tergo excutit, quicumque parum scite insederit. At nunc saepenumero uidemus fieri, ut non nutrices solum ac sodales Ministrique, Principum liberis adulentur: uerum et ipse praeceptor moderatorque pueritiae, suum agat negotium, non huc spectans ut Principem dimittat meliorem, sed ut ipse discedat locupletior. Ad gratiam non raro loquuntur et ii qui de rebus sacris concionantur, aucupantes Principis et aulicorum fauorem: aut si quid reprehendunt, ita mordent, ut tum maxime adulentur. Non haec loquor, quod istos probandos existimem, qui seditiosis clamoribus de- bacchantur in uitam Priricipum, sed quod ab his citra contumeliam, boni Principis exemplar proponi cupiam, nec probari per assentationem in Christiano Principe, quae in Ethnicis damnarunt Ethnici: neque libere monent magistratus, neque satis amice consulunt consiliarii. Nam Proceres, quoniam fere studiis inter se dissentiunt, certatim omnes Principis fauorem ambiunt, sed quo premant aduersarium, uel ne quam ansam nocendi ministrent inimico. Adulantur Sacrifici, assentantur Medici. Nam ab Oratoribus aliunde missis, meras audire laudes, iam ubique solenne est. Supererat una sacra anchora, quae et ipsa saepenumero fallit: nimirum ii quos uulgus Confessores Regios uocat: ii si integri forent ac prudentes, certe in illo altissimo secreto possent amanter ac libere monere Principem. Verum plerumque fit, ut, dum suis quisque commodis studet, publicae utilitatis rationem negligat. Ac minus quidem laedunt Poetae Rhetoresque, quorum nemini iam ignotum est institutum, Principum laudes non ex ipsorum meritis, sed ex suo metiri ingenio. Longe pestilentius est Magorum ac Diuinorum genus, qui Regibus longaeuitatem, uictorias, triumphos, uoluptates et imperia pollicentur. Rursum aliis subitam mortem, cladem, molestiam, exsilium minantur, abusi ad id spe metuque, duobus praecipuis humanae uitae Tyrannis. Ad hunc ordinem pertinent Prognostae, qui ex astris futura praesagiunt, quorum an ulla sit ars, non est huius loci discutere. Certe ut nunc uulgo utuntur, non mediocrem pestem adfert rebus humanis.
[2,5] Sed est omnium pestilentissimum adulatorum genus, qui specie libertatis assentantur, ac miro quodam artificio dum repugnant, impellunt, dura obiurgant, laudant. Hos mire depinxit Plutarchus in libello cui titulum fecit, Quomodo dignosci possit amicus ab adulatore. Sunt autem duae aetates quae potissimum expositae sunt adulationi, pueritia ob rerum inscitiam, et senectus ob animi imbecillitatem. In quauis autem aetate stultitia, quae semper philautiam comitem ducit. At recte monuit Plato, periculosissimum esse adulandi genus, cura quis ipse sibi palpo est, et ob id sese facile praebet aliis idem agentibus, quod ipse iam sua sponte agebat.
[2,6] Est tacita quaedam adulatio et in picturis, statuis ac titulis. Sic Alexandro Magno adulatus est Apelles, pingens eum fulmen manu torquentem. Et Octauius Apollinis effigie pingi gaudebat. Eodem pertinent immanes Colossi, quos olim Imperatoribus erigebant, supra modum humanae magnitudinis. Fortassis hoc alicui leuiculum uidebitur, sed est nonnihil et in hoc momenti, ut Principem eo cultu habituque repraesentent artifices, qui sapiente grauique Principe maxime dignus sit. Et praestat aliquid agentem effingere, quod ad Rempublicam attineat, quam otiosum uelut Alexandrum in cognoscendis causis alteram aurem manu opposita claudentem. Aut Darium malum Punicum tenentem, aut Scipionem sponsam iuueni intactam restituentem, auro quod offerebatur reiecto. Huiusmodi salutaribus picturis decet ornari Principem aulas, non iis quae lasciuiam, fastum aut tyrannidem doceant.
[2,7] Iam in titulis haud equidem negarim Principi suum honorem esse tribuendum, malim tamen eiusmodi, qui nonnihil admoneant Principem officii sui, hoc est, malim Integerrimum, Incorruptissimum, Sapientissimum, Clementissimum, Beneficentissimum, Cordatissimum, Vigilantissimum, Moderatissimum, Patriae studiosissimum uocari, quam Inclytum, Inuictissimum, Triumphatorem, semper Augustum, ut ne commemorem interim Celsitudines, Sacras Maiestates, Diuinitates, et his etiam adulantiores titulos. Probo morem quo nunc Romanum Pontificem Sanctissimi titulo honorant. Dum enim haec audit assidue, commonefit quid ab illo praestari oporteat, et quid in illo sit pulcerrimum, non si ditissimus sit, aut latissime imperet, sed si sanctimonia praecellat.
[2,8] Quod si uitari non potest, quo minus haec audiat nonnumquam Princeps uel inuitus, tamen haud oportet dissimulare, quibus magis delectetur. Alexander Seuerus usque adeo fertur inuisos habuisse adulatores omnes, ut si quis salutasset abiectius, aut adulantius inflexisset caput, protinus cum conuicio submoueret hominem: quod si dignitas aut magistratus quempiam a conuicio uindicasset, hunc uultus austeritate castigabat.
[2,9] Praemonendus est igitur puer, ut hos titulos quos audire cogitur, in suum sibi uertat commodum. Audit, Pater Patriae: cogitet nullum umquam titulum Principibus additum, quam Patris Patriae, qui magis proprie quadraret in bonum Principem. Id igitur sibi agendum, ut hoc titulo dignus appareat. Ita si cogitat, admonitio fuerit: sin secus, adulatio.
[2,10] Inuictus dicitur, cogitet quam sit absurdum Inuictum dici, quem uincit iracundia, qui quotidie seruit libidini, quem captiuum quo lubet ducit agitque ambitio. Eum demum uere inuictum esse, qui nulli cedit affectui, nec ulla rerum specie ab honesto potest deflecti.
[2,11]Cum Serenissimus appellatur, succurrat Principis esse officium, omnia tranquillare, omnia componere. Quod si quis per ambitionem aut iram, seditionibus ac bellorum tempestatibus perturbat ac miscet uniuersa, hune titulus Serenissimi non ornat, sed uitium illi suum exprobrat. Cum dicetur Inclytus, cogitet nullum esse uerum decus, nisi quod a uirtute recteque factis proficiscitur. Quod si quem conspurcat libido, contaminat auaritia, foedat ambitio, quid aliud est Inclyti cognomen quam admonitio, si quis erret imprudens: conuicium, si prudens peccet?
[2,12] Cum audiet regionum titulos, non statim cristas erigat, ueluti tantarum rerum dominus: sed sic cogitet, quam multis bonum Principem debeo. Si Celsitudines, Maiestates, Diuinitates ingeret aliquis, meminerit haec non competere, nisi in eum qui ad Dei exemplum administre imperium, coelesti quadam animi magnitudine. Cum audiet solennes panegyricos, ne protinus credat, aut faueat suis laudibus, sed si talis nondum est, qualis praedicatur, admoneri se cogitet, detque operam ut ils laudibus aliquando respondeat. Si talis iam est, adniti debet, ut se ipso melior euadat. Quin ipsas etiam leges oportebit habere suspectas. Assentantur et haec nonnumquam Principi, nimirum, uel collectae uel conditae ab his qui Regibus aut Imperatoribus erant addicti. Cum negant Principem teneri legibus, eum semet illi submittunt, eum ius in omnia tribuunt, caueat ne statim putet sibi licere quidquid animo collibuit. Bono Principi tuto permitti possunt omnia, mediocri non omnia, malo nihil.
[2,13]Ac prudenter quidem Demetrius Phalereus ad euoluendos libros inuitat, quod saepenumero, quae non ausint admonere Principis amici, ex his cognoscat. Verum ad hoc prius antidoto praemuniendus est ad hunc modum. Hic quem legis, Ethnicus est, tu qui legis Christianus. Hic cum multa praeclare dicat, tamen exemplar boni Principis parum recte adumbrauit: caue ne quidquid usquam offenderis, id protinus tibi putes imitandum, sed omnia ad Christi regulam exigito.
[2,14]Ac primum quidem delectus habendus in auctoribus. Plurimum enim refert, quos libros primum legat et imbibat puer. Inficiunt animos colloquia mala; at non minus lectio mala. Abeunt enim in mores et in affectus mutae illae litterae, praesertim si nactae sint ingenium ad morbum ali- quem procliue: ueluti puer natura ferox ac uiolentus, haud magno negotio commouebitur ad tyrannidem, si non praemonitus antidoto, Achillem, aut Alexandrum Magnum, aut Xersem, aut Iulium legerit. At hodie permultos uidemus, Arcturis, Lanslotis, et aliis id genus fabulis delectari, non solum tyrannicis, uerum etiam prorsus ineruditis, stultis et anilibus, ut consultius sit in Comoediis, aut Poetarum fabulis horas collocare, quam eiusmodi deliramentis.
[2,15] Quod si quis meo uelit uti consilio, statim a tradita loquendi ratione, proponet Prouerbia Solomonis, Ecclesiasticum, et librum Sapientiae, non ut puer ab ostentatore interprete quatuor illis Theologorum sensibus torqueatur, sed ut paucis accommode commonstret, si quid ad boni Principis officium pertinet. Cum primis autem inserendus est amor et auctoris et operis. Regno destinatus es, hic regnandi docet artem. Regis es filius, Rex futurus, audies Regem omnium sapientissimum, quid doceat filium suum, quem ad regni successionem praeparat. Mox Euangelia. Et hic magni referet, quibus modis ad amorem auctoris et operis inflammetur animus pueri. Non parum etiam situm erit in dexteritate et commoditate interpretantis, ut breuiter, ut dilucide, ut plausibiliter etiam ac uiuide doceat, non omnia, sed quae potissimum ad Principis munus attinent, quaeque ad perniciosissimas uulgarium Principum opiniones ex animo reuellendas faciunt. Tertio loco Plutarchi Apophthegmata, deinde Moralia: nihil enim his sanctius potest inueniri, cuius et uitas proponi malim, quam cuiusquam alterius. Plutarcho proximum locum facile tribuerim Senecae, qui scriptis suis mire exstimulat et inflammat ad honesti studium, lectoris animum a sordidis curis in sublime subuehit, peculiariter ubique dedocens Tyrannidem. Ex Politicis Aristotelis, ex Officiis Ciceronis permulta decerpere licebit, non indigna cognitu. Sed sanctius hisce de rebus locutus est Plato, mea quidem sententia, et hunc ex parte secutus Cicero in libris de Legibus: nam de Republica interciderunt.
[2,16] Iam uero non negauerim, ex Historicorum lectione praecipuam colligi prudentiam, uerum ex iisdem summam perniciem hauries, nisi et praemunitus, et cum delectu legeris. Vide ne tibi important celebrata seculorum consensu nomina scriptorum aut Ducum. Herodotus, Xenophon, uterque Gentilis fuit, et plerumque pessimum proponunt Principis exemplar, etiam si in hoc ipsum scripserunt historiam, ut aut delectarent narratione, aut egregii Ducis imaginem effingerent. Sallustius, Liuius multa quidem praeclare, addo, erudite omnia, sed non omnia probant quae narrant, et quaedam probant haudquaquam probanda Principi Christiano. Cura Achillem audis, cura Xersem, Cyrum, Darium, Iulium, ne quid te rapiat magni nominis praestigium. Magnos ac furiosos latrones audis: sic enim illos aliquoties uocat Seneca.
[2,17] Et tamen si quid in horum gestis inciderit dignum bono Principe, id curabis ceu gemmam e sterquilinio colligere. Nullus enim umquam fuit Tyrannus usque adeo illaudatus, qui non aliqua immiscuerit, quae si uirtute gesta non sint, certe ad uirtutis exemplum queant accommodari. Permulta sunt in Phalaridis epistolis, quae sancto quoque Rege uideantur non indigna. Et satis Regaliter in Perillum crudelitatis instigatorem, suum retorsit inuentum. Permulta furiose Alexander, sed recte a Darii mulieribus captiuis abstinuit, et recte mulierem reduci domum iussit, ubi sensit esse coniugatam. Haec igitur e multis erunt excerpenda, et uehementius accendunt Ethnicorum, aut illaudatorum hominum exempla. Si sic sibi temperauit Tyrannus et a Christo alienus, si iuuenis et uictor hanc sanctimoniam praestitit hostium foeminis, quid me facere conuenit erga meas Principem Christianum? Si tantum fuit animi mulierculae, quid a uiro praestari decet? Si id probro datum es Ethnico Principi, et ab Ethnicis, quanto studio mihi uitandum, Christi religionem profitenti?
[2,18] Porro quibus rationibus oporteat exempla per amplificationem conferre, satis, opinor, indicauimus in libello, De Copia Rerum. Caeterum et uitiosa exempla in bonum deflecti possunt. C- Caesaris industriam, et animi sublimitatem quam ille male praestitit ambitioni, tu bene impende patriae commodis. Clementiam quam ille simulauit ad parandam fulciendamque Tyrannidem, tu ex animo adhibe ad conciliandam ciuium tuorum in te caritatem.
[2,19] Quin pessimorum Principum exempla nonnumquam magis accendunt ad uirtutem, quam optimorum aut mediocrium. Quem enim non auocet ab auaritia, Titi Vespasiani uectigal e lotio collectum, et foedissimo facto par dictum Lucri bonus est odor ex re qualibet. Et exsecranda uox Neronis, qua solet mandare magistratus, scis quid mihi sit opus, et cura ne quis quid habeat. His rationibus fiet, ut quidquid obuium fuerit in Historiographis, uertatur in exemplum recte agendi. E tanta Ducum turba, fac, optimos tibi deligas, uelut Aristidem, Epaminondam, Octauium, Traianum, Antoninum Pium, Alexandrum Mameam: nec hos tamen ita, ut totos uelis exprimere, sed quod in optimis sit optimum, id tibi deligas; alioquin est quod uites etiam in Dauide ac Solomone, Regibus a Deo laudatis.
[2,20] Alioqui quid fingi possit insanius, quam hominem Christi sacramentis initiatum, Alexandrum, Iulium, aut Xersem sibi proponere, quorum uitam incessunt etiam Ethnici Scriptores, si quibus iudicium fuit paulo sanius? A quibus ut superari turpissimum est, si quid recte gesserunt, ita totos imitari uelle Christianum Principem, extremae dementiae sit.
[2,21] Praemonendus est Princeps, ut nec ea quae in sacris uoluminibus legerit, continuo putet imitanda. Discat Hebraeorum pugnas et caedes, immanitatem in hostes, ad allegoriam esse uocanda, alioqui pestiferam esse horum lectionem. Longe aliud permissum pro ratione temporis illi populo, aliud traditum coelesti populo Christianorum. Quoties Princeps librum sumet in manum, hoc animo sumat, non ut delectetur, sed ut melior a lectione discedat. Facile inuenit unde reddatur melior, qui hoc uehementer studet ut melior fiat. Magna pars bonitatis est, uelle bonum fieri, ueluti qui morbum ambitionis, aut iracundiae, aut libidinis agnoscit et odit, et in hoc explicat librum, quo malo suo medeatur, is facile reperit, quo molestiam uel depellat, uel leniat.
[2,22] A nullis auditur uerum sincerius, aut commodius, neque minore pudore quam a libris. Sed tamen sic amicos assuefaciat Princeps, ut qui libere monent, intelligant se gratiam inire. Est hoc quidem eorum qui cum Principe consuetudinem agunt, ut in tempore, ut commode, ut amice moneant, sed tamen conueniet etiam parum dextre monentibus ignoscere, ne recte monituri, ullo exemplo deterreantur ab officio.
[2,23] In graui tempestate quantumuis docti nautae patiuntur sese a quouis admoneri. At regno numquam deest tempestas. Quis satis laudarit Philippi Macedonum Regis ciuilem prudentiam, qui liberum esse iussit eum a quo clam submonitus est, quod pallio subducto in genu parum decore sederet. Quod ille fecit in re leuicula, id multo magis faciendum Principi in rebus patriae periculosissimis, uelut in suscipiendis peregrinationibus, in nouandis legibus, in pangendis foederibus, in mouendo bello.
Caput tertium: Artes pacis.
[3,1] Iam tametsi prisci Scriptores uniuersam administrandae Reipublicae rationem, in duplices artes secuerunt, pacis et belli, et prior et praecipua cura debet esse Principis instituendi in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter moderanda pertinent, quibus hoc pro uirili conandum est, ne belli muniis umquam sit opus. Qua quidem in re uidetur illud in primis docendus Princeps, ut ditionem suam norit: Id quod tribus rebus potissimum consequetur, Geographia, Historia, et crebra regionum et urbium lustratione. Studeat igitur in primis, regionum ac ciuitatum situm, originem, ingenium, instituta, consuetudines, leges, annales ac priuilegia cognoscere. Nemo potest mederi corpori, nisi cognito. Nemo recte colit agrum, quem non nouit. Atque haec quidem diligentissime curat Tyrannus, sed animus non res distinguit bonum Principem. Inquirit corporis rationem Medicus, quo facilius subueniat, inquirit et ueneficus, sed quo certius occidat.
[3,2] Proximum, ut amet eam regionem cui imperat, nec aliter in eam sit adfectus, quam in auitum fundum bonus agricola, aut in suam familiam uir bonus, et illud in primis studio habeat, ut acceptam reddat meliorem, cuicumque successori traditurus: si liberi sunt, persuadeat patri pietas in filios: sin minus, persuadeat Principi pietas in patriam. Ac sibi subinde ceu faces admoueat ad excitandam in suos caritatem. Cogitet regnum nihil aliud esse quam ingens quoddam corpus, cuius ipse membrum aliquod insigne sit: dignos esse fauore, qui suas fortunas omnes, qui suam incolumitatem unius fidei commiserint. Frequenter ingerat sibi eorum exempla, quibus ciuium suorum commoditas ipsa uita fuit antiquior; postremo fieri non posse, ut Princeps noceat Reipublicae, quin ipse sibi noceat. Deinde modis omnibus dabit operam, ut uicissim ametur a suis, sed ita, ut nihilo secius auctoritate polleat apud eosdem. Ac beneuolentiam stultissime quidam incantamentis et anulis magicis sibi conciliare nituntur, cum nullum sit incantamentum efficacius ipsa uirtute, qua nihil esse potest amabilius, et ut ipsa uere bonum est et immortalis, ita ueram et immortalem comparat homini beneuolentiam.
[3,3] Proximum huic philtron, ut amet qui cupiat redamari, ut eadem uia sibi adiungat ciues suos, qua Deus sibi conciliat uniuersos, nempe bene merendo.
[3,4] Falluntur et hi qui largitionibus, epulis, praua indulgentia sibi multitudinis animos conciliant. Et paratur hisce rebus nonnulla popularis gratia potius quam beneuolentia, uerum ea neque uera, neque duratura. Alitur interea mala populi cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immensum increuit, iam nihil satis esse putat: et tumultuatur, nisi per omnia cupiditatibus responsum fuerit: atqui istud est corrumpere tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu uenire Principi in populo, quod stultis maritis solet, qui uxorum amorem quem uirtute et recte factis parare oportuit, blanditiis, muneribus et obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut nec amentur, et pro frugi ac bene moratis, fastidiosas habeant et intractabiles, pro morigeris querulas et obstreperas. Aut quod euenire solet mulierculis, quae uiros suos ueneficiis ad amorem adigere nituntur, ut pro sanis habeant dementes.
[3,5] Primum discat uxor, quomodo et quibus nominibus sit amandus maritus, deinde ille talem praestet, qui recte possit amari: Ita populus adsuescat optimis, et Princeps quod optimum est, praestet. Diu diligent, qui iudicio diligere coeperint.
[3,6] In primis igitur qui uolet amari a suis, eum praestet Principem, qui mereatur amari: deinde nonnihil profuerit tenere rationem, qua commodius irrepat in animos omnium. Hoc primum agat Princeps, ut qui sunt optimi, optime de se sentiant, et ab illis probetur, qui sunt omnibus probati: hos habeat familiares, hos in consilium adhibeat, hos ornet honoribus, hos plurimum apud se ualere patiatur. Ad hunc modum compendio fiet, ut omnes de Principe quam optime sentiant, qui fons est omnis beneuolentiae. Noui Principes per se non ita malos, qui non ob aliud in odium publicum uenerint, nisi quod nimium licere paterentur iis de quibus uniuersa multitudo male sentiebat, ex horum moribus Principum ingenium aestimante populo. Equidem optarim Principem natum et educatum apud eos quibus sit imperaturus, quod optime coeat et coalescat amicitia, quoties a natura proficiscitur initium beneuolentiae. Vulgus et bona ignota horret oditque: contra, mala nota nonnumquam amantur. Ea res geminum adferet commodum: nam et Princeps propensior erit in suos, et omnino magis pro suis habebit, et populus magis ex animo fauebit, et libentius agnoscet suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur, receptae iam Principum cum exteris, et maxime cum semotis nationibus affinitates. Magnam uim ad beneuolentiam conciliandam habet genus et patria, et ueluti quidam communis utrisque genius. Huius bonam perire partem necesse est, germanum illum ac natiuum affectum confundente matrimoniorum mixtura. Verum ubi natura mutuae caritatis fecit initium, ibi conueniet eam caeteris item rationibus augere et confirmare: ubi secus est, ibi tanto sollicitius adnitendum, ut mutuis officiis, et moribus fauore dignis, beneuolentia colligatur. Sed quod fit in coniugiis, ut initio uxor obsequatur uiro, et uir nonnihil concedat et indulgeat uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim coalescat amicitia, idem fieri conuenit in Principe aliunde adscito. Mithridates omnium gentium quibus imperabat, linguas didicerat, quas numero uiginti duas fuisse proditum est. Alexander Magnus apud quantumuis barbaras nationes agens, initio cultum et mores imitabatur, hac uia sese in illorum insinuans beneuolentiam. Idem Laudatum est in Alcibiade.
[3,7] Nihil aeque multitudinis animum alienat a Principe, quam si foris agere gaudeat, quod negligi uideatur ab eo, cui praecipue uellet esse curae. Tum quod exigitur, quoniam alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari uectigal interpretatur, sed alienis praedam obiici. Proinde neque patriae quidquam molestius aut perniciosius, neque Principi periculosius quam longinquae peregrinationes, praesertim si diutinae sint. Nam ea res omnium opinione, et Philippum nobis ademit, et non minus afflixit ditionem illius, quam bellum tot iam annos cum Gelriis gestum.
[3,8] Ut inter apes Rex medio agmine cingitur, nec usquam prouolat, ut cor in meditullio corporis, ita conuenit Principem semper obuersari inter suos.
[3,9] Duae potissimum res sunt, ut in Politicis tradit Aristoteles, quae subuertunt imperia, odium et contemtus. Odio opponitur beneuolentia, contemtui auctoritas. Itaque Principis partes erunt diligenter obseruare, quibus haec parentur, illa uitentur. Odium conflatur saeuitia, uiolentia, contumeliis, morositate, difficultate, rapacitate. Et facilius concitatur odium, quam excitatum placetur. Modis omnibus igitur cauendum bono Principi, ne qua occasione a caritate suorum excidat. Crede mihi, magno satellitio nudatur, qui fauore populi destituitur. Contra beneuolentia multitudinis conciliatur his moribus, ut dicam in genere, qui plurimum absint a Tyrannide: clementia, comitate, aequitate, ciuilitate, benignitate. Benignitas exstimulat ad officium, praesertim si conspexerint iis esse praemium apud Principem, qui de Republica bene mereantur. Clementia, male sibi conscios inuitat ad meliorem frugem, dum ueniae spem ostendit iis qui superioris uitae errata nouis benefactis studeant pensare, grata interim et integerrimis contemplatione naturae humanae. Ciuilitas ubique aut amorem gignit, aut certe lenit odium, uerum ea in magno Principe longe gratissima multitudini.
[3,10] Contemtus potissimum contrahitur studio uoluptatum, libidinis, uinolentiae, comessationum, aleae, morionum, scurrarum, tum autem stultitia socordiaque. Et his diuersis rebus paratur auctoritas, nimirum, prudentia, integritate, temperantia, sobrietate et uigilantia. His igitur rebus sese commendet Princeps, qui uere cupiat auctoritate pollere apud suos. At ridicule quidam ita se magni habendos credunt apud suos, si strepitu, cultu luxuque sese quam maxime ostentent. Quis enim magnum putat Principem auro aut gemmis ornatum, cui norunt omnes tantum esse quantum uult? Et interim quid aliud ostentat quam calamitatem suorum ciuium, suo dispendio hunc alentium luxum? Denique quid aliud docet hac ratione suos, nisi seminarium scelerum omnium? Sic colatur, sic uiuat bonus Princeps, ut ex huius uita caeteri proceres ac ciues, frugalitatis ac sobrietatis exemplum capere possint.
[3,11] Sic agat domi, ut nullius interuentu deprehendi possit. Et foris haud decet usquam Principem conspici, nisi semper aliquid agitantem, quod ad publicam faciat utilitatem. Ex oratione certius quam ex amictu Principis animus cognoscitur. Spargitur in uulgus quidquid ab ore Principis fuerit exceptum. Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae loquitur uirtutem sapiant, et mentem bono Principe dignam prae se ferant.
[3,12] Nec praetereundum est Aristotelis hac in re consilium, ut Princeps qui uolet odium suorum effugere, ac beneuolentiam alere, quae sunt odiosa, deleget aliis, quae plausibilia, per se faciat. Hoc pacto magna pars inuidiae defluet in eos, per quos res administratur, praesertim si fuerint et alias inuisi populo. Rursus in beneficiis solida gratia ad unum Principem pertinebit. Addam et illud, conduplicari beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur, et si uerbis amicis commendetur. Quod si quid negandum erit, id blande placideque fieri conueniet. Si quid puniendum, minuendum nonnihil de praescripta legibus poena, et ita sumendum supplicium, ut appareat Principem huc inuitum descendisse.
[3,13] Neque satis est, si Princeps suos unius mores integros et incorruptos praestet Reipublicae. Non minus adnitendum, ut quoad licet, uniuersam suam familiam, proceres, amicos, ministros, magistros sui similes habeat: hi membra sunt Principis, et horum sceleribus conflatum odium in ipsum redundat Principem. At istud difficillimum est, inquiet aliquis. Facilius fuerit, si curet optimos in suam familiam allegere: deinde si fecerit, ut hi intelligant ea maxime placere Principi, quae maxime sint in rem populi: alioqui fit saepenumero, ut negligente aut etiam conniuente ad ea Principe, sceleratissimi homines sub praetextu Principis, tyrannidem exerceant in plebem: et dum uidentur illius agere negotium, pessime consulunt eius nomini. Alioqui tolerabilior est Reipublicae status, ubi Princeps ipse malus est, quam ubi Principis amici mali. Unum Tyrannum utcumque ferimus. Quandoquidem unius auaritiam facile populus explet: unius libidini, non magno negotio fit satis: unius saeuitiam satiare licet, at tot Tyrannos explere grauissimum est.
[3,14] Omnis nouatio quoad fieri poterit, fugienda Principi. Nam etiam si quid in melius commutetur, tamen ipsa nouitas offendit. Nec umquam sine tumultu commutatus est uel Reipublicae status, uel publica ciuitatis consuetudo, uel leges olim receptae. Proinde si quid erit eiusmodi ut ferri possit, non erit innouandum, sed aut tolerare conueniet, aut commode ad meliorem usum deflectere. Rursum si quid erit eius generis, ut tolerandum non sit, id erit corrigendum, sed arte ac paullatim.
[3,15] Permagni refert, quem scopum sibi proponat is qui gerit Principatum; nam si parum recte destinarit, tota aberret uia necessum est. Summum igitur boni Principis decretum esse debet, ut non solum tueatur praesentem Reipublicae felicitatem, uerum etiam florentiorem reddat quam acceperit. Caeterum cum tria sint bonorum genera, ut Peripateticorum more loquamur, uidelicet, animi, corporis, et externa, cauendum erit ne horum ratio praepostere habeatur, ut ciuitatis felicitatem externis illis bonis potissimum metiatur. Nam haec quidem non oportet alio pacto comparare, nisi quatenus ad animi corporisque bona pertinent: hoc est, ita demum existimet ciues suos esse felicissimos, non si ditissimos habeat, aut optima corporis ualetudine, sed si iustissimos ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam minime feroces aut factiosos, si quam maxime concordes. Cauendum et illud, ne pulcerrimarum rerum falsis uocabulis decipiatur, quo quidem e fonte quidquid est malorum in orbe, fere scatet ac proficiscitur. Neque enim uera felicitas est, cum populus otio luxuque diffluit: neque uera libertas, ubi cuique quod libuit, licet. Nec seruitus est, ad legum honestarum praescriptum uiuere, neque tranquilla Respublica cum ad omnem Principis nutum obsecundat populus, sed cum bonis paretur legibus, et Principi bene consulenti iuxta legum dictamen. Nec aequalitas est, idem omnium praemium, idem ius, idem honos: imo haec est nonnumquam summa inaequalitas. Illud in primis admonendus est Princeps gubernaculis admouendus, praecipuam Reipublicae spem sitam esse in recta educatione puerorum, id quod prudenter docuit Xenophon in Institutione Cyri. Nam rudis aetas ad quamuis disciplinam sequax est. Proinde cum primis habenda cura de ludis publicis ac priuatis, de uirginum institutione, ut statim sub optimis et incorruptissimis praeceptoribus, simul et Christum imbibant, et honestas litteras reique publicae salutares. Hac ratione fiet, ut non sit opus multis legibus, aut suppliciis, nimirum, ciuibus suapte sponte, quod rectum est, sequentibus.
[3,16] Tantam uim habet educatio, ut Plato scripserit, hominem recte institutum, in diuinum quoddam animal euadere, contra, perperam educatum, in immanissimam quamdam degenerare belluam. Nihil autem magis refert Principis, quam ut ciues suos habeat quam optimos.
[3,17] Danda erit igitur opera, ut protinus adsuescant optimis, propterea quod quaeuis musica suauissima est adsuefactis. Et nihil est difficilius, quam reuellere hominem ab his quae longo iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum fuerit admodum difficile, si Princeps ipse quae sunt optima sequetur. Tyrannidem sapit, imo sycophanticum est, ita tractare plebem; ut immanem aliquam belluam tractare solent bestiarii, quibus id in primis studio est, ut obseruent, quibus rebus deliniatur, aut irritetur, deinde utcumque commodum uidetur commouent, aut demulcent, ut grauiter dictum est a Platone. Nam istud est abuti plebis affectibus, non illi consulere. Quod si populus erit intractabilis, et suo ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad tempus, et paullatim ad tuum institutum inducendus, uel arte quapiam, uel fuco salutari. Quemadmodum uinum cum bibitur, primum paret, donec sensim illapsum uenis totum hominem in suum ius rapiat.
[3,18] Et si nonnumquam negotiorum procellae, et opiniones publicae, Principem nonnihil reuocant ab instituto, cogiturque seruire tempori, tamen haud desinet, quoad potest reniti, et quod hac non successit, alia conari uia.
Caput quartum: De uectigalibus et exactionibus.
[4,1] Si quis excutiat Veterum Annales, reperiet plerasque seditiones ex immodicis exactionibus ortas fuisse. Proinde curandum erit bono Principi, ut quam minimum irritentur hisce rebus animi plebis. Gratuito si potest imperet. Sublimius est Principis officium, quam ut mercenarium esse deceat. Et bonus Princeps habet, quidquid ciues possident amantes. Fuere complures Ethnici, qui ex rebus bene pro Republica gestis, nihil in aedes suas intulerunt, praeter gloriam. Fuit unus et alter, qui hanc quoque contemserint, ueluti Fabius Maximus, et Antoninus Pius. Quanto magis oportet Christianum Principem, conscientia recti contentum esse, praesertim cum ei militet qui nullum recte factum non amplissimis praemiis repensat? Sunt quidam qui nihil aliud agant apud Principes, quam ut nouis subinde titulis repertis quamplurimum emungatur a populo, ac tum se Principum rebus probe consulere credunt, perinde quasi hostes sint suorum ciuium. Atqui hos qui libenter audit, is sciat se a Principis uocabulo plurimum abesse.
[4,2] Hoc potius studendum, et in hoc excogitandae rationes, ut quam potest minimum exigatur a populo. Commodissima fuerit augendi uectigalis ratio, si Princeps sumtus superuacaneos amputarit, si ministeria otiosa reiecerit, si bella et his simillimas peregrinationes uitauerit, si officiorum rapacitatem cohibuerit,