FLORI EPITOMAE DE TITO LIVIO BELLORVM OMNIVM ANNORVM DCC LIBRI DVO
LIBER SECVNDVS

I. De legibus Gracchanis.
II. Seditio Tiberi Gracchi.
III. Seditio C. Gracchi.
IV. Seditio Apuleiana.
V. Seditio Drusiana.
VI. Bellum adversus socios.
VII. Bellum servile.
VIII. Bellum Spartacum.
IX. Bellum civile Marianum.
X. Bellum Sertorianum.
XI. Bellum civile sub Lepido.
XII. Bellum Catilinae.
XIII. Bellum civile Caesaris et Pompei.
XIV. Bellum Caesaris Augusti.
XV. Bellum Mutinense.
XVI. Bellum Perusinum. Triumviratus.
XVII. Bellum Cassi et Bruti.
XVIII. Bellum cum Sexto Pompeio.
XIX. Bellum Parthicum sub Ventidio.
XX. Bellum Parthicum sub Antonio.
XXI. Bellum cum Antonio et Cleopatra.
XXII. Bellum Noricum.
XXIII. Bellum Illyricum.
XXIV. Bellum Pannonicum.
XXV. Bellum Dalmaticum.
XXVI. Bellum Moesum.
XXVII. Bellum Thracicum.
XXVIII. Bellum Dacicum.
XXIX. Bellum Sarmaticum.
XXX. Bellum Germanicum.
XXXI. Bellum Gaetulicum.
XXXII. Bellum Armeniacum.
XXXIII. Bellum Cantabricum et Asturicum.
XXXIV. Pax Parthorum et consecratio Augusti.

I. Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? Quid tam aecum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regentem provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat. Nam et a senatu in equidem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi para populi erant, et tum relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?

II. Primam certaminum facem Ti. Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps. Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis, sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, ne populus gentium victor orbisque possessor laribus ac focis suis exsultaret, quacumque mente rem ausus ingentem, postquam rogationis dies aderat, ingentis stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas; et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur. Sic triumvir creatus dividendis agris cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum? quos agris moverat. Caedes a foro coepit, Inde cum in Capitolium profugisset plebemque ab defensionem salutis suae manu caput caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.

III. Statim et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C. Gracchus. Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur, iamque minius et inpotens altero tribunatu secunda plebe volitatis, obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit. Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est. Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.

IV. Nihilo minus Apuleius Saturnius Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus ... *** Occiso palam comitiis A. Ninnio competitore tribunatus subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notores, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat. Cum tot tantisque ludibriis exsultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur. Vnus tamen exstitit, qui mallet exsilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa, cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret. Quippe ut satellitem furoris sui Claudium consulem faceret, C. Memmium competitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem ex satellitibus suis se appellatum laetus accepit. Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies; pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curai est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque coopertum in ipsa quoque morte laceravit.

V. Postremo Livius Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus, dum aliud captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec prima illius flamma posset sustineri et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret. Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum haberent in manu, interceptis vectigalibus peculabantur suo iure rem publicam; senatus exsilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat. In hoc statu rerum pares opibus, animis, dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio accesserat) equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere. Signa et aquilae et vexilla deerant: ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit. His ut motibus resisteret Drusus, plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque socios ad plebem spe civitatis erexit. Exstat vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum. Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur. Ausus tamen obrogare legibus consulo Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguinis in os et oculos redundaret. Sic per vim latae iussaeque leges, sed pretium rogationi statim socii flagitare, cum interim imparem Drusum aegrumque rerum temere moratum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit. Nec ideo minus socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.

VI. Bellum, quod adversus socios gestum est, sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam; si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est; nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant. Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit. Qui hac clade tristius? quid calamitosius? cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgerent; cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius Marsos et Paelignos, Latinos Afranius, Vmbros Plotius, Egnatius Etruscos, Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum et gentium arbiter populos ipsum se regem non posset, ut victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma peteretur.

Primum fuit belli in Albano monte consilium, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras inmolarentur. Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderat ab urbe legatis. Hoc fuit inpii belli sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae duce et auctore belli discursante Poppaedio diversa per populos et urbes signa cecinere. Nec Hannibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, esse Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria, Picentia caedibus, ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis. Nam ipse Iulius Caesar exercitu amisso cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam etiam urbem perviam fecit. Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; adgressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites; Strabo vero Pompeius omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium diis litaretur utcumque.

VII. Utcumque, etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est, quis aequo animo ferat in principe gentium populo bella servorum? primum servile bellum inter urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum; sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox imperio per diversa terrarum occupato, qui crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? terram frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundis civium Romanorum tenebatur. Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere. Syrium quidam nomine Eunus—magnitudo cladium facit ut meminerimus—fanatico furore simulato dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servom quasi numinum imperio concitavit; inde ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulpure et igne stipaverat, leniter inspirant flammam inter verba fundebat. Hoc miraculum primo duo milia ex obviis, mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum; regisque, ne quid malis deesset, decoratus insignibus castella, victos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare ipsos pudet—castra Manli, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuisset, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est. Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset? reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.

Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signi ordinat. Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas saeviebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema delevit; comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissent se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent. Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum multitudo contendit, inter rixantium manus praeda lacerata est.

VIII. Enimvero et servilium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio, quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem. Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris europe Capua; servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines non modo effugisse contenti, iam et vindicari volebat.

Prima sedes velut ara Veneris mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis impetu castra rapuerunt; inde alia, castra Vareniana, castra deinceps Thorani; totamque pervagarunt Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam. Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto desset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertos, inde latro, deinde in honorem virium gladiator. Qui defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerator tum fuisset. Inde iam consulares quoque adgressus in Appennino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Gai Crassi castra delevit. Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit. Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgunt pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgulis in rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta dignam viris obiere mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.

IX. Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale bellum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent. Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero—pro facinus—qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.

Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu maiore quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia; mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria; ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.

Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit. Inde cum consuli Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas, suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendio viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, Gallos etiam Senones evaserat, quasi captivam victor insedit. Tum ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum alioque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.

Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, cum de revocandis quos senatus hostes iudicaverat ad populum referretur; cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Redit ab Africa clade maior; si quidem carcer, catenae, fuga, exilium horrificaverant dignitatem. Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia—pro nefas—et ergastula armantur, et facile invenit exercitum miser imperator.

Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat expulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur. Mox in urbe quadruplici agmine intratur. Diverse copias Cinna, Marius Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquando saevius quam aut in Punica aut in Cimbrica urbe saevitur. Octavi consilis caput pro rostris exponitur, Antoni consularis in Mari ipsius mensis. Caesares a Fimbria in penatibus domorum suarum trucidantur, Crassi partes et filius in mutuo alter alterius aspectus. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum. Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit. Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti. Haec tot senatus funera intra Kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Qui futurum fuit, si annum consulatus inplesset?

Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit; quippe cum hinc octo legiones, inde quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret. Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Volturno signa concurrunt, et statim Norbani fusus exercitus, statim omnes Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae. Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti. Quantum funerum in foro, in circo, in patentibus templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur. Lamponius atque Telesinus, Samnitium duces, atrocius Pyrrho et Hannibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant. Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui bello finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta amplius milia Sulla concidit: bellum erat.

Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperarent, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur: novi generis edictum. Piget post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus lancinatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulchrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra moreretur. Possis singulorum hominum singulorum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum—facinus indignum—non expugnat aut obsidet iure belli; sed quod modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.

X. Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit. Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparavit Hispani militis vigor quam Romano duce. Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit regemque classe iuvit.

Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Herculeius proluderent; mox hoc apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades. Tum illis ad populationes agrorum, his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, Clunia, Valentia, Auxuma et infame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.

XI. Marco Lepido Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit. Cupidus namque rerum novarum per insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae. Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labefactabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa rescinderentur. Ergo cum turbidis concionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat. Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant. A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit. Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace contenti fuerunt.

XII. Catilinam luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae compulere. Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Hannibal videretur optasse, quibus—o nefas—sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hoc omnis inmanissimi facinoris satellites habuit. Additus est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, nisi amplius esset, propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentium. Tum consul habito senatu in praesentem rem peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque palam ac professo incendium suum restincturum ruina minaretur. Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitat. Et isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebat. Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.

XIII. Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis externis viribus opprimi posset. Itaque invidens Fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit.

Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem se praecluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis, omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus; si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegypton subito transiluit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam remigravit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum qui victi erant, odia victoris sese caede satiarent.

Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto urbe polleret recentesque victorias. Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper oblicus detractare Pompeium actisque eius obstrepere. Hinc dolor transvorsum egit et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat.

Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Gallicam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam; tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerisque concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas, Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. De successione Caesaris senatus idemque Pompeius agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, tum dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria, Thermus. Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu! modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naves fugiebat. Nec Pompei ad Italia quam senatus ab urge fuga turpior: quam paene vacuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. Aerarium quoque sanctum, quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.

Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinam ausa, etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.

Anceps variumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Gnaei pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem opsidere et ab oppido intercludere adgreditur. Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis rediit et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem compulit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.

Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius adversis radiarentur; quippe cum fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius illa Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Vna, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque per et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.

Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo impatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Exstat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius: "Quid times? Caesarem vehis". Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia. Caesar pro natura ferox conficiendae rei cupidus ostentare aciem provocarem, lacessere; nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid his obessent obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem faceret; ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt: iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, imperii, generis humani facta commissa sunt. Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit; trecenta amplius milia hinc illic praeter auxilia, reges et senatum. Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine theatri sui audiens plausum in modum planctus circumsonantem et mare cum pullo pallio—nefas—apud principia conspectus est. Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio—sic inter cadavera repertus—libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat.

Sed nec minus admirabilior illius exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in equis viderentur. Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est; nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. Multus eo proelio Caesar mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficax "miles, faciem feri!", altera ad iactatione conposita "parce civibus!", cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in Parthos, Africam vel Aegypton agitaret, ut denique in Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis, spadonum et, ne quid malis desit, Septimi desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur.

Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bellum? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. Et in Aegypto quidem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleopatra regis soror, adfusa Caesaris gentibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo quod talis passa videbatur iniuriam, odium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si fuisset occasio. Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato sue consilio, ut illud ingruentibus hostium teli saxisque peteretur. Tunc receptus a classicis, suis undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.

In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesar filius vinceretur. Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat. Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicato est Caesaris, ante hoste victum esse quam visum.

Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hunc reliquias partium naufragatum quidam fugae, aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. Sparsae magis quam oppressae vires erant; auxerant sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt. Et primum strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Stati exercitus in fugam, nec duces fortius quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium. Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente respondit hoc ipsum: "Bene se habet imperator". Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, cum interi semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam velut altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatur manu pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis manus in ipso volnere reliquit.

Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Martem concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret. Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, tempore fluctus procellae, viri, naves, armamenta confligeret! Adde situs ipsius formidinem, urgentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauretaniae litora, mare et intestinum et externum imminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. Mox circa obsidione urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hoc atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occideret, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensum esset; "Quo usque?" novissime illud inusitatum Caesaris oculis—nefas—post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum recto dedit, quos, etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis quam virtute resistere. Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare, hortari, increpare, per totum denique agmen oculis, manibus, clamore volitare. Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes invectus simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. Quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victoribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se Mundam recepisset, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur—foedum etiam in barbaros. Sed videlicet victoriam desperantibus Pompeis liberis, Gnaeum proelio profugum, cruore saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat!—interficit; Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit. Caesarem in patriam victor invehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauros et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!

Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur). Itaque non ingratis civibus omnes unum in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. Nec diutius lata dominatio est, set Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedam principis. Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans. Ibi in curuli sedentem cum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, terrarum orbem civili sanguine inpleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.

XIV. Populum Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statum pristinum liberatis videbatur. Et redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesarianae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia; dum Antonius varius ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem ***.

Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. Marco Antonio Publio Dolabella consulibus, imperium Romanum iam ad Caesarem transferente Fortuna, varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus, terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.

XV. Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum. Quippe cum intra octavum decium annum tenerum et obnoxium et opportunum iniuriae iuvenem videret, ipse plenae ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis hereditatem, ipsum insectari probris, cunctis artibus cooptationem Iuliae gentis inhibere, denique ab opprimendum iuvenem palam arma moliri. Et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus suis Decimum Brutum obsidebat. Octavius Caesar, et aetates et iniuria favorabilis, et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus—quis crederet?—consulem adgreditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris. Tunc quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.

XVI. Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessumum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis audaciae uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando iterum in arma ierat. Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae morus redegit compulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.

Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia. Lepidum divitiarum cupido, quarum spes ex perturbatione rei publicae, Antonium ultiones de his qui se hostem iudicasset, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutabat. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam numerum centum et quadraginta senatorum. Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate rei ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? Nam Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput illis suis rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne in inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.

XVII. Brutus et Cassius sic C. Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt. Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim a curia in Capitolium confugerat. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant. Igitur cum appareret, quae strages rei publicae immineret, displicuit ultio, cum caedes probaretur. Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculis ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.

Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi comparatis ingentibus copiis eadem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia destinatae cladis signa latuerunt. Nam et signis insedit examen et adversae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se optulit, et, quae esset interrogata, "Tuus", inquit, "malus genius", ac sub oculis mirantis evanuit.

Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia, aves victimaeque, promiserant. Sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, ut—par ultrimque discrimen—captas sint hinc Caesaris castra, inde Cassi. Sed quanto efficacior est fortuna quam virtus! Et quam verum est, quod moriens efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret—ita enim non superesse bello convenerat—ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. Qui sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non sui manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.

XVIII. Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispaniam occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniamque habebat; iam et classe medium mare insederat. O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, Formias, Volturnum, totam denique Campaniam, Pontias et Aenariam, ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus Caesaris naves et incendit et demersit; nec ipse tantum, sed Mensas et Menecrates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi per litora cuncta volitabant. Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno hoc putabant, ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius—tamen feriretur. Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans "hae sunt" inquit "carinae meae"; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis, Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent. Sed inportunitates Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat: detrectare coepit foederis pactum.

Itaque et ille ad arma rursus, et in totis imperii viribus classis in iuvenem comparata est, cuius molitio ipsa magnifica. Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus, Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne reperiretur.

XIX. Quamvis in Cassio et Bruto parte sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius. Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu et luxuria primum hostem, deinde cives, tandem etiam terrore saeculum liberavit.

Parthi clade Crassiana altius animos erexerat civilesque populi Romani discordias laeti acceperant. Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt et erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque—qui furor scelerum!—sollicitaverat hostes in auxilium. Et illi Pacoro, duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem a gladio impetravit. Denique, ablata Syria, emanabat latius malus hostibus sub auxilii specie sib vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatos Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset. Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.

XX. Expertis invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virum mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum. Sed—immensa vanitas hominis—domus titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum fecit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna hostium manus ex improviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit et missis undique sagittis duas legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Vnus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit: iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peteremque montis; sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat; adfuit tamen. Deletae reliquiae copiae forent, nisi urgentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita secutis caesorum speciem praebuissent. Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem: "Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis." Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades. Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae [fluvius] infestiores, novissime quae iam ab invalidis et audite hauriebantur noxiae etiam dulces fuere. Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tamen perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vecordia ferocior aliquando factus est, quasi vicisset, qui evaserat.

XXI. Furor Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu libidine extinctus est. Quippe cum Parthos exorsus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio se sinu reficiebat. Hunc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petit; et promisit Antonius, quasi facilior esset Partho Romanus. Igitur dominationem parare nec tacite; sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita habitu quoque cultuque desciverat. Aureum in manu baculum, ad latus acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut regina ex et ipse frueretur. Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucadem insulam montemque Leucatem et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat. Nobis quadrigentae amplius naves, ducentae non minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a sensis novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebatur; quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a bini remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habites in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas gravis et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere. Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magnitudo quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari ferebatur, Arabumque et Sabaeorum et mille aliarum Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mote ventis maria revomebant. Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. Mox secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar. Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, profuere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem; nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regi laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recipit. Ibi maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.

Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio diversis orbis oris emicabant. Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab imposito nuper iugo resiliebat. Ab septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces et Daci, Sarmatae atque Germani.

XXII. Noricis animos dabant Alpes, quasi in rupes et nives bellum posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum perpacavit. Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.

XXIII. Illyrici quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abrupit torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.

Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascensum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum sublatus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium praecidit.

XXIV. Pannonii duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus. Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta sunt et in profluentem data, ut Caesari nomen eis qui resistebant sic nuntiaretur.

XXV. Dalmatae plerumque sub silius agebant; unde in latrocinia promptissimi. Hos iam pridem Marcius consul incerta urbe Delminio quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat—hic secundus orator—sed Augustus perdomandos Vibio mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare; quod alioquin gens omnium cupidissima eo studio, ea diligentia anquirit, ut illud in usus suos eruere videatur.

XXVI. Moeni quam feri, quam truces fuerint, quam ipsorum etiam barbari barbarorum horribile dictu est. Vnus ducum ante aciem postulato silentio: "Qui vos estis?", inquit, responsum invicem: "Romani gentium domini". Et ille "ita" inquit "fiet, si nos viceritis". Accepit omen Marcus Crassus. Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur. Deos audisse crediderim: nec tubas sustinere potuerunt. Non minimum terroris incussit barbaris Comicius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stoliditatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flamman velut ardenti capite funditabat.

XXVII. Thraces antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant. Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat; sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere. Quippe cum catenas morsibus temptaret, feritatem suam ipsi puniebat.

XXVIII. Daci montibus inhaerent. Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari. Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficilem summovere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata est.

XXIX. Sarmatae patentibus campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.

XXX. Germaniam quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita. Sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierant facere provinciam; et factum erat, si barbari tam vitia nostra quam imperia ferre potuisset.

Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros percucurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit. Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Sicambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diviserint. Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegarant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsoque praedam divisit et vendidit. Praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias obique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgim. In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella dixerit. Bonam et Gesoriacum pontibus iunxit classibusque firmavit. Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur. Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.

Sed difficilius est provincias optinere quam facere; viribus parantur, iure retinerentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domini erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant; postquam ille defunctus est, Vari Quintili libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et incautus edixerat, quasi violentiam barbarum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere. At illi, qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio arma corripuit; cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem per Segesten unum principum coniuratione commoveretur. Itaque improvidum et nihil tale metuentem ex improviso adorti, cum ille—o securitas!—ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, unius os sutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus "tandem" ait, "vipera, sibilare desisti." Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret.

XXXI. Haec ad septentrionem: sub meridiano tumultuatum magis quam bellatum est. Musulamios atque Gaetulos, unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria. Marmaridas atque Garamantas Quirinio subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.

XXXII. Ad orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem recepit. Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Intermissum ergo ius per hunc recuperatum non incruento, nec multo tamen certamine. Quippe Donnes, quem rex Arsaces Parthis praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit. Et tunc quidem Caesar recreatus est ex volnere in tempus et **** Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus inmisit, superstiti etiam nunc Caesari satisfecit.

XXXIII. Sub occasus pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus. Hic duae validissime gentes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. Cantabrorum et prior acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogidos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabantur, non est expeditio mandata, sed sumpta. Ipse venit Segisamam, castra posuit; inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritum ferarum quasi quadam cogebat indagine. Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. Tertio Aracillum oppidum magna vi repugnat; captum tamen postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua quindecim milium fossa comprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi ex arboribus taxeis exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt. Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit. Mox ipse praesens hoc deduxit montibus, hoc obsidibus adstrinxit, hoc sub corona iure belli venundedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantum erat Caesar, ut triumphos augeri contemneret. Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus, ut barbaris, impes; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra. Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua cladem certamen cum tam fortibus tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitum advenit. Pro ut victoria fuit oppressisse consilia, sic tamen quoque non incruento certamine. Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancia excepti, ubi cum locis adeo certatum est, ut cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quem incensa monumentum.

Hinc finis Augusto bellicorum certaminum fuit, inde rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quo se recipiebant, castra sua, quia in plano erat, habitare et incolere iussit: ibi gentis esse consilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis: circa enim omnis aurifera et chrysocollae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.

XXXIV. Omnibus ad occasum et meridiem pacatis gentibus ad septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant—quadriennium inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur. Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana signa ultro rettulere. Sic ubique certa atque continua totius generis humanis aut pax fuit aut pactio, aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum cludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.

Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae. Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus vocarentur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.