M. Cornelius Fronto qui Cirtae Numidiae circa a. dom. 95 natus est atque circa a. dom. 165 mortuus est, maximus sui temporis orator linguae Latinae habitus est et magister eloquentiae M. Aurelii adolescentis fuit. Quamquam orationes ejus cunctae perditae sunt, collectio litterarum quae ad M. Aurelium scripsit ab eoque accepit in codice παλιμψήστῳ praeservata est. Epistulas quae supersunt hac in pagina publicabo.
ad M. Caesarem 1.1 [1 Hout; 1.80 Haines]
<Caesari suo Fronto>
<...> Mittam igitur tibi quantum pote librum hunc descriptum.
Vale, Caesar, et ride et omnem vitam laetare et parentibus optimis et eximio ingenio tuo fruere.
ad M. Caesarem 1.2 [1 Hout; 1.80 Haines]
M. Caesar M. Frontoni magistro meo
1 Quid ego ista mea fortuna satis dixerim vel quomodo istam necessitatem meam durissimam condigne incusavero, quae me istic ita animo anxio tantaque sollicitudine praepedito alligatum attinet neque me sinit ad meum Frontonem, ad meam pulcherrimam animam confestim percurrere, praesertim in hujusmodi ejus valetudine propius videre, manus tenere, ipsum denique illum pedem, quantum sine incommodo fieri possit, adtrectare sensim, in balneo fovere, ingredienti manum subicere? Et tu me amicum vocas, qui non abruptis omnibus cursu concitato pervolo? Ego vero magis sum claudus cum ista mea verecundia, immo pigritia. O me, quid dicam? Metuo, quicquam dicere, quod tu audire nolis; nam tu quidem me omni modo conisus es jocularibus istis tuis ac lepidissimis verbis a cura amovere atque te omnia ista aequo animo perpeti posse ostendere. At ego ubi animus meus sit nescio; nisi hoc scio, illo nescio, quo ad te profectum eum esse. Cura, miserere, omni temperantia, abstinentia omnem istam tibi pro tua virtute tolerandam, mihi vero asperrimam nequissimamque valetudinem depellere et ad aquas proficisci. Si et quando et, nunc ut commode agas, cito, oro, perscribe mihi et mentem meam in pectus meum repone. Ego interim vel tales tuas litteras mecum gestabo.
2 Vale, mihi Fronto jucundissimme, quamquam ita me dispositius dicere oportet (nam tu quidem postulas talia): O qui ubique estis di boni, valeat, oro, meus Fronto jucundissimus atque carissimus mihi, valeat semper integro, inlibato, incolumi corpore, valeat et mecum esse possit. Homo suavissime, vale.
ad M. Caesarem 1.3 [2 Hout; 1.82 Haines]
Caesari suo Fronto
1 Tu, Caesar, Frontonem istum tuum sine fine amas, vix ut tibi homini facundissimo verba sufficiant ad expromendum amorem tuum et benevolentiam declarandam. Quid, oro te, fortunatius, quid me uno beatius esse potest, ad quem tu tam fraglantes litteras mittis? Quin etiam, quod est amatorum proprium, currere a me vis et volare.
2 Solet mea domina parens tua interdum loci dicere se mihi, quod a te tanto opere diligar, invidere. Quid si istas litteras tuas legerit, quibus tu deos etiam pro salute mea votis advocas et precaris? Procedo jam, babae, neque doleo jam quicquam neque aegre fero: Vigeo, valeo, exulto; quovis veniam, quovis curram. Crede istud mihi tanta me laetita perfusum, ut rescribere tibi ilico non potuerim; sed eas quidem litteras, quas ad priorem epistulam tuam jam rescripseram, dimisi ad te; sequentem autem tabellarium retinui, quo ex gaudio resipiscerem.
3 Ecce nox praeteriit, dies hic est alter, qui jam prope exactus est, necdum quid aut quemadmodum rescribam tibi, reperio. Quid enim ego possim jucundius, quid blandius, quid amantius, quam tu scripsisti, mihi proponere? Unde gaudeam, quod ingratum me et referundae gratiae imparem facias; quoniam, ut res est, ita me diligis, ut ego te magis amare vix possim. 4 Igitur ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam, quod, oro te, ob meritum sic me amas? Quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? Caput suum pro te aut parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit? Provinciam aliquam fideliter administravit? Exercitum duxit? Nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te praeter ceteros fungitur, et immo sectator vel is satis infrequens. Nam neque domum vestram diluculo ventitat neque cotidie salutat neque ubique comitatur nec semper exspectat. Vide igitur, ut, si quis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu, quod facile respondeas. 5 At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur, qui ratione oritur et justis certisque de causis copulatur. Amorem ego illum intellego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, inpetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, ut lignis apparatis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Bajarum ego calidos specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis cum sumptu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At illi ingenui vapores puri perpetuique sunt, grati pariter et gratuiti. Ad eundem prorsus modum amicitiae istae officiis calentes fumum interdum et lacrimas habent et, ubi primum cessaveris, extinguntur; amor autem fortuitus et jugis est et jucundus. 6 Quid quod neque adolescit proinde neque conrobatur amicitia meritis parta ut ille amor subitus ac repentinus? Ut non aeque adolescunt in pomariis hortulisque arbusculae manu cultae rigitaeque ut illa in montibus aesculus et abies et alnus et cedrus et piceae, quae sponte natae, sine ratione et sine ordine sitae nullis cultorum laboribus neque officiis, sed ventis atque imbribus educantur. 7 Tuus igitur iste amor incultus et sine ratione exortus, spero, cum cedris porro adolescit et aesculis; qui si officiorum ratione coleretur, non ultra myrtos laurusque procresceret quibus satis odoris, parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officioso amori antistat. 8 Quis autem ignorat rationem humani consilii vocabulum esse, Fortunam autem deam dearumque praecipuam, templa, fana, delubra passim Fortunae dicata, at Rationi nec simulacrum nec aram usquam consecratam? Non fallor igitur, quin malim amorem erga me tuum fortuna potius quam ratione genitum. 9 Neque vero umquam ratio fortunam aequiperat neque majestate neque usu neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos montibus conparabis neque aquae ductuus amnibus neque receptacula fontibus. Tum ratio consiliorum prudentia appellatur, vatum impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? Ut ego recte malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. 10 Quamobrem, etiam si qua justa ratio est amoris erga me tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam, ut ignoretur et lateat. Sine homines ambigant, disserant, disputent, conjectent, requirant, ut Nili caput, ita nostri amoris originem.
11 Sed jam hora decimam tangit et tabellarius tuus mussat. Finis igitur sit epistulae. Valeo revera multo quam opinabar commodius. De aquis nihildum cogito. Te dominum meum, decus morum, solacium mali, quam multum amo! Dices: “Num amplius quam ego te?” Non sum tam ingratus ut hoc audeam dicere.
12 Vale, Caesar, cum tuis parentibus et ingenium tuum excole.
ad M. Caesarem 1.4 [5 Hout; 1.90 Haines]
M. Caesar Frontoni magistro suo salutem.
1 Accipe nunc tu paucula contra somnum pro insomnia. Quamquam, puto, praevaricor, qui adsiduo diebus ac noctibus somno adsum neque eum desero neque sino deserat, adeo sumus familiares. Sed cupio hac sua accusatione offensus paulisper a me abscedat et lucubratiunculae aliquam tandem facultatem tribuat. 2 Igitur ἐπιχειρήματα φίλα: Ejusdem illo primo utar epichiremate; quodsi tu dices faciliorem me materiam mihi adsumpsisse accusandi somni quam te, qui laudaveris somnum. “Quis enim”, inquis, “non facile somnum accusaverit?” Igitur cujus facilis accusatio, ejusdem difficilis laudatio; cujus difficilis laudatio, ejus non utilis usurpatio.
3 Sed hoc transeo. Nunc quando apud Bajas agimus in hoc diuturno Ulixi labyrintho, ab Ulixe me paucula, quae ad hanc rem attinent, sumam. Non enim ille profecto εἰκοστῷ demum ἔτει venisset εἰς πατρίδα γαῖαν, neque in isto lacu tam diu oberrasset neque, quae alia omnia Ὀδυσσείαν faciunt perpessus esset, nisi tum “γλυκὺς ὕπνος ἐπήλυθε κεκμηῶτα”. Quamquam “τῇ δεκάτῃ ἀνεφαίνετο πατρὶς ἄρουρα”. Sed quid somnus fecit? “βουλὴ δὲ κακὴ νίκησεν ἑταίρων· ἀσκὸν μὲν λῦσαν, ἄνεμοι δ᾽ ἐκ πάντες ὄρουσαν, τοὺς δ᾽ αἶψ᾽ ἁρπάξασα φέρεν πόντονδε θύελλα κλαίοντας, γαίης ἄπο πατρίδος”. Quid rursum apud insulam Trinacriam? “οἱ δ᾽ ἄρα μοι γλυκὺν ὕπνον ἐπὶ βλεφάροισιν ἔχευαν. Εὐρύλοχος δ᾽ ἑτάροισι κακῆς ἐξήρχετο βουλῆς. Postea ubi Ἠελίοιο βόας καὶ ἴφια μῆλα ἔσφαξα καὶ ἔδειραν καὶ μῆρ᾽ ἐκάη καὶ σπλάγχν᾿ ἐπάσαντο”, quid tum expergitus Ulixes? “οἰμώξας δὲ θεοῖσι μετ᾽ ἀθανάτοισι γεγώνευν· ἦ με μάλ᾽ εἰς ἄτην κοιμήσατε νηλέι ὕπνῳ”. Somnus autem Ulixen ne patriam quidem suam diu agnosceret sivit, cujus “καὶ καπνὸν ἀποθρῴσκοντα νοῆσαι ἱμείρετο”.
4 Nunc a Laertio ad Atridam transeo. Nam illud πασσυδίῃ quod eum decepit, cujus causa tot legiones funduntur, fugantur, ex somno et ex somnio profecto oritur. 5 Quid quom ὁ ποιητὴς Agamemnonem laudat, quid ait? “ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον”. Quid quom reprehendit? “οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα”, quos quidem versus orator egregius mire quondam evertit.
6 Transeo nunc ad Q. Ennium nostrum, quem tu ais ex somno et somnio initium sibi fecisse. Sed profecto nisi ex somno suscitatus esset, numquam somnium suum narrasset.
7 Hinc ad Hesiodum pastorem quem dormientem poetam ais factum. Atenim ego memini olim apud magistrum me legere: “ποιμένι μῆλα νέμοντι παρ᾿ ἴχνιον ὀξέος ἵππου Ἡσιόδῳ Μουσέων ἑσμὸς ὅτ᾿ ἠντίασεν. τὸ ‘ὅτ᾿ ἠντίασεν’” vides quale sit, scilicet ambulanti obviam venisse Musas. Quid autem tu de eo existimas quem qui pulcherrime laudat quid ait? “νήδυμος ἥδιστος θανάτῳ ἄγχιστα ἐοικώς”.
8 Haec satis tui amorei quam meae fiduciae luserim. Nunc bene accusato somno dormitum eo, nam vespera haec detexui. Opto, ne mihi somnus gratiam referat.
ad M. Caesarem 1.5 [8 Hout; 1.96 Haines]
M. Caesari domino suo Fronto
1 Domum reverso mihi epistula reddita est, quam tu videlicet Romam mihi scripseras, et erat lata Romam; deinde hodie relata et paulo ante mihi est reddita; in qua pauca, quae ego pro somno dixeram, tu multis et elegantibus argumentis refutasti ita scite, ita subtiliter et apte, ut, si vigilia tibi hoc acuminis et leporis adfert, ego prorsus vigilare te mallem. 2 Sed enim vespera scripsisse te ais, cum paulo post dormiturus esses. Igitur adpropinquans et imminens tibi somnus ram elegantem hanc epistulam fecit. Namque ut crocus ita somnus, priusquam prope adsit, longe praeolet longeque delectat. 3 Ut a principio igitur epistulae tuae incipiam, elegantissime ‘praevaricari’ te ais, quod <...>
[duae paginae desunt]
<...> est, ut eo sublato aliud subdi ejusdem usus et ponderis non possit. Illud vero dictum elegans ac saviatum, quo ais “neque alia omnia quae Ὀδυσσείαν faciunt”. 4 Enimvero omnia istaec inter Graecos versus Latina ita scite alternata sunt et a te et interposita, ut est ille in pyrrhica versiculorum discursus, quom amicti cocco alii, alii luteo, et ostro et purpura alii aliique cohaerentes concursant.
5 Jam a Laertio ad Atridam eleganter transisti. Ecce autem circa Q. Ennium aliam malitiosam petam dedisti, cum ais “nisi ex somno exsuscitatus esset, numquam somnium suum narrasset”. At oderit me Marcus meus Caesar, si pote, argutius! Praestrigiae nullae tam versutae, “nulla”, ut ait Laevius, “decipula tam insidiosa”. Quid si ego id postulo, ne expergiscare? Quin postulo, ut dormias! Aliud scurrarum proverbium: “En cum quo in tenebris mices”. Sed sumne ego beatus, qui haec intellego et perspicio et insuper ab domino meo Caesare magister appellor? Quo pacto ego magister, qui unum hoc, quod te docere cupio, ut dormias non inpetro? 6 Perge, uti libet, dummodo dii te mihi, sive prodormias sive pervigiles, facultate fandi et tam eleganti prosperent.
7 Vale, meum gaudium et cura mea seria.
ad M. Caesarem 1.6 [10 Hout; 1.154 Haines]
M. Aurelius Caesar salutem dicit Frontoni magistro suo.
1 Ne ego impudens, qui umquam, quicquam meorum scriptorum tanto ingenio, tanto judicio legendum committo! Patri, domino meo, locum ex oratione tua, quem me eligere voluerat, ὑπεκρινάμην commode. Plane illa suum auctorem sibi dari flagitabant, denique mihi vix succlamatum est “ἀξίως τοῦ ποιητοῦ”. Sed quod tu merito omnibus praeoptas, non diu differam: Ita adfectus est auditione eorum dominus meus ut paene moleste ferret quod alio modo ad negotium opus sibi esset quam eo quo tu orationem habiturus intraveras. Sensuum facultatem, elocutionis variam virtutem, inventionis argutam novitatem, orationis doctam dispositionem vehementer miratus est. Nunc, credo, post hoc quaeris, quid me maxime juverit. Accipe, hinc coepi:
2 “In iis rebus et causis, quae a privatis judicibus judicantur, nullum inest periculum, quia sententia eorum intra causarum demum terminos valent; tuis autem decretis, imperator, exempla publice valitura in perpetuum sanciuntur. Tanto major tibi vis et potestas quam fatis adtributa est: Fata quid singulis nostrum eveniat statuunt; tu, ubi quid in singulos decernis, ibi universa exempla adstringis. 3 Quare si hoc decretum tibi proconsulis placuerit, formam dederis omnibus omnium provinciarum magistratibus, quid in ejusmodi causis decernant. Quid igitur eveniet? Illud scilicet, ut testamenta omnia ex longinquis transmarinisque provinciis Romam ad cognitionem tuam deferantur. Filius exheredatum se suspicabitur: Postulabit, ne patris tabulae aperiantur. Idem filia postulabit, nepos, abnepos, frater, consobrinus, patruus, avonculus, amita, matertera: Omnia necessitudinum nomina hoc privilegium invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione jure sanguinis fruantur. Causa denique Romam remissa quid eveniet? Heredes scripti navigabunt, exheredati autem in possessione remanebunt, diem de die ducent, dilationes petent, tempora variis excusationibus trahent: “Hiemps est et crudum mare hibernum est; adesse non potuit.” Ubi hiemps praeterierit: “Vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt.” Ver exactum est: “Aestas est calida et sol navigantis urit et homo nauseat.” Autumnus sequitur: poma culpabuntur et languor excusabitur. 4 Fingo haec et comminiscor? Quid, in hac causa non hoc ipsum evenit? Ubi est adversarius, qui jam pridem ad agendam causam adesse debuerat? “In itinere est.” Quo tandem in itinere? “Ex Asia venit.” Et est adhuc in Asia! “Magnum iter, et festinatum.” Navibusne an equis an diplomatibus facit haec tam velocia stativa? Cum interim cognitione proposita semel a te, Caesar, petita dilatio et impetrata; proposita cognitione rursum a te duum mensum petita dilatio. Duo menses exacti sunt Idibus proximis et dies medii isti aliquot. Venit tandem? Si nondum venit, at saltem adpropinquat? Si nondum adpropinquat, at saltem profectus ex Asia est? Si nondum profestus est, at saltem cogitat? Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diripere, agros vastare, rem omnem dilapidare? Non ille ita stultus est, ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia et possidere.”
5 “Qui mos si fuerit inductus, ut defunctorum testamenta ex provinciis transmarinis Romam mittantur, indignius et acerbius sic testamentorum periculum erit, quam sit si corpora huc defunctorum trans maria trahantur adflicta injuriose. Tum detrimentum neque mortuus neque peculium capiet. Sepultura enim cadaveribus in ipsis injuriis praesto est: Sive maria naufragos devorent sive flumina praecipites trahant, sive harenae obruant, seu ferae lacerent, sive volucres discerpant, corpus humanum satis sepelitur, ubicumque consumitur. At ubi testamentum naufragio submersum est, illa demum et res et domus et familia naufraga et insepulta est. Olim testamenta ex deorum munitissimis aedibus proferebantur aut tabullariis aut thecis aut archieis aut opisthodomis; at jam testamenta proferunt sicut jactitarint inter onera mercium et sarcinas remigum. Id etiam superest, si quando jactu opus est, ut testamenta cum leguminibus jactebtur. Quin etiam portorium constituendum, quod pro testamentis exigatur. Antehac non constitutum, quia testamenta nondum navigarent salis ad exemplar sicque replerent aliquo ducente teste.”
6 “Non facundum effecit reus publicanus testamentum, qui in Asia sorori nil utrique dat aliena quo quae isti usu habilior, eo legatis . . . . . . testatur notis suis vel ex aliquo publico opere vel tabula aliqua cognitis, igitur primo etiam mihi. Vident partes tantas confecisse dona sorores: Aqua maris, tempestate hiemis, caeli nubilis reliquos insectantur. Restant soluta ferocia venti et clarissimo Caelo et salo pericula transituris; legata in arbitrio marium versantur, illarum procellarum dolo e conspectu avulserint venti superruentes, item cum testamento auferentur. Mox inde illa nave vel contra voluntatem soluta aut sparsa, post in Hadriae fluminum sinus disjecta ac dilata marisque aestu absorpta eradicantur. 7 Interea sorores bona illa Asiana tali fallacia dolosa usae epulantur. Postea privatae solae sunt, quibus bona sanis testator allegare potuit item perfecto testamento propere celata litterula et . . . . . sua multi exempla.”
8 “De funere aliquid addamus. Sciat familia quemadmodum lugeat: Aliter plangit servus manumissus, aliter cliens laude vadatus, aliter amicus legato honoratus. Quid incertas et suspensas exequias facis? Omnium animalium statim post mortem hereditas cernitur: Ovi lana statim detrahitur, ut elephanto ebur, ungues leonibus, avibus pinnae plumaeque: Hominum hereditas post mortem jacet, differtur, praedonibus exposta dirripitur?”
9 Puto totum descripsi. Quid ergo facerem, quom totum admirarer, quom totum amarem talem hominem beatum? Vale, disertissime, doctissime, mihi carissime, dulcissime, magister optatissime, amice desiderantissime.
10 Herodi filius natus hodie mortuus est; id Herodes non aequo fert animo. Volo ut illi aliquid quod ad hanc rem adtineat pauculorum verborum scribas. Semper vale.
ad M. Caesarem 1.7 [13 Hout; 1.162 Haines]
Domino meo
1 Accepi, Caesar, litteras tuas, quibus quanto opere laetatus sim, facile aestimas, si reputaveris singula. Primum quod caput est omnis mei gaudii, cum te bene valere cognovi, tum quod ita amantem mei sensi, finem ut amori nullum neque modum statuas, quin cottidie aliquid reperias, quod circa me jucundius atque amicius facias. Ego denique olim jam me puto satis amari, tibi autem nondum, etiam quantum me diligas, satis est; ut non mare ullum tam sit profundum quam tuus adversus me amor: Sane ut illud queri possim, cur me nondum ames tantum quantum plurimum potest, namque in dies plus amando efficis, ne id quod ante diem amaveris plurimum fuerit.
2 Consulatum mihi putas tanto gaudio fuisse, quanto tua tot in una re summi amoris indicia? Orationis meae particulas, quas excerpseram recitasti patri tuo ipse studiumque ad pronuntiandum adhibuisti, qua in re et oculos mihi tuos utendos et vocem et gestum et inprimis animum accomodasti. Nec video, quis veterum scriptorum quisquam me beatior fuerit, quorum scripta Aesopus ad populum pronuntiavit aut Roscius. Meae vero orationi M. Caesar auctor contigit et pronuntiator, tuaque ego opera et voce audientibus placui, cum audiri a te ac tibi placere omnibus summe sit optabile. Non miror itaque, quod placuerit oratio oris tui dignitate exornata. Nam pleraque propria venustate carentia gratiam sibimet alienam extrinsecus mutuantur. Quod evenit etiam in plebis istis edulibus: Nullum adeo vile aut volgatum est holus aut pulpamentum, quin elegantius videatur vasis aureis adpositum. Idem evenit floribus et coronis: Alia dignitate sunt, quom a coronariis veneunt, alia, quom a sacerdotibus porriguntur.
3 Tantoque ego fortunatior, quam fuit Hercules atque Achilles, quorum arma et tela gestata sunt a Patricole et Philocteta, multo viris virtute inferioribus; mea contra oratio mediocris, ne dicam ignobilis, a doctissimo et facundissimo hominum Caesare inlustrata est. Nec ulla umquam scena tantum habuit dignitatis: M. Caesar actor, Titus imperator auditor. Quid amplius cuiquam contingere potest - nisi unum, quod in caelo fieri poetae ferunt, quom Jove patre audiente Musae cantant? Enimvero quibus ego gaudium meum verbis exprimere possim, quod orationem istam meam tua manu descriptam misisti mihi? Verum est profecto, quod ait noster Laberius, ad amorem iniciendum ‘delenimenta’ esse ‘deleramenta’, ‘beneficia’ autem ‘veneficia’. Quo poculo aut veneno quisquam tantum flammae ad amandum incussisset praeut ut tu me et facto hoc stupidum et attonitum ardente amore tuo reddidisti? Quot litterae istic sunt, totidem consulatus mihi, totidem laureas, triumphos, togas pictas arbitror contigisse. 4 Quid tale M. Porcio aut Quinto Ennio, C. Graccho aut Titio poetae, quid Scipioni aut Numidico, quid M. Tullio tale usuvenit? Quorum libri pretiosiores habentur et summam gloriam retinent si sunt Lampadionis aut Staberii, Plautii aut D. Aurelii, Autriconis aut Aelii manu scripta exempla aut a Tirone emendata aut a Domitio Balbo descripta aut ab Attico aut Nepote. Mea oratio extabit M. Caesaris manu scripta. Qui orationem spreverit, litteras concupiscet; qui scripta contempserit, scriptorem reverebitur. Ut si simiam aut volpem Apelles pinxerit, ei bestiae nihili pictura pretium adderet; aut quod M. Cato de aegro servo
[quattuor paginae desunt]
ad M. Caesarem 2.1 [16 Hout; 1.168 Haines]
Φρόντωνος πρὸς Ἡρώδην
[una pagina legi non potest]
1 -τερον γε ὡς ἢ . . . ἡμᾶς· τὸ δὲ μετριάζειν ἐν τοῖς ἥττοσιν κακοῖς οὐ δύσκολον. ἐν παντὶ μὲν γὰρ τὸ κατὰ πάντα θρηνεῖν κἀποιμώζειν ἔξω τοῦ προσήκοντος ἀπρεπὲς ἀνδρὶ παιδείας . . . . . . . . χαίρων δὲ ἔγωγε μᾶλλον ἢ λυπούμενος μέτρια ἂν ἐκβαίνοιμι. τὸ γὰρ πρὸς ἡδονὴν παράλογον τοῦ πρὸς ἀνίαν αἱρετώτερον..
2 Ἀλλ᾽ οὐδὲ τὰ τῆς ἡλικίας σοι παρῴχηκεν πρὸς παίδων ἑτέρων ἀνατροφήν. ζημία δὲ πᾶσα σὺν ἐλπίδι μὲν ἀποκοπτομένῃ χαλεπή· ῥᾴων δὲ ὑπολειπομένης εἰς τὸ ἀναλαβεῖν ἐλπίδος· καὶ ὁ μὴ περιμείνας ταύτην ἀγεννὴς καὶ πολὺ τῆς τύχης αὑτῷ χαλεπώτερος· ἡ μέν γε τύχη τὸ παρὸν ἀφείλετο, ὁ δὲ ἐστέρησεν αὑτὸν καὶ τῆς ἐλπίδος.
3 Ὅθεν δ᾽ ἂν ῥᾷστα παραψυχῆς τύχοις, πείρᾳ μαθὼν ἔγωγε, ἀλλὰ οὐ σοφίᾳ, διδάξω· ἀεί μοι συνέβη τι τῶν δεινῶν παθεῖν ἐρῶντι. ἤρων δὲ τοτὲ μὲν Ἀθηνοδότου τοῦ σοφοῦ, τοτὲ δὲ Διονυσίου τοῦ ῥήτορος. καὶ δὴ τοῦτο ἐννοῶν ὅτι μοι σώζοιτο κεῖνος οὗπερ ἐρῶν τύχοιμι, ἧττον ἦν τῇ λύπῃ καὶ τοῖς προσπίπτουσιν ἁλώσιμος. εἰ δέ τινος ἐρᾷς καὶ σὺ νέου γενναίου ἀρετῇ καὶ παιδείᾳ καὶ τύχῃ καὶ σωφροσύνῃ διαφέροντος, οὐκ ἂν ἁμαρτάνοις ὁρμῶν ἐπ᾽ ἐκείνῳ καὶ πᾶσαν ἀγαθῶν ἀσφάλειαν ἐπ᾽ αὐτῷ τιθέμενος, ὡς, ἐφ᾽ ὅσον γε ἡμῖν οὗτος περίεστιν (ἀντεραστὴς γὰρ εἶναι σοί φημι, καὶ οὐκ ἀποκρύπτομαι), τὰ ἄλλα γε πάντα ἡμῖν εὐίατα καὶ τούτου μακρῷ δεύτερα.
ad M. Caesarem 2.2 [17 Hout; 1.118 Haines]
Caesari Aurelio domino meo consul tuus Fronto salutem
1 Quae sint aures hominum hoc tempore, quanta in spectandis orationibus elegantia, ex Aufidio nostro scire poteris: Quantos in oratione mea clamores concitarit, quantoque concentu laudantium sit exceptum “omnis tunc imago patriciis pingebatur insignibus”. At ubi genus nobile cum ignobili comparans dixi: “Ut si quis ignem e rogo et ara accensum similem putet, quoniam aeque luceat”, ad hoc pauculi admurmurati sunt. 2 Quorsum hoc rettuli? Uti te, domine, ita conpares, ubi quid in coetu hominum recitabis, ut scias auribus serviendum; plane non ubique nec omni modo, attamen nonnumquam et aliquando. Quod ubi facies, simile facere te reputato atque illud facitis, ubi eos, qui bestias stenue interfecerint, populo postulante ornatis aut manumittitis, nocentes etiam homines aut scelere damnatos, sed populo postulante conceditis. Ubique igitur populus dominatur, praevalet et praepollet. Igitur ut populo gratum erit, ita facies atque ita dices.
3 Hic summa illa virtus oratoris atque ardua est, ut non magno detrimento rectae eloquentiae auditores oblectet; eaque delenimenta, quae mulcendis volgi auribus conparat, ne cum multo ac magno dedecore fucata sint: Potius, ut in conpositionis structuraeque mollitia sit delictum quam in sententia inpudentia; vestem quoque lanarum mollitia delicatam esse quam colore muliebri, filo tenui aut serico; purpuram ipsam, non luteam nec crocatam. Vobis praetera, quibus purpura et cocco uti necessarium est, eodem cultu nonnumquam oratio quoque est amicienda. Facies istud, et temperaberis modo temperamentoque optimo. Sic enim auguror: Quicquid egregie umquam in eloquentia factum sit, te id perfecturum: Tanto ingenio studium vel sine studio solum ingenium egregiam gloriam pepererit. Certum habeo te, domine, aliquantum temporis etiam prosae orationi scribendae impertire. Nam etsi aeque pernicitas equorum exercetur, sive quadripedo currant atque exerceantur sive tolutim, attamen ea, quae magis necessaria frequentius sunt experiunda. 4 Jam enim non ita tecum ago, ut te duos et viginti annos natum cogiem, qua aetate ego vixdum quicquam veterum lectione attigeram. Deorum et tua virtute profectum tantum in eloquentia adsecutus es, quantus senioribus ad gloriam sufficat et, quod es difficillimum, in omni genere dicendi. Nam epistulae tuae, quae adsidue scripsisti, mihi satis ostendunt, quid etiam in istis remissioribus et Tullianis facere possis.
5 Pro Polemone rhetore, quem mihi tu in epistula tua proxime exhibuisti Tullianum, ego in oratione, quam in senatu recitavi, philosophum reddidi, nisi me opinio fallit, peratticum. Ain, quid judicas, Marce, quemadmodum tibi videtur fabula Polemonis a me descripta? Plane multum mihi facetiarum contulit istic Horatius Flaccus, memorabilis poeta mihique propter Maecenatem ac Maecenatianos hortos meos non alienus. Is namque Horatius Sermonum libro secundo fabulam istam Polemonis inseruit, si recte memini, hisce versibus:
“Mutatus Polemon ponas insignia morbi,
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri.”
6 Versus quos mihi miseras remisi tibi per Victorinum nostrum atque ita remisi: Chartam diligenter lino transui et ita linum obsignavi, ne musculus iste aliquid aliqua rimari possit. Nam mihi ipse de tuis hexametris numquam quicquam impertivit, ita est malus ac malitiosus. Sed ait te de industria cito et cursim hexametros tuos recitare: Eo se memoriae mandare non posse. Remuneratus est igitur a me mutuo; paria paribus habet, ne ullum hinc versum audiret. Memini etiam te frequenter ne cuiquam versus tuos ostenderem admonuisse.
7 Quid est, domine? Certo hilaris es, certe bene vales, omnium rerum certe sanus es? Male dum similiter, ne umquam ita nos perturbes, ut natali tuo perturbasti; cetera minus laboro. εἴ τί σοι κακόν, εἰς Πυρραίων κεφαλήν. Vale meum gaudium, mea securitas, hilaritas, gloria. Vale et me, obsecro, omni modo ames, qua joco, qua serio.
8 Epistulam matri tuae scripsi quae mea inpudentia est Graece, eamque epistulae ad te scriptae inplicui. Tu prior lege et, si quis inerit barbarimus, tu, qui a Graecis litteris recentior es, corrige atque ita matri redde. Nolo enim me mater tua ut Opicum contemnat. Vale, domine, et matri savium da, cum epistulam dabis, quo libentius legat.
ad M. Caesarem 2.3 [21 Hout; 1.130 Haines]
Μητρὶ Καίσαρος
1 Πῶς ἂν ἀπολογησάμενος συγγνώμης παρὰ σοῦ τύχοιμι, ὅτι σοι τούτων τῶν ἡμερῶν οὐκ ἐπέστειλα; ἢ δῆλον, ὅτι τὴν ἀληθῆ τῆς ἀσχολίας εἰπὼν αἰτίαν; λόγον γάρ τινα συνήγαγον περὶ τοῦ μεγάλου βασιλέως. ἡ δὲ τῶν Ῥωμαίων παροιμία φίλου τρόπον μὴ μισεῖν, ἀλλ᾽ εἰδέναι φησὶ δεῖν. οἷος δ᾽ οὑμὸς τρόπος φράσω καὶ οὐκ ἀποκρύψομαι. ὑπὸ τῆς πολλῆς ἀφυίας καὶ οὐθενείας ὅμοιόν τι πάσχω τῇ ὑπὸ Ῥωμαίων ὑαίνῃ καλουμένῃ ἧς τὸν τράχηλον κατ᾽ εὐθὺ τετάσθαι λέγουσιν, κάμπτεσθαι δὲ ἐπὶ θάτερα τῶν πλευρῶν μὴ δύνασθαι. κἀγὼ δὴ ἐπειδάν τι συντάττω προθυμότερον, ἀκαμπής τίς εἰμι καὶ τῶν ἄλλων πάντων ἀφέμενος, ἐπ᾽ ἐκεῖνο μόνον ἵεμαι ἀνεπιστρεπτεὶ κατὰ τὴν ὕαιναν. καὶ τοὺς ὄφεις δέ φασιν τὰ ἀκόντια οὕτως πως ᾄττειν κατ᾽ εὐθύ, τὰς δὲ ἄλλας στροφὰς μὴ στρέφεσθαι· καὶ τὰ δόρατα δὲ καὶ τὰ τόξα τότε μάλιστα τυγχάνει τοῦ σκοποῦ, ὅταν εὐθεῖαν ᾄξῃ μήτε ὑπ᾽ ἀνέμου παρωσθέντα μήτε ὑπὸ χειρὸς Ἀθηνᾶς ἢ Ἀπόλλωνος σφαλέντα, ὥσπερ τὰ ὑπὸ Τεύκρου ἢ τὰ ὑπὸ τῶν μνηστήρων βληθέντα.
2 Ταύτας μὲν δὴ τρεῖς εἰκόνας ἐμαυτῷ προσείκασα, τὰς μὲν δύο ἀγρίας καὶ θηριώδεις, τὴν τῆς ὑαίνης καὶ τὴν τῶν ὄφεων, τρίτην δὲ τὴν τῶν βελῶν καὶ αὐτὴν ἀπάνθρωπον οὖσαν καὶ ἄμουσον. εἰ δὲ δὴ καὶ τῶν ἀνέμων φαίην ἐπαινεῖσθαι μάλιστα τὸν οὔριον, ὅτι δὴ ἐπ᾽ εὐθὺ φέροι τὴν ναῦν, ἀλλὰ μὴ εἰς τὰ πλάγια ἀπονεύειν ἐῷ, ἡ τετάρτη ἂν εἴη αὕτη εἰκὼν καὶ αὐτὴ βιαία. εἰ δὲ προσθείην καὶ τὸ τῆς γραμμῆς ὅτι πρεσβυτάτη τῶν γραμμῶν ἡ εὐθεῖά ἐστιν, πέμπτην ἂν εἰκόνα λέγοιμι μὴ μόνον ἄψυχον ὥσπερ τὴν τῶν δοράτων ἀλλὰ καὶ ἀσώματον ταύτην οὖσαν.
3 Τίς ἂν οὖν εἰκὼν εὑρεθείη πιθανή; μάλιστα μὲν ἀνθρωπίνη, ἄμεινον δὲ, εἰ καὶ μουσική. εἰ δ᾽ αὖ καὶ φιλίας ἢ ἔρωτος αὐτῇ μετείη, μᾶλλον ἂν ἔτι ἡ εἰκὼν ἐοίκοι. τὸν Ὀρφέα φασὶν οἰμῶξαι ὀπίσω ἐπιστραφέντα· εἰ δὲ κατ᾽ εὐθὺ ἔβλεπέν τε καὶ ἐβάδιζεν, οὐκ ἂν ᾤμωξεν. ἅλις εἰκόνων. καὶ γὰρ αὕτη τις ἀπίθανος ἡ τοῦ Ὀρφέως εἰκὼν ἐξ ᾅδου ἀνιμημένη.
4 Ἀπολογήσομαι δὲ τοὐντεῦθεν ἤδη ὅθεν ἂν ῥᾷστα συγγνώμης τύχοιμι. τί δὴ τοῦτό ἐστιν; ὅτι συγγράφων τὸ τοῦ βασιλέως ἐγκώμιον ἔπραττον μὲν, ὃ μάλιστα σοί τε καὶ τῷ σῷ παιδὶ κεχαρισμένον ἐστίν· ἔπειτα δὲ καὶ ὑμῶν ἐμεμνήμην καὶ ὠνόμαζόν γε ὑμᾶς ἐν τῷ συγγράμματι, ὥσπερ οἱ ἐρασταὶ τοὺς φιλτάτους ὀνομάζουσιν ἐπὶ πάσῃ κύλικι. ἀλλὰ γὰρ τέχνωσις τῶν εἰκόνων ἐπεισρεῖ καὶ ἐπιφύεται. αὕτη γοῦν παρεφάνη, ἣν ἐπὶ πάσαις λέγω, ἥτις καὶ δικαιότατα εἰκὼν ἂν προσαγορεύοιτο οὖσα ἐκ ζωγράφου· τὸν Πρωτογένη τὸν ζωγράφον φασὶν ἕνδεκα ἔτεσιν τὸν Ἰάλυσον γράψαι, μηδὲν ἕτερον ἐν τοῖς ἕνδεκα ἔτεσιν ἢ τὸν Ἰάλυσον γράφοντα. ἐμοὶ δὲ οὐχ εἷς, δύο δὲ ἅμα Ἰαλύσω ἐγραφέσθην, οὐ δὴ τοῖν προσώποιν οὐδὲ ταῖν μορφαῖν μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῖν τρόποιν καὶ ταῖν ἀρεταῖν οὐ μετρίω ὄντε ἄμφω οὐδὲ γράφεσθαι ῥᾳδίω, ἀλλ᾽ ὁ μέν ἐστιν μέγας βασιλεὺς ἄρχων πάσης τῆς γῆς καὶ θαλάττης, ὁ δὲ ἕτερος υἱὸς μεγάλου βασιλέως, ἐκείνου μὲν οὕτω παῖς ὥσπερ Ἀθάνα τοῦ Διός, σὸς δὲ υἱὸς ὡς τῆς Ἥρας ὁ Ἥφαιστος· ἀπέστω δὲ τὸ τῶν ποδῶν ταύτης τῆς τοῦ Ἡφαίστου εἰκόνος. ἡ μὲν οὖν ἀπολογία αὕτη ἂν εἴη πάνυ τις εἰκαστικὴ γενομένη καὶ γραφικὴ εἰκόνων ἔκπλεως αὐτὴ.
5 Μάλ᾿ ἔτι κατὰ τοὺς γεωμέτρας αἰτήσομαι· τὸ ποῖον; εἴ τι τῶν ὀνομάτων ἐν ταῖς ἐπιστολαῖς ταύταις εἴη ἄκυρον ἢ βάρβαρον ἢ ἄλλως ἀδόκιμον ἢ μὴ πάνυ Ἀττικόν, ἀμελεῖν μὲν τοῦ ὀνόματος σ᾽ ἀξιῶ τήν δὲ διάνοιαν σκοπεῖν αὐτὴν καθ᾽ αὑτήν· οἶσθα γὰρ ὅτι ἐν αὐτοῖς ὀνόμασιν καὶ αὐτῇ διαλέκτῳ διατρίβω. καὶ γὰρ τὸν Σκύθην ἐκεῖνον τὸν Ἀνάχαρσιν οὐ πάνυ τι ἀττικίσαι φασίν, ἐπαινεθῆναι δ᾽ ἐκ τῆς διανοίας καὶ τῶν ἐνθυμημάτων. παραβαλῶ δὴ ἐμαυτὸν Ἀναχάρσιδι οὐ μὰ Δία κατὰ τὴν σοφίαν ἀλλὰ κατὰ τὸ βάρβαρος ὁμοίως εἶναι. ἦν γὰρ ὁ μὲν Σκύθης τῶν νομάδων Σκυθῶν, ἐγὼ δὲ Λίβυς τῶν Λιβύων τῶν νομάδων. κοινὸν δὲ ἦν τὸ νέμεσθαι ἐμοί τε καὶ Ἀναχάρσιδι· κοινὸν οὖν ἔσται καὶ τὸ βληχᾶσθαι νεμομένοις, ὅπως ἄν τις βληχήσηται. οὕτως μὲν δὴ καὶ τὸ βαρβαρίζειν τῷ βληχᾶσθαι προσῄκασα. οὐκοῦν παύσομαι μηδὲν ἕτερον γράφων ἀλλὰ εἰκόνας.
<“-- tres fere paginae desunt --”>
ad M. Caesarem 2.4 [24 Hout; 1.108 Haines]
<Caesari suo consul.>
1 Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam; cujus principium id ipsum erit: “Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque populare, tempestivom duxi esse gratiae agere ut idem dies”, hic sequatur Tulliana conclusio. Orationem autem in senatu recitabo Augustis Idibus. Quaeras fortasse cur tam tarde? Quoniam ego numquam quam primum officio sollemni quoquo modo fungi propero. Sed ut tecum agere debeo sine fuco et sine ambagibus, dicam, quid cum animo reputem. Divom Hadrianum avom tuom laudavi in senatu saepenumero studio inpenso et propenso quoque; et sunt orationes istae frequentes in omnium manibus. Hadrianum autem ego, quod bona venia pietatis tuae dictum sit, ut Martem Gradivom, ut Ditem patrem propitium et placatum magis volui quam amavi. Quare? Quia ad amandum fiducia aliqua opus est et familiaritate: Quia fiducia mihi defuit, eo, quem tantopere venerabar, non sum ausus diligere. Antoninum vero ut solem, ut diem, ut vitam, ut spiritum amo, diligo, amari me ab eo sentio. Hunc nisi ita laudo ut laudatio me non in actis senatus abstrusa lateat, sed in manibus hominum oculisque versetur, ingratus sum etiam adversus te. Tum quod cursorem fugitivom ferunt dixisse, “domino sexagena currebam; mihi centena, ut fugiam, curram”, ego quoque quom Hadrianum laudabam domino currebam; hodie autem mihi curro, mihi, inquam, meoque ingenio hanc orationem conscribo. Ad meum igitur commodum faciam lente, otiose, clementer.
2 Tu si et valde properas, aliter te interum oblecta: Basia patrem tuum, amplectere, postremo ipse eum lauda. Ceterum quidem in Idus Augustas tibi expectandum est, ut quidvis, qualevis audias. 3 Vale, Caesar, et patrem promerere; et si quid scribere vis, lente scribe.
ad M. Caesarem 2.5 [25 Hout; 1.112 Haines]
Mi Fronto consul amplissime
1 Manus do: Vicisti. Tu plane omnis qui umquam amatores fuerunt vicisti amando. Cape coronam atque etiam praeco pronuntiet palam pro tribunali victoriam istam tuam: Μ. Κορνήλιος Φρόντων ὕπατος νικᾷ, στεφανοῦται τὸν ἀγῶνα τῶν μεγάλων φιλοτησίων. At ego quamquam superatus tamen nihil de mea prothymia decesssero aut defecero. Igitur tu quidem me magis amabis quam ullus hominum ullum hominem amat; ego vero te, qui minorem vim in amando possideo, magis amabo quam ullus hominum te amat, magis denique quam tu temet ipsum amas. Jam mihi cum Cratia certamen erit quam timeo ut superare possim. Nam illius quidem, ut Plautus ait, “amoris imber grandibus guttis non vestem modo permanavit sed in medullam ultro fluit”.
2 Quas tu litteras te ad me existimas scripsisse! Ausim dicere quae me genuit atque aluit nihil umquam tam jucundum tamque mellitum eam ad me scripsisse. Neque hoc fit facundia aut eloquentia: Alioqui non modo mater mea sed omnes qui spirant quod faciunt confestim tibi cesserint. Sed istae litterae ad me tuae neque disertae neque doctae, tanta benignitate scatentes, tanta adfectione abundantes, tanto amore lucentes, non satis proloqui possum ut animum meum gaudio in altum sustulerint, desiderio fraglantissimo incitaverint, postremo, quod ait Naevius, “animum amore capitali conpleverint”.
3 Illa alia epistula tua, qua indicabas cur tardius orationem qua laudaturus es dominum meum in senatu prolaturus esses, tanta me voluptate adfecit ut temperare non potuerim (et videris tu an temere fecerim), quin eam ipsi patri meo recitarem. Quanto opere autem eum juverit, nihil me oportet persequi quom tu et illius summam benevolentiam et tuarum litterarum egregiam elegantiam noris. Sed ex ea re longus sermo nobis super te exortus est, multo multoque longior quam tibi et quaestori tuo de me. Itaque nec tibi dubito ibidem in foro diu tinnisse auriculas. Conprobat igitur dominus meus et amat causas propter quas recitationem tuam in longiorem diem protulisti
<“--quattuor paginae desunt--”>
ad M. Caesarem 2.6 [27 Hout; 1.128 Haines]
<M. Aurelius Caesar consuli suo et magistro salutem>
1 <...> sane, si quid Graeci veteres tale scripserunt, viderint, qui sciunt; ego, si fas est dicere, nec M. Porcium tam bene vituperantem, quam tu laudasti usquam advorti. O, si dominus meus satis laudari posset, profecto a te satis laudatus esset! τοῦτο τὸ ἔργον οὐ γίνεται νῦν. Facilius quis Phidian, facilius Apellen, facilius denique ipsum Demosthenen imitatus fuerit aut ipsum Catonem quam hoc tam effectum et elaboratum opus. Nihil ego umquam cultius, nihil antiquius, nihil conditius, nihil Latinius legi. O te hominem beatum hac eloquentia praeditum! O me hominem beatum huic magistro traditum! O ἐπιχειρήματα, o τάξις, o elegantia, o lepos, o venustas, o verba, o nitor, o argutiae, o χάριτες, o ἄσκησις, o omnia! Ne valeam, nisi aliqua die virga in manibus tibi tradenda erat, diadema circumponendum, tribunal ponendum; tum praeco omnis nos citaret. Quid ‘nos’ dico? Omnis, inquam, philologos et disertos istos: Eos tu singulos virfa perduceres, verbis moneres. Mihi adhuc nullus metus hujus admonitionis erat: Multa supersunt, ut in ludum tuum pedem introferam.
2 Haec cum summa festinatione ad te scribo; nam quom domini mei ad te epistulam mitterem tam benignam, quid meis longioribus litteris opus erat? Igitur vale, decus eloquentiae Romanae, amicorum gloria, μέγα πρᾶγμα, homo jucundissime, consul amplissime, magister dulcissime. Postea cavebis de me, praesertim in senatu, tam multa mentiri. Horribiliter scripsisti hanc orationem. O, si ad singula capita caput tuum basiare possem! ἰσχυρῶς πάντων καταπεφρόνηκας. Hac oratione lecta frustra nos studemus, frustra laboramus, frustra nervos contendimus. Vale semper, magister dulcissime.
ad M. Caesarem 2.7 [28 Hout; 1.116 Haines]
Magistro meo.
Ego ab hora quarta et dimidia in hanc horam scripsi et Catonis multa legi et haec ad te eodem calamo scripto et te saluto et quam commode agas sciscitor. O, quam diu te non vidi!
<“--duae paginae desunt--”>
ad M. Caesarem 2.8 [28 Hout; 1.136 Haines]
<Amplissimo consuli magistro suo M. Caesar salutem>
<...> adfinitate sociatum neque tutelae subditum, praeterea in ea fortuna constitutum in qua, ut Q. Ennius ait, “omnes dant consilium vanum atque ad voluptatem omnia”; item quod Plautus egregie in Colace super eadem re ait.
Qui data fide firmata fidentem fefellerint,
subdoli subsentatores regi, qui sunt proximi,
qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animo habent.
Haec enim olim incommoda regibus solis fieri solebant, atenim nunc adfatim sunt “quei et regum filiis”, ut Naevius ait, “linguis faveant atque adnutent et subserviant”. Merito ego, mi magister, fraglo; merito unum meum σκοπόν mihi constitui; merito unum hominem cogito quom stilus in manus venit.
2 Hexametros meos jucundissime petis; quos ego quoque confestim misissem si illos mecum haberem. Nam librarius meus quem tu nosti, Anicetum dico, cum proficiscerer, nihil meorum scriptorum mecum misit. Scit enim morbum meum et timuit, ne si venissent in potestatem, quod soleo facerem et in furnum dimitterem. Sane istis hexametris prope nullum periculum erat. Ut enim verum magistro meo confitear, amo illos.
3 Ego istic noctibus, confiteor, studeo, nam interdiu in theatro consumitur. Itaque minus ago vespera fatigatus, surgo luce dormitans. Feci tamen mihi per hos dies excerpta ex libris sexaginta in quinque tomis, sed cum leges ‘sexaginta’, inibi sunt et Novianae Atellaniolae et Scipionis oratiunculae, ne tu numerum nimis expavescas.
4 Polemonis tui quom meministi, rogo ne Horatii memineris, qui mihi com Pollione est emortuus.
5 Vale mi amicissime, vale mi amantissime, consul amplissime, magister dulcissime, quem ego biennio jam non vidi. Nam quod ajunt quidam duos menses interfuisse, tantum dies numerant. Eritne quom te videbo?
ad M. Caesarem 2.9 [29 Hout; 1.140 Haines]
Amplissimo consuli magistro suo M. Caesar salutem
Anno abhinc tertio me commemini cum patre meo a vindemia redeuntem in agrum Pompei Falconis devertere. Ibi me videre arborem multorum ramorum, quam ille suum nomen catachannam nominabat. Sed illa arbor mira et nova visa est mihi, in uno trunco omnia omnium ferme germina
<“--duae paginae deesse videntur--”>
ad M. Caesarem 2.10 [29 Hout; 1.116 Haines]
<M. Aurelius Caesar consuli suo et magistro salutem>
<...>deatur. Polemona ante hoc triduum declamantem audivimus, ἵνα τι καὶ περὶ ἀνθρώπων λαλήσωμεν. Si quaeris, quid visus sit mihi, accipe: Videtur mihi agricola strenuus, summa sollertia praeditus latum fundum in sola segete frumenti et vitibus occupasse, ubi sane et fructus pulcherrimus et reditus uberrimus. Sedenim nusquam in eo rure ficus Pompejana vel holus Acrinum vel rosa Tarentina vel nemus amoenum vel densior lucus vel platanus umbrosa: Omnia ad usum magis quam ad voluptatem, quaeque magis laudare oporteat amare non libeat. Satisne ego audaci consilio et judicio temerario videar, cum de tanta gloriae viro existimo? Sed quom me recordor tibi scribere, minus me audere, quam tu velis, arbitror.
2 Nos istic vehementer aestuamus. Habes et hendecasyllabum ingenuum. Igitur priusquam poetarei incipio, pausan tecum facio. 3 Desiderantissime homo et tuo Vero carissime, consul amplissime, magister dulcissime, vale mi semper anima dulcissima.
ad M. Caesarem 2.11 [30 Hout; 1.140 Haines]
M. Aurelius Caesar consuli suo et magistro salutem
1 Postquam ad te proxime scripsi, postea nihil opera pretium, quod ad te scriberetur, aut quod cognitum ad aliquem modum juvaret. Nam διὰ τῶν αὐτῶν fere dies tramisimus: Idem theatrum, idem odium, idem desiderium tuum. Quid dico ‘idem’? Immo id cottidie novatur et gliscit et, quod ait Laberius de amore, suo modo καὶ ἐπὶ ἰδίᾳ μούσῃ, “amor tuus tam cito crescit quam porrus, tam firme quam palma”. Hoc igitur ego ad desiderium verto, quod ille de amore ait. Volo ad te plura scribere, sed nihil suppetit.
2 Ecce, quod in animum venit: Encomiographos istic audimus, Graecos scilicet, sed miros mortales, ut ego, qui a Graeca litteratura tantum absum, quantum a terra Graecia mons Caelius meus abest, tamen me sperem illis conparatum etiam Theopompum aequiparare posse; nam hunc audio apud Graecos disertissimum natum esse. Igitur paene me Opicum animantem ad Graecam scripturam perpulerunt “homines”, ut Caecilius ait, “incolumi scientia”.
3 Caelum Neapolitanum plane commodum, sed vehementer varium. In singulis scripulis horarum frigidius aut tepidius aut torridius fit. Jam primum media nox tepida, Laurentina; tum autem gallicinium frigidulum, Lanuvinum; jam conticinium atque matutinum atque diluculum usque ad solis ortum gelidum, ad Algidum maxime; exin antemeridie apricum, Tusculanum; tum meridies fervida, Puteolana; atenim ubi sol lautum ad Oceanum profectus, fit demum caelum modestius, quod genus Tiburtinum. Id vespera et concubia nocte, “dum se intempesta nox”, ut ait M. Porcius, “praecipitat”, eodem modo perseverat.
4 Sed quid ego, me qui paucula scripturum promisi, deliramenta Masuriana congero? Igitur vale, magister benignissime, consul amplissime, et me quantum amas, tantum desidera.
ad M. Caesarem 2.12 [31 Hout; 1.144 Haines]
Caesari suo consul.
Meum fratrem beatum, qui vos in isto biduo viderit! At ego Romae haereo conpedibus aureis vinctus, nec aliter Kal. Sept. expecto quam superstitiosi stellam, qua visa jejunium polluant. Vale, Caesar, decus patriae et Romani nominis. Vale, domine.
ad M. Caesarem 2.13 [32 Hout; 1.144 Haines]
Domino meo.
1 Cratiam misi ad diem natalem matris tuae celebrandum eique praecepi, ut istic subsisteret quoad ego venirem. Eodem autem momento, quo consulatum ejuravero, vehiculum conscendam et ad vos pervolabo. Interim Cratiae meae nullum a fame periculum fore fide mea spopondi: Mater enim tua particulas a te sibi missas, cum clienta communicabit: Neque est Cratia mea, ut causidicorum uxores feruntur, multi cibi. Vel osculis solis matris tuae contenta vixerit. Sed enim quid me fiet? Ne osculum quidem usquam ullum est Romae residuum. Omnes meae fortunae, mea omnia gaudia Neapoli sunt. 2 Oro te, quis iste mos est pridie magistratus ejurandi? Quid quod ego paratus sum, dum ante plures dies ejurem, per plures deos jurare? Quid est autem, quod juraturus sum me consulatu abire? Ego vero etiam illud juravero, me olim consulatu abire cupere ut M. Aurelium conplectar.
ad M. Caesarem 2.14 [32 Hout; 1.146 Haines]
Consuli et magistro meo optimo.
Hoc sane supererat, ut super cetera quae insginiter erga nos facis, etiam Cratiam mitteres huc
[sex vel paulo plures paginae desunt]
ad M. Caesarem 2.15 [32 Hout; 1.146 Haines]
Μητρὶ Καίσαρος.
1 Ἑκὼν ἑκὼν νὴ τοὺς θεοὺς καὶ πάνυ γε προθυμούμενος τὴν ἐμὴν Κρατείαν ἐξέπεμψα συνεορτάσουσάν σοι τὰ γενέθλια καὶ αὐτὸς ἂν ἀφικόμενος εἰ ἐξῆν. ἀλλὰ ἐμοὶ μὲν ἐνποδών ἐστιν ἡ ἀρχὴ πρὸς τῷ ποδὶ ἤδη οὖσα. ὀλίγαι γὰρ ἡμέραι λοιπαὶ τῆς ἀρχῆς περιλείπονται καὶ μᾶλλόν τε ἄσχολοι διὰ τὰς λειτουργίας· ὧν ἀπαλλαγεὶς ἔοικα δραμεῖσθαι πρὸς ὑμᾶς τῶν τὸν στάδιον τρεχόντων πολὺ προθυμότερον· ὡς ἐκεῖνοί γε βραχύτατον χρόνον ἐπὶ τῆς ὕσπληγος ἐπιστάντες, ἔπειτα ἀφεῖνται τρέχειν, ἐγὼ δὲ τοῦτον ἤδη μῆνα δεύτερον εἴργομαι τοῦ πρὸ ὑμᾶς δρόμου.. 2 ἐχρῆν δὲ ἄρα πάσας τὰς πανταχόθεν γυναῖκας ἐπὶ ταύτην τὴν ἡμέραν ἁθροίζεσθαι καὶ ἑορτάζειν τὰ σὰ γενέθλια, πρώτας μὲν τῶν γυναικῶν τὰς φιλάνδρους καὶ φιλοτέκνους καὶ σώφρονας, δευτέρας δὲ ὅσαι ἄπλαστοι καὶ ἀψευδεῖς εἰσίν, τρίτας δὲ ἑορτάζειν τὰς εὐγνώμονας καὶ εὐπροσίτους καὶ εὐπροσηγόρους καὶ ἀτύφους. πολλαὶ δ᾽ ἂν καὶ ἄλλαι γυναικῶν τάξεις γένοιντο τῶν σοὶ μέρους τινὸς ἐπαίνου καὶ ἀρετῆς μετεχουσῶν, σοῦ μὲν ἁπάσας τὰς γυναικὶ πρεπούσας ἀρετὰς καὶ ἐπιστήμας κεκτημένης καὶ ἐπισταμένης, ὥσπερ ἡ Ἀθηνᾶ τέχνας ἁπάσας κέκτηταί τε καὶ ἐπίσταται, τῶν ἄλλων δὲ γυναικῶν ἐπὶ τῆς ἀρετῆς μέρος ἑκάστης ἐπισταμένης καὶ κατὰ τοῦτο ἐπαινουμένης, οἷος ὁ τῶν Μουσῶν ἔπαινος ἐκ μιᾶς τέχνης καὶ καθ᾽ ἑκάστην διῃρημένος..
3 Εἰ δ᾽ ἦν ἐγὼ πρὸ θύρας εἰσαγωγεύς τις εἶναι λαχὼν τῶν τῆς ἑορτῆς ἀξίων, πρώτας ἂν Ὁμήρῳ πειθόμενος ἀπέκλεισα τὰς τὴν εὔνοιαν ψευδομένας καὶ πλαττομένας καὶ ἕτερον μέν τι κευθούσας ἐνὶ φρεσίν, ἄλλο δὲ λεγούσας, ἅπαντα δὲ τὰ ἀπὸ γέλωτος μέχρι δακρύων προσποιουμένας. ὅ τοι γέλως οὕτως τὸ πρὶν ἄδολος εἶναι πεφυκὼς ὡς καὶ τοὺς ὀδόντας τῶν γελώντων ἐπιδεικνύειν εἰς τοσοῦτον ἤδη περιέστηκε κακομηχανίας καὶ ἐνέδρας, ὡς καὶ τὰ χείλη κρύπτειν τῶν ἐξ ἐπιβουλῆς προσγελώντων. γυναικεία δή τις αὕτη θεὸς παρὰ ταῖς πλείσταις τῶν γυναικῶν θρησκεύεται ἡ Ἀπάτη· τίς γοῦν Ἀφροδίτης τόκος ἐκ πολλῶν τινων καὶ ποικίλων θηλειῶν κατασκευασαμένης
[plures paginae desunt]
ad M. Caesarem 2.16 [34 Hout; 1.150 Haines]
<Magistro meo.>
<...> et meus me alipta faucibus urgebat. Sed quae, inquis, fabula? Ut pater meus a vineis domum se recepit. ego solito more equom inscendi et in viam profectus sum et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut locis solet artis, et canes quattuor et duo pastores, sed nihil praeterea. Tum pastor unus ad alterum pastorem, postquam plusculum equites vidit, “vide tibi istos equites”, inquit, “nam illi solent maximas rapinationes facere”. Ubi id audivi, calcar equo subpingo, ecum in ovis inigo. Oves consternatae disperguntur; aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam intorquet; furca in equitem, qui me sectabatur cadit. Nos aufugimus. Eo pacto, qui metuebat, ne ovis amitteret, furcam perdidit. Fabulam existimas? Res vera est; at etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi jam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavitas et caritas et voluptas mea.
ad M. Caesarem 2.17 [34 Hout; 1.152 Haines]
Magistro meo.
1 Cratia minor fecit, quod Cratia major facit, ut sollicitudinem nostram vel interim minuat vel jam omnino detergeat. Ego tibi de patrono meo M. Porcio gratias ago, quod eum crebro lectitas. Tu mihi de C. Crispo timeo ut umquam gratias agere possis, nam uni M. Porcio me dedicavi atque despondi atque delegavi. Hoc etiam ipsum ‘atque’ unde putas? Ex ipso furore. Perendinus dies meus dies festus erit, si certe tu venis. Vale, amicissime et rarissime homo, dulcissime magister.
2 Die senatus hujus magis hic futuri quam illuc venturi videmur. Sed utrumque in ambiguo est. Tu modo perendie veni, et fiat quod volt. Semper mi vale, animus meus. Mater mea te tuosque salutat.
ad M. Caesarem 2.18 [35 Hout; 1.152 Haines]
Magistro meo.
1 Tu cum sine me es Catonem legis, at ego quom sine te sum causidicos in undecimam horam audio. Equidem velim istam noctem, quae sequitur, quam brevissimam esse. Tanti est minus lucubrare, ut te maturius videam. Vale, mi magister dulcissime. Mater mea te salutat. Spiritum vix habeo, ita sum defessus.
ad M. Caesarem 2.19 [35 Hout; 1.154 Haines]
M. Caesar magistro suo salutem dicit.
Proficio: Ista tua benignitate magnum mihi negotium peperisti. Nam illa cottidie tua Lorium ventio, illa in serum expectatio.
<“--complures paginae desunt--”>
ad M. Caesarem 3.1 [35 Hout; 1.52 Haines]
<Domino meo>
<...> verborum honestatur, fit plane impudica. Denique idem tu, quom in senatu vel in contione populi dicendum fuit, nullo verbo remotiore usus es, nulla figura obscura aut insolenti: Ut qui scias eloquentiam Caesaris tubae similem esse debere, non tibiarum, in quibus minus est soni, plus difficultatis.
ad M. Caesarem 3.2 [36 Hout; 1.58 Haines]
Aurelius Caes. Frontoni suo salutem.
1 Saepe te mihi dixisse scio quaerere te, quid maxime facere gratum mihi. Id tempus nunc adest: Nunc amorem erga te meum augere potes - si augeri potest. Adpropinquat cognitio in qua homines non modo orationem tuam benigne audituri, sed indignationem maligne speactaturi videntur. Neque ullum video, qui te in hac re monere audeat. Nam qui minus aimici sunt, malunt te inspectare inconstantius agentem; qui autem magis amici sunt metuunt, ne adversario tuo amiciores esse videantur, si te ab accusatione ejus propria tua abducant. Tum autem, si quod tu in eam rem dictum elegantius meditatus es, per silentium dictionem auferre tibi non sustinent. Adeo sive tu me temerarium consultorem sive audacem puerulum sive adversario tuo benivolentiorem esse existimabis, non propterea quod rectius esse arbitrabor pedetemptius tibi consulam, sed quid dixi ‘consulam’, qui id a te postulo et magno opere postulo et me, si inpetro, obligari tibi repromitto. Et dices: “Quid? Si lacessitus fuero, non eum simili dicto remunerabo?” At ex eo tibi majorem laudem quaeris, si nec lacessitus quicquam responderis. Verum si prior fecerit, respondenti tibi utcumque poterit ignosci; ut autem non inciperet, postulavi ab eo et impetrasse me credo. Utrumque enim vestrum pro suis quemque meritis diligo et scio illum quidem in avi mei P. Calvisii domo eruditum, me autem apud te eruditum. Propterea maximam curam in animo meo habeo, uti quam honestissime negotium istud odiosissimum transigatur. 2 Opto, ut consilium conprobes, nam voluntatem conprobabis. Ego certe minus sapienter magis scripsero quam minus amice tacuero. Vale, mi Fronto carissime et amicissime.
ad M. Caesarem 3.3 [36 Hout; 1.62 Haines]
1 Merito ego me devovi tibi, merito fructus vitae meae omnis in te ac tuo parente constitui. Quid fieri amicius, quid jucundius, quid verius potest? Aufer ista, obsecro, ‘puerulum audacem’ aut ‘temerarium consultorem’. Periculum est plane, ne tu quicquam pueriliter aut inconsulte suadeas? Mihi crede, si tu vis (si minus, egomet mihi credam), seniorum a te prudentiam exsuperari. 2 Denique in isto negotio tuum consilium canum et grave, meum vero puerile deprendo. Quid enim opus est aequis et iniquis spectabulum praebere? Sive sit iste Herodes vir frugi et pudicus, proletarei conviciis talem a me virum non est verum; sive nequam et inprobus est, non aeua mihi cum eo certatio neque idem detrimenti capitur. Omnis enim cum polluto conplexus, tametsi superes, commaculat. Sed illud verius est, probum virum esse, quem tu dignum tutela tua judicas. Quod si umquam scissem, tum me di omnes male adflixint, si ego verbo laedere ausus fuissem quemquam amicum tibi. 3 Nunc me velim pro tuo erga me amore, quo sum beatissimus in hac etiam parte consilio juves. Quin nihil extra causam dicere debeam, quod Heroden laedat non dubito. Sed ea, quae in causa sunt (sunt autem atrocissima), quemadmodum tractem, id ipsum est, quod addubito et consilium posco: Dicendum est de hominibus liberis crudeliter verberatis et spoliatis, uno vero occiso; dicendum de filio impio et precum paternarum inmemore; saevitia et avaritia exprobanda; carnifex quidam Herodes in hac causa constituendus. Quodsi in istis criminibus quibus causa nititur putas debere me ex summis opibus adversarium urgere et premere, fac me, domine optime et mihi dulcissime, comsilii tui certiorem. Si vero in his quoque remittendum aliquid putas, quod tu suaseris id optimum factu ducam. Illud quidem, ut dixi, firmum et ratum habeto, nihil extra causam de moribus et cetera ejus vita me dicturum. Quodsi tibi videbitur servire me causae debere, jam nunc admoneo ne me inmoderate usurum quidem causae occasione: Atrocia enim sunt crimina et atrociter dicenda; illa ipsa de laesis et spoliatis hominibus ita a me dicentur, ut fel et vilem sapiant; sicubi Graeculum et indoctum dicero, non erit internecivum.
4 Vale, Caesar, et me, ut facis, ama plurimum. Ego vero etiam litterulas tuas δὶς amo, quare cupiam, ubi quid ad me scribes, tua manu scribas.
ad M. Caesarem 3.4 [38 Hout; 1.66 Haines]
Have domine.
1 Clausa jam et obsignata epistula priore venit mihi in mentem fore, uti ei qui causam hanc agunt (acturi autem complures videntur) dicant aliquid in Heroden inclementius; cui rei quemadmodum me unum putas prospice. 2 Vale, domine, et vive, ut ego sim beatus. Acturi videntur Capreolus, qui nunc abest et Marcianus noster; videtur etiam Julianus.
ad M. Caesarem 3.5 [38 Hout; 1.66 Haines]
Have mi Fronto carissime.
Jam hinc tibi, mi Fronto carissime, gratias ago habeoque cum consilium meum non tantum non repudiasti, sed etiam conprobasti. De iis autem, quae per litteras amicissimas tuas consulis, ita existimo: Omnia, quae ad causam, quam tueris, adtinent, plane proferunda; quae ad tuas proprias adfectiones adtinent, licet justa et provocata sint, tamen reticenda. Ita neque fidem in negotio pannychio neque modestiam in existimatione tua laeseris s . . . . meo an . . . . . . . . . . . . . . . . . tis . . . . . . . . . . . . . . . . lis ceteri en . . . . . . . . mihi . . . . . . partam cueet dicant quae . . . at me enim una haec cura maxime exercet, ne quid tu tale dicas, quod tuis moribus indignum, negotio inutile, circumstantibus reprehensibile videatur esse. Vale, mihi Fronto carissime et jucundissime mihi.
ad M. Caesarem 3.6 [39 Hout; 1.68 Haines]
Domino meo.
Ita faciam, domine, quom hoc tum omnia, quod ad . u . m aut te velle intellexero. Alia item omnia faciam, teque oro et quaeso, ne umquam, quod a me fieri volueris, reticeas, sed ut nunc aptissima suadeas. Ita enim . . . . neque umquam fac . . . . . . . . . adversus voluntatem tuam quicquam incipiam. malim etiam nuic . . . . pessiis in causa cuo . . . . . . . . . in causa sunt. Singillatim sunt, ut Ciceronis modum proferamus. Nam cum in tantulum vel consultum cogunt versum, cupio praesertim quom par . . . sed pugna mi . . . . . es hoc modo transigi possit. Quodsi agemus perpetuis orationibus, licet extra causam nihil progrediar, tamen et oculis acrioribus et voce vehementi et verbis gravibus utendum est. Malim autem jam . . . hic digito irato quod alii . . . . hominem tuum laesisse, sed difficile est, ut istud ab eo inpetrari possit: Dicitur enim cupidine agendi flagrare. Nec reprehendo tamen ne hoc quidem, sed vide, moneo, ne tibi ipsa illa, quae in causa sunt, infestius prolata videantur. Verum et ipse suadeas inprimis fidei parendum: Et si armis vel palaestrica ludas, ne has quidem ludicras exercitationes sine contentione confici posse. Fac arbitreris et inedia disertis vel . . . . . tui plus adeo supta. Et ratis . . . . s facundior lucta . . arna laudavi beatius Opicum tuum.
ad M. Caesarem 3.7 [40 Hout; 1.32 Haines]
Magistro meo.
1 Quom tu quiescis et, quod commodum valetudini sit, facis, tum me recreavi. Libenter et otiose age. Sentio ergo: Recte fecisti quod bracchio curando operam dedisti. 2 Ego quoque hodie a septima in lectulo nonnihil egi, nam εἰκόνας decem ferme expedivi. In nona te socium et optionem mihi sumo, nam minus secunda fuit in persequendo mihi. Est autem, quod in insula Aenaria intus lacus est; in eo lacu alia insula est et ea quoque inhabitatur. ἐνθένδ᾿ εἰκόνα ποιοῦμεν. Vale, dulcissima anima. Domina mea te salutat.
ad M. Caesarem 3.8 [40 Hout; 1.34 Haines]
Domino meo.
1 Imaginem, quam te quaerere ais meque tibi socium ad quaerendum et optionem sumis, num moleste feres, si in tuo atque in tui patris sinu id futurum quaeram? Ut illa in mari Ionio sive Tyrrhenico sive vero potius in Hadriatico mari, seu quod aliud est mare, ejus nomen maris addito, igitur ut illa in mari insula Aenaria fluctus maritimos ipsa accipit atque propulsat omnemque vim classium, praedonum, beluarum, procellarum ipsa perpetitur, intus autem in lacu aliam insulam protegit ab omnibus periculis ac difficultatibus tutam, omnium vero deliciarum voluptatumque participem, namque illa intus in lacu insula aeque recipit, habitatur aeque, mare aeque prospectat, item pater tuus imperii Romani molestias ac difficultates ipse perpetitur, te tutum intus in tranquillo sinu suo socium dignitatis gloriae honorumque omnium participem tutatur. Igitur hac imagine multimodis uti potes ubi patri tuo gratias ages, in qua oratione locupletissimum et copiosissimum te esse oportet. Nihil est enim, quod tu aut honestius aut verius aut libentius in omni vita tua dicas quam, quod ad ornandas patris tui laudes pertinebit. Postea ego quamcumque εἰκόνα huc addidero, non aeque placebit tibi, ut haec quae ad patrem tuum pertinet; tam hoc scio, quam tu novisti.
Quamobrem ipse aliam εἰκόνα nullam adiciam, sed ratione, qua tute quaeras, ostendam. Et amem te, tu quas εἰκόνας in eandem rem demonstrata ratione quaesiveris et inveneris mittito mihi, ut si fuerint scitae atque concinnae, gaudeam. 2 Jam primum quidem illud scis, εἰκόνα ei rei adsumi, ut aut ornet quid aut deturpet aut aequiperet aut deminuat aut ampliet aut ex minus credibili credibile efficiat. Ubi nihil eorum usus erit, locus εἰκόνος non erit. Postea ubi rei propositae imaginem scribes, ut si pingeres, insignia animadverteres ejus rei cujus imaginem pingeres, item in scribendo facies. Insignia autem cujusque rei multis modis eliges: τὰ ὁμογενῆ, τὰ ὁμοειδῆ, τὰ ὅλα, τὰ μέρη, τὰ ἴδια, τὰ διάφορα, τὰ ἀντικείμενα, τὰ ἑπόμενα καὶ παρακολουθοῦντα, τὰ ὀνόματα, τὰ ἐνούσια, τὰ συμβεβηκότα, τὰ στοιχεῖα et fere omnia ex quibus argumenta sumuntur; de quibus plerumque audisti, cum Θεωδώρου locos ἐπιχειρημάτων tractaremus. Eorum si quid memoriae tuae elapsum est, non inutile erit eadem nos denuo retractare, ubi tempus aderit. In hac εἰκόνε, quam de patre tuo teque depinxi, ἕν τι τῶν συμβεβηκότων ἔλαβον, τὸ ὅμοιον τῆς ἀσφαλείας καὶ τῆς ἀπολαύσεως. Nunc tu per hasce vias ac semitas, quas supra ostendi, quaeres, quonam modo Aenariam commodissime pervenias.
3 Mihi dolor cubiti haud multum sedatus est. Vale, domine, cum ingenio eximio. Dominae meae matri tuae dic salutem. 4 τὴν δὲ ὅλην τῶν εἰκόνων τέχνην alias diligentius et subtilius persequemur; nunc capita rerum attigi.
ad M. Caesarem 3.9 [42 Hout; 1.18 Haines]
Have mi magister optime.
1 Si quid somni redit post vigilas de quibus questus es, oro te, scribe mihi. Et illud oro te: Primum valetudine operam da, tum securim Tenediam, quam minaris, abde aliquo ac reconde nec tu consilium causarum agendarum dimiseros, aut tum simul omnia ora taceant.
2 Graece nescio, quid ais te conpegisse, quod ut aeque pauca a te scripta placeat tibi. Tune es, qui me nuper concastigas quorsum Graece scriberem? Mihi vero nunc potissimum Graece scribendum est. “Quamobrem?” rogas. Volo periculum facere, an id, quod non didici, facilius obsecundet mihi, quoniam quidem illud, quod didici, deserit. Sed si me amares, misisses mihi istud novicium, quod placere ais. Ego vero te vel invitum istic lego; et quidem hac re una vivo et resto.
3 Materiam cruentam misisti mihi. Necdum legi Coelianum excerptum, quod misisti nec legam, priusquam sensus ipse venatus fuero. Sed me Caesaris oratio unceis unguibus adtinet. Nunc denique sentio quantum operis sit ternos vel quinos versus in die etornare et aliquid diu scribere.
4 Vale spiritus meus. Ego non ardeam tuo amore qui mihi hoc scripseris? Quid faciam? Non possum insistere. At mihi anno priore datum futi hoc eodem loco eodemque tempore matris desiderio peruri. Id desiderium hoc anno tu mihi accendis. Salutat te domina mea.
ad M. Caesarem 3.10 [43 Hout; 1.50 Haines]
Have mi magister optime.
1 Scio die quojusque pro eo, quojus is dies natalis est, amicos vota suscipere; ego tamen, quia te juxta ut memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam juvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis advoco meque pro genre cujusque voti in eo loco constituo de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. 2 Igitur jam primum Pergamei arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde Athenas degredior, Minerva, genibus nixus obsecri atque oro, si quid ego numquam litterarum sciam, ut id potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam deosque viales et promarinos votis inploro, uti mihi omne iter tua praesentia comitatum sit, neque ego tam saepe tam saevo desiderio fatiger. Postremo omnis omnium populorum praesides deos atque ipsum Jovem, qui Capitolium montem strepit, quaeso tribuat hoc nobis, ut istum diem, quo mihi natus es, tecum firmo te laetoque concelebrem.
3 Cale, mi dulcissime et carissime magister. Rogo, corpus cura, ut quom venero videam te. Domina mea te salutat.
ad M. Caesarem 3.11 [43 Hout; 1.52 Haines]
Domino meo.
Omnia nobis prospera sun,t quom tu pro nobis optas; neque enim quisquam dignior alius te, qui a dis quae petit, inpetret; nisi quod ego cum pro te precor, nemo alius te dignior est, pro quo impetretur. Vale, domine dulcissime. Dominam saluta.
ad M. Caesarem 3.12 [44 Hout; 1.12 Haines]
Domino meo.
1 Cratia ad me heri nocte venit. Sed pro Cartia mihi fuit tu gnomas egregie convertisti, hanc quidem quam hocie accepi prope perfecte, ut poni in libro Sallustii possit nec discrepet aut quicquam decedat. Ego beatus, hilaris, sanus, juvenis denique fio, quom tu ita proficis. Est grave, quod postulabo, sed quod ipse mihi et profuisse memini non potest, quin a te quoque postulem. Bis et ter eandem convertito, ita ut fecisti in illa gnome brevicula. Igitur longiores quoque bis ac ter converte naviter, audacter. Quodcumque ausus fueris, cum isto ingenio perficies; at enim cum labore: Laboriosum quidem negotium concupisti, sed pulcrum et novum et paucis inpetratum de . . . . in me recips . . icula donec . . . . . perfecte absolveris. 2 Plurimum tibi in oratione facienda prodest tum certe quidem cottidie excerpere aut ex Jugurtha aut ex Catilina. Diis propitiis quom Romam reverteris exigam a te denuo versus diurnos. Dominam matrem saluta.
ad M. Caesarem 3.13 [44 Hout; 1.14 Haines]
Magistro meo.
1 Duas per id tempus epistulas tuas accepi. Earum altera me increpabas et temere sententiam scripsisse arguebas, altera vero tuere studium meum laude nitebaris. Adjuro tamen tibi meam, meae matris, tuam salutem mihi plus gaudii in animo coortum esse illis tuis prioribus litteris meque saepius exclamasse inter legendum: “O me felicem!” “Itane”, dicet aliquis, “felicem te ais, si est, qui te doceat, quomodo γνώμην sollertius dilucidius, brevius, politius scribas?” Non hoc est, quod me felicem nuncupo. Quid est igitur? Quod verum dicere ex te disco. Ea res, verum dicere, prorsum diis hominibusque ardua: Nullum denique tam veriloquium oraculum est, quin aliquid ancipitis in se bel obliqui vel inpediti habeat, quo inprudentior inretiatur et ad voluntatem suam dictum opinatus captione post tempis ac negotium sentiat. Sed ista res lucrosa est et plane nos talia tantum pio errore et vanitate excusare. At tuae seu accusationes seu lora confestim ipsam viam ostendunt sine fraude et inventis verbis. Itaque haberem etiam gratias agere vel, si verum me dicere satius simul et audire verum me doces. Duplex igitur pretium solvatur, pendere, quod ne valeam, elaborabis. Sei resolvi vis nil, quomodo tibi par pari exprendam nisi obsequio? Inpius tamen mihi malui te nimia motum cura . . . . . . . . . . . .
2 E . . . . . . . minitando postquam . . . . . . nam et acuit me et scribendo ac legendo ad ea et excerpendo . . . . i . . . . . tota e . . . on . . . lego . . . . . . . . . . insecatas paulatim . . . nmi . . . etsi . . . . . . . . est enim . . . . . . . qui laborem hic facilluma gloria pericl . . . . . . . . . . . . .
3 Vale, mi . . . . . . . . . . . . . ne . . . . im . . . . . . . . . . . et optime, magister optime, gratissime . . . ., quantum te invenisse gaudeo. Domina mea te salutat.
ad M. Caesarem 3.14 [45 Hout; 1.218 Haines]
Domino meo.
1 Quod poetis concessum est ὀνοματοποιεῖν, verba nova fingere, quo facilius, quod sentiunt, exprimant, id mihi necessarium est ad gaudium meum expromendum. Nam solitis et usitatis verbis non sum contentus, sed laetius gaudeo quam, ut sermone volgato significare laetitiam animi mei possim: Tot mihi a te in tam paucis diebus epistulas scriptas easque tam eleganter, tam amice, tam blande, tam effuse, tam fraglanter conpositas, cum jam tot negotiis quot officiis, quot rescribendis er provinsias litteris distringere. 2 Atenim proposueram (nihil enim mihi a te occultum aut dissimulatum retinere fas est) ita, inquam, proposueram vel desidiae culpam a te subire rarius scribendo tibi potius, quam te multis rebus occupatum epistulis meis onorarem et ad rescribendum provocarem, quom tu cotidie ultro scripsisti mihi. Sed quid dico ‘cotidie’? Ergo jam hic mihi ὀνοματοποιίας opus est. Nam ‘cotidie’ foret, si singulas epistulas per dies singulos scripsisses; quom vero plures epistulae quam sint dies, verbum istud ‘cottidie’ minus significat. Nec est, domine, quod mihi tristior sis, cur omnino veritus sim ne tibi litterae meae crebriores oneris essent: Nam quo mei amantior es, tanto me laborum tuorum parciorem et occupationum tuarum modestiorem esse oportet. 3 Quid est mihi osculo tuo suavius! Ille mihi suavis odor, ille fructus in tuo collo atque osculo situs est. Attamen proxime, cum proficiscere, cum jam pater tuus vehiculum conscendisset, te salutantium et exosculantium turba diutius moraretur. profuit ut te solus ex omnibus non complecterer nec exoscularer. Item in ceteris aliis rebus omnibus numquam equidem mea commoda tuis utilitatibus anteponam; quin si opus sit, meo gravissimo labore atque negotio tuum levissimum et otium redimam. 4 Igitur cogitans quantum ex epistulis scribendis laboris caperes proposueram parcius te appellare quom tu cotidie scripsisti mihi. Quas ego epistulas quom acciperem, simile patiebar, quod amator patitur, qui delicias suas videat currere ad se per iter asperum et periculosum. Namque is simul advenientem gaudet, simul periculum reveretur. Unde displicet mihi fabula histrionibus celebrata, ubi amans amantem puella juvenem nocte lumine accenso stans in turri natantem in mare opperitur. Nam ego potius te caruero, tametsi amore tuo ardeo, potius quam “te ad hoc noctis natare tantum profundi patiar ne luna occidat, ne ventus lucernam interemat, ne quid ibi ex frigore inpliciscare, ne fluetur, ne vadus, ne piscis aliquo noxsit”. Haec ratio amantibus decuit et melior et salubrior fuit: Non alieno capitali periculo sectari voluptatis usuram brevem ac paenitendam.
5 Nunc ut a fabula ad verum convertar, id ego non mediocriter anxius eram, ne necessariis laboribus tuis ego insuper aliquod molestiae atque oneris inponerem, si praeter eas epistulas, quas ad plurimos necessario munere cotidie rescribis, ego quoque ad rescribendum fatigarem. Nam me carere omni fructu amoris tui malim quam te ne minimum quidem incommodi voluptatis meae gratiae subire.
ad M. Caesarem 3.15 [47 Hout; 1.100 Haines]
Magistro meo.
Epistula Ciceronis mirifice adfecit animum meum. Miserat Brutus Ciceroni librum suum corrigendum <...>
<“-- duae paginae desunt--”>
ad M. Caesarem 3.16 [47 Hout; 1.100 Haines]
<Domino meo.>
<...> molliantur atque ita efficacius sine ulla ad animos offensione audientium penetrent. Haec sunt profecto, quae tu putas obliqua et insincera et anxia et verae amicitiae minime adcommodata. At ego sine istis artibus omnem orationem absurdam et agrestem et incognitam, denique inertem atque inutilem puto. Neque magis oratibus arbitror necessaria ejusmodi artificia quam philosophis. In ea re non oratorum domesticis, quod dicitur, testimoniis utar, sed philosophorum eminentissimis, poetarum vetustissimis excellentissimisque, vitae denique cotidianae usu atque cultu artiumque omnium experimentis. 2 Quidnam igitur tibi videtur princeps ille sapientiae simul atque eloquentiae Socrates? Huic enim primo ac potissimo testimonium apud te denuntiavi: Eone usus genere dicendi, in quo nihil est oblicum, nihil interdum dissimulatum? Quibus ille modis Protagoram et Polum et Thrasymachum et sophistas ceteros versare atque inretire solitus? Quando eautem perta arta congressus est? Quando non ex insidiis adortus? Quo ex homine nata inversa oratio videtur, quam Graece εἰρωνείαν appellant. Alcibiaden vero ceterosque adulescentis genere aut fama aut opibus feroces quo pacto appellare atque adfari solebat? per jurgium an per πολιτείαν, exprobrando acriter quae delinquerent an leniter arguendo? Neque deerat Socrati profecto gravitas aut vis, qua tum cynicus Diogenes volgo saeviabat; sed vidit profecto ingenia partim hominum ac praecipue adulescentium facilius comi atque adfabili oratione leniri quam acri violentaque superari. Itaque non vineis neque arietibus errores adulescentium expugnabat, sed cuniculis subruebat, neque umquam ab eo auditores discessere lacerati sed nonnumquam lacessiti. Est enim genus hominum natura insectantibus indomitum, blandientibus conciliatum. Quamobrem facilius precariis decedimus, quam violentis deterremur, plusque ad corrigendum promovent consilia quam jurgia. Ita comitati monentium obsequimur, inclementiae objurgantium obnitimur.
ad M. Caesarem 3.17 [49 Hout; 1.104 Haines]
Domino meo.
1 Quod tu me putes somnum cepisse, totam paene noctem pervigilavi mecum ipse reputans, num forte nimio amore tui remissius et clementius delictum aliquod tuum aestumarem; num tu ordinatior, perfectior jam in eloquentia esse debueris, sed ingenium tuum vel desidia vel indiligentia elaudat. Haec mecum anxie volutans inveniebam te multum supra aetatem qua tu es, multa supra tempus, quo operam his studiis dedisti, multum etiam supra opinionem meam, quamquam ego de te sperem inmodica, in eloquentia promovisse. 2 Sed quo? Mihi tum demum venit nocte media in mentem qualem ὑπόθεσιν scribas, nimirum ἐπιδεικτικήν, qua nihil est difficilius. Cur? Quia, cum sint tria ferme genera ὑποθέσεων, ἐπιδεικτικῶν, συμβουλευτικῶν, δικανικῶν, cetera illa multo sunt proniora, multifariam procliva vel campestria, τὸ ἐπιδεικτικὸν in arduo situm. Denique, cum aeque tres quasi formulae sint orationis, ἰσχνόν, μέσον, ἁδρόν, prope nullus in epidicticis τῷ ἰσχνῷ locus, qui est in dicis multus necessarius. Omnia ἐν τῷ ἐπιδεικτικῷ ἁδρῶς dicenda, ubique ornandum, ubique phaleris utendum, pauca τῷ μέσῳ χαρακτῆρι. 3 Meministi autem tu plurimas lectiones quibus usque adhuc versatus es, comoedias, Atellanas, oratores veteres, quorum aut pauci aut praeter Catone et Gracchum nemo tubam inflat; omnes autem mugiunt vel stridunt potius. Quid igitur Ennius egit quem legisti? Quid tragoediae ad versum sublimiter faciundum te juverunt? Plerumque enim ad orationem faciendam versus, ad versificandum oratio magis adjuvat. Nunc nuper coepisti legere ornatas et pompaticas orationes: Noli postulare statim eas imitari posse. Verum, ut dixi, incumbamus, conitamur. Me vade, me praede, me sponsore celeriter te in cacumine eloquentiae sistam; dii facient, dii favebunt.
4 Vale, domine, καὶ ἔλπιζε καὶ εὐθύμει καὶ χρόνῳ καὶ ἐμπειρίᾳ πείθου. 5 Matrem dominam saluta. Quom Persarum disciplinam memorares, bene ‘battunt’ aisti.
ad M. Caesarem 3.18 [50 Hout; 1.106 Haines]
Have mi Fronto merito carissime.
1 Intellego istam tuam argutissimam strofam, quam tu quidem benignissime repperisti: Ut quia laudando me fidem propter egregium erga me amorem tuum non habebas, vituperando laudi fidem quaereres. Sed o me beatum, qui a Marco Cornelio meo, oratore maximo, homine optimo, et laudari et reprehendi dignus esse videor! Quid ego de tuis litteris dicam benignissimis, verissimis, amicissimis? Verissimis tamen usque ad primam partem libelli tui; nam cetera, ubi me conprobas, ut ait nescio quis Graecus (puto Thucydides), τυφλοῦται γὰρ τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον, item tu apertim meorum prope caeso amore interpretatus es. 2 Sed (tanti est me non recte scribere et te nullo meo merito, sed solo tuo erga me amore laudare, de quo tu plurima et elegantissima ad me proxime scripsisti) ego, si tu volueris, ero aliquid. Ceterum litterae tuae id effecerunt, ut, quam vehementer me amares, sentirem. Sed quod ad ἀθυμίαν meam attine, nihilominus adhuc animus meus pavet et tristiculus est, ne quid hodie in senatu dixerim, propter quod te magistrum habere non merear.
Vale, mihi Fronto, quid dicam nisi amice optime.
ad M. Caesarem 3.19 [51 Hout; 1.78 Haines]
Magistro suo Caes. suus.
1 In quantum me juverit lectio orationum istarum Gracchi non opus est me dicere, quom tu scias optime, qui me, ut eas legerem, doctissimo judicio ac benignissimo animo tuo hortatus es. Ne autem sine somite solus ad te liber tuus referretur libellum istum addidi.
2 Vale, mi magister suavissime, amice amicissime, quoi sum debiturus, quidquid litterarum sciero. Non sum tam ingratus, ut non intellegam, quid mihi praestiteris, quom excerpta tua mihi ostendisti, et quom cotidie non desinis in viam me veram inducere et oculos aperire, ut colgo dicitur. merito amo.
ad M. Caesarem 3.20 [51 Hout; 1.170 Haines]
Magistro meo.
Qualem mihi animum esse existimas, quom cogito, quam diu te non vidi, et quamobrem non vidi? Et fortassis pauculis te adhuc diebus, cum te necessario confirmas, non videbo. Igitur dum tu jacebis et mihi animus supinus erit, quomque tu dis juvantibus bene stabis, et meus animus bene constabit qui nunc torretur ardentissimo desiderio tuo.
Vale, anima Caesaris tui, amici tui, discipuli tui.
ad M. Caesarem 3.21 [51 Hout; 1.172 Haines]
Domino meo.
1 Lectulo me teneo. Si possim, ubi ad Centum Cellas ibitis, itineri idoneus esse VII Idus vos Lorii videbo deis faventibus. Excusa me domino nostro patri tuo, quem (ita vos salvos habeam!) magno pondere gravius amo et colo, quom tam bene in senatu judicatum est, quod et provinsciis saluti esset et reos clementer objurgasset.
2 Ubi vivarium dedicabitis, memento, quam diligentissime, si feras percuties, et equom admittere. 3 Galbam certe ad Centum Cellas produces. An potes octavum Idus Lorii? Vale, domine, patri placeto, matri dic salutem, me desiderato.
4 Cato quid dicat de Galba absoluto tu melius scis; ego memini propter fratris filios eum absolutum. τὸ δὲ ἀκριβὲς ipse inspice. Cato igitur dissuadet neve suos neve alienos quis liberos ad misericordiam concilliandam producat neve uxores neve adfines vel ullas omnino feminas.
Domine, matrem saluta.
ad M. Caesarem 3.22 [52 Hout; 1.172 Haines]
Magistro meo.
1 Mane ad te non scripsi, quia te commodiorem esse audieram, et quia ipse in alio negotio occupatus fueram; nec sustineo ad te umquam quicquam scribere nisi remisso et soluto et libero animo. Igitur, si recte sumus, fac me, ut sciam. Quid enim optem scis; quam merito optem, scio. Vale, meus magister, qui merito apud animum meum omnis omni re praevenis. 2 Mi magister, ecce non dormito et cogo me, ut dormiam, ne tu irascaris. Aestimas utique me vespera haec scribere.
ad M. Caesarem 4.1 [53 Hout; 1.70 Haines]
<Domino meo Fronto.>
Quoniam scio quanto opere sis anxius <...>
1 <...> et columbae cum lupis et aquilis cantantem sequebantur inmemores insidiarum et unguium et dentium. Quae fabula recte interpretantibus illud profecti significat fuisse egregio ingenio eximiaque eloquentia virum, qui plurimos virtutum suarum facundiaeque admiratione devinxerit; eumque amicos ac sectatores suos ita instituisse, ut, quamquam diversis nationibus convenae variis moribus inbuti, concordarent tamen et consuescerent et congregarentur, mites cum ferocibus, placidi cum violentis, quom superbis moderati, cum crudelibus timidi: Omnes dein paulatim vitia insita exuerent, virtutem sectarentur, probitatem condiscerent, pudore inpudentiam, obsequio contumaciam, benignitate malivolentiam commutarent. 2 Quo si quis umquam ingenio tantum valuit, ut amicos ac sectatores suos amore inter se mutuo copularet, tu hoc profecto perficies multo facilius, qui ad omnis virtutes natus es prius quam institutus. Nam priusquam tibi aetas insitutioni suffciens adolesceret, jam tu perfectus atque omnibus bonis artibus absolutus: Ante pubertatem vir bonus, ante togam virilem dicendi peritus. Verum ex omnibus virtutibus tuis hoc vel praecipue admirandum, quod omnis amicos tuos concordia copulas. Nec tamen dissimulaverim multo hoc esse difficilius quam, ut ferae ac leones cithara mitigentur. Quod tu facilius obtinebis, si unum illud vitium extirpandum eruendumque curaveris, ne liveant neve invideant invicem amici tui, neve, quod tu alii tribueris ac benefeceris, sibi quisque illud deperire ac detrahi putet. 3 Invidia perniciosum inter homines malum maximeque internecivum, sibi aliisque pariter obnoxium. Sed si procul a cohorte tua prohibueris, uteris amicis concordibus et benignis, ut nunc uteris. Sin aliqua pervaserit, magna molestia magnoque labore erit restinguendum.
4 Sed meliora, quaeso, fabulemur. Amo Julianum (inde enim hic sermo defluxit), amo omnis, qui te diligunt, amo deos, qui te tutantur, amo vitam propter te, amo litteras tecum: Inprimis eis mihi amorem tui ingurgito.
ad M. Caesarem 4.2 [54 Hout; 1.74 Haines]
Carissime.
1 Quamquam ad te cras venio, tamen amicis tamque jucundis litteris tuis, tam denique elegantibus nihil, ne hoc quidem tantulum, rescribere non sustineo, mi Fronto carissime. Sed quid ego prius amem? Pro quo prius habeam gratiam? Idne pimum commemorem, quod in tantis domesticis studiis tantisque extrariis negotiis occulatus tamen ad Julianum nostrum visendum mea maxime gratia (nam sim ingratus nisi id intellegam) ira conisus es? Sed non magnum est tamen, ut est, si cetera addas: Tanto temporis spatio ibi te demorari, tantum sermocinari, idque ad me sermocinari aut, quod ad valetudinem ejus consolandam esset, aegrum commodiorem sibi, amicum amiciorem mihi facere; tum autem de iis singillatim ad me perscribere; inibi scribere nuntium de ipso Juliano optatissimum, verba suavissima, consilia saluberrima. 2 Quid illud quod dissimulare nullo modo possum apud alium dissimulaturus? Utique illud ipsum, quod tanta ad me scripsisti, cum cras venturus essem: Id vero mihi longe fuit gratissimum; in eo ego me beatissimum supra omnis homines arbitratus sum; nam quanti me faceres quantamque amicitiae meae haberes fiduciam, in eo maxime atque dulcissime ostendisti. Quid ego addam, nisi te merito amo? Sed quid dico ‘merito’? Nam utinam pro tuo merito te amare possem! Atque id est, quod saepe absenti atque insonti tibi irascor atque suscenseo, quod facis, ne te, ut volo, amare possim, id est, ne meus animus amorem tuum usque ad summum columen ejus persequi posset.
3 De Herode quod dicis. perge, oro te, ut Quintus noster ait: “Pervince pertinaci pervicacia”. Et Herodes te amat, et ego istic huc ago, et qui te non amat profecto neque ille animo intellegit neque oculis videt; nam de auribus nihil dico, nam omnibus aures tuae voculae subserviunt sub jugum subactae.
4 Mihi et hodiernus dies verno die longior et nox veniens hiberna nocte prolixior videtur atque videbitur. nam cum maximo opere Frontonem meum consalutare tum harum recentium litterarum scriptorem praecipuse cupio conplecti. Haec cursim ad te scripsi, quia Maecianus urgebat, et fratrem tuum maturius ad te reverti aecum erat. 5 Quaeso igitur, si quod verbum absurdius aut inconsultior sensus aut infirmior littera istic erit, id tempori adponas. Nam cum te ut amicum vehementissime diligam, tum meminisse oportet, quantum amorem amico, tantum reverentiae magistro praestare debere. Vale, mi Fronto carissime et supra omnis res dulcissime.
6 Sota Ennianus remissus a te et in charta puriore et volumine gratiore et littera festiviore quam antea fuerat videtur. Gracchus cum cado musti maneat, dum venimus, neque enim metus est Gracchum interea cum musto defervere posse. Valeas semper, anima suavissima.
ad M. Caesarem 4.3 [56 Hout; 1.1 Haines]
Domino meo Fronto.
1 Omnium artium, ut ego arbitror, imperitum et indoctum omnino esse praestat quam semiperitum ac semidoctum. Nam qui sibi conscius est artis expertem esse minus adtemptat eoque minus praecipitat: Diffidentia profecto audaciam prohibet. At ubi quis leviter quid cognitum pro conperto ostentat, falsa fiducia multifariam labitur. Philosophiae quoque disciplinas ajunt satius esse numquam attigisse quam leviter et primoribus, ut dicitur, labiis delibasse, eosque provenire malitiosissimos, qui in vestibulo artis obversati prius inde averterint, quam penetraverint. Tamen est in aliis artibus, ubi interdum delitiscas et peritus paulisper habeare, quod nescias. In verbis vero eligendis conlocandisque ilico dilucet nec verba dare diutius potest, quin se ipse indicet verborum ignarum esse eaque male probare et temere existimare et inscie contrectare neque modum neque prondus verbi internosse. 2 Quamobrem rari admodum veterum scriptorum in eum laborem studiumque et periculum verba industriosius quaerendi sese commisere, oratorum post homines natos unus omnium M. Porcius ejusque frequens sectator C. Sallustius, poetarum maxime Plautus, multo maxime Q. Ennius eumque studiose aemulatus L. Coelius necnon Naevius, Lucretius, Accius etiam, Caecilius, Laberius quoque. Nam praeter hos partim scriptorum animadvertas particulatim elegantis Novium et Pomponium et id genus in verbis rusticanis et jocularibus ac ridiculariis, Attam in muliebribus, Sisennam in lasciviis, Lucilium in cujusque Artis ac negotii propriis.
3 Hic tu fortasse jandudum requiras quo in numero locem M. Tullium qui caput atque fons Romanae facundiae cluet. Eum ego arbitror usquequaque verbis pulcherrimis elocutum et ante omnis alios oratores ad ea quae ostentare vellet, ornanda magnificum fuisse. Verum is mihi videtur a quaerendis scrupulosius verbis procul afuisse vel magnitudine animi vel fuga laboris vel fiducia non quaerenti etiam sibi quaevix aliis quaerentibus subvenirent, praesti adfutura. Itaque conperisse videor, ut qui ejus scripta omnia studiosissime lectitarim cetera eum generea verborum copiosissime uberrimeque tractasse: Verba propria translata,, simplicia, conposita et, quae in ejus scriptis ubique dilucent, verba honesta, saepenumero etiam amoena, quo tamen in omnibus ejus orationibus paucissima admodum reperias insperata atque inopinata verba, quae nonnisi cum studio atque cura atque vigilantia atque multa veterum carminum memoria indagantur. Insperatum autem atque inopinatum verbum appello, quod praeter spem atque opinionem audientium aut legentium promitur, ita ut, si subtrahas atque eum, qui legat, quaerere ipsum jubeas aut nullum aut non ita significando adcommodatum verbum aliud reperiat. Quamobrem te magno opere conlaudo quod ei rei curam industriamque adhibes, ut verbum ex alto eruas et ad significandum adcommodes. Verum, ut initio dixi, magnum in ea re periculum est, ne minus apte aut parum dilucide aut non satis decore, ut a semidocto, conlocetur: Namque multo satius est volgaribus et usitatis quam remotis et requisitis uti, si parum significet.
4 Haud sciam, an utile sit demonstrare, quanta difficultas, quam scrupulosa et anxia cura in verbis probandis adhibenda sit, ne ea res animos adulescentium retardet aut spem adipiscendi debilitet. Una plerumque littera translata aut exempta aut inmutata vim verbi ac venustatem commutat et elegantiam vel scientiam loquentis declarat. Equidem te animadverti, quom mihi scripta tua relegeres, atque ego de verbo syllabam permutarem, te id neglegere nec multum referre arbitrari. Nolim igitur te ignorare syllabae unius discrimen quantum referat. Os ‘colluere’ dicam, pavimentum autem in balneis ‘pelluere’, non ‘colluere’; lacrimis vero genas ‘lavere’ dicam, non ‘pelluere’ neque ‘colluere’; vestimenta autem ‘lavare’, non ‘lavere’; sudorem porro et pulverem ‘abluere’, non ‘lavare’; sed maculam elegantius ‘eluere’ quam ‘abluere’. Si quid vero magis haeserit nec sine aliquo detrimento exigi possit, Plautino verbo ‘elavere’ dicam. Tum praeterea mulsum ‘diluere’, fauces ‘proluere’, ungulam jumento ‘subluere’. Tot exemplis unum atque idem verbum syllabae atque litterae commutatione in varium modum ac sensum usurpatur: Tam hercule quam faciem medicamento ‘litam’, caeno corpus ‘oblitum’, calicem melle ‘delitum’, mucronem veneno ‘praelitum’, radium visco ‘inlitum’ rectius dixerim.
6 Haud sciam, an quis roget: Nam quis me prohibet vestimenta lavere potius quam lavare, sudorem lavare potius quam abluere dicere? Tibi vero nemo in ea re intercedere aut modificarei jure ullo poterit, qui sis liberis prognatus et equitum censum praetervehare et in senatu sententiam rogere; nos vero, qui doctorum auribus servituti serviendae nosmet dedimus, necesse est tenuia quoque ista et minuta summa cum cura persequaremur. Verba prosus alii vecte et malleo ut silices moliuntur, alii autem caelo et marculo ut gemmulas exculpunt; te aequius erit ad quaerenda sollertius verba, quod correctus sis, meminisse quam, quod deprehensus, detractare aut retardari. Nam si quaerendo desistes, numquam reperies; si perges quaerere, reperies.
7 Denique visus etiam esmihi insuper habuisse, cum ordinem verbi tui immutassem, uti ante ‘tricipitem’ diceres quam ‘Geryonam’ nominare. Id quoque ne ignores: Pleraque in oratione ordine inmutto vel rata verba fiunt vel supervacanea. ‘Navem triremem’ rite dicerim, ‘triremem nave’ supervacaneo addiderim. Neque enim periculum est, ne quis lecticulam aut redam aut citharam triremem dici arbitretur. Tum praeterea quom commemorares, cur Parthi manuleis laxioribus uterentur, ita, opinor, scripsisti, “intervallis vestis aestum” ut “suspendi” diceres. Ain tandem: Quo pacto aestus suspenditur? Neque id reprehendo, te verbi translatione audacius progressum, quippe qui Enni sententia oratorum audacem esse debere censeam. Sit sane audax orator, ut Ennius postulat; sed a significando, quod volt eloqui, nusquam digrediatur. Igitur voluntatem quidem tuam magno opere probavi laudavique, quom verbum quaerere adgressus es; indiligentiam autem quaesiti verbi, quod esset absurda, reprehendi. Namque manuleorum intervallis, quae interdum laxata videmus atque fluitantia, ‘suspendi’ aestus non potest: Potest aestus per vestis intervalla ‘depelli’, potest ‘degi’, potest ‘demeare’, potest ‘circumduci’, potest ‘interverti’, potest ‘eventilari’, omnia denique potius potest quam posse ‘suspendi’, quod verbum ‘superne quid sustineri’, non ‘per laxamenta deduci’ significat.
8 Post ita monui, quibus studiis, quoniam ita velles, te historiae scribundae praeparares. Qua de re cum longior sit oratio, ne modum epistulae egrediar. Finem facio. Si tu de ea quoque re scribi ad te voles, etiam atque etiam admonebis.
ad M. Caesarem 4.4 [60 Hout; 1.174 Haines]
M. Caesar M. Frontoni magistro suo salutem
1 Postquam vehiculum inscendi, postquam te salutavi, iter non adeo incommodum nos fecimus sed paululum pluvia aspersi sumus. Sed priusquam ad villam venimus, Anagniam devertimus mille fere passus a via. Deinde id oppidum anticum vidimus, minutulum quidem, sed multas res in se antiquas habet, aedes sanctasque caerimonias supra modum. Nullus angulus fuit ubi delubrum aut fanum aut templum non sit. Praeterea multi libri lintei, quod ad sacra adtinet. Deinde in porta cum eximus ibi scriptum erat bifariam sic: “Flamen sume samentum”. Rogavi aliquem ex popularibus quid illud evrbum esset. Ait lingua Hernica pelliculam de hostia, quam in apicem suum flame,n cum in urbem introeat, inponit. Multa adeo alia didicimus, quae vellemus scire; verum id solum est, quod nolimus, cum tu a nobis abes: Ea nobis maxima sollicitudo est.
2 Nunc tu postquam inde profectus est, utrumne in Aureliam an in Campaniam abisti? Fac scribas mihi, et an vindemias inchoaveris, et an ad villam multitudinem librorum tuleris, et illud quoque an me desideres, quod ego stulte requiro, quom tu certe facis. Nunc tu si me desideres atque si me ames, litteras tuas ad me frequentes mittes, quod mihi solacium atque fomentum sit. Nam decem partibus tuas litteras legere malim quam omnes Massicos aut Gauranos palmites; nam Signini quidem isti nimis rancidos racemos et acidos acinos habent, quod vinum malim quam mustum bibere. Praeterea istas uvas multo commodius passas quam puberes manducare; nam profecto malim eas pedibus calcare quam dentibus comesse. Sed tamen propitiae placataequa sint et mihi pro istic jocularibs bonam veniam duint. Vale mihi homo amicissime, suavissime, disertissime, magister dulcissime. 3 Quom videbis in dolio mustum fervere, in mentem tibi veniat mihi sic in pectore tuum desiderium scatere et abundare et spumas facere. Semper vale.
ad M. Caesarem 4.5 [61 Hout; 1.178 Haines]
Have mihi magister carissime.
1 Nos valemus. Ego hodie ab hora nona noctis in secundam diei bene disposito cibo studivi; a secunda in tertiam soleatus libentissime inambulavi ante cubiculum meum. Deinde calceatus sagulo sumpto (nam ita adesse nobis indictum erat) abii salutatum dominum meum. 2 Ad venationem profecti sumus, fortia facinora fecimus, apros captos esse fandi audimus, nam videndi quid nulla facultas fuit. Clivom tamen satis arduum successimus; inde post meridiem domum recepimus. Ego me ad libellos. Igitur calceis detractis, vestimentis positis in lectulo ad duas horas commoratus sum. Legi Catonis orationem de bonis Pulchrae et aliam qua tribuno diem dixit, “Io”, inquis puero tuo, “vade quantum potes, de Apollonis bibliotheca has mihi orationes adporta.” Frustra: Nam duo isti libri me secuti sunt. Igitur Tiberianus bibliothecarius tibi subigitandus est; aliquid in eam rem insumendum quod mihi ille, ut ad urbem venero, aequa divisione inpertiat. 3 Sed ego orationibus his perlectis paululum misere scripsi quod aut Lymphis aut Volcano dicarem: ἀληθῶς ἀτυχῶς σήμερον γέγραπταί μοι, venatoris plane aut vindemiatoris tudiolum qui jubilis suis cubiculum meum perstrepunt causidicali prosum odio et taedio. Quid hoc dixi? Immo recte dixi, nam meus quidem magister orator est.
4 Ego videor mihi perfrixisse; quod mane soleatus ambulavi, an quod male scripsi, non scio. Certe homo alioqui pituitosus, hodie tamen multo mucculentior mihi esse videor. Itaque oleum in caput infundam et incipiam dormire, nam in lucernam hodie nullam stillam inicere cogito, ita me equitatio et sternutatio defetigavit.
5 Valebis mihi magister carissime et dulcissime, quem ego, ausim dicere, magis quam ipsam Roman desidero.
ad M. Caesarem 4.6 [62 Hout; 1.180 Haines]
Have mihi magister dulcissime.
1 Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata esse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex agri cultura Catonis, partim scripsi, minus misere, mercule, quam heri. Inde salutato patre meo aqua mulsa sorbenda usque ad gulam et rejectanda ‘fauces fovi’ potius quam dicerem ‘gargarissavi’, nam est ad Novium, credo, et alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? Panis tantulum, cum conchim et caepas et maenas bene praegnatis alios vorantis viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus et consudavimus et jubilavimus et “aliquos”, ut ait auctor, “reliquimus altipendulos vindemiae superstites”. 2 Ab hora sexta domum redimus. Paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat: “Quid existimas modo meum Frontonem facere?” Tum illa: “Quid autem tu meam Cratiam?” Tum ego: “Quid autem passerculam nostram Cratiam minusculam?” Dum ea fabulamur atque altercamur, uter alterutrum vestrum magis amaret, discus crepuit, id est, pater meus in balneum transisse nuntiatus est. Loti igitur in torculari cenavimus (non loti in torculari, sed loti cenavimus) et rusticos cavillantes audivimus libenter. inde reversus, antequam in latus converto ut stertam, meum pensum explico et diei rationem meo suavissimo magistro reddo, quem si possem magis desiderare libenter plusculum macerarer.
3 Valebis, mihi Fronto, ubiubi es, mellitissime, meus amor, mea voluptas. Quid mihi tecum est? Amo absentem.
ad M. Caesarem 4.7 [63 Hout; 1.184 Haines]
Have mihi magister dulcissime.
1 Tandem tabellarius proficiscitur et ego tridui acta mea ad te tandem possum dimittere. Nec quicquam dico: Ita epistulis prope ad triginta dictandis spiritum insumpsi. Nam quod proxime tibi de epistulis placuerat, nondum ad patrem meum pertuli. Sed cum dis juvantibus ad urbem veniemus, admone me, ut tibi aliquid de hac re narrem. Sed quae tua et mea meteoria est, neque tu me admonebis neque ego tibi narrabo; atque enim re vera opus consulto est.
2 Vale, meum - quid dicam? Quidquid dixero satis non est. Vale, meum desiderium, mea voluptas.
ad M. Caesarem 4.8 [63 Hout; 1.184 Haines]
Magistro meo salutem.
1 Adventum tuum mihi frater tuus nuper εὐηγγελίσατο. Cupio mehercule possos venire, quod salute tua fiat. Spero enim fore ut etiam valetudine meae conspectus tuus aliquid contollat: “εἰς ὄμματ᾿ εὔνου φωτὸς ἐμβλέψαι γλυκύ”, Euripides ait, opinor. Ego praesentiarum sic me habeo, ut vel hinc aestimatu facile sit tibi, quod haec precaria manu scribo. 2 Sane quidem, quod ad vires adtinet, incipiunt redire: Pectoris etiam dolor nullus residuus; ulcus autem illud ἀπεργάζεται τῆς ἀρτηρίας. Nos remedia experimur et, ne quid operae nostrae claudat, advigilamus. Neque enim ulla alia re tolerabiliora diuturna incoomoda fieri sentio quam conscientia curae diligentis et temperantiae medicis obsequentis. Turpe alioqui fuerit diutius vitium corporis quam animi studium ad reciperandam sanitatem posse durare.
Vale, mi jucundissime magister. Salutat te mater mea.
ad M. Caesarem 4.9 [64 Hout; 1.186 Haines]
Domino meo.
1 Accepi litteras tuas elegantissime scriptas, quibus tu intervallo desiderium mearum obortum tibi esse ais. Est igitur vera Socrati opinio doloribus ferme voluptates conexas esse cum in carcere dolorem constricti vinculi voluptate resoluti conpensaret. Item profecto in nobis, quantum molesiae absentia, tantum commodi adfert desiderium inritatum. Nam desiderium ex amore est. Igitur amor cum desiderio auctus est, quod est in amicitia multo optimum. 2 Tum, quod quaeris de valetudine mea, jam prius scripseram tibi me umeri dolore vexatum ita vehementer quidem, ut illam ipsam epistulam, qua id significabam, scribendo dare operam nequirem, sed uterer contra morem nostrum <...>
<“--quattuor paginae desunt--”>
ad M. Caesarem 4.10 [64 Hout; 1.188 Haines]
<Magistro meo salutem.>
Haec me in praesentia <...>
<...> Mater mea te salutat. Consulem nostrum saluta et matronam nostram.
ad M. Caesarem 4.11 [65 Hout; 1.202 Haines]
Caesar Frontoni.
Volentibus dis spem salutis nancisci videmur: Alvi fluxus constitit, febriculae depulsae; macies tamen pertenuis et tussiculae nonnihil restat. Profecto intellegis de parvola nostra Faustina harec me tibi scribere, pro qua satis egimus. Tibi valetudo an pro meo voto se adcommodet, fac sciam, mi magister.
ad M. Caesarem 4.12 [65 Hout; 1.202 Haines]
Fronto Caesari.
1 Ut ego, di boni, consternatus sum lecto initio epistulae tuae! Quod ita scriptum fuit, ut tuum aliquod valetudinis periculum significari suspicarer. Postquam deinde illud periculum quod quasi tuum principio litterarum tuarum acceperam filiae tuae Faustinae fuisse aperuisti, quantum mihi permutatus est pavor! Nec permutatus modo, verum etiam nescio quo pacto nonnihil sublevatus. Dicas licet: “Leviusne tibi visum est filiae meae periculum quam meum? Tibine ita visum qui praefers Faustinam id tibi esse quod lucem serenam, quod diem festum, quod spem propinquam, quod votum impetratum, quod gaudium integrum, quod laudem nobilem nobilem atque incolumem?” Equidem ego, quid mihi legenti litteras tuas subvenerit, scio; qua vero id ratione evenerit nescio; nescio, inquam, cur magis ad tuum quam ad tuae filiae periculum consternatus sim, nisi forte, tametsi paria sint, graviora tamen videntur, quae ad aures prius accidunt. 2 Quae denique hujusce rei ratio tu facilius scias, qui de natura et sensibus hominum scis amplius aliquid meliusque didicisti. Ego, qui a meo magistro et parente Athenodoto ad exempla et imagines quasdam rerum, quas ille εἰκόνας appellabat, apte animo comprehendundas adcommodandasque mediocriter institutus sum, hanc hujusce rei imaginem repperisse videor, cur meus translatus metus levior sit mihi visus: Simile solere evenire onus grave umero gestantibus cum illud onus in sinistrum ab dextro umero transtulere, quamquam nihil de pondere deminutum sit, tamen ut oneris translatio videatur etiam et relevatio. 3 Nunc quoniam postrema parte epistulae tuae qua meliuscule jam valere Faustinam nuntiasti omnem mihi prosus metum ac sollicitudinem depulisti, non alienum tempus videtur de meo adversus te amore remissius aliquid tecum et liberalius fabulandi; nam ferme metu magno et pavore relevatis conceditur ludere aliquid atque ineptire. Ego quanto opere te diligam non minus de gravibus et seriis experimentis quam plerisque etiam frivolis sentio. Quae aut cujusmodi sint haec frivola indicabo.
4 Si quando te “somno leni”, ut poeta ait, “placidoque revinctus” video in somnis, numquam est quin amplectar et exosculer. Tum pro argumento cujusque somni aut fleo ubertim aut exulto laetitia aliqua et voluptate. Hoc unum ex Annalibus sumptum amoris mei argumentum poeticum et sane somniculosum. 5 Accipe aliud, rixatorium jam hoc et jurgiosum. Nonnumquam ego te coram paucissimis ac familiarissimis meis gravioribus verbis absentem insectatus sum: Olim hoc cum tristior, quam par era,t in coetum hominum progrederere vel cum in theatro tu libros vel in convivio lectitabas (nec ego dum tum theatris necdum conviviis abstinebam), tum igitur ego te durum et intempestivum hominem, odiosum etiam nonnumquam ira percitus appellabam. Quodsi quis alius eodem te convicio audiente me detrectaret, aequo animo audire non poteram. Ita mihi facilius erat ipsum loqui quam alios de te sequius quid dicere perpeti; ita ut Cratiam meam filiam facilius ipse percusserim, quam ab alio percuti viderim. 6 Tertium de meis frivoleis addam. Scis, ut in omnibus argentariis mensulis perguleis taberneis protecteis vestibulis fenestris usquequaque, ubique imagines vestrae sint volgo propositae, male illae quidem pictae pleraeque et crassa, lutea immo Minerva fictae scalptaeve; cum interim numquam tua imago tam dissimilis ad oculos meos in itinere accidit, ut non ex ore meo excusserit jactum osculei et savium.
7 Nunc ut frivolis finem faciam et convertar ad serium, hae litterae tuae cum primis indicio mihi fuerunt, quanto opere te diligam, cum magis perturbatus sum ad tuum quam ad filiae tuae periculum: Cum alioqui te quidem mihi, filiam vero tuam etiam tibi, ut par est, superstitem cupiam. Sed heus tu videbis, ne delator existas neve indicio pareas