AVLI GELLI NOCTES ATTICAE: LIBER VII
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt. Quibus non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt:1 "si esset providentia, nulla essent mala." Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur, tantam vim esse aerumnarum et malorum. 2 Adversus ea Chrysippus cum in libro peri pronoias quarto dissereret: "nihil est prorsus istis" inquit "insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. 3 Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adverso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. 4 Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignaviae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? 5 Proinde" inquit "homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas. 6 Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque." 7 Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa. rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. 8 Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios; numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum. 9 "Sed cum multa" inquit "atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, quae faciebat, cohaerentia"; eaque non per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat kata parakolouthesin. 10 "Sicut," inquit "cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. 11 Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile. 12 Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur. 13 Sicut hercle," inquit "dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt."
II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit. 1 Fatum, quod heimarmenen Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: "Fatum est" inquit "sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est." 2 Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat. 3 In libro enim peri pronoias quarto heimarmenen esse dicit physiken tina syntaxin ton holon ex aidiou ton heteron tois heterois epakolouthounton kai metapoloumenon aparabatou ouses tes toiautes epiplokes. 4 Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: 5 "Si Chrysippus" inquiunt "fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato", omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur. 6 Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est. 7 "Quamquam ita sit," inquit "ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. 8 Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. 9 Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur. 10 Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent." 11 Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. "Sicut" inquit "lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur." 12 Infert deinde verba haec his, quae dixi, congruentia: Dio kai hypo ton Pythagoreion eiretai:
gnosei d'anthropous authaireta pemat'echontas,
hos ton blabon hekastois par'autous ginomenon kai kath'hormen auton
hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin. 13 Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. 14 Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai.
ex hemeron gar phasi kak'emmenai; hoi de kai autoi
spheisin atasthalieisin hyper moron alge'echousin. 15 Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: "Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur."
III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.1 Tubero in historiis scriptum reliquit bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa castris apud Bagradam flumen positis proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam misisse.
IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.1 Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret. 2 Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit: 3 "In atras" inquit "et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant." 4 Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.1 Alfenus iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: "in foedere," inquit "quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset "purum putum". Respondi" inquit "ego "putum" esse valde purum, sicuti novum "novicium" dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere volentes novi et proprii significationem." 2 Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno "puri" et "puti", quae sit "novicii" et "novi"; 3 nam si esset "puricium", tum sane videretur dici quasi "novicium". 4 Id etiam mirum fuit, quod "novicium" per augendi figuram dictum existimavit, cum sit "novicium" non, quod magis novum sit, sed quod a "novo" dictum sit inclinatumque. 5 His igitur assentimus, qui "putum" esse dicunt a "putando" dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a "puro" id esse factum scripsit. 6 "Putare" autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine vitio videretur, relinquere. 7 Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam "putari" dictum. 8 Verbum quoque ipsum "puto", quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum, retineamus. 9 Argentum ergo in Carthaginiensi foedere "putum" dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum. 10 Scriptum est autem "purum putum" non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est dis paides hoi gerontes.
VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius "inferas" appellavit.1 Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna praepetibus pennis ausus se credere caelo. 2 In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus "pennis praepetibus" quasi inproprie et inscite dictum. 3 "Nam "praepetes"" inquit "aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt." 4 Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu nihil ad augurum disciplinam pertinente. 5 Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid "praepetes" essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem "praepetem" appellavit in hoc versu:
dum dat vincendi praepes Victoria palmam. 6 Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius: "Brundisium" inquit "pulcro praecinctum praepete portu"? 7 Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum, quod augures dicerent, inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. 8 Nam quoniam non ipsae tantum aves, quae prosperius praevolant, sed etiam quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, "praepetes" appellantur, idcirco Daedali pennas "praepetes" dixit, quoniam ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenerat. 9 Locos porro "praepetes" et augures appellant, et Ennius in annalium primo dixit:
praepetibus sese pulcrisque locis dant. 10 Avibus autem "praepetibus" contrarias aves "inferas" appellari Nigidius Figulus in libro primo augurii privati ita dicit: "Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae." 11 Ex quo est coniectare "praepetes" appellatas, quae altius sublimiusque volitent, cum differre a "praepetibus" Nigidius "inferas" dixerit. 12 Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio "praepetum" avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere "praepetes" sibi videri esse alites, quas Homerus panypterygas appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
tyne d'oionoisi tanypterygessi keleveis
peithesthai, ton ou ti metatrepom'oud'alegizo.
VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.1 Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae amplissimi honores a populo Romano habiti. 2 Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae; contrarium est in duodecim tabulis scriptum: 3 "Inprobus intestabilisque esto." 4 Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset. 5 Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. 6 Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. 7 Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. 8 Sed Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. "Ea" inquit "mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres arvales" appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae."
VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.1 Apion, Graecus homo, qui Pleistoneikes appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. 2 Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: "Victi" inquit "hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret." 3 Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata virginem tempestivam forma egregia, nobilis viri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exsuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit. 4 Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est; 5 nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. 6 His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.
IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.1 Quod res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium Anni filium aedilem curulem L. Piso in tertio annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis annali transposuimus. 2 "Cn." inquit "Flavius patre libertino natus scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt. 3 Aedilem, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. 4 Cn. Flavius Anni filius dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est. 5 "Idem Cn. Flavius Anni filius dicitur ad collegam venisse visere aegrotum. Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo voluit. 6 Cn. Flavius Anni filius aedilis id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem."
X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.1 Philosophus Taurus, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse. 2 "Decreto" inquit "suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; 3 tanto Athenienses" inquit "odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. 4 Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat. 5 At nunc" inquit "videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant."
XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.1 Cum inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. 2 Verba haec sunt Metelli adversus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: 3 "Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias."
XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.1 Servius Sulpicius iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus "testamentum" verbum esse duplex scripserit, non reperio; 2 nam compositum esse dixit a mentis contestatione. 3 Quid igitur "calciamentum", quid "paludamentum", quid "pavimentum", quid "vestimentum", quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? 4 Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. 5 Nam in libro de religionibus secundo: ""sacellum" est" inquit "locus parvus deo sacratus cum ara." Deinde addit verba haec: " "Sacellum" ex duobus verbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella"." 6 Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat "sacellum" et simplex verbum esse et non ex "sacro" et "cella" copulatum, sed ex "sacro" deminutum?
XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae "sympoticae" vocantur.1 Factitatum observatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro iunctiores: 2 cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum. 3 Vnusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis. 4 Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed enthymematia quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam. 5 Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an cum etiamtum non esset? 6 Vtrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum. 7 Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, "nolite" inquit Taurus "haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari. 8 Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt: et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt; 9 item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt. 10 Sed Plato" inquit "noster neque vitae id tempus neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. 11 Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris ten exaiphnes physin appellavit, idque ipsum ita, uti dico," inquit "in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis." 12 Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, pragmata.
XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.1 Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. 2 Vna est causa, quae Graece vel kolasis vel nouthesia dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. 3 Altera est, quam hi, qui vocabula ista curiosius diviserunt, timorian appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant. 4 Tertia ratio vindicandi est, quae paradeigma a Graecis nominatur, cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri "exempla" pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studio visum est. 5 Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. 6 Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. 7 Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Prosekei de panti toi en timoriai onti hyp'allou orthos timoroumenoi e beltioni gignesthai kai oninasthai, e paradeigmati allois gignesthai, hina alloi hoi horontes paschonta phoboumenoi beltious gignontai. 8 In hisce verbis facile intellegas timorian Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. 9 Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.
XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.1 Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum "quiescit" usitate "e" littera correpta dixit. 2 Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. 3 Nam "quiescit" ita oportere dici praedicavit, ut "calescit", "nitescit", "stupescit" et alia huiuscemodi multa. 4 Id etiam addebat, quod "quies" "e" producto, non brevi diceretur. 5 Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; 6 litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et "quiesco" non esse his simile, quae supra posui, nec a "quiete" dictum, sed ab eo "quietem", Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit rationibusque haut sane frigidis docuit "quiesco" "e" littera longa dici non convenire.
XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.1 Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit. 2 Nam cum esset verbum "deprecor" doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo. 3 "Deprecor" hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat "valde precor" et "oro" et "supplico", in quo "de" praepositio ad augendum et cumulandum valet. 4 Quod si ita esset, frigidi sane versus forent. 5 Nunc enim contra omnino est: nam "de" praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim "deprecor" a Catullo dictum est, quasi "detestor" vel "exsecror" vel "depello" vel "abominor": 6contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: "Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus." 7 Item in dissuasione legis agrariae: "Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur." 8 Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. 9 Q. Ennius in Erechtheo non longe secus dixit quam Catullus:
"qui nunc" inquit "aerumna mea libertatem paro,
quibus servitutem mea miseria deprecor;"
signat "abigo" et "amolior" vel prece adhibita vel quo alio modo. 10 Item Ennius in Cresphonte:
ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer. 11 Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: "Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur"; hic quoque item non est "valde precabatur", sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione paraiteisthai dicunt. 12 Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. "Quid" inquit "huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?" 13 Item in Verrem actionis secundae primo: "Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit." Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.1 Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportavitque in Persas. 2 Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit. 3 Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.