GESTA FRANCORUM
LIBER IIII

[x] Postquam uero Turci inimici Dei et sanctae Christianitatis omnino fuerunt deuicti, per quatuor dies et noctes fugientes huc et illuc, contigit ut Solimanus dux illorum, filius Solimani ueteris, fugeret de Nicea. Qui inuenit decem milia Arabum, qui dixerunt ei: "O infelix et infelicior omnibus gentilibus, cur tremefactus fugis?" Quibus Solimanus lacrimabiliter respondit: "Quoniam olim cum habuissem omnes Francos deuictos, eosque putarem iam in captiuitate ligatos, dum paulatim uoluissem ligare adinuicem, tunc respiciens retro, uidi tam innumerabilem gentem eorum, ut si uos aut aliquis illic adesset, putaret quod omnes montes et colles uallesque et omnia plana loca plena essent illorum multitudine. Nos igitur illos cernentes, statim coepimus capere subitaneum iter, timentes tam mirabiliter, ut uix euaserimus de illorum manibus, unde adhuc in nimio terrore sumus. Et si michi et uerbis meis uelletis credere, auferretis uos hinc, quia si et ipsi potuerint uos solummodo scire, unus ex uobis uix amplius euadet uiuens." At illi audientes talia, retrorsum uerterunt dorsa, et se expanderunt per uniuersam Romaniam. Tunc ueniebamus nos persequentes iniquissimos Turcos, cotidie fugientes ante nos. At illi uenientes ad cuncta castra siue urbes, fingentes et deludentes habitatores terrarum illarum dicebant: "Nos deuicimus Christianos omnes, et superauimus illos, ita ut nullus eorum iam unquam audeat erigere se ante nos; tantum permittite nos intus intrare." Qui intrantes spoliabant ecclesias et domos et alia omnia, et ducebant equos secum et asinos et mulos, aurum et argentum et ea quae reperire poterant. Adhuc quoque filios Christianorum secum tollebant, et ardebant ac deuastabant omnia conuenientia siue utilia, fugientes et pauentes ualde ante faciem nostram. Nos itaque persequebamur eos per deserta et inaquosam et inhabitabilem terram, ex qua uix uiui euasimus uel exiuimus. Fames uero et sitis undique coartabant nos, nihilque penitus nobis erat ad edendum, nisi forte uellentes et fricantes spicas manibus nostris, tali cibo quam miserrime uiuebamus. Illic fuit mortua maxima pars nostrorum equorum, eo quod multi ex nostris militibus remanserunt pedites; et pro penuria equorum, erant nobis boues loco caballorum, et pro nimia necessitate succedebant nobis capri et multones ac canes ad portandum.

Interea coepimus intrare in terram optimam, plenam corporalibus alimentis et deliciis omnibusque bonis; ac deinceps appropinquauimus Yconio. Habitatores uero terrae illius suadebant et ammonebant nos, nobiscum ferre utres plenos aqua, quia illic in itinere diei unius est maxima penuria aquae. Nos uero ita fecimus, donec peruenimus ad quoddam flumen, ibique hospitati sumus per duos dies. Coeperunt autem cursores nostri ante ire, donec peruenerunt ad Erachiam, in qua erat Turcorum nimia congregatio, exspectans et insidians, quomodo posset Christi milites nocere. Quos Turcos Dei omnipotentis milites inuenientes audacter inuaserunt. Superati itaque sunt inimici nostri in illa die, tamque celeriter fugiebant quam sagitta fugit emissa ictu ualido cordae et arcus. Nostri igitur intrauerunt statim in ciuitatem, ibique mansimus per quatuor dies.

Illic diuisit se ab aliis Tancredus Marchisi filius, et Balduinus comes frater ducis Godefridi, simulque intrauerunt uallem de Botrenthrot. Diuisit quoque se Tancredus, et uenit Tharsum cum suis militibus. Exierunt denique Turci de urbe, et uenerunt obuiam eis, atque in unum congregati properauerunt ad bellum contra Christianos. Appropinquantibus itaque nostris et pugnantibus, dederunt inimici nostri fugam, reuertentes in urbem celeri gressu. Tancredus uero miles Christi peruenit laxatis loris, et castrametatus est ante portam urbis. Ex alia igitur parte uenit uir inclitus comes Balduinus cum suo exercitu, postulans Tancredum, quatinus eum amicissime in societatem ciuitatis dignaretur suscipere. Cui ait Tancredus: "Te omnimodo in hac societate denego." Nocte itaque superueniente, omnes Turci tremefacti fugam una arripuerunt. Exierunt denique habitatores ciuitatis sub illa noctis obscuritate, clamantes excelsa uoce: "Currite inuictissimi Franci currite, quia Turci expergefacti uestro timore omnes pariter recedunt."

Orta autem die, uenerunt maiores ciuitatis, et reddiderunt sponte ciuitatem, dicentes illis qui super hoc litigabant adinuicem: "Sinite modo seniores sinite, quia uolumus et petimus dominari et regnare super nos illum qui heri tam uiriliter pugnauit cum Turcis." Balduinus itaque mirificus comes altercabatur et litigabat cum Tancredo dicens: "Intremus simul et spoliemus ciuitatem, et qui plus potuerit habere, habeat, et qui poterit capere, capiat." Cui Tancredus fortissimus dixit: "Absit hoc a me. Ego namque Christianos nolo expoliare. Homines huius ciuitatis elegerunt me dominum super se, meque habere desiderant." Tandem nequiuit uir fortis Tancredus diu luctari cum Balduino comite, quia illi magnus erat exercitus; tamen uolens nolensque dimisit eam, et uiriliter recessit cum suo exercitu; fueruntque ei statim traditae duae optimae ciuitates, uidelicet Athena et Manustra, et plurima castra.

[xi] Major uero exercitus scilicet Raimundus comes de Sancto Egidio, et doctissimus Boamundus, duxque Godefridus, et alii plures, in Hermeniorum intrauerunt terram, sitientes atque aestuantes Turcorum sanguinem. Tandem peruenerunt ad quoddam castrum, quod tam forte erat, ut nichil ei possent facere. Erat autem ibi homo quidam nomine Symeon, qui in illa ortus fuit regione, quique hanc petii terram, quo eam de manibus defenderet inimicorum Turcorum, cui sponte illi dederunt terram, quique remansit ibi cum sua gente. Nos denique exeuntes inde peruenimus feliciter, usque Cesaream Cappadociae. A Cappadocia autem egressi, uenimus ad quamdam ciuitatem puicherrimam et nimis uberrimam, quam paululum ante nostrum aduentum obsederant Turci per tres ebdomadas, sed non superauerant. Mox illuc aduenientibus nobis, continuo tradidit se in manu nostra cum magna laetitia. Hanc igitur petiit quidam miles cui nomen Petrus de Alpibus, ab omnibus senioribus, quatinus eam defenderet in fidelitate Dei et Sancti Sepulchri, et seniorum atque imperatoris. Cui cum nimio amore gratis concesserunt eam. Sequenti nocte audiuit Boamundus quod Turci qui fuerant in obsessione ciuitatis, frequenter precederent nos. Mox preparauit se solummodo cum militibus, quatinus illos undique expugnaret, sed eos inuenire non potuit.

Deinde uenimus ad quamdam urbem nomine Coxon, in qua erat maxima ubertas omnium bonorum quae nobis erant necessaria. Christiani igitur uidelicet alumni urbis illius reddiderunt se statim, nosque fuimus ibi optime per tres dies, et illic maxime sunt recuperati nostri. Audiens itaque Raimundus comes quod Turci qui erant in custodia Antiochiae discessissent, in suo inuenit consilio, quod mitteret illuc aliquos ex suis militibus, qui eam diligenter custodirent. Tandem elegit illos quos legare uolebat, uidelicet Petrum de Castellione vicecomitem, Willelmum de Monte Pislerio, Petrum de Roasa, Petrum Raimundum de Pul, cum quingentis militibus. Venerunt itaque in uallem prope Antiochiam ad quoddam castrum Publicanorum, illicque audierunt Turcos esse in ciuitatem eamque fortiter defendere preparabant. Petrus de Roasa diuisit se ibi ab aliis, et proxima nocte transiuit prope Antiochiam, intrauitque uallem de Rugia; et inuenit Turcos et Saracenos, et preliatus est cum eis, et occidit multos ex eis, et alios persecutus est ualde. Videntes hoc Hermenii habitatores terrae illius, illum fortiter superasse paganos, continuo reddiderunt se. Ipse uero statim cepit Rusam ciuitatem, et plurima castra.

Nos autem qui remansimus, exeuntes inde intrauimus in diabolicam montanam, quae tam erat alta et angusta, ut nullus nostrorum auderet per semitam, quae in monte patebat, ante alium preire. Illic precipitabant se equi, et unus saumarius precipitabat alium. Milites ergo stabant undique tristes, feriebant se manibus pre nimia tristitia et dolore, dubitantes quid facerent de semetipsis et de suis armis uendentes suos clipeos et loricas optimas cum galeis, solummodo propter tres aut quinque denarios, uel prout quisque poterat habere. Qui autem uendere nequibant, gratis a se iactabant et ibant. Exeuntes igitur de exsecrata montana, peruenimus ad ciuitatem quae uocatur Marasim. Cultores uero illius ciuitatis exierunt obuiam nobis letantes, et deferentes maximum mercatum, illicque habuimus omnem copiam, expectando donec ueniret domnus Boamundus. Venerunt itaque nostri milites in uallem, in qua regalis ciuitas Antiochia sita est, quae est caput totius Syriae, quamque dominus Iesus Christus tradidit beato Petro apostolorum principi, quatinus eam ad cultum sanctae fidei reuocaret; qui uiuit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[Explicit liber IIII. Incipit liber V.]

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page