LUDVIG HOLBERG (1684-1751)
NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741)

PRAEFATIO APOLOGETICA

PETRUS ET ANDREAS KLIMII, THOMAE KLIMII FILII, MAGNI KLIMII NEPOTES, BENEVOLO LECTORI SALUTEM. Cum ad aures nostras pervenerit, ab incredulis quibusdam in dubium vocari veritatem huius historiae, ac proinde editorem Itineris Subterranei sinistris passim rumoribus differri, consultum duximus, quo rumoribus mature obviam eatur, novam hanc editionem testimoniis popularium quorundam munire. Testes, quos adducimus, omni sunt exceptione maiores: quippe duos priores Heroi nostro novimus aequales, reliqui prope tempora Klimii vixere, et cuncti antiqua virtute et fide perspicui homines nec fabulas orbi obtrudere nec nubem pro Iunone amplecti solent.

Exhibito virorum tanti ponderis testimonio, exhibito autographo sigillis eorundem munito, obmutescant iam censores nostri, incredulitatem agnoscant ac temeraria sua iudicia damnent. Testimonium, nuper huc missum, his verbis conceptum est:

Rogatu Praestantissimorum Iuvenum Petri et Andreae Klimiorum testamur inter libros Celeberrimi Nicolai Klimii delituisse codicem quendam manuscriptum, cui titulus: Iter Subterraneum, subnexamque huic Itineri Grammaticam Subterraneam cum vocabulario quodam bilingui, Danico scil. et Quamitico. Collata cum codice hoc vetusto Latina Nob. Abelini versione, quae iam publici iuris facta omnium manibus teritur, patet nihil ab archetypo aberratum. In fidem maiorem sigilla nostra apposuimus

ADRIANUS PETRI M. ppria.
JANUS THORLACI M. ppria.
SVENO KLACK M. ppria.
IOACHIMUS BRANDARIUS M. ppria.
IANUS GADDIUS pro me et fratre M. ppria.
HIERONIMUS GIBS: scotus, M. ppria.

Speramus insigni adeo et authentico testimonio omnem dubitationem sublatum iri. Si vero tot testibus convicti in apistiai perseverant Censores, arcem incredulitatis aliis armis expugnabimus. Constat, in eo Norvegiae tractu, quae Finmarchia dicitur, dari homines, in philosophia occulta, cuius ne limina quidem attigerunt aliarum gentium Doctores, adeo versatos, ut tempestates ciere ac sedare, in lupos se transformare, varias et orbi nostro ignotas linguas loqui, totumque orbem terraqueum a polo boreali ad oppositi poli cardinem horulae spatio transmittere queant. Advectus huc nuper Finlandus quidam nomine Peyvis, iubente Nomophylace, stupenda adeo artis ac doctrinae specimina edidit, ut omnes, qui aderant, spectatores, pileo doctorali dignissimum iudicarent; et cum eodem tempore allata fuit acerba quaedam crisis in Iter Klimii Subterraneum, quod ad aniles fabulas relegandum iudicat Censor, iubetur praedictus Peyvis, cum de vindicanda Klimiorum existimatione ageretur, omnes ad signa vocare artes, itinerisque subterranei suscipiendi periculum facere.

Dicto ille obediens Nomophylaci operam addixit, potentiam artis his fere verbis Danico idiomate expressis iactans:

Quicquid in orbe vides, paret mihi: Florida tellus,
Cum volo, spissatis arescit languida succis:
Cum volo, fundit opes; scopulique ac horrida saxa
Limosas iaculantur aquas: Mihi Pontus inertes
Submittit fluctus: Zephyrique tacentia ponunt
Ante meos sua flabra pedes: mihi flumina parent.

Inhorruerunt omnes tam fabulosa pollicitatione conterriti. At ille his dictis itineri se intrepidus accingit. Exuit se, ac, vestimentis depositis, in aquilam (mirabile visu) transformatus, sublimis abit. Post integri mensis absentiam die quodam Veneris paulo ante primam facem et dubiis adhuc sideribus intrat domum Nomophylacis Doctor Versipellis, mollis tunc, debilis, lassus et tanquam caballus in clivo; nam exhaustae erant vires, et sudor per bifurcum colabat.

Dato ad respirandum spatio, et viribus vini adusti portione refectis, conspectum itineris exhibuit, cuncta, quae in aŽria navigatione et regionibus subterraneis acciderant, exserte partiteque exponens. Docuit, post integrata aliquot praelia, in quibus superiores evaserant Klimianae factionis homines, imperium rediisse ad filium Nicolai nostri, qui diu sub tutela matris sceptra tenuit, iam vero senio ac rerum gestarum gloria Venerabilis in orbe subterraneo longe lateque sub nomine Nicolai Secundi regnat.

Missa mox in literas fuere cuncta, quae ordine narraverat vir doctissimus. Largam narratio haec materiam dabit annalibus, quos sub titulo CONTINUATIONIS HISTORIAE QUINTAE MONARCHIAE promittunt literati Bergenses. Una cum annalibus prodibit Grammatica Quamitica, quae pro tempore nullius quidem momenti est, at poterit magno usui esse posteris; nam cum patria nostra novatorum (absit invidia) feracissima sit, in commercio cum Quamitis stabiliendo otia, negotia, somnos, vigilias ponent, nihilque intentatum relinquent, donec machinas comminiscantur, quibus tuto et absque arte magica in subterranea navigari queat. Ite iam, mortales increduli, et discite in rebus momentosis cautius procedere.

Ite Viri, veniam dictis exposcite vestris.

Ite denique et aut vos ipsos aut iudicia vestra inposterum suspendite, ne ob eiusmodi temerarias et iniquas censuras Respublica literaria male audiat. FINIS APOLOGIAE.

Hactenus Klimii nostri, qui sufficere hanc apologiam et alio non opus esse clypeo ad retundenda censorum quorundam vibrata missilia iudicarunt. Aucta est nova haec editio centonibus aliquot, qui a primo editore aut incuria omissi fuere, aut ob squalorem manuscripti autographi legi nequierunt.

Caput I: Autoris Descensus ad Inferos

Anno 1664, postquam in Academia Hafniensi utroque examine defunctus eram et Characterem, qui dicitur Laudabilis, suffragiis Tribunalium tam Philosophorum quam Theologorum emerueram, reditui in patriam me accingo, navemque Bergas Norvegiae ituram conscendo, niveis utriusque Facultatis calculis monstrabilis, at aeris inops. Commune mihi fatum cum caeteris Norvegiae Studiosis erat, qui a bonarum artium mercatura deplumes in patriam redire solent. Ferentibus ventis usi, post prosperam sextidui navigationem portum Bergensem intravimus.

Ita redditus patriae, doctior quidem, sed non ditior, sumptibus eorum, qui necessitudine mihi iuncti erant, sublevatus aliquandiu precariam, licet non plane desidem atque inertem vitam egi. Nam ut Physicum, cui initiatus eram, studium experimentis illustrarem, indolemque terrae ac montium viscera explorarem, omnes provinciae angulos solicite perreptabam. Nulla tam ardua erat rupes, quam non scandere, nulla tam praeceps et immanis caverna, in quam non descendere conabar, visurus ecquod curiosum ac Physici examine dignum forte reperirem. Permulta enim in patria nostra non oculis modo, sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Gallia, Italia, Germania aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita, perlecta lustrataque haberemus.

Inter ea, quae notatu maxime mihi visa sunt digna, erat spelunca magno praeceps hiatu in cacumine montis, quem indigenae vocant Fl"ien. Cumque os eiusdem speluncae levem ac haud ingratam per intervalla emittat auram, sed ita, ut crebris quasi singultibus fauces modo laxare, modo includere videatur, literati Bergenses, in primis celeberrimus Abelinus et Conrector Scholae Mag. Eduardus, Astronomiae ac Physices apprime gnarus, rem credebant exercitationibus philosophicis dignissimam, saepeque populares, cum ipsi prae senio nequirent, stimulaverant ad indolem istius cavernae penitius inspiciendam; maxime cum statis veluti vicibus, ad exemplum respirantis hominis, retractam cum impetu regereret animam.

Stimulatus ego qua sermonibus horum, qua proprio ingenio, descensum in hanc cavernam meditabar, mentemque meam quibusdam ex amicis indicabam. Sed his consilium valde displicebat, dicentibus, inceptionem esse stulti ac desperati hominis. At impetum his monitis non flectere, nedum frangere poterant, et quae sufflaminare ardorem deberent, aegro animo faces subiiciebant. Ad quodvis enim discrimen subeundum acerrimum istud, quo in res naturales detegendas ducebar, studium excitabat, et sponte currenti calcaria addebant rerum domesticarum angustiae; nam exhaustae erant facultates, et durum ac molestum mihi videbatur, aliena diutius quadra vivere in patria, ubi omni emergendi spe incisa, ad perpetuam mendicitatem me damnatum intuebar, omneque ad honores et emolumenta obseptum iter, nisi audaci aliquo facinore nobilitarer.

Obfirmato igitur animo, et praeparatis huic expeditioni necessariis, die quodam Iovis, cum serenum atque impluvium esset coelum, egredior civitate paulo post diluculum, quo, rebus peractis, salvo adhuc die redire in urbem liceret. Quippe rerum futurarum nescius praevidere non poteram, quod alter ego PhaŽthon Volverer in praeceps longoque per aŽra tractu in alium orbem detrusus, non nisi post decem annorum errores patriam et amicos revisurus essem.

Suscepta est haec expeditio Anno 1665 Consulibus Bergensibus Iohanne Munthe et Laurentio Severini, Senatoribus Christierno Bertholdi et Laurentio Sandio. Euntem comitabantur quatuor mercenarii, qui funes et harpagones, quibus descendenti erat opus, secum ducebant. Recta tendimus ad Sandvicum, per quem commodissime in montem ascenditur. Enixi in cacumen, postquam pervenimus in locum, ubi fatalis erat caverna, fessi molesto itinere paulisper ibi consedimus, ientaculum sumpturi. Tunc animus, quasi instantis mali praesagiens, compavescere mihi primum coepit. Igitur conversus ad comites, ecquis, rogo, aleam hanc prior subire velit. Nemine vero respondente, impetus languescens ex integro recaluit: funem aptari iubeo, itinerique ita paratus animam Deo commendo.

Iam in cavernam demittendus comites docebam, quid porro faciendum: pergerent scilicet remittere funem, donec vociferantem me audirent, quo signo dato restem intenderent, ac vociferari perseverantem ex antro subito retraherent. Ipse dextra tenebam harpagonem, quo mihi opus erat, ut, si qua in descensu occurrerent obstacula, removerem er medium inter utrumque cavernae latus corpus suspensum servarem. At vix ad altitudinem decem vel duodecim cubitorum descenderam, cum rumpitur restis. Malum hoc mihi innotuit e subsequenti mercenariorum clamore et ululatu, qui tamen mox evanuit. Nam mira celeritate in profundum rapior, et tanquam alter Pluto, nisi quod harpago mihi pro sceptro esset, Labor, et icta viam tellus ad tartara fecit.

Circiter horae quadrantem, quantum in ista animi perturbatione coniicere licuit, in spissa caligine et perpetua nocte versatus eram, cum tandem tenue quoddam lumen, crepusculi instar, emicuerit, et mox lucidum et serenum coelum apparuerit. Stulte igitur credebam, aut a repercussione aŽris subterranei aut vi contrarii venti me reiectum, cavernamque istam spiritus sui reciprocatione in terram me revomuisse. At neque sol, quem tunc conspicabar, nec coelum nec reliqua sidera nota mihi erant phaenomena, cum coeli nostri sideribus ista, quae iam videbam, essent minora. Credebam igitur, aut totam novi istius coeli machinam in sola cerebri imaginatione, e capitis vertigine excitata, consistere, aut fingebam me mortuum ad sedes beatorum ferri.

At ultimam hanc opinionem mox ridebam, cum me ipsum intuerer harpagone munitum et longum funis syrma trahentem, satis gnarus, reste ac harpagone non opus esse in paradisum eunti, nec coelitibus placere posse ornatum, quo ad exemplum Titanum Olympum vi expugnare et superos inde deturbare velle viderer. Tandem, re serio pensitata, iudicabam, delatum me fuisse in coelum subterraneum, ac veras esse eorum coniecturas, qui concavam statuunt terram, et intra crustas illius alium contineri orbem nostro minorem, aliudque coelum sole, sideribus ac planetis minoribus interstinctum. Et docuit eventus, acu me rem tetigisse.

Impetus iste, quo praeceps ferebar, diu iam duraverat, cum tandem sentirem, paulatim languescere, prout propius accederem planetae, seu coelesti cuidam corpori, quod primum in descensu obvium habui. Idem planeta in tantum sensim excrevit, ut randem per densiorem quandam atmosphaeram, qua cinctus erat, montes, valles et maria internoscere haud difficulter possem; . . . Sicut avis, quae circum litora, circum Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta, Haud aliter terras inter coelumque volabam.

Tunc animadvertebam, non modo suspensum me in aura coelesti natare, sed et cursum, qui adhuc perpendicularis fuerat, in circularem abire. Hinc stetere mihi comae; nam verebar, ne in planetam vel satellitem proximi planetae transformarer, aeterna vertigine circumagendus. At cum reputarem, dignitatem meam hac metamorphosi nil detrimenti capturam, corpusque coeleste seu satellitem coelestis corporis pari saltem passu ambulaturum cum famelico Philosophiae Studioso: animum resumo, maxime cum beneficio aurae purioris et coelestis, in qua natabam, neque fame neque siti premi me sentirem.

Attamen cum ad animum revocarem, in loculis meis esse panem (Bergenses vocant Bolken, qui figurae ovalis vel potius oblongae solet esse), statui e loculis eundem depromere et periculum facere, ecquid in isto rerum statu palato arrideret. Sed primo statim morsu nauseam mihi moturum omne terrestre alimentum deprehendens, tanquam rem plane inutilem abieci. At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. Et innotuerunt mihi exinde verae motus leges, quae efficiunt, ut omnia corpora in aequilibrio posita motum circularem sortiantur. Hinc qui tanquam fortunae ludibrium me nuper deploraveram, fastu tumescere coepi, intuens me ipsum non solum tanquam simplicem planetam, sed et talem, qui perpetuo stipatus foret satellite, adeo ut inter sidera maiora aut primi ordinis planetas quodammodo referri possem. Et ut impotentiam meam fatear, tantus tunc animum fastus incessit, ut, si obvios habuissem omnes simul Consules ac Senatores Bergenses, cum supercilio eosdem excepissem, tanquam atomos adspexissem, indignosque iudicassem, quos salutarem, aut quibus harpagonem meum subiicerem.

Integrum fere triduum in isto statu permanebam. Nam cum circa planetam mihi proximum absque intermissione volutarer, noctes ac dies discriminare poteram, solem subterraneum iam orientem, iam rursus descendentem et e conspectu meo abeuntem cernens, quamvis nullam, qualis apud nos, noctem sentirem. Cadente enim sole, lucidum apparuit ac purpureum undique firmamentum, splendori lunae haud dissimile; id quod iudicabam esse intimam terrae subterraneae superficiem aut hemisphaerium, quod lumen istud a sole subterraneo in centro huius orbis posito mutuabatur. Hypothesin hanc mihi fingebam studii Physicae coelestis non plane hospes.

At cum ista felicitate Diis me proximum crederem meque ut novum coeli sidus intuerer, una cum satellite meo, quo cingebar, a proximi planetae Astronomis in catalogum stellarum inferendum: ecce! immane apparuit monstrum alatum, quod iam dextro, iam sinistro lateri meo, iam capiti et cervici imminebar. Credebam primo intuitu esse unum e duodecim signis coelestibus subterraneis, ac proinde optabam, si vera esset coniectura, Virginem fore, cum e toto duodecim signorum systemate solum istud signum (scilicet Virgo) in ista solitudine auxilii quid ac solatii afferre valeret. At cum corpus istud mihi propius accederet, videbam torvum et immanem esse gryphum. Tanto tunc corripiebar terrore, ut oblitus mei ipsius et sidereae meae, ad quam nuper evectus eram, dignitatis, in isto animi aestu deprompserim testimonium meum Academicum, quod in loculis meis forte habebam, occurrenti ostensurus adversario, examina mea Academica me sustinuisse Studiosumque me esse, et quidem Baccalaureum, qui quemvis aggressorem extraneum exceptione fori repellere possem.

At defervescente primo aestu, cum ad me paulatim redirem, stoliditatem meam deridebam. Dubium adhuc erat, in quem finem gryphus isre me comiraretur, utrum hostis esset an amicus, aut quod verisimilius erat, an sola rei novitate delectatus, propius accedendo oculos saltem pascere vellet. Nam adspectus corporis humani, in aŽre circumacti, harpagonem dextra tenentis et longum post se funem caudae instar trahentis, phaenomenon erat, quod quodvis brutum animal in spectaculum sui allicere posset.

Insolita ista figura, quam tunc expressi, variis, ut postea audivi, sermonibus et coniecturis ansam dederat incolis globi, circa quem volvebar. Nam Philosophi ac Mathematici cometam me putarunt, funem pro cauda cometae capientes. Et erant, qui ex eodem insolito meteoro imminens aliquod malum, pestem, famem aut insignem aliquam catastrophen portendi iudicarunt. Nonnulli etiam ulterius progressi corpus meum, quale e longinquo illis visum fuerat, accuratis penicillis delineaverant, adeo ut descriptus, definitus, depictus et aeri incisus essem, antequam globum istum attigerim. Haec omnia non sine risu ac voluptate quadam audivi, cum in orbem hunc delatus linguam subterraneam didicissem.

Notandum est, dari quoque repentina quaedam sidera, quae subterranei dicunt Sciscisi (i. e. crinita), quaeque describunt horrentia crine sangvineo et comarum modo in vertice hispida, adeo ut in speciem barbae longae promineat iuba. Hinc non secus ac in orbe nostro inter prodigia coelestia referuntur.

Sed ut ad telam revertar, gryphus iste eo viciniae iam pervenerat, ut alarum quassatione me infestaret et tandem crus meum serrato vexare morsu non dubitaret, adeo ut manifeste patuerit, qua mente novum hospitem venaretur. Hinc coepi pugnacissimum animal armata elidere manu, et harpagonem utraque manu complexus, hostis audaciam compescui, fugae locum saepe circumspicere cogens, tandemque, cum pergeret me vellicare, post unum vel alterum inanem ictum harpagonem tanto impetu tergo alitis inter utramque alam impegi, ut telum revellere nequirem. Vulneratus ales horrendo edito stridore in globum praeceps corruit. Ego vero status iam siderei ac novae dignitatis, quam variis casibus et periculis, ut vulgo fieri solet, expositam videbam, pertaesus Arbitrio volucris rapior, quaque impetus egit, Huc sine lege ruo, longoque per aŽra tractu In terram feror, ut de coelo stella sereno, Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Et ita motus circularis, quem nuper descripseram, in perpendicularem denuo mutatur.

Sic ingenti cum impetu per adversa crassioris aŽris verbera, cuius stridor aures percutiebat, diu tractus, tandem levi innoxioque casu in globum delabor una cum alite, qui paulo post e vulnere obiit. Nox erat, quando in planetam istum delatus fui, id quod e sola absentia solis colligere poteram, non vero e tenebris; nam tantum luminis restabat, ut testimonium meum Academicum distincte legere possem. Oritur nocturnum istud lumen e firmamento sive crusta terrae inversa, cuius hemisphaerium splendorem, qualem apud nos luna, reddit; hinc si solius luminis ratio habeatur, parum hic differunt noctes a diebus, nisi quod absit sol, et absentia eiusdem nocres reddat paulo frigidiores.

Caput II: Descensus in Planetam Nazar

Defunctus ita aŽria hac navigatione, cum globum salvus et illaesus attigissem (nam impetus, quo initio ferebatur gryphus, cum virium diminutione languerat) , iacebam diu immobilis, exspectans, quid novi illucescente die mihi contingeret. Animadvertebam tunc pristinas infirmitates redire, opusque mihi esse tam somno quam cibo, adeo ut poenitudo me ceperit abiecti temere panis. Variis solicitudinibus fesso animo tandem altus sopor obrepsit.

Stertueram, quantum coniicere mihi licuit, duas horas, cum horrendus boatus, diu quietem turbans, tandem somnum penitus excussit. Dormientis animo variae ac mirae oberraverant imagines. Videor in Norvegiam rediisse, ibique popularibus, quae usu venerant, narrasse. Imaginor denique in Templo Fanoensi haud procul ab urbe cantantem Diaconum Nicolaum Andreae audire, stridoremque vocis illius aures meas misere et more solito ferire. Igitur experrectus credebam, latratum istius viri somnum turbasse. Sed cum haud procul stantem viderem taurum, ex eiusdem boatu quietem abruptam conieci. Mox timidos oculos undique circumferens, cum oriente sole, virides passim campos et foecundos videbam agros. Arbores quoque apparuere, sed (mirabile visu) mobiles erant, licet tanta esset aŽris tranquillitas, ut ne levissima quidem pluma moveri loco posset.

Cum mugiens taurus recta ad me tenderet, trepidus fugam circumspiciebam, ac in ista trepidatione arborem haud procul stantem conspicatus, eandem scandere conabar. Sed cum in eo essem, vocem illa edidit teneram, sed acutam et talem, qualis solet esse iracundae mulieris, moxque quasi palma excussissima colaphus mihi tanta vi inflictus est, ut vertigine correptus pronus in terram caderem. Ictu hoc iam quasi fulmine percussus, ac terrore animam propediem agens, murmura undique audiebam et strepitus, qualibus resonare solent macella aut mercatorum basilicae, quando maxime sunt frequentes.

Postquam oculos aperiebam, conspicabar totam circa me silvam animatam campumque arboribus arbusculisque obsitum, cum nuper vix sex vel septem apparuissent. Vix dici potest, quantas haec omnia in cerebro meo turbas excitaverint, et quantum his praestigiis animus commotus fuerit. Iam vigilem me somniare, iam spectris me vexari et malis spiritibus obsideri, iam alia absurdiora mihi fingebam.

Sed tempus mihi non datum est, automata haec eorundemque causas excutiendi; nam advolans mox alia arbor ramum demittit, cuius extremitas sex gemmis, tanquam totidem digitis, munita erat. His iacentem me sustulit ac vociferantem abstraxit, comitantibus innumeris diversi generis diversaeque magnitudinis arboribus, quae sonos ac murmura edebant, articulata quidem, sed auribus meis peregrina, adeo ut nihil praeter verba haec Pikel Emi, cum saepius eadem iterata fuerint, retinere memoria potuerim. Audivi mox per verba haec intelligi simiam insolitae figurae: quippe e corporis mei forma et cultu coniiciebant, me simiam esse, quamvis specie nonnihil distinctam a cercopithecis, quos haec terra alit. Alii pro incola firmamenti me ceperunt, quem alitem per aŽrem huc apportasse credebant; id quod olim usu venisse annales huius globi testantur.

Sed haec non nisi post aliquot mensium intercapedinem, et postquam linguam subterraneam edoctus fueram, didici. Nam in praesenti rerum statu prae metu et mentis perturbatione mei ipsius oblitus eram, nec capere poteram, quid de vivis et loquacibus arboribus statuendum, nec quorsum evaderet processio haec, quae lente et compositis gradibus fiebat.

Voces tamen et murmura, quibus undique personabant campi, iram et indignationem quandam indicabant; et sane non sine gravi causa iram in me conceperant. Arbor enim ista, quam taurum fugiens scandere volebam, uxor erat Praetoris, qui in proxima civitate ius dicebat, qualitasque personae laesae crimen aggravaverat; nam non modo simplicem et plebeiae sortis mulierem, sed matronam primi ordinis visus sum voluisse palam subagitare: insolitum ac horrendum genti adeo modestae ac verecundae spectaculum.

Tandem ad civitatem, quo captivus ducebar, ventum est. Erat illa non minus superbis aedificiis quam regionum, vicorum ac platearum concinno ordine et symmetria monstrabilis. Altae adeo conspicuaeque erant aedes, ut speciem turrium praeberent. Plateae ambulantibus plenae erant arboribus, quae demittendo ramos se invicem in occursu consalutabant, quoque plures deprimerent ramos, eo maius erat reverentiae ac submissionis argumentum. Ita cum e conspicua quadam domo forte eodem tempore egrederetur quercus, ad visum illius demissis ramis plerisque retro cedebant caeterae arbores, unde coniicere licuit, eandem supra sortem vulgarem esse. Et innotuit mox mihi urbis esse Praetorem, et quidem eundem, cuius a me laesa dicebatur uxor.

Rapior mox sublimis in eiusdem Praetoris aedes, ubi confestim a tergo meo obditur ianua, et fores oppessulantur, quocirca me tanquam pistrini candidatum intuebar. Metum hunc insigniter adaugebant positi extra fores, tanquam in excubiis, tres custodes; singuli sex securibus pro numero ramorum erant armati; nam quot rami erant, tot brachia, et quot gemmae, tot digiti. Notabam in summitate truncorum posita esse capita, humanis haud absimilia, et loco radicum binos conspicabar pedes, eosdemque admodum curtos, unde fit, ut testudineo gradu incedant planetae huius incolae. Hinc, si solutus fuissem, facile mihi foret manus illarum effugere, cum pernicitate pedum praestantior prae illis volare viderer.

Ut brevi me expediam, perspicue iam videbam, arbores has incolas esse huius globi, et ratione easdem esse praeditas, mirabarque varietatem istam, qua natura in animantium formatione delectatur. Arbores hae nostras proceritate non exaequant, quippe iustam hominis staturam vix excedunt pleraeque; quaedam minores erant; flores diceres aut plantas; et has coniiciebam esse infantes. Mirum est, in quosnam cogitationum labyrinthos phaenomena ista me deduxerint, quot suspiria mihi expresserint, quantumque carissimae tunc patriae desiderium subierit. Nam, quamvis istae arbores visae mihi sint sociabiles, linguae beneficio utentes ac specie quadam rationis praeditae, adeo, ut ad animantia rationalia quodammodo referri possent, dubitabam tamen, comparari posse cum hominibus; negabam iustitiam, clementiam aliasque virtutes morales inter easdem locum habere. His cogitationum turbis collisus, viscera mea moveri sentiebam, et e fontibus oculorum torrentes lacrimarum defluentes faciem inundabant.

Sed cum dolori ita indulserim et in fletus me muliebres coniecerim, intrant cubiculum custodes corporis mei, quos respectu securium tanquam lictores intuebar. His praeeuntibus ducor per urbem ad perspicuam quandam domum, in umbilico fori positam. Visus mihi tunc sum Dictatoriam dignitatem adeptus et Consule Romano maior; nam non nisi duodecim secures in comitatu consulum erant, cum ego octodecim stipatus procederem. Valvis aedium, ad quas ferebar, caelata stabat Iustitia, in formam arboris efficta, bilancem ramo tenens. Imago eadem erat filo virginali, adspectu vehementi, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate spectabilis.

Hinc senaculum esse mihi liquido patuit. Introductus in curiam, cuius strata tessellati operis marmore interstincta nitebant, aureo ibi sedili tanquam tribunali sublimem vidi arborem cum bis senis assessoribus, qui a dextra et sinistra Praesidis ordine concinno ac totidem subselliis assidebant. Praeses palma erat mediocris staturae, sed inter caeteros iudices ob foliorum varietatem, quae diversis coloribus erant tincta, notabilis. Utrumque latus cingebant apparitores numero viginti quatuor, quorum singuli sex securibus armati stabant. Horrendum oculis meis spectaculum! cum ex ista armatura sanguinariam hanc gentem ominarer.

Ad introitum meum consurgentes senatores excelsos ad aethera extendebant ramos, quo religionis exercitio defuncti, denuo consederunt. Sedentibus cunctis, ante cancellos ego sistor inter duas medius arbores, quarum trunci pelle ovina erant obducti. Credebam esse advocatos, et re vera tales erant. Antequam causas dicere coeperunt, centonibus quibusdam atrati coloris obvolvitur caput Praesidis. Mox actor brevem habuit orationem, quam ter repetivit; responditque pari brevitate rei defensor. Actiones eorum subsecutum est semihorae silentium. Tunc adempto, quo tectus erat, velamine, exsurgit Praeses, sublatisque denuo ad sidera ramis, verba quaedam decenter enuntiavit, quibus sententiam meam contineri iudicabam. Nam finito sermone, dimissus ad vetus ergastulum reducor, unde tanquam e cella promptuaria ad flagrum me mox depromendum ominabar.

Solus ibi relictus, cunctis quae acciderant ad animum revocatis, ridebam stultitiam huius gentis; nam visa mihi est potius histrioniam egisse, quam iustitiam exercuisse, omniaque, quae videram, gestus, ornatus, modus procedendi etc. ludicris spectaculis ac pantomimorum scenis quam gravi Themidos tribunali apparebant digniora. Felicitatem tunc orbis nostri praedicabam et praestantiam Europaeorum prae caeteris hominibus. At, quamvis stuporem et stoliditatem gentis huius subterraneae damnarem, coactus tamen simul eram fateri, a brutis animantibus debere distingui. Nam nitor civitatis, symmetria aedificiorum et alia manifeste indicabant, ratione non destitutas esse has arbores, nec artium, inprimis mechanices, prorsus esse rudes. Sed putabam, hoc solo virtutem ac praestantiam omnem absolvi.

Dum ita tacitus mecum loquebar, intrat arbor, sistrum manu tenens. Eadem, diffibulato meo pectore, ac nudato altero brachio, mediam mihi venam scite admodum pertudit. Postquam sanguinis, quantum sat videbatur, elicuerat, brachium non minori dexteritate obligabat. Ita officio functa, inspecto solicite sanguine, tacita ac velut admiratione satura digreditur. Haec omnia confirmabant opinionem, quam de stoliditate huius gentis mihi finxeram. At quam primum linguam subterraneam edoctus essem, et explicata mihi cuncta fuissent, contemptus in admirationem vertitur.

Processus hic forensis, quem temere damnaveram, ita mihi exponitur. E forma corporis mei iudicaverant, me esse incolam firmamenti. Visus fueram honestam et primi ordinis matronam velle violare. Ob crimen hoc in forum reus tractus fueram. Advocatorum alter culpam exaggeraverat, supplicium lege debitum poscens; alter vero non poenam deprecatus erat, sed dilationem supplicii suaserat, donec innotuerit, quis, qualis et cuias essem, utrum brutum, an animal rationale. Porro ramorum extensionem didici esse actum religionis ordinarium, antequam res diiudicaretur. Advocati ovina tecti erant pelle, ut memores essent innocentiae et integritatis in partibus obeundis. Et revera probi hic omnes ac integri sunt, id quod monstrat, in republica bene constituta dari posse probos ac honestos causidicos. Severae adeo in praevaricatores latae sunt leges, ut nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum sit obvium, nec deprecatio perfidiis, nec maledictis sit fuga, nec confidentiae usquam hospitium sit, nec diverticulum dolis.

Verborum trina repetitio fieri solebat ob tarditatem perceptionis, qua ab aliis gentibus distinguebantur huius terrae incolae; nam paucis datum erat intelligere, quod obiter legerant, aut percipere, quod semel tantum audiverant. Qui statim rem capiebant, vi iudicandi credebantur destituti, ideoque raro hi ad magna ac momentosa munera admittebantur. Experientia quippe didicerant, fluctuasse rempublicam in manibus eorum, qui promptissimae sunt perceptionis, ac qui vulgo magna ingenia dicuntur; tardos vero, ac per contemptum hebetes dictos, composuisse, quae primi turbaverant. Paradoxa haec omnia erant, licet serio ponderanti non plane absurda mihi sint visa.

Maximam vero admirationem movebat historia Praesidis; nam virgo erat, indigena huius loci, et a principe constituta Kaki, seu supremus in civitate iudex. Apud hanc gentem enim nullum in distributione officiorum observatur sexus discrimen, sed habito delectu, reipublicae negotia dignissimis conferuntur. Ut rite de uniuscuiusque profectu ac dotibus animi iudicetur, instituta sunt seminaria, quorum ephori sive directores dicebantur Karatti (vox ista proprie denotat examinatores sive scrutatores). Eorum officium erat profectum et vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica essent admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posset. Accepto isto catalogo, Princeps nomina candidatorum libro inferri iussit, quo in memoria et tanquam ante oculos haberet, quos ad vacantia munera admoveret.

Praedicta virgo splendidum ante quatuor annos a Karattis obtinuerat testimonium, eoque nomine a Principe constituta erat Praeses Senatus huius urbis, in qua nata erat. Sancta et constans est huius moris observantia apud Potuanos, cum credant, optime iis perspectum esse statum loci, qui in eodem nati sunt et educati. Palmka (id nomen huic virgini erat) summa cum laude triennii spatio spartam hanc ornaverat, habitaque fuit prudentissima totius civitatis arbor. Nam tanta illi erat perceptionis tarditas, ut rem, nisi ter vel quater repetita esset, aegre perciperet. At, quod semel percepit, penitus perspexit, tantoque iudicio quaevis problemata discussit, ut effata eiusdem totidem oracula habita fuerint. Novit enim iustum gemina suspendere lance Ancipitis librae, rectum discrevit, ubi inter Curva subit, vel cum fallit pede regula varo. Hinc nulla ab ea quadriennii spatio dicta fuit sententia, quae non a summo tribunali Potuano confirmata et encomiis ornata esset.

Igitur institutum istud in favorem sexus sequioris, quod primo intuitu damnaveram, non plane absonum curatius examinanti visum est. Cogitabam mecum: Quid, si uxor Praetoris nostri Bergensis loco mariti ius diceret? Quid, si advocati Severini filia, eloquentia ac praeclaris animi dotibus ornata virgo, pro stupido parente causas in foro ageret? Iurisprudentia nostra parum inde detrimenti caperet, et forsitan Themis toties non vapularet. Cogitabam porro, quoniam in foris Europaeis causae celeriter adeo iudicantur, sententias istas extemporales ac praecoces, si severiori examini subiicerentur, notas censoris non effugituras.

Ut pergam reliqua explicare: venae sectionis rationem hanc audivi. Si quis criminis convictus sit, pro flagris, membrorum mutilatione aut capitali supplicio ad venae sectionem damnatur, quo pateat, utrum e malitia an sanguinis aut humorum vitio derivandum sit crimen, et an tali operatione corrigi queat, adeo ut tribunalia haec ad emendationem potius quam ad poenam spectent. Emendatio tamen haec poenam quodammodo complectebatur, quoniam nota quaedam ignominiae erat ex iudicis sententia hanc operationem subire. Si quis iterum laberetur, indignus civitate iudicatus, ad firmamentum, ubi omnes absque discrimine recipiebantur, solebat relegari. At de exsilio isto, eiusdemque indole, plura mox dicenda. Quod vero chirurgus iste, qui venam mihi mediam aperuit, ad visum sanguinis mox obstupuerit, causa haec erat, quod incolae huius globi, loco sanguinis, liquidum et candidum habeant succum, per venas fluentem, qui, quo est candidior, eo maior sanctiratis nota.

Haec omnia linguam subterraneam edocto penitius innotuerunt, quo facto clementius iudicium ferre coeperam de gente ista, quam temere nimis damnaveram. At, quamvis stupidas et stolidas has arbores primo intuitu iudicaveram, animadverteram tamen mox non omni humanitate esse destitutas, ac proinde nullum mihi esse periculum vitae; in qua spe confirmabar, cum viderem, bis quovis die alimenta mihi afferri. Cibus vulgo constabat e fructibus, herbis ac leguminibus; potus erat liquidus succus, quo nil dulce magis ac saporum.

Praetor iste, in cuius custodia eram, Principi sive Dynastae, haud procul ab hac civitate degenti, mox indicabat, in manus suas casu incidisse animal quoddam rationale, sed insolitae figurae. Rei novitate motus Princeps, in lingua me erudiri, et deinde ad aulam suam mitti iubet. Datus hinc mihi fuit Magister linguae, sub cuius institutione semestri spatio tantum profeci, ut cum incolis satis expedite fabularer. Postquam in lingua subterranea tyrocinii rudimenta deposueram, agfertur ab aula novum mandatum de ulteriore mea institutione, iubeorque seminario urbis initiari, ut a Karattis eiusdem sive examinatoribus perspicerentur vires ingenii mei, et in quo disciplinae genere maximam spem promitterem. Haec omnia solicite exsequuntur; sed dum in stadio hoc eram, non corporis mei minor cura habebatur quam animi, et soliciti inprimis erant, ut ad similitudinem arboris, quantum fieri licuit, formarer; quem in finem ramos quosdam adscititios corpori aptabant.

Dum haec aguntur, hospes meus redeuntem quavis vespera e seminario variis sermonibus ac quaestionibus exercebat. Audivit summa cum animi voluptate me de iis, quae in subterraneo hoc itinere usu venerant, dissertantem; maxime vero obstupuit ad descriptionem terrae nostrae, et immensi, quo cincta erat, coeli, innumeris sideribus interstincti. Horum omnium attentus avidusque erat auditor; at erubuit non nihil ad ea, quae narrabam de arboribus nostri orbis, quae inanimatae, immobiles, ac radicibus terrae stent fixae, ac tandem non sine indignatione me intuebatur, cum testarer, arbores nostras caesas calefaciendis fornacibus et cibis coquendis inservire. Attamen re serio pensitata, paulatim ira detumuit, protensisque versus coelum quinque ramis (nam totidem illi erant), iudicia Creatoris, cuius sint variae occultae rationes, est miratus; attente porro audivit alia narrantem. Uxor illius, quae adhuc praesentiam meam aversata fuerat, cum veram, ob quam in iudicium tractus eram, causam didicisset, ac specie me arboris, quam in orbe nostro scandere solemus, deceptum, abiecta omni suspicione, in gratiam mecum rediit. At ego, ne inter initia coŽuntis gratiae recentem cicatricem rescinderem, non nisi praesente ac iubente marito, sermones cum illa miscui.

Caput III: Descriptio Urbis Kebae

Interea, dum in cursu hoc tyrocinii eram, per urbem me circumduxit hospes meus, ut monstraret, quicquid maxime curiosum ac spectabile erat. Ambulavimus absque impedimento ac, quod maxime mirabar, sine ullo incolarum accursu; aliter ac apud nos fieri solet, ubi ad omne, quod insolitum est, catervatim advolant homines, ut curiosos pascant oculos. Nam incolae huius planetae novitatis parum avidi solida tantum sectantur. Civitati huic nomen est Keba, quae inter urbes Principatus Potuani secundum locum tenet. Incolae graves adeo sunt ac prudentes, ut quot cives, tot senatores diceres. Honestissimum ibi est senectutis domicilium; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam senectus est honoratior, cuius non in sententia sola, sed et nutu residet auctoritas.

Mirabar gentem adeo modestam ac sobriam certaminibus ludicris, comoediis ac spectaculis delectari; nam haec gravitati eiusdem parum convenire videbantur. Id quod animadvertens hospes, per totum, ait, hunc Principatum seria ac nugae per vices nos partiuntur, Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una. Inter alia enim huius Principatus egregia instituta erat permissio voluptatum innocuarum, quibus roborari creditur animus et ad molesta obeunda munera reddi idoneus, quibusque dissipari putantur atrae istae nubes ac melancholici affectus, tot turbarum, seditionum ac pravorum consiliorum fontes. Hac ratione ducti graviora opera lusibus iocisque distinguunt, severitatem tamen comitatemque ita miscentes, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam degeneret.

At non sine indignatione animadvertebam, inter spectacula et ludos scenicos numerari exercitia disputatoria. Namque statis anni temporibus, factis sponsionibus, et certo vincentibus statuto praemio, disputatores tanquam gladiatorum paria committebantur, eisdem fere legibus, quibus certamina apud nos fiunt inter gallos gallinaceos aut animalia aeque ferocia. Hinc divitibus mos erat alere disputatores, quemadmodum in orbe nostro canes venaticos, eosdemque in arte disputandi sive dialectica erudire, ut idonei et loquaces redderentur ad stata, quae quotannis fierent, certamina. Ita civis quidam opulentus, nomine Henochi, triennii spatio magnas opes, scilicet 4000 Ricatu, cumulaverat e tropaeis unius, quem hunc in finem alebat, disputatoris, et haud semel immodicae summae domino eiusdem oblatae fuerant ab iis, qui ex eiusmodi exercitiis quaestus facere solebant; sed adhuc vendere nolebat thesaurum, unde tot illi quotannis erant reditus. Mira ille linguae volubilitate pollens diruebat, aedificabat, quadrata rotundis mutabat, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, et unumquemque opponentem distinguendo, subsumendo et limitando eludere ac ad silentium pro lubitu reducere callebat.

Semel atque iterum spectaculis eiusmodi summa cum animi aegritudine interfui. Nam impium et indignum mihi videbatur, augusta adeo exercitia, quae ornare solent gymnasia nostra, in ludos scenicos transformari. Et cum ad animum revocarem, ter me summo cum applausu publice disputasse et lauream exinde emeruisse, a lacrimis vix temperare poteram. Caeterum non ipse magis actus quam disputandi modus stomachum mihi movebat. Conducti enim erant certi stimulatores, quos dicebant Cabalcos, qui, cum viderent impetum disputantium languescere, latera eorundem sistris quibusdam pungerent, ut denuo recalescerent, ac vires torpentes intergrarent.

Mitto alia, quorum meminisse pudet, et quae in gente adeo exculta damnabam. Praeter hos disputatores, quos Masbakos, sive altercantes, per ludibrium vocant subterranei, erant et alia certamina inter quadrupedia, tam fera quam mansueta, et alites maxime feroces, quae certo spectantibus pretio exhibebantur. Quaerebam ab hospite, qui fieri posset, ut gens tanto iudicio praedita ad ludos circenses reiiceret nobilia adeo exercitia, quibus facultas loquendi paratur, veritas detegitur, ingeniumque acuitur. Respondebat ille, certamina haec barbaris olim saeculis magni aestimata fuisse; sed cum experientia tandem edocti fuerint, veritatem disputando potius suffocari, iuventutem procacem reddi, turbas inde enasci, et solidis studiis compedes iniici, ab Academiis ad circos haec exercitia transtulisse: et docuisse eventum, silentio, lectione ac meditatione citius magisterium adipisci tyrones. Qua tamen responsione, quantumvis speciosa, non acquiescebam.

In civitate hac erat Academia sive Gymnasium, ubi decenter ac summa gravitate docebantur artes liberaliores. Ab hospite meo in auditorium huius scholae introducor die quodam solenni, quo crearetur Madic, sive Philosophiae Doctor. Celebratus fuit actus absque ulla caeremonia, nisi quod Candidatus docte et eleganter de problemate quodam physico disseruerit; quo exercitio defunctus, a Praesidibus Gymnasii in album relatus est eorum, qui publice docendi iure gaudent. Rogitanti hospiti, ecquid actus iste mihi placuisset, respondebam, siccum nimis ac ieiunum prae nostris promotionibus mihi visum. Exponebam porro, qui apud nos creari soleant Magistri ac Doctores, nempe praeviis speciminibus disputatoriis. Ad haec frontem ille contrahens, modum et indolem eiusmodi disputationum, et qui a subrerraneis differant, quaerit. Respondebam ego, vulgo fieri de rebus admodum doctis et curiosis, in primis de iis, quae spectant ad mores, linguas et vestitus duarum veterum gentium, quae olim in Europa maxime floruerant; testabarque me trinis eruditis disputationibus commentatum in veteres earundem gentium crepidas.

Hoc audito, tantum edidit cachinnum, ut tota domus inde exsonaret. Excitata ad strepitum hunc uxor illius advolat, causam risus curiose sciscitans. At, tantam ego conceperam iram, ut respondere non dignarer; nam indignum mihi videbatur, res adeo graves ac serias cum risu ac ludibrio excipi. At a marito tandem id, quod rei erat, edocta, in risum non minorem erupit. Res haec per totam brevi urbem disseminata perpetuis sannis ansam dedit, et uxor Senatoris cuiusdam, in risum prona, narratione hac adeo commota fuit, ut ilia crebris cachinnis paene dissolveret. Et cum non ita multo post febri correpta moreretur, credebatur ex immoderato hoc risu, quo pulmonem nimis exagitaverat, morbum, qui fatalis illi erat, contraxisse. Sed de vera mortis causa non satis liquide constat; murmura tantum eiusmodi audiebantur. Erat alias praeclarae indolis matrona ac strenua materfamilias; nam septem illi erant rami, quod rarum in isto sexu. Hinc mortem illius aegre tulerunt omnes honestae arbores.

Humo mandatur intempesta nocte extra urbis pomoeria, iisdemque vestibus effertur, quibus mortua est inventa. Cautum enim lege est, ne quis in urbe sepeliatur, cum aŽrem ex effluviis cadaverum putrescere credant. Cautum porro est, ne cum insigni comitatu ac splendido ornatu efferantur funera, vermium scilicet pabula mox futura. Quae omnia satis prudenrer instituta mihi videbantur. Parentalia tamen haberi solent orationesque funebres, sed quae pura tantum hortamina sunt ad bene vivendum, quaeque mortalitatis imaginem ante oculos audientium ponunt. Adesse iubentur Censores, observaturi, an defunctorum praeter merita memoriam aut extenuent oratores aut attollant. Hinc encomiorum parcissimi sunt oratores subterranei, cum poena immodice et praeter merita laudantibus sit statuta.

Non ita multo post, cum tali parentationi interfuerim, quaerebam ab hospite de sorte et statu defuncti herois, cuius memoria celebrabatur. Respondit ille, agricolam fuisse, quem ad urbem tendentem mors in itinere occupaverat. Hinc, qui nuper a subterraneis derisus fueram, meo more non minus effuse ridebam, telaque, quae in Europaeos vibraverant hi, strenue retorsi. Eccur, aiebam, boves ac tauri, rusticorum socii et commilitones, pro rostris etiam non laudantur? Eandem, quam fossores terrae materiam orationi suppeditabunt, eodem ministerio fungentes. At a risu me temperare iubet hospes, docens, agricolas in his terris summo in honore haberi ob nobilitatem ministerii, in quo occupantur, nullumque vitae genus hic honestius agricultura censeri. Hinc quivis honestus rusticus, ac diligens paterfamilias, nutritor et patronus oppidanorum salutatur. Eo respectu fieri solet, ut agricolae, cum circa autumni initium, aut mense Palmae ad urbem cum ingenti numero vehiculorum, frumento onustorum, tendunt, extra portas urbis obvios habeant Magistratus urbis ac tubarum clangore et symphoniae sono, ovantium ritu, in civitatem introducantur.

Stupescebam ad hanc narrationem, ad animum revocans sortem agricolarum nostrorum, sub foeda servitute gementium, et quorum occupationes sordidas et illiberales iudicamus prae aliis artibus, quae ministrae sunt voluptatum, ut coquorum, fartorum, unguentariorum, saltatorum etc. Hospiti quidem hoc paulo post, sed sub fide silentii exposui, verens, ne nimis sinistra iudicia de genere humano ferrent subterranei. Silentium ille pollicitus, ad auditorium me, ubi habenda esset oratio funebris, secum duxit. Fateor, nil unquam me solidius, veracius et ab omni adulationis specie magis immune audivisse; et visa mihi haec parentatio exemplar, ad quod omnes eiusmodi orationes exprimi deberent. Orator primo conspectum dedit virtutum defuncti, moxque vitia ac infirmitates enumeravit, monendo auditores, ut ab hisce sibi caverent.

Redeuntibus ex auditorio obvius fit noxius quidam, tribus custodibus stipatus. Idem nuper ex iudicis sententia poenam brachii (ita vocant venae sectionem) subierat, iam vero in nosocomium urbis publicum trudendus. Quaerenti damnationis causam, respondetur, eundem publice de qualitatibus ac essentia Dei disputasse; id quod prohibitum in his terris, ubi curiosae eiusmodi disputationes temerariae adeo ac stolidae censentur, ut in compositae mentis creaturas cadere nequeant. Solitum est igitur subtiles hos disputatores, tanquam insanos, post venae sectionem in ergastula publica compingere, donec delirare cessant. Hinc tacite mecum: Hei! quid de Theologis nostris hic fieret? quos quotidie de qualitate et attributis Numinis, de natura spirituum et id genus aliis mysteriis rixantes cernimus. Qualis sors esset Metaphysicis nostris, qui transcendentalibus suis studiis superbientes, supra vulgus sapere, imo Diis se proximos credunt? Certe pro laureis, birretis, pileis Doctoralibus, quibus in terris nostris decorantur, iter sibi panderent ad ergastula aut nosocomiorum candidati fierent.

Haec et alia, quae valde paradoxa mihi visa sunt, tempore tirocinii notabam. Aderat Tandem mandato Principis definitum tempus, quo e Gymnasio in aulam cum testimonio dimittendus essem. Splendida mihi encomia et niveos calculos pollicebar, fretus qua propriis virtutibus, cum linguam subterraneam exspectatione celerius didicissem, qua hospitis mei favore ac iudicum decantata integritate. Tandem traditum mihi est testimonium, quod prae gaudio tremens aperui, avidus laudes meas legendi, exindeque, qualis sors mea foret, noscendi. At lectio eiusdem in iram et desperationem me coniecit. Literae commendatitiae his verbis conceptae fuerunt:

Mandato Serenitatis Vestrae obsequentes, instructum solicite in Gymnasio nostro dimittimus animal nuper ad nos ex alio orbe delatum, hominemque se nuncupans. Perspecto penitius eiusdem ingenio, ac moribus exploratis, docilem satis ac promptissimae perceptionis offen dimus, sed obliqui adeo iudicii, ut ob ingenium nimis praecox vix ad creaturas rationales referri, nedum ad munus aliquod momentosum admitti queat. At cum per nicitate pedum nobis omnibus sit praestantior, cursoris aulici officio fungi strenue poterit. Datum ex Seminario de Keba, mense Veprium, a Serenitatis Vestrae servis humillimis NEHEC. IOCHTAN. RAPASI. CHILAC.

In lacrimas hinc effusus hospitem meum adibam, humillime obsecrans, ut, auctoritate sua interposita, clementius testimonium a Karattis extorqueret, utque monstraret iisdem testimonium meum Academicum, in quo ingeniosus et optimae notae civis salutor. Regessit ille, testimonium istud in nostro orbe suo stare pretio, ubi forsitan maior umbrae quam corporis, maior corticis quam medullae habeatur ratio, sed nullius hic esse ponderis, ubi in viscera rerum penetratur; hortatur porro, ut sortem meam patienter feram, maxime cum testimonium rescindi aut mutari nequeat. Nam nullum hic gravius crimen esse virtutum immeritarum praeconio. Vulneri tamen fomentum aliquod admoturus, . . . verba facit, quibus hunc lenire dolorem Possit et ingentem morbi partem removere: Ne cures haec, quae stulte miraris et optas. Quos non praecipitat subiecta potentia magnae Invidiae? mergit longa atque insignis honorum Pagina: namque homini, nimios qui captat honores, Et nimias venatur opes, numerosa parantur Excelsae turris tabulata, unde altior illi Casus, et impulsae praeceps immane ruinae.

Porro addidit, nihil tale in tenui aut mediocri fortuna metuendum. Quod vero ad testimonium Karattorum attinet, illud confirmat, oculatissimos simul ac integerrimos esse iudices, qui nullis neque donis corrumpi neque minis deterreri possunt, ut unguem latum a vero deflectant; quapropter in hac etiam causa nullum esse suspicioni locum. Candide tandem ipse fassus est, iam dudum innotuisse sibi imbecillitatem iudicii mei, ac statim e memoriae meae ubertate et celeri apprehensione iudicasse, lignum me non esse, ex quo Mercurius fieri posset, ac proinde ob insignem iudicii eclipsin amplo alicui muneri non suffecturum. Didicisse se, ait, e narrationibus et descriptione gentis Europaeae, me Stultorum in patria, pravoque sub aŽre natum. Caetera de amicitia sua prolixe testatus, itineri ut absque mora accingerer, me hortatus est. Consilium prudentissimi viri secutus sum, in primis cum ita postularet necessitas, et temerarium mihi videretur mandato Principis obniti.

In iter igitur me coniicio, comitantibus nonnullis arbusculis, quae simul mecum a seminario dimissae eundem in finem ad regiam urbem ablegantur. Dux itineris erat senior quidam e numero Karattorum, sive ephororum, qui, cum aetate confectus pedum vitio laboraret, tauro vehebatur. Nam insolitum hic est vehiculis uti, et soli hoc senes decrepiti sive aegroti privilegio gaudent, quamvis nobis excusatiores essent huius planetae incolae ob difficultatem et tarditatem incessus. Memini, cum descriptionem semel fecissem vecturarum nostrarum, equorum scilicet, quadrigarum et pyxidum, in quas sarcinarum insrar compacti per urbem vehimur, ad hanc meam narrationem subridere subterraneos, maxime cum audirent, e vicinis alterum invisere alterum non solere, nisi plaustro vel pyxidi inclusum, et a duobus ferocissimis quadrupedibus per vicos ac plateas abreptum.

Ob tarditatem incessus, qua laborant arbores hae rationales, triduum huic itineri insumere cogebamur, quamvis Keba ab urbe principali vix spatio quatuor milliarium dirimatur. Nam si solus fuissem, una die iter hoc explicuissem. Gaudebam equidem, pedum beneficio me subterraneis longe praestare, sed dolebam simul, ob istam corporis praestantiam ad vile et abiectum ministerium proscriptum iri. Vellem me, dixi, eodem pedum vitio, quo subterranei, laborare, cum hoc solo defectu evitarem destinatum mihi servile et ignobile munus. Quo audito, Dux noster, Si hac, ait, corporis praestantia natura non quodammodo compensasset animi tui defectus, tanquam inutile terrae pondus te omnes intueremur; ob ingenii enim velocitatem sola rerum putamina, non nucleos vides; et cum duo tantum rami tibi sint, in quovis opere manuario subterraneis longe inferior es. Haec omnia cum audiverim, gratias Deo egi ob pedum praestantiam, cum absque hac virtute me inter creaturas rationales locum vix habiturum viderem.

Iter faciens non sine admiratione videbam, incolas labori adeo intentos, ut ad adspectum praetereuntium, quamquam insolitum esset spectaculum, nemo labores intermitteret, aut lumina circumferre dignaretur. At finito die, laboribus solitis defuncti, ludis ac omnimodis animi remissionibus vacant, connivente summo magistratu, qui ludos hos corporum ac animorum fulturas existimans creaturas iudicat iisdem non minus ali quam cibo et potu. His et aliis de causis iter hoc summa cum animi voluptate confeci. Regionis forma pulcherrima est. Imaginare amphitheatrum aliquod, et quale sola rerum natura possit effingere. Ubi natura minus prodiga fuerat, suppleta omnia erant arte incolarum, qui, positis a magistratu praemiis, ad rusticos labores et agros colendos ornandosque acuebantur; qui vero agrum sordescere patiebatur, aerarius fiebat.

Peragravimus multos spectabiles vicos, qui ob frequentiam unius perpetuae et contiguae urbis conspectum dant, unamque faciem longe lateque contexunt. Infestabamur tamen nonnihil a simiis quibusdam sylvestribus, quae viis passim inerranres me, quem ob affinitatem formae gentilitium credebant, crebris assultibus vellicabant. Hinc iram et indignationem supprimere non poteram, maxime cum viderem, scenam hanc risus materiam arborihus dare: nam ad aulam ducebar, cum ita iusserat Princeps, eodem habitu, quo in planetam hunc delatus fueram, harpagonem scilicet dextra tenens, quo perspiceret, qualis esset orbis nostri ornatus, et quo apparatu huc primum appulissem. Et commode tunc ad manum erat harpago, quo simias catervatim ingruentes in fugam mittere conabar, quamvis frustra; nam in fugientium locum plures successerunt, adeo ut quovis momento gradum praeliantis componere cogerer.

Caput IV: Aula Principis Potuani

Tandem ad urbem regiam Potu ventum est. Magnifica quidem ac speciosa urbs est. Aedificia ibi porrectiora sunt Kebanis, strataque magis patula et commodiora. Primum, ad quod delati sumus, forum ingenti mercatorum copia erat frequens, artificumque et opificum tabernis undique cinctum. Videbam attonitus in medio fori noxium quendam, collo in laqueum inserto stantem, et ingenti gravissimarum arborum corona, quae speciem senatus praebuit, circumdatum.

Quaerenti mihi, quid rei esset ac quam ob noxam suspendium meruisset, in primis cum nullum crimen in his terris sit capitale? respondetur, reum hunc esse novatorem (Proiect-Macher), qui abrogationem veteris cuiusdam consuetudinis suaserat, circumstantes esse iureconsultos et senatores, qui novum commentum more solito examinarent, ita ut, si bene digestum, ac reipublicae salutare deprehensum foret, reus non modo absolvendus, sed et remunerandus esset; si vero damnosum publico, aut si novator ad proprium commodum ista legis antiquatione collineare videretur, gula eiusdem, uti reipublicae perturbatoris, mox laqueo frangeretur.

Et haec est causa, cur pauci hanc aleam iacere, aut legis cuiusdam abrogationem suadere audeant, nisi res adeo aequa sit ac liquida, ut de successu dubitari nequeat. Adeo existimant subterranei, servandas esse leges veteres, et maiorum instituta in honore habenda; credunt quippe nutare rempublicam, si ad cuiusvis libidinem mutentur aut antiquentur. Tunc ego mecum: Hei! quid de novatoribus nostri orbis hic fieret, qui sub specie publicae utilitatis quotidie novas meditantur leges, non statui publico, sed privatis quaestibus ancillantes?

Tandem in spatiosam domum introducimur, solitum iis receptaculum, qui e seminariis totius Principatus emancipantur. Ex eadem domo educuntur Principi sistendi. Dux noster, sive Karatti, accinctos nos stare iubet, dum digrediatur, adventum nostrum Principi nuntiaturus. Vix egressus erat ille, cum ingens aures nostras ferit clamor, qualis triumphantium esse solet, mox tibiarum sonitu ac tympanorum strepitu omnia personabant. Excitati ad hunc strepitum, et foras egressi, conspicamur arborem quandam, magnifico comitatu incedentem, coronaque e floribus contexta redimitam, moxque patuit, eundem esse civem, quem collo in laqueum inserto stantem nuper in foro videramus.

Causa triumphi erat approbatio legis, quam capitis periculo suaserat. At quibus argumentis veterem ille legem impugnaverit, non mihi innotuit, nec ullo modo ad notitiam meam pervenire potuit ob taciturnitatem incolarum, qua fit, ut minima res, quae ad statum publicum pertinet, aut in senatu peragitur, plebem lateat; aliter ac fieri solet apud nos, ubi Senatusconsulta et consiliorum conclusa in cauponis ac triviis postridie narrantur, discutiuntur, notantur.

Post unius horae intercapedinem revertitur Karatti nosque omnes sequi se iubet. Dicto nos audientes ducem sequimur. In itinere nostro passim occurrebant arbusculae, quae venales offerebant impressos de rebus curiosis ac memorabilibus libellos. In ista libellorum farragine conspicabar forte opusculum, cui titulus erat: De novo et insolito Phaenomeno, sive Dracone volante, qui anno superiore apparuit. Videbam me ipsum, qualis eram, cum circa planetam cum harpagone et syrmate funis volutarer, aeri incisum. Vix risum eo adspectu continere poteram, et tacite mecum dicebam: Hei qualis facies, et quali digna tabella!

Empto tamen libro tribus Kilac, qui duobus solidis nostrae monetae aequiparari possunt, risum compressi, iter tacite persecutus ad regiam. Hanc ars potius ac nitor commendant, quam atria . . . Regali splendida luxu Aut picturata lucentia marmora vena. Paucos tantum conspicabar aulicos sive apparitores; nam temperantia Principum omne, quod superfluum est, proscribit. Nec opus his est tot ministris, quot poscunt aulae nostri orbis; nam quot rami his arboribus erant, tot brachia, adeo ut labores manuarii ac ministeria oeconomica triplo vel quadruplo citius expediri possint.

Hora prandii erat, cum aulam Principis intravimus. Et cum seorsum mecum loqui desideraverat Serenitas sua, antequam accumberet, solus in diaetam intromittor. Erat in hoc Principe insignis clementiae ac gravitatis mixtura. Tanta eiusdem erat constantia, ut serenitas oris vultusque nulla aegritudine posset obnubilari.Viso Principe, in genua mox procubui. At ad adorationem hanc stupebant circumstantes, et cum causam, cur genua flecterem, roganti Principi indicassem, surgere me iussit, dicens, talem cultum soli Numini deberi: addit porro, sola obedientia, labore ac industria hic favorem Principis obtineri.

Postquam surrexeram, variae mihi quaestiones datae ; et primum, Qua veniam, causamque viae nomenque rogatus Et patriam: Patria est, respondeo, grandior orbis, Klimius est nomen; veni nec puppe per undas Nec pede per terras; patuit mihi pervius aether. Pergit ille quaerere de rebus, quae in itinere evenerant, de nostri orbis moribus ac scitis. Pathetice tunc exposui hominum virtutes, ingenia, urbanos mores et alia, quibus genus humanum maxime superbire solet. Sed narrationem hanc frigide excepit ac ad nonnulla, quae maximam admirationem mea opinione ciere debuissent, oscitavit. Tunc ego mecum: Hei! quam varii sunt mortalium gustus! Quae nos maxime afficiunt, hisce nauseam movent. Maxime vero aures Principis offendere videbam id, quod de modo procedendi in iure, de advocatorum nostrorum eloquentia et de iudicum in sententia dicenda celeritate exposui.

Conabar hoc paulo explicatius reddere, sed loquentem interpellans ad alia digressus est, tandemque de cultu ac religione nostra sciscitari coepit. Explicui tunc breviter omnes fidei articulos, ad quorum recitationem nonnihil ex rugis remisit, testans, unicuique se haud invitum subscribere posse, tantum miratur, gentis iudicii expertae sana adeo de Deo eiusdemque cultu esse principia. At cum mox audiret, Christianos in sectas innumeras esse divisos ac ob istam in fide discrepantiam in propria viscera armari: Apud nos, ait, etiam variae de rebus ad cultum divinum pertinentibus sunt dissentientes sententiae: at alter alterum proinde non persequitur. Nam omnis persecutio ob res theoreticas aut errores, e sola perceptionis varietate orientes, non nisi a fastu oritur, cum alter altero perspicaciorem se stolide autumat: qui fastus vix placere poterit Deo, modestiae ac humilitatis commendatori.

Nemini, ait, qui bona fide in theoreticis a recepta opinione aberrat, circulos iudicii turbamus, modo in practicis, quae cultum Numinis spectant, consentiat, ac in eo vestigia premimus decessorum nostrorum, qui inhumanum existimarunt, iudiciis creaturarum compedes iniicere ac in conscientias dominari. Huius quoque regulae observantiam in rebus politicis solicite commendamus, ita, si subditorum variae sint opiniones de corporis nostri forma, de vitae genere, de oeconomia et id genus aliis, iidem vero agnoscant me legitimum Principem, cui obsequium debetur, cunctos existimo bonos esse cives. Respondebam ad haec: Serenissime Princeps! istud apud nos dicitur Syncretismus, maximeque a literatis nostris improbatur. Non dedit mihi spatium plura loquendi; nam subiratus mox abiit, iubens ut manerem, donec prandium finitum esset.

Ad mensam sedebant ipse Princeps cum serenissima eiusdem coniuge, item filius Principis cum magno Cancellario sive Kadoki. Idem Kadoki ob morum urbanita tem ac prudentiam circumspectam maximi inter Potua nos nominis erat. Per integros viginti annos nullam in senatu sententiam tulerat, cui caeteri non suffragati erant, nihil in rebus publicis statuerat, quod non inconcussum steterat, dictaque eius totidem erant axiomata. At perceptionis adeo tardae simul erat, ut ad minimum edictum concipiendum quatuordecim dierum spatium stipulari soleret. Hinc si in nosrrum orbem delatus foret, ubi cunctatio omnis desidiae ac ignaviae nomen accipere solet, parum idoneus rebus alicuius ponderis esset iudicandus.

At cum, quicquid perciperet, penitus perspiceret nihilque nisi praevio ac gravi examine adhibito statueret, dici poterat plura fecisse, quam decem ex iis, qui prompte et celeriter negotia obeunt, ac vulgo magna ingenia dicuntur, quorum acta reformari, mutari ac limam saepius subire solent, adeo ut, tempore ministerii exacto, nihil non tentatum, sed nihil simul peractum cernere liceat. Inter apophthegmata igitur aulae huius insigne est istud, nempe eos, qui prompte nimis munera obeunt comparari posse cum otiosis ambulatoribus, qui progrediendo, retroŽundo eandem semitam terunt, movendoque nihil promovent.

Postquam accubuerat tota serenissima domus, intrat virgo octo ramorum cum totidem patinis et orbibus, adeo ut momento citius tota quadra ferculis instruatur. Secuta mox alia arbor cum octo lagenis diversi generis musto aut succo impletis. Huic erant novem rami, quocirca ministeriis domesticis aut oeconomicis aptissima iudicabatur. Sic a duabus solis ministris commode peragitur id, quod ab integris ministrantium cohortibus effici nequit in aulis terrestribus. Eadem, qua apposita erant, dexteritate fercula etiam auferuntur. Prandium frugi erat, sed simul nitidum. Ex appositis ferculis uno rantum, quod maxime ad palatum erat, usus est Princeps; aliter ac divites nostri orbis, qui lautam negant coenam, nisi ablatae patinae alia melior atque amplior succenturietur. Dum prandebant, varii de virtutibus ac vitiis, item de rebus politicis sermones serebantur, adeo ut voluptates studiis condirentur. Mei quoque mentio identidem facta est, quem ob celeritatem apprehensionis credebant lignum esse, e quo vix Mercurius fieri posset.

Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae, testimonium meum exhibere iubeor. Quo perlecto, in pedes meos oculos coniiciens Princeps, recte ait iudicasse Karattos, et fieri ita debere. Hoc responso tanquam fulmine percussus, manantibus ubertim lacrimis, petebam revisionem actorum, cum, virtutibus meis et ingenii dotibus penitus examinatis, longe clementius sperarem iudicium. Princeps, ut erat clemens ac aequus, ob molestum et insolitum hoc postulatum mihi non succensens, novum et curatius examen praesenti Karatto iniungit. Durante hoc tentamine, paulum secessit, caetera perlecturus testimonia. Digresso Principe, Karatti novas mihi quaestiones proposuit solvendas. Respondebam ego solita mea celeritate, quam miratus ille, Celeriter quidem, ait, rem capis, sed iugulum rei non arripis; indicant enim solutiones tuae, quaestionem potius prompte perceptam, quam recte perspectam.

Finito tentamine, Principis diaetam intrat, moxque revertitur cum sententia huius tenoris: male me ac imprudenter fecisse revocando in dubium Karattorum iudicium, ideoque eam me poenam incurrisse, quam temere calumniantibus dictitat legis spatii quarti maioris spatium tertium minus (per spatia maiora et minora sive Skibal et Kibal intelligunt libros et capita), ac meruisse me venae sectionem more maiorum pati ambobus meis ramis sive brachiis ac ergastulo publico includi. Verba Legis libr. 4. cap. 3. de Calumniis haec sunt: Spik. antri. Flak. Skak. mak. Tabu Mihalatti Silac. At quamvis evidens sit verborum sensus, et sanctio legis nullam exceptionem patiatur, decrevisse tamen Serenitatem suam gravissimum hoc delictum peculiari gratia qua ob animi praecocis vitium qua ob ignorantiam legis mihi ignoscere, cum peregrino et novo hospiti noxa absque legis violatione remitti quodammodo posset. Tandem, ut eo maiorem in me testaretur favorem ac benevolentiam, locum mihi dedisse inter cursores aulicos ordinarios, quo favore acquiescere me debere.

Hac dicta sententia, arcessitur Kiva sive secretarius, qui me cum caeteris nuper advenientibus candidatis in album promovendorum inferret. Idem secretarius vir erat egregiae formae, undecim scilicet ramorum, ideoque undecim simul epistolas eadem, qua nos facilitate unam solam scribimus, exarare poterat; mediocris tamen iudicii erat, quam ob causam ad maiora ascendere nequiret, sed in eodem officio, quod triginta fere annos exercuerat, consenescere cogeretur. Is vir erat, quocum postea coniunctissimus vivebam, quemque maxime colere debebam, cum copias edictorum aut epistolas scriberet, quas cursor ego per provincias disseminarem. Obstupui saepe, cum viderem, qua dexteritate spartam impleret, cum haud raro undecim exemplaria eodem tempore scriberet, iisdemque simul totidem sigilla imprimeret.

Igitur inter res maxime prosperas in familiis numerantur partus multorum ramorum. Hinc mulieres puerperae, postquam foetus feliciter sunt enixae, vicinis notum facere solent, quot ramis in lucem prodierint infantes. Fama hic erat, patrem secretarii nostri duodecim ramos habuisse, totumque eius genus pluralitate ramorum prae aliis celebre.

Accepto meo diplomate, cum inter cursores Principis ordinarios receptus fuissem, cubitum ivi; sed licet valde fessa essent membra, maximam tamen noctis partem pervigil oculos frustra in somnum orabam. Nam animo continue oberravit ignobile, ad quod damnatus eram, ministerium, et indecorum ac turpe videbatur Ministerii Candidato ac Baccalaureo magni orbis, vilem agere cursorem subterraneum. In tristi ista imagine magnam noctis partem vigil exegi, et in hoc aestu legebam et relegebam testimonium meum academicum, quod mecum asportaveram (nam antea notavi diem ac noctem hic parum differre).

Tandem his curis et cogitationibus fessum altus sopor oppressit. Variae tunc quiescenti occurrebant imagines. Videbar in patriam redux, popularibus, quae in itinere subterraneo acciderant, ad ravim usque exponere: mox aŽriam navigationem mihi fingens cum torvo alite rem habebam, qui tantum mihi negotium facessebat, ut somnus praelianti tandem excuteretur. At evigilans cum horrore conspicabar lecto adstantem eximiae magnitudinis simiam, quae per ianuam cubiculi non satis solicite clausam intraverat ac in cubile irrepserat. Istud improvisum phaenomenon tantum mihi terrorem incussit, ut ingenti vociferatione, qua tota camera exsonuit, auxilium implorarem. Excitatae hoc strepitu arbusculae quaedam, quae in cubiculis meo contiguis cubabant, inrrant, luc tanti mihi cum simia in auxilium veniunt foedumque istud animal foras eiiciunt.

Audivi mox, fabulam hanc Principi largam risus materiam praebuisse. At, ne in eundem casum saepius reciderem, iussit illico me more subterraneo vestiri ramisque exornari. Vestes vero Europaeae, quas adhuc portaveram, mihi ademptae, ob insolentiam suspensae fuere in cimelio Principis cum hoc epigrammate:

CULTUS CREATURAE SUPERTERRANEAE.

Hinc ego mecum: Quid si sartori Bergensi Iano Andreae vestium harum formatori innotesceret, opificia sua inter cimelii subterranei rariora asservari? fastu sine dubio intumesceret, vixque posthac ipsis consulibus aut urbis centurionibus cederet.

Post hunc casum reliquum noctis insomme egi usque ad solis ortum. Tunc surgenti affertur diploma, quo cursoris ministerium mihi iniunctum fuerat. Innumera mox dabantur negotia peragenda, perpetuumque eram mobile, ad urbes minores ac maiores edicta ac literas publicas perferens. In hisce expeditionibus meis indolem huius gentis curiosius scrutatus, miram in plerisque detegebam urbanitatem ac raram sapientiam. Soli incolae civitatis Maholki, qui omnes vepres sunt, parum culti ac morati mihi videbantur. Quaevis enim provincia suis peculiaribus gaudet arboribus sive incolis; id quod maxime patet e gente rustica sive agricolis, qui omnes indigenae sunt: Nam in magnis civitatibus, praesertim in urbe regia, colluvies erat omnium arborum.

Crevit ista, quam de prudentia incolarum huius principatus conceperam, opinio, prout virtutes eorum penitius inspiciendi data est copia. Leges et consuetudines, quas maxime improbaveram, maxime mox ob aequitatem ac iustitiam laudabam, verso in admirationem contemptu. Haud difficile mihi foret integrum exhibere indicem rerum ac consuetudinum, quae leviter intuenti stultae, curiosius vero rimanti solidae ac prudentes visae sunt.

E sexcentis unum tantum afferam exemplum, quod characterem huius gentis graphice exprimit. Rectoratum scholae cuiusdam cum ambiret Philologiae studiosus, petitio eiusdem tali munita erat commendatione: testabantur nempe cives urbis Nahami, candidatum in coniugio cum lasciva ac infida uxore integros quatuor annos placide vixisse ac cornua sua parienter gessisse. Testimonium his fere verbis conceptum erat: Cum testimonium vitae et morum a tribulibus petierit doctus ac venerandus vir Iocthan Hu, testamur nos cives habitantes in vico sive regione urbis Posko, integrum quadriennium eundem in matrimonio cum infida coniuge absque ullo strepitu vixisse, cornua sua patienter gessisse, ac tanta moderatione animi istud malum pertulisse, ut dignissimum scholae vacantis Rectorem, modo studia moribus respondeant, fore ominemur. Datum die decimo mensis Palmae termillesimo anno post magnum diluvium.

Isti tribulium commendationi annexum erat testimo nium a seminarii Karattis de doctrina ac studiis eiusdem quod magis ad rem facere videbatur; nam quodnam esset meritum cornuti ludimagistri prae aliis Doctoribus, haud facile capiebam. At paradoxi huius testimonii hic erat sensus: inter virtutes, quae Doctorem maxime commendant, est moderatio; namque hic, nisi ferrea praeditus sit patientia, cum toto eruditionis suae apparatu parum aptus erit muneri scholastico, quod absque severitate ac iracundia sit exercendum, ne intempestivis suis castigationibus iuvenum animi exasperentur. Iam cum maius moderationis exemplum vix dari potest ista, qua insigne adeo malum domesticum pertulerat candidatus, ita vicini supplicantis non dubitarunt huic maxime argumento insistere, ut exinde evincerent, quid sibi polliceri possent a ludimagistro, hac virtute inter alios conspicuo.

Dicitur ad insolitam hanc commendationem impense risisse Principem; at cum non plane absurdam indicaverit, in petitorem vacantem contulit Rectoratum: et constat, spartam hanc tanta dexteritate eundem implesse ac tyrones moderatione et clementia adeo sibi devinxisse, ut potius tanquam parentem, quam scholae moderatorem, eundem intuerentur, tantoque in literas sub ephoro adeo miti ac moderato ferebantur studio, ut paucae in toto principatu hodie dentur scholae, e quibus tot praeclarae, eruditae ac bene moratae arbores quotannis dimittuntur.

Quoniam quadriennii tempore, quo ministerium cursoris obibam, occasionem nactus sum scrutandi tam ingenium huius terrae quam indolem ac mores gentis, eiusdem politiam, sacra, leges ac studia, legentibus spero non ingratum fore, si, quae sparsim in hoc opere reperiuntur, hic uno veluti fasce complectar.

Caput V: Natura Terrae Potuanae et Gentis Indoles

Principatus Potuanus terminis admodum exiguis clauditur ac modicam tantum partem huius globi perreptat. Totus globus Nazar dictus in circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur. Potest commode circumiri a quovis viatore absque itineris duce; nam una est ubique eademque lingua, licet a reliquis rebuspublicis ac principatibus, scitis ac moribus valde differant Potuani. Et velut in orbe nostro Europaei inter alias gentes eminent, ita hi, scilicet Potuani, inter reliquos huius globi incolas virtute ac prudentia maxime sunt conspicui. Itinera passim lapidibus distinguuntur, qui milliaria notant et aut manus habent porrectas aut alia signa, quae ad quamvis urbem ac vicum semitas monstrant. Totus principatus vicis ac splendidis urbibus frequens est. Illud sane memorabile et admiratione dignum est, quod cuncti huius globi incolae eadem lingua loquantur, quamvis singulae gentes sorte, moribus, scitis ac ingenii dotibus ita discrepent, ut orbis hic maxime perspicuam exhibeat imaginem varietatum, quibus laetatur natura, eoque intuitu viatores non tam afficit, quam percellit ac in ecstasin paene coniicit.

Dirimuntur terrae aquis tam maioribus quam minoribus, quas secant naves, remis, virtute quasi magica, impulsae; nam non lacertis, uti nostrae, sed machinis, automatorum instar, aguntur. Machinarum harum indolem et artificium definire nequeo, cum in mathesi parum versatus sim; huc adde, quod arbores hae tanta subtilitate omnia comminiscantur, ut nemo, nisi Argo sit oculatior et divino paene acumine praeditus, artificium detegere queat. Globus, instar terrae nostrae, triplici gaudet motu, adeo ut tempora hic, non secus ac apud nos, nocte, die, aestate, autumno, hieme ac vere distinguantur, locique sub polorum cardinibus siti caeteris sint frigidiores. At quod ad lumen attinet, parum est discriminis inter noctes diesque, ob causas, quas nuper exposui. Et dici potest nox quodammodo gratior die; nam nihil fingi potest splendidius lumine isto, quod a sole receptum in planetam hunc reflectit ac reverberat hemisphaerium sive compactum firmamentum, speciem contiguae et immensae lunae longe lareque contexens.

Incolae constant e diversi generis arboribus, velut quercubus, tiliis, populis, palmis, vepribus etc., unde nomina sortiuntur sedecim menses, in quos annus subterraneus describitur. Nam quovis decimo sexto mense ad sedis suae principia regreditur Nazar, non tamen stato die, idque ob motum inaequalem; quippe non secus ac luna nostra multiformi ambage ingenia torquet eorum, qui firmamentum inhabitant. Annorum epochae sunt variae et figuntur a rebus maxime memorabilibus, in primis ab ingenti cometa, qui ter mille abhinc annis diluvium universale creditur excitasse, quo submersum fuit totum arboreum genus cum caereris animantibus, exceptis tantum paucis, qui in collibus ac montium cacuminibus commune naufragium effugerunt, et ex quibus praesentes incolae descendunt.

Terra frugum, herbarum ac leguminum feracissima, eosdem fere omnes producit fructus, quos gignit Europa nostra: avenam tamen non patitur, nec opus ea est, cum equos hic globus non ferat. Maria ac lacus pretiosos pisces suggerunt, ac litora ripasque ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa villarum tecta. Succus, quem bibunt, e certis elicitur herbis, quae cunctis anni tempestatibus virent. Succi huius venditores vulgo dicuntur Minhalpi, id est, herbicoctores, qui in quavis civitate ad certum numerum restringuntur, quique soli gaudent privilegio herbas coquendi. Qui hoc privilegio donati sunt, ab omni alio ministerio, quaestu ac opere manuario abstinere iubentur. In primis cautum est, ne ii, qui in officiis sunt, et publicis stipendiis fruuntur, hos quaestus exerceant; quoniam hi ob auctoritatem, qua in civitate pollent, omnes attrahant emptores, ac ob alia, quibus fruuntur, emolumenta res viliori pretio vendere queant, uti saepe fieri cernimus in orbe nostro ubi officiales ac stipendiarii his mediis, aliorum opificum ac mercatorum coriis brevi ditescunt.

Incolarum multitudinem mire promovet lex salutaris de procreanda sobole. Nam, pro numero liberorum augentur aut minuuntur beneficia aut immunitates. Et qui sex liberorum pater est, tributis tam ordinariis quam extraordinariis eximitur. Hinc procreatio sobolis et copia liberorum hic non minus salubris censetur, quam in nostro orbe, ubi capitibus liberorum imponi solet tributum, incommoda sit ac damnosa. Nemo in hoc orbe duo simul munera exercet, credunt nempe, minimam occupationem totum poscere virum. Hanc ob causam, pace dicam incolarum nostri orbis, munera rectius et melius administrantur, quam apud nos.

Sancta adeo est huius legis observantia, ut Medicus non in rotam medicinam se diffundat, sed unius tantum morbi naturam solicite scrutetur; Musicus uni soli instrumento operam det: aliter ac in orbe nostro, ubi varietate officiorum humanitas infringitur, morositas augetur, munera negliguntur, et nusquam solemus esse, quia ubique. Ita Medicus, dum morbis corporis humani ac vitiis reipublicae simul medeatur, labitur in utroque. Ita a musico, si citharoedum ac senatorem simul agit, non nisi dissonantia sunt exspectanda. Admiratione nos illos prosequimur, qui varia simul officia obire non verentur, qui maximi momenti rebus ultro se ingerunt ac nulli officio se impares existimant. At sola est audacia, ac virium propriarum ignorantia, quam stulte admiramur; quippe, si negotiorum pondera ipsis essent perspecta sique modulum virium noscerent, oblatos ultro fasces remitterent ac ad solum nomen tremerent.

Nemo igitur hic invita Minerva aliquid suscipit. Memini de hoc praecepto dissertantem me audire illustrem philosophum Rakbasi, et quidem hunc in modum: Suum quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum iudicem praebeat, ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiae; illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt. An histrio hoc videbit in scena, quod sapiens non videbit in vita?

Incolae huius principatus in nobiles et plebeios non sunt divisi. Obtinuit quidem olim haec ordinum distinctio. At cum observaverint Principes, exinde semina discordiarum spargi, omnem, quae nativitatem sequitur, praerogativam prudenter sustulerunt, adeo, ut e sola virtute, muneribus et occupationibus aestimentur arbores; id quod alibi explicatius reddam. Sola, quae nativitatem comitatur, praeeminentia consistit in ramorum multitudine; nam pro eorundem copia aut defectu nobilior aut ignobilior censetur foetus, quoniam copia ramorum arboribus habilitatem ad opera manuaria conciliat. De ingenio ac moribus gentis non pauca in antecessum sparsim attuli; quocirca remisso ad ea, quae superius dicta sunt, lectore, sectionem hanc claudo, ad alia progressurus.

Caput VI: De Religione Gentis Potuanae

Systema religionis Potuanae paucis absolvitur capitibus, et continent brevem fidei confessionem, quae Symbolo nostro Apostolico paulo extensior est. Prohibitum hic est, sub poena relegationis ad firmamentum, in libros sacros commentari. Et, si quis disputare audeat de essentia et attributis Dei, de spirituum et animarum qualitatibus, ad venae sectionem damnatur, ac in nosocomium urbis publicum truditur. Nam stultum aiunt ea describere ac definire velle, ad quae caligat mens nostra, non minus quam oculi noctuae ad lumen solis.

Consentiunt omnes in colendo summo aliquo ente, cuius omnipotentia cuncta sunt creata, et cuius providentia eadem conservantur. Si hunc cultum excipias, nemini ob dissentientes sententias, modum cultus spectantes, molestia exhibetur; tantum illi, qui palam impugnant religionem legibus sancitam, ut pacis publicae turbatores puniuntur. Hinc liberum mihi erat religionis exercitium, et a nemine eo nomine infestabar.

Preces Potuanorum rarae sunt, sed admodum ardentes, adeo, ut orantes, quamdiu durant preces, quasi in ecstasi esse videantur. Hinc cum narrarem, precari nos ac hymnos sacros canere ministeriis oeconomicis ac operibus manuariis occupatos, vitio id nobis vertebant Potuani, dicentes, Principem terrestrem aegre laturum, si quem videret suppliciter cum petitione se accedentem, ac simul in praesentia sua vestes verrentem aut capillos crispantem.

Nec magis ad palatum illis erant hymni nostri sacri; existimabant nempe, ridiculum esse musicis modulis dolorem et poenitentiam exprimere, cum lacrimis et suspiriis, non modulis, tibiis ac tubis ira Dei flectitur. Haec et alia audiebam non sine indignatione, praesertim cum beatus parens meus Cantor olim Ecclesiae diversos hymnos, qui hodieque celebrantur, modulis musicis aptaverat, ipseque vacantem quendam Cantoratum ambire decreveram. Sed iram supprimere conabar: nam subterranei nostri tanto acumine opiniones tuentur, et adeo speciose omnia exponunt, ut errores eorum vel maxime evidentes refellere in proclivi non sit.

Sunt et aliae circa sacra opiniones, quas eadem arte et sub eadem veritatis specie propugnant. Ita cum nonnullis eorum, quibuscum familiariter vivebam, saepe indicassem, nullam illis, quippe in tenebris versantibus, esse post mortem speran dam salutem, respondebant, severe damnantem alios maximum damnationis periculum incurrere. Nam dam natio aliorum ex arrogantia plerumque nascitur, quam odit et in creaturis improbat Deus, humilitatis maximus commendator; aliorum iudicia damnare et dissentientes ad suas opiniones vi adigere, idem esse, ac sibi solis omne rationis lumen arrogare; id quod stultorum est, cum solos hi se sapere credant.

Porro cum semel opinionem quandam probaturus conscientiae meae fidem disputanti opponerem, laudat argumentum adversarius iubetque, pergerem conscientiae meae testimonium sequi; id quod se ipsum quoque semper facturum pollicetur; ita enim unoquoque in controversiis conscientiae dictamen sequente, cessaturas omnes lites, et omnem disputandi materiam praecidendam.

Inter alios errores, quos tuebantur huius principatus incolae, erant sequentes. Non quidem negabant, bona opera remunerari, ac mala e Deo puniri; sed non nisi in altera vita iustitiam istam in praemiorum ac poenarum distributione exercendam iudicabant. Afferebam ego varia eorum exempla, qui ob scelera et iniquitatem in hac vita poenas subierunt; at illi totidem allegabant opposita scelestissimarum scilicet arborum, quae impiae simul ac summe felices usque ad obitum fuerunt; quoties, aiebant, cum adversariis congredimur, e vitae communis pharetra sola ea tela desumimus, ac ad ea sola exempla attendimus, quae in usum nostrum sunt, ac quae theses nostras corroborant, neglectis ac praetermissis iis, quae iisdem adversantur. Adduxi ego proprium exemplum, monstrando non paucos, qui vim ac iniuriam mihi attulerunt, exitum funestum habuisse, regerebant ii, e philautia haec omnia proficisci, dum crederem, me in oculis Dei maiorem ac praestantiorem esse aliis, qui, licet gravissimas immerito iniurias passi sint, persecutores tamen suos in perpetua felicitate usque ad obitum consenescentes viderunt.

Porro, cum semel commendarem preces Deo quotidie faciendas, respondebant, nec se quidem precum necessitatem negare, sed persuasum sibi esse pietatem et verum cultum maxime in observantia legis divinae consistere. Haec ut probarent, a Principe vel legislatore tale argumentum mutuabantur: Princeps duplicibus imperat subditis; nonnulli quotidie peccant, ac mandata eiusdem sive infirmitate animi, sive malitia aut contumacia transgrediuntur: at in atrio Principis hi perpetuo cum supplicationibus ac deprecationibus versantur, petentes veniam criminum mox renovandorum. Alii vero raro et non nisi rogati in aulam veniunt, sed domi semper manentes, mandata Principis fideliter ac strenue exsequuntur, legisque observantia perpetua monstrant Principi debitam obedientiam. Quis dubitet, quin hos amore suo dignos iudicet, illos vero tanquam malos, inertes ac simul molestos subditos, intueatur, idque respectu qua transgressionum, qua crebrarum petitionum?

Hisce et aliis disputationibus saepius exercebar, quam vis absque successu; nam neminem in sententiam meam pertrahere valebam. Hinc omissis caeteris religionis controversiis, pergam exponere dogmata eorum generalia et notatu maxime digna, iudicio legentium relinquens, cretane an carbone sint notanda.

Credunt Potuani unum Deum, omnipotentem, omnium creatorem et conservatorem, monstrantque eiusdem omnipotentiam et unitatem e rerum creatarum magnitudine et harmonia. Cumque sint Astronomiae ac Physices apprime gnari, de essentia et attributis Dei magnifice adeo sentiunt, ut stolidum existiment, definire velle ea, quae captum nostrum transcendunt.

Annus quinque festis diebus distinguitur: quorum primus summa cum religione celebratur locis obscuris, quo radii lucis penetrare nequeunt, ut monstrent numen, quod adorant, incomprehensibile esse. Iisdem in locis adorantes, tanquam extra se rapti, immobiles manent ab ortu solis usque ad eiusdem occasum. Festum hoc dicitur dies incomprehensibilis Dei, et incidit in primum diem mensis Quercus. Reliqua quatuor anni tempestatibus habentur, et instituta sunt eum in finem, ut grates agantur Deo ob praestita beneficia.

Pauci sunt in toto principatu, qui his sacris solennibus non intersunt. Qui absunt, ni sonticas absentiae causas dent, mali subditi existimantur ac in perpetuo contemptu vivunt. Publicae precationum formulae ita conceptae sunt, ut non ipsos precantes, sed solum Principem ac reipublicae salutem spectent. Hinc nemo preces pro se ipso publice effundit. Scopus instituti est, ut credant Potuani, salutem singulorum cum salute reipublicae adeo arcte esse coniunctam, ut separari nequeat. Nemo ad cultum divinum aut vi aut pecuniaria mulcta adigitur: nam cum pietatem maxime in amore consistere iudicent, cumque experientia doceat, amorem vi potius frigescere quam accendi, non solum inutile, sed etiam noxium credunt, flagris ad pietatem tepidos pellere velle. Thesin hanc tali exemplo illustrant: si maritus, reciprocum a coniuge amorem postulans, teporem aut frigus eiusdem fustibus ac pugnis expugnare moliatur, tantum abest, ut his mediis amor accendatur, ut potius crescat frigus, et denique in odium et horrorem terminetur.

Olim Sacrificiis, Spectaculis aliisque ceremoniis Numen placabant Potuani. Obtinuit cultus iste externus usque ad tempora insignis philosophi Limali, qui octingentis abhinc annis reformationem Potuanorum aggressus, librum edidit, cui titulus Sebolac Tacsi i. e. Vera piae arboris nota. Libri huius iterata lectione satiari nunquam potui. Complectitur praecepta theologica et moralia, quae a Potuanis memoriter tenentur.

Cur Sacrificia et id genus alios ritus abolendos iudicaverit Doctor subterraneus, has affert rationes, Verae, ait, virtutes sunt, quarum exercitium corruptis cordibus grave, arduum et ingratum est. At sacrificare, hymnos fundere, otiari, mortuorum cineres venerari, sanctorum imaginibus ornatos incedere, otia sacra potius sunt quam actiones; ac, si actiones dici merentur, eae sunt, quas impii quoque, cum molestae ac arduae non sint, sponte exercent. Verum facultatibus suis pauperes sublevare, odium ac vindictae cupidinem cohibere, voluptatibus mascule obniti et id genus alia cum pravis affectibus certamina, quoniam sumptus ac labores exposcunt, verae pietatis notae sunt ac obedientiae argumenta. A pagano dignoscitur miles vestitu castrensi, sago, chlamyde ac armorum nitore; strenuus vero miles fortitudine, patientia, improbis laboribus, vitae ac membrorum pro salute patriae oblatione.

His et aliis argumentis thesin suam corroborat Limali. Et cum Praeceptorum eius observantissimi sint Potuani, oleum et operam in hac regione perderent conversores (Missionarii) Romani, qui ceremoniarum observantiam tantopere commendant, paradisumque illis pollicentur, qui mortuorum reliquias venerantur, aut qui solis agrorum, hortorum, vinearum, fluminum ac Oceani deliciis tempore quadragesimali saginantur.

Haec sunt praecipua capita Theologiae Potuanae, quae nil nisi mera religio naturalis nonnullis videbitur, et talis mihi initio apparuit. At contendunt Potuani, omnia sibi divinitus esse revelata, datumque ante aliquot saecula codicem, qui credenda et facienda complectitur. Olim aiunt, sola religione naturali contentos vixisse maiores, docuisse vero experientiam, solum naturae lumen non sufficere, cum ob nonnullorum desidiam et incuriam praecepta ista naturalia penitus obliterarentur, et ob aliorum nimis subtilem philosophiam, cum nihil esset, quod libertatem cogitandi sisteret, ac intra limites contineret, omnia depravarentur: hinc scriptam sibi legem a Deo fuisse datam.

Et patuit inde, quantum errent ii, qui necessitatem revelationis praefracte negant. Fateor equidem lubens, diversa Theologiae Potuanae dogmata, si non laudanda, attamen non plane contemnenda mihi videri, nonnullis vero adstipulari nequeo. Istud vero non solum laude, sed et admiratione dignum mihi videbatur, quod tempore belli a praeliis victores redeuntes, pro laetitia ac gaudio, quo nos victorias celebramus, ac Te Deum canimus, in tristi silentio aliquot dies exegerint, quasi puderet victores cruentae victoriae. Hanc ob causam rerum bellicarum rara fit mentio in chronicis subterraneis, sed annales eorum res tantum civiles, instituta, leges et fundationes complectuntur.

Caput VII: De Politia

In Principatu Potuano successio haereditaria, et quidem linealis, integros mille annos viguit et adhuc sancte observatur. Monstrant quidem annales, semel ab ordine successionis deflexisse Potuanos; nam cum recta postulare videatur ratio, ut imperantes prudentia et animi dotibus subditis praestent, necesse existimarunt nonnulli, virtutum potius quam natalium rationem habendam, ac illum eligendum, qui inter cives praestantior credebatur. Hinc, sublata antiqua successione, Principatus omnium suffragiis delatus fuit Philosopho cuidam, nomine Rabaku.

Idem prudenter initio ac placide adeo rempublicam moderabatur, ut regimen illius visum sit exemplar, ad quod alia exprimerentur. Attamen exiguae durationis fuit, adeo, ut sero tandem animadverterint Potuani, falsum esse, quod vulgo dici solet: nempe beatum esse regnum, ubi Philosophi ad clavum sedent. Nam cum novus Princeps e sordidis initiis ad summa creverat, solae eiusdem virtutes et regnandi artes venerationem illam ac maiestatem, quae reipublicae robur ac caementum est, parere ac tueri nequibant. Qui nuper illius aut aequales, aut superiores fuerant, vix adduci poterant, ut pari aut inferiori morem gererent, et ut eam novo Principi praestarent obedientiam, quam subditi imperantibus debent, ideoque, quoties, molestum quid et arduum illis imperatum fuit, murmura passim edebant, haud attendentes, qualis tunc esset Princeps, sed qualis ante promotionem fuisset.

Hinc more supplicantis cuncta eblandiri coactus fuit. Sed blanditiis parum profecit; nam imperata ac leges illius insuper habentes, ad quodvis edictum frontem contrahebant. Videns tunc Rabaku, aliis opus esse mediis ad subditos in officio tenendos, a clementia et popularitate ad severitatem delabitur. Sed altero hoc extremo scintillae, quae sub cinere latuere, in apertum incendium eruperunt, inque Principem palam insurgere coeperunt subditi, unaque male sopita rebellio initium erat sequentis.

Tandem, cum animadverteret, rempublicam stare nequire, nisi sub moderatore, illustri prosapia orto, et cuius natales populo venerationem imprimere solent, se ipsum sponte abdicans, insignia Principatus transtulit in Principem, cui iure nativitatis debebantur. Ita cum antiqua domo regnatrice pax rediit, et procellae istae quibus diu vexata fuerat respublica, detumuerunt. Cautum ex eo tempore est capitali supplicio, ne quid in ordine successionis in posterum innovaretur.

Est igitur hic Principatus haereditarius, et verisimile est, veterem successionis ordinem inconcussum semper mansurum, adeo, ut non nisi urgente extrema necessitate a primogenito discedatur. Mentio quidem in annalibus Potuanis fit philosophi, qui regiam hanc legem infracturus temperamentum aliquod commentus est. Suasit ille, a regia quidem prosapia non esse discedendum, sed, delectu filiorum defuncti Principis habito, sceptra illi deferenda, cuius virtutes maxime enitebant, et quem huic oneri maxime parem subditi iudicarent. Idem, postquam legem hanc proposuerat, tentamini se more patrio subiecit, collo, dum de utilitate consilii suffragia ferrentur, in laqueum inserto.

Habito vero senatu, ac numeratis suffragiis, legis istius rogatio tanquam temeraria ac reipublicae exitialis damnata fuit. Credebant scilicet, multarum turbarum hoc fomitem fore, ac seminibus discordiarum inter liberos regios ansam daturum, satius proinde fore antiquum obtinere, ac tutius esse, ut ad Principem primogenitum ius principatus devolveretur, quamvis natu minores animi dotibus essent praestantiores. Antiquata igitur lege, novatoris gula laqueo frangitur.

Nam soli, qui in hoc Principatu capite puniuntur, sunt novatores: credunt quippe Potuani, quamvis mutationem ac reformationem, licet bene digestam, motibus ac procellis causam dare totamque rempublicam fluctuantem reddere; si vero male digesta ac praecox sit, praecipitium ac ruinam afferre.

Imperium Principum Potuanorum, quamvis nullis legibus circumscribatur, paternum potius quam regium est. Ingeniis enim, non legibus iustitiam colentes, principatum ac libertatem, res alibi dissociabiles, constanter miscent.

Inter huius Principatus leges maxime salutaris est illa, qua Principes aequalitatem, quantum respublica patiatur, inter subditos tueri conantur. Hinc nullae hic sunt dignitatum classes, tantum inferiores superioribus obtemperare, et iuniores seniores colere ac venerari coguntur.

Monstrant quidem annales subterranei, ante aliquot saecula in usu fuisse dignitatum classes, easdemque legibus publicis fuisse ordinatas; sed patet simul, magnis has motibus causam dedisse: nam fratri natu maiori durum atque acerbum videbatur, fratri suo minori loco cedere, et parentibus intolerabile erat liberis posthaberi, adeo, ut altera arbor alterius praesentiam fugeret, et tandem omnes conversationes ac sodalitates penitus cessarent.

At non sola erant haec incommoda. Distinctionibus his procedente tempore effectum est, ut praestantiores ac digniores arbores, quas natura maximis animi dotibus et plurimis ramis decoraverit, ultimis ac infimis subselliis in conviviis ac sodalitatibus locarentur. Nam omnis arbor, cui valor aliquis erat internus, quaeque virtute ac prudentia conspicua satis erat, adduci non poterat, ut titulum aut proedr°as characterem ambiret. Arbores vero nauci ac nullius pretii, quo naturale vitium et inanitatem splendidis honorum titulis quodammodo tegerent, absque intermissione Principem tamdiu petitionibus fatigabant, donec titulum quendam extorquerent. Hinc effectum, ut tituli tandem vilissimarum arborum haberentur notae ac indicia. Miras igitur ac ridiculas scenas advenis exhibebant congregationes solennes ac convivia, cum viderent, vepres aut dumos honoratioribus subselliis, palmas vero, cedros et conspicuas quercus decem vel duodecim ramorum scamnis aut infimis sedilibus locari: nam, durante hoc statu, pauci erant vepres sine aliquo charactere.

Foeminis tituli dabantur consiliariarum oeconomiae, moderationis aut aulae, et maiores in sexu sequiore quam virili turbas istud ciebat. Nonnullarum arborum vana ambitio eo usque progrediebatur, ut, quamvis duobus tantum aut tribus ramis essent a natura donatae, titulos tamen decem vel duodecim ramorum venarentur, et, quae vepres aut dumi erant, palmae vocari gestirent. Id quod aeque ridiculum esser, ac si deformis aut monstrosus homo titulum formosi (Wohlgebohren), aut infimo loco natus titulum illustris prosapiae (Edelgebohren) ambiret.

Hinc cum malum istud in summum excrevisset, ac tota regio quasi ad primum chaos redacta fuisset, cunctis inanes umbras ac sine honore nomina aucupantibus, ausus est incola quidam civitatis Keba legem proponere de abroganda hac consuetudine. Idem more maiorum cum laqueo in forum abstractus est; at senatu coacto ac suffragiis initis, con silium illius, nemine intercedente aut abrogante, utile reipublicae iudicatum est. Quo facto, florea corona redimitus in triumphum per civitatem, comitante ac plaudente toto populo, ductus est. Et cum processu temporis animadversum fuerit, quantam utilitatem abrogatio huius consuetudinis attulisset, Kadoki sive magnus Cancellarius factus est.

Ex eo tempore sancte observata est lex de aequalitate inter cives perpetuo conservanda. Attamen consuetudinis huius antiquatione non cessavit omnis aemulatio, sed sola virtute ac meritis alter alterum superare conatus est. Pater ex historia subterranea, unum solum novato rem ex eo tempore exstitisse, qui legem de classibus dignitatum revocare bis tecte molitus est, sed ob primum conatum ad venae sectionem damnatus est, et, cum accusatus fuerit in molimine isto persistere, ad firmamentum denique relegatus est.

Nullae hinc dignitatum aut titulorum classes hodie in hoc Principatu obtinent, tantum supremus Magistratus distinctione quadam certas professiones aliis nobiliores declarat, qua tamen declaratione nemini ius datur primum locum in conventibus sibi vindicandi. Distinctio haec cernitur ex edictis aut literis Principis, quae claudi solent his verbis:

MANDAMUS ET INIUNGIMUS AGRICOLIS NOSTRIS, FABRICARUM INVENTORIBUS, MERCATORIBUS, OPIFICIBUS, PHILOSOPHIS, ARTIFICIBUS, AULAE MINISTRIS, etc.

Didici in archivo Principis servari catalogum dignitatum huius tenoris: CLASSES DIGNITATUM

1. Qui opibus suis rempublicam sublevarunt difficillimis temporibus.
2. Ministri, qui serviunt gratis ac absque stipendio.
3. Rustici et agricolae octo ramorum et supra.
4. Agricolae septem ramorum et infra.
5. Fabricarum sive manufacturarum conditores.
6. Opifices, qui opificia necessaria exercent.
7. Philisophi et mitra donati Doctores utriusque sexus.
8. Artifices.
9. Mercatores.
10. Aulae Ministri, qui stipendio fruuntur 500 Rupatorum.
11. Iidem, quibus annuum stipendium est 1000 Rupatorum.

Valde ridiculus mihi visus est hic honorum index, cui nemo in orbe nostro album calculum adiiceret. Subodorabar equidem, quaenam esset inversi ordinis ratio, quonam fundamento niteretur, et quibus argumentis eandem propugnarent subterranei. Sed fateor, adhuc mihi paradoxon esse, quod capere nequeo.

Inter alia notatu dignissima notabam sequentia. Quo pluribus beneficiis quis a republica cumulatur, eo modestiorem ac submissiorem se exhibet. Ita saepe videbam, Bospolak, virum inter Potuanos opulentissimum, tanta humilitate obvios in itinere cives excipere, ut omnes submitteret ramos capitisque inclinatione cuivis plebeiae arbori gratum animum testaretur. Quaerenti mihi causam respondetur, ita fieri debere, cum in civium neminem plura beneficia essent collata, ac proinde maximus is reipublicae debitor existeret. Ad hunc tamen cultum nemo lege obligatur, sed cum Potuani sane ac cum iudicio omnia expendant, sponte hanc virtutem exercent, existimantes se ad talem, quem grata mens dictitat, cultum obstringi: aliter sane ac apud nos, ubi ii, qui maximis honoribus maximisque emolumentis cumulantur, pauperiores alto supercilio despiciunt.

Cives vero meritissimi, quos omnes colere ac venerari iubentur, sunt numerosae sobolis auctores. HeroŽs hi subterranei sunt, sacraque apud posteros memoria eorundem manet. Soli etiam sunt, quibus nomen MAGNI confertur. Longe aliter ac apud nos, ubi Magni dicuntur humani generis eversores. Hinc facile est coniicere, quid de Alexandro Magno aut Iulio Caesare statuerent subterranei, cum uterque sine prole mortuus aliquot hominum myriades neci dederit. Memini epitaphium rustici cuiusdam videre Kebae hac inscriptione ornatum:

HIC IACET IOCHTANUS MAGNUS, TRIGINTA LIBERORUM PATER, SUI TEMPORIS HEROS.

Notandum tamen est, ad gloriam istam acquirendam non sufficere solam sobolis procreationem, sed opus esse, ut et liberi honeste sint educati.

In legum ac edictorum latione omnia lente procedunt; nam veterum fere Romanorum ritu leges hic conduntur. Novae legis rogatio cunctis civitatum curiis affigitur. Et tunc liberum est civibus eandem examinare, ac monita sua ad Prudentum collegium, eum in finem in civitate Potuana constitutum, deferre. Serio hic perpenduntur omnia, quae de legis latione, obrogatione aut abrogatione, approbatione, correctione, limitatione aut extensione allata sunt. Et cum iureconsultorum limam omnia sic subierint, tandem ad consensum ac subscriptionem Principis mittitur promulganda lex. Cunctatio haec ridicula quidem nonnullis videri potest; at effectus huius cautionis est aeterna legum duratio, et fama accepi, nullam huius Principatus legem quingentorum annorum spatio minimae mutationi fuisse expositam.

In custodia Principis est catalogus arborum maxime insignium, una cum earundem testimoniis tam doctrinae, quae ab Examinatoribus sive Karattis dantur, quam vitae morumque, quae a vicinis et tribulibus emeruere. Hinc reipublicae non desunt idonei viri, qui vacantia munera implebunt. Istud inprimis memorabile est, quod nemini ius habitationis in urbis regione aut vico concedatur, nisi munitus sit testimonio regionis aut vici, ubi olim habitavit, cautionemque exhibeat vitae futurae.

In legem semel latam, ac publica auctoritate sancitam, prohibitum est sub poena capitis commentari, adeo, ut in rebus politicis restrictior sit libertas, quam in sacris. Causam huius instituti hanc afferunt: si quis in religione aut rebus fidei aberret, suo solo periculo errat; at si quis leges publice sancitas in dubium vocet, aut interpretationibus suis in alium sensum detorquere moliatur, societatem turbat.

De statu aulico et de eiusdem oeconomia superius a me allata sunt nonnulla. Monstravi, Kadoki, sive magnum Cancellarium supremum inter aulicos locum tenere. Huic proximus est Smirian, sive magnus aerarii praefectus. Spartam hanc eo tempore obibat vidua septem ramorum nomine Rahagna, ob integritatem et egregias animi dotes ad tanti ponderis officium admota. Diu hoc munere functa erat, et quidem aliquot annos ante obitum mariti, qui, quamvis et ipse in rebus aerarii apprime versatus esset, coniugis tamen consilio ac nutu regebatur, adeo ut nihil proprio arbitratu ordinaret, hinc vicarium potius quam maritum diceres.

Literas quidem et edicta proprio nomine edidit, quoties illa aut puerperio aut morbis impedita, negotiis vacare nequibat, nihil tamen ratum ac authenticum censebatur, antequam uxoris subscriptione aut sigillo esset munitum. Duos Rahagna habuit fratres, quorum alter cellae aulicae inspector erat, alter lanio aulicus, nec ausi sunt ob tenuitatem ingenii, licet sororem haberent in tanto honoris fastigio positam, maiora ambire: tanta his iustitia distribuuntur munera.

Ipsa Rahagna, quamvis arduis negotiis distenta teneretur, infanti tamen posthumo mamillas praebebat. Munus istud nutricationis nimis molestum ac tanta matrona indignum mihi iudicanti, respondebant subterranei: Ecquid credis, naturam foeminis mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non alendorum liberorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? In moribus inolescendis magnam partem ingenium altricis et natura lactis tenet. Quae partus suos aliarum nutricationi committunt, vinculum istud, coagulumque amoris ac animi interscindunt. Hinc cunctae huius Principatus matronae proprio liberos lacte alunt.

Princeps haereditarius erat iuvenis sexennis, in quo erat indoles et magnarum virtutum semina, ac iam sex ramis erat instructus; id quod rarum est in viridi adeo aetate: nam nemo nisi cum quinque aut sex ramis nascitur, caeteri cum aetate excrescunt. Praeceptor eiusdem, sapientissima totius Principatus arbor, instruebat discipulum in notitia Dei, in Historia, Mathesi et Philosophia morali. Vidi celebratissimum istud Systema morale sive Compendium Politicum, quod in usum Principis composuerat. Eidem compendio titulus est: Mahalda Libab Helil, quod lingua subterranea denotat Clavum Reipublicae.

Complectitur praecepta admodum solida ac salutaria, quorum nonnulla adhuc memoria retineo; suntque sequentia.

1. Accusationi aut laudi non temere fidem habendam; at suspendendum iudicium, donec matura rerum acquiratur notitia.

2. Si quis criminis alicuius arcessitus et convictus sit, examinandum est, utrum reus quid boni olim fecerit; atque ita bonarum ac malarum actionum comparatione facta, ac ratione simul habita, sententia tandem pronuntianda.

3. Molestis et crebro conrradicentibus Consiliariis, tanquam cordatioribus subditis, confidat reipublicae moderator: nam nemo pro dicenda veritate se ipsum periculo exponit, nisi is, cui patriae utilitas propria salute sit carior ac antiquior.

4. In Senatum non recipiat nisi latifundiorum dominos; nam eorundem commoda cum commodo publico sunt coniuncta: contra, qui bona immobilia in Principatu non possident, regionem non pro patria, sed pro stabulo quasi peregrinantes habent

5. Ministerio quidem mali viri pro tempore, si ad certa negotia idoneus sit, uti potest; sed eundem peculiari vel favore dignari inconsultum erit: nam si improbus aut odiosus vir inter amicos Principis recipitur, patrocinio eiusdem pessimae notae cives emergunt ac munera publica invadunt.

6. Illos quam maxime habeat suspectos, qui saepissime aulam frequentant, ac atriis illius perpetuo inerrant; nam qui limina principum crebrius et haud rogati terunt, ii sunt, qui facinus aut perpetrarunt aut moliuntur.

7. Ardentissimos honorum captatores minimo honore dignetur: nam, cum nemo stipem petit, nisi qui inops est, et fame premitur, ita nemo quoque honores avide venatur, nisi qui virtute ac meritis nullam aestimationem sibi acquirere potuit.

8. Praeceptum est revera quidem utilissimum, sed cui adstipulari nequibam ob odiosum, quo illustratur, exemplum. Praecepti verba haec fere sunt; nullum civem prorsus inutilem iudicandum; nam nemo tam hebes atque obtusus est, qui non, si verus fit delectus, usui alicui inservire, imo in certa re excellere queat.

Exempli gratia: ille iudicio pollet, hic ingenio, ille robore animi, hic corporis; ille iudicis, hic scribae officium implebit; ille in rebus inveniendis aut detegendis sagax, hic in rebus exsecutioni dandis strenuus est: ideoque pauci sunt, qui plane inutiles dici queant. Nam, quod tot creaturae tales videantur, non creatoris culpa est, sed eorum, qui vires uniuscuiusque non rite perspiciunt, et eo, quo iubet Minerva, ducunt. Thesin hanc meo exemplo illustrat his verbis: vidimus aevo nostro animal superterraneum, quod omnium suffragiis ob praecox ingenium tanquam inutile terrae pondus habitum fuit, ob gressus tamen celeritatem et pedum praestantiam non exiguo nobis usui fuisse. Lecta hac paragrapho, tacite ita mecum locutus sum: Prologus est honesti viri, sed epilogus ac finis est nebulonis.

9. In arte regnandi praecipuum istud iudicat, ut imperator solicite circumspiciat idoneum haereditario principi praeceptorem, eligatque pietate et eruditione maxime monstrabilem, cum ex institutione futuri successoris salus reipublicae fluat. Nam quod in viridi aetate discimus, in naturam abit. Necesse hinc esse, ut iuvenis moderator sit patriae amans, qui amorem in proprios subditos principi instillet: eo enim cuncta, quae iuveni dat, praecepta collineare debere.

10. Necesse est, ut indolem subditorum penitus scrutetur Princeps, eidemque se conformet; et, si vitiis subditorum mederi velit, exemplo potius quam legibus reformet. . . . Velocius et citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Cum subeant animos auctoribus . . .

11. Ut neminem otiosum esse patiatur, cum otiosi viri patriae sint oneri: nam industria continuisque laboribus crescunt et roborantur vires reipublicae ; mala vero consilia ac subdolae machinationes dissipantur et evanescunt. Hinc consultius statui est, ut subditi rebus inutilibus, nugis ac ludis occupentur, quam ut indulgeant otio, pravorum consiliorum fomiti.

12. Officium Principis est, ut concordiam inter subditos servet; quamvis non male faciat, si aemulationem quandam inter consiliarios suos foveat, cum hoc modo saepe detegitur veritas, velut veram causae cognitionem e iurgiis advocatorum hauriet iudex.

13. Prudenter agit Princeps, si in rebus momentosis totius senatus sententias audiat; tutius tamen est singulorum senatorum seorsum, quam totius coacti senatus uno eodemque tempore mentem explorare: nam in toto coacto senatu, ubi sententiae palam dicuntur, fieri solet, ut disertissimus saepe senator torrente eloquentiae suae caereros abripiat, et sic pro multis unicam tantum sententiam audiat Princeps.

14. Poenae non minus necessariae sunt, quam praemia; nam illis sistuntur mala, his promoventur bona. Hinc opus est, et malum virum ob rem bene gestam praemio mactare, quo ad munera rite obeunda acuantur alii.

15. In promotionibus ad dignitates ac publica munera docet dexteritatis in primis habendam esse rationem. Nam licet pietas et integritas per se virtutes sint magis commendabiles, hae tamen sunt, quarum specie saepe fallimur. Nam unusquisque pietatem simulat, cum sciat, hac virtutis ostentatione viam sibi ad honores pandi. Unusquisque etiam eodem intuitu probum atque integrum se profitetur. Huc adde, quod de pietate aut integritate viri non facile sit iudicare, antequam ad munus admittatur, in quo, tanquam in conspicuo theatro, specimina virtutum editurus est. Dexteritatem vero praevio examine facile est explorare.

Nam stupido ac ignaro difficilius est stupiditatem ac ignorantiam, quam hypocritae impietatem, aut nebuloni iniquitatem tegere. Porro capacitas ac probitas non sunt contrariae semper virtutes, quin in uno eodemque homine facile coalescant, veluti stupor cum probitate non semper est coniunctus. Si vero vir capax simul sit probus, omnibus numeris est absolutus. Stupidus vir aut bonus aut malus est; si malus, notum est, quot monstra alat ignorantia, quando cum malitia est coniuncta; si vero bonus est, ob stuporem virtutes, quas possidet, exercere nequit. Et, si ipse vel nequeat, vel non audeat facinora machinari, audebit servus aut minister, cuius opera utitur. Nam stolidus fundi dominus vulgo astutum villicum habet, et stupidus iudex dolosum scribam, qui absque metu fraudes exercet, cum, quicquid peccat, domini corio peccat. Hinc in distributione munerum in primis respicienda est dexteritas.

16. Nemo, tanquam ambitiosus, temere damnandus, ac ob id solum a limine honorum removendus est, quod munera, quibus parem se credit, ambiat. Nam si in distributione officiorum hanc regulam nimis stricte sequitur Princeps, humilitatis larvam induet ambitiosissimus quisque, certus, quod hac via tutius et celerius ad metam perveniat. Princeps vero acerrimos honorum venatores contra mentem suam promovebit, quia specie humillimos circumspicit, id est eos, qui, vacante aliquo munere, fugam simulant ac latebras quaerunt, quique per amicos disseminant, ab omni se dignitate, ab omni honore publico abhorrere.

Affert huc exemplum viri cuiusdam, qui, vacante perspicuo quodam et salivam illi maxime movente munere, per literas Principi indicat, pervenisse ad aures suas, quod Serenitati suae statutum sit, dignitatem, quam multi solicite ambiunt, in se conferre, quocirca splendidum istud munus, cui imparem se profitetur, deprecatur et, ut in alium magis idoneum conferat, humillime rogitat, in primis cum ipse statu suo praesenti contentus ad maiora non adspiret. Motus adeo Princeps hac humilitatis testatione est, ut praeter mentem suam deprecantem ad eandem dignitatem eveheret. Mox tamen didicit, falsa humilitatis specie se circumventum, cum novus minister fastu ac impotentia animi omnes excederet.

17. Pauperem, qui non est solvendo, Senatorem vel Quaestorem aerarii constituere idem esse, ac famelicum cellae promptuariae praeficere. Idem dicendum de divite avaro: ille enim nil habet, hic vero nunquam sat habet.

18. Nulla legata aut fundationes confirmare, quae ad alendas otiosas arbores ac ad earundem inertiam fovendam solum tendunt. Hinc cuncta huius Principatus monasteria, cuncta collegia, non nisi navas ac frugi arbores admittunt, eas scilicet, quae aut opere aliquo manuario rempublicam sublevare, aut studiis ac literis societatem, cuius membra sunt, ornare queunt. Excipiuntur tantum pauca quaedam monasteria, quae arbores alunt effoetas ac senio marcidas; hae enim aetatis privilegio omni labori sunt exemptae.

19. Quando vitia status reformationem poscunt, lento incedere gradu necesse est. Nam cuncta simul inveterata vitia uno veluti ictu exstirpare velle est idem ac aegroto vomitum, purgationem ac venae sectionem uno eodemque tempore praescribere.

20. Qui audacter cuncta pollicentur, et plura in se negotia simul suscipiunt, aut stolidi sunt, qui proprias vires ignorant, et pondera rerum non perspiciunt, aut mali ac spurii cives, qui sibi ipsis, non reipublicae serviunt. Prudens homo lacertos experitur, antequam molem subeat; et genuinus civis, cui patriae salus sit cordi, nil perfunctorie agendum existimat.

Caput VIII: De Academia

In hoc Principatu tres sunt Scholae superiores sive Academiae, quarum prima est Potu, altera Keba, tertia Nahami. Studia, quae in iisdem excoluntur, sunt Historia, Oeconomia, Mathesis et Iurisprudentia. Quod ad Theologiam attinet, cum concisa adeo et compendiosa sit, ut duabus fere paginis tota pandi et explicari queat; cumque praecepta ista tantum contineat, ut amore et veneratione prosequamur Deum, rerum omnium creatorem ac moderatorem, qui in altera vita virtutes remunerabit, et scelera puniet, ita nullum est studium academicum, nec esse potest, cum legibus solicite cautum sit, ne quis de Dei essentia eiusdemque attributis disputer.

Nec Medicina hic inter studia academica numeratur; nam cum arbores hae sobrie vivunt, morbi interni plerumque ignorantur. Nil dicam de Metaphysica et transcendentalibus studiis, cum nuper monstraverim, disputantes de essentia divina, de angelorum qualitate deque animarum natura, post venae sectionem in nosocomia aut ergastula compingi.

Exercitia academica haec sunt. Tenentur studiosi iuvenes tempore tyrocinii difficilium ac curiosarum quaestionum analysin reddere. Nodi hi solvendi statis temporibus proponuntur, certo iis statuto praemio, qui scitissime et elegantissime aenigmata explicant. His mediis verus uniuscuiusque profectus elicitur: et perspiciunt studiorum moderatores, quanta cuique sit hasta, et qua in re magisterium polliceri queat. Nemo nisi uni soli disciplinae operatur. Nam polymathiae studium fluxi ac vagi ingenii notam autumant. Hinc fit, ut studia, cum intra limites adeo angustos coarctantur, brevi maturescant.

Ipsis quoque Doctoribus annua incumbunt specimina exhibenda. Philosopho morali difficile quoddam problema datur enucleandum. Historici est historiam aut partem quandam historiae contexere. Oeconomus et Mathematicus abdita detegere ac scientiis suis novis commentis lucem affundere tenentur. Iurisconsultorum specimina sunt aptae ac scite compositae orationes: nam soli hi sunt, qui in Rhetorica aut arte dicendi se experiri coguntur; cum soli sint, quibus haec exercitia in posterum proderunt, ac ad obeunda advocatorum munera, quae in vi dicendi consistunt, idoneos reddent.

Hinc, cum narrarem, cuncta apud nos specimina academica in re oratoria fieri, istud institutum palam improbantes: Si omnes, aiebant, opifices in suendis calceis exempla exhiberent, pleraque specimina cruda atque incondita fore, ac solos sutores praemia et coronas emerituros. Mentionem tantum feci artis oratoriae, de disputationibus nil ausus dicere, cum eaedem hic inter spectacula ludicra numerentur. Doctores publici, quae utilia monitu suasuque sunt, non severe, non imperiose praecipiunt, uti philosophis nostris mos, sed festivos delectabilesque apologos commenti, res salubriter animadversas cum audiendi quadam illecebra inculcant.

Mirum est, quanta gravitate quantoque decore actus academici celebrentur, ac promotiones hic procedant. Nam cautio summa adhiberi solet, ne quid in actibus academicis deprehendatur, quod risui ansam dare aut speciem ludicri spectaculi exhibere queat; quippe existimant, ritus academicos gravitate ac decore distingui debere a ludis theatralibus, ne artes liberales ob earundem exercitia parum decentia sordeant aut vilescant. Hinc non ausus sum mentionem facere rituum, quibus gradus ac promotiones in nostro orbe celebrantur, cum id, quod mihi acciderat Kebae, promotiones nostras Doctorales describenti, satis gravis causa esset perpetui silentii.

Praeter has Academias cunctae civitates maiores sua habent seminaria, sua gymnasia, ubi solicite delectus habetur ingeniorum, quo mature perspici queat, quaenam sit Rhodus, in qua quisque saltabit, aut in quo studii genere spem maxime polliceri possit. Dum in seminario Kebano tyrocinii rudimenta deposui, commilitones habebam quatuor iuvenes summi sacerdotis filios, qui omnes in re militari erudiebantur; quatuor alios Senatorii generis in opificiis et rebus manuariis; et duas virgines, quae in re navali instruebantur. Nam respicitur tantum tyronum indoles, nulla sortis aut sexus ratione habita. Habita ingeniorum exploratione, testimonia unicuique dant seminariorum moderatores, ea qua superius monstratum est fide. Testimonia haec sincera admodum et absque studio partium data censentur, quamvis secus mihi videretur, cum testimonium, quod ego a seminario Kebano obtinueram, stultum, absurdum atque iniquum crederem.

Nemini hic permittitur libros scribere, antequam tricesimum annum impleverit, ac a studiorum moderatoribus maturus et idoneus ad scribendum sit iudicatus. Quocirca pauca, sed docta ac bene digesta scripta in lucem prodeunt. Hinc cum infra annos pubertatis quinque vel sex dissertationes scripsissem, nemini id detegere audebam, ne risui exponerer.

Satis hoc de gentis indole, de religione, politia et literis dictum. Restant alia nonnulla notatu digna et huic genti peculiaria memoranda.

Si arbor arborem in duellum provocat, provocanti in perpetuum interdicitur armorum usu; iubetur insuper tanquam infans sub tutela vivere, quoniam affectibus imperare nescit. Aliter ac apud nos, ubi provocationes eiusmodi notae atque indicia heroici animi censentur, maxime in septentrione nostro, qui originem huic pravae consuetudini dedit, cum provocationes inter Graecos, Romanos aliasque antiquiores gentes plane fuerint ignotae.

In iure Potuano paradoxon istud notavi. Litigantium nomina occulta manent iudicibus, et lites non in locis, ubi sunt natae, dirimuntur, sed ad remotiores provincias diiudicandae ablegantur. Mirae adeo consuetudinis ratio haec est. Docet experientia, iudices plerosque aut praemio corrumpi, aut studio partium abripi. Igitur eiusmodi tentationibus obviam iri credunt, si nomina litigantium lateant, sique ignorentur actor et reus simul cum rebus, praediis ac fundis, quae in disceptationem veniunt. Sola argumenta utriusque partis ad forum arbitrarium, pro lubitu Principis, mittuntur cum notis quibusdam ac characteribus: exempli gratia: an A, qui est in possessione, rem possessam restituere debet, urgente et actionem movente B. Vellem equidem hunc morem apud nos introductum, cum, quid studium partium aut alia irritamenta efficere in iudicum animis queant, saepe simus experti.

Iura libere exercentur absque personarum respectu. Soli Principes ad interdictum non veniunt. Statim vero ac vivere desierint, accusatores publici sive reipublicae advocati dicam defuncto scribunt. In Senatu tunc maxime frequenti acta exstincti Principis ad examen vocantur, et tandem sententia fertur, quae pro meritis mortuorum certis characteribus distinguitur. Characteres vero hi fere sunt:

LAUDABILITER,
HAUD ILLAUDABILITER;
BENE, NON MALE;
TOLERABILITER,
MEDIOCRITER.

Quae notae voce Praeconis in foro coram populo enunciantur, mox lapidibus sive monumentis defunctorum imprimendae.

Consuetudinis huius talem Potuani dant rationem: Principem viventem in ius vocari non posse absque motu ac turbis; nam dum vivit, caecam illi deberi obedientiam ac perpetuam venerationem, qua respublicae maxime stare solent: cum Principis vero obitu solvi vinculum istud, quo imperantibus obstricti sunt subditi, ac proinde sui quodammodo iuris factos libere agere posse. Ita saluberrimo hoc, quamvis valde paradoxo, instituto securitati Principis prospicitur, maiestati summi imperii nil detrahitur, et tamen saluti reipublicae simul consulitur. Nam characteres hi, quamvis defunctis dati, totidem viventibus ad virtutem sunt stimuli.

Docet historia Potuana, per integros quadringentos annos duos tantum principes fuisse, qui infimum characterem, scilicet Mediocrem, tulerunt. Caeteri fere omnes Laudabilem aut haud illaudabilem emeruere, prout monstrant epigrammata uniuscuiusque monumenti, quae adhuc sarta tecta et a temporis iniuria invicta manent. Character Mediocris, qui dialecto Potuana dicitur Rip-fac-si, tantum in familia principali luctum ciet, ut successor defuncti Principis una cum eiusdem consanguineis, integros sex menses pullati incedant. Tantum abest, ut successores iudicibus ob ingratas eiusmodi sententias succenseant, ut stimuli illis potius sint ad res praeclare gerendas, et ut virtute, prudentia, iustitia et moderatione notam, domui principali inustam, deleant.

Cur vero horum Principum alter charactere hoc notatus fuerit, causa haec erat: in rebus bellicis exercitatissimi quidem sunt Potuani, nemini tamen bellum inferunt, sed illatum fortiter propulsant. His mediis effectum est, ut arbitri fiant inter alios belligerantes, variique huius globi populi iustae ac pacificae gentis imperio se sponte subiecerint. At Princeps Mikleta, avidus proferendi fines Principatus, vicinos bello adortus, eosdem brevi subegit. At, quantum gens Potuana hac devictae gentis accessione crevit, tantum decrementi passa est, amore vicinorum in terrorem ac invidiam verso. Et ingens ista existimatio iustitiae et aequitatis, qua sola creverant ac steterant res Potuanae, ex eo tempore nutare coepit. Hinc Potuani, ut benevolentiam aliarum gentium sibi rursus conciliarent, defuncti Principis memoriam hac nota affecerunt. Quaenam vero noxa fuerit alterius Principis, hoc charactere notati, non constat.

Doctores publici sunt ii, qui tertiam aetatem attigerunt. Ut explicatius hoc fiat, notandum est, vitam arborum in tres classes describi. Prima aetas earum est, quae in rebus publicis erudiuntur. In secunda aetate ea, quae didicerunt, publice exercent. In tertia vero aetate, a muneribus publicis honeste dimissae, alias instruunt. Hinc nemo publice docendi iure gaudet, nisi in administratione rerum publicarum consenuerit, cum nemo so lida praecepta dare existimetur, nisi qui ex usu plenam hauserit notitiam.

Si quis turpitudine vitae defamatus honestum ac rei publicae salutare consilium dederit, supprimitur nomen viri, ne sententia proba turpissimi auctoris contagio dehonestetur; et iubetur decretum ex viri honestioris nomine fieri: sic bona sententia manet, turpis auctor mutatur.

In articulo de religione didici, interdictum esse, de rebus fidei fundamentalibus, in primis vero de essentia et attributis Dei disputare: at liberum est, de aliis rebus iudicia proferre, et sententias particulares ventilandas proponere. Dicunt Potuani, incommoda, quae ex eiusmodi litibus nascuntur, comparari posse cum procellis, quae tecta atque arbores prosternunt, at simul purificant aŽrem, impediuntque, ne nimia tranquillitate putrescat. Cur paucos habeant dies festos, causa haec est, ne otio torpeat arboreum genus: credunt enim Potuani, in utili labore non minus, quam in votis ac precationibus esse cultum Dei.

Studium poŽticum frigide tantum excolitur, licet Principatus hic non plane destitutus sit poŽtis. At PoŽsis subterranea sola stili sublimitate differt a dictione soluta. Hinc tanquam puerile quippiam deridebant id, quod de pedibus ac rhythmis nostris narrabam.

Inter Doctores Potuanos sunt, qui Professores boni gustus dicuntur. Horum est, curam agere, ne vitiliginibus ac rebus nihili occupentur iuvenum animi, ne scripta nimis trivialia ac plebeii saporis, quorum lectio gustum depravat, in lucem prodeant; et ut e libris imprimendis deleantur ea, quae contra sensum communem sunt. Et hunc solum in finem institutae sunt censurae ac revisiones librorum; aliter ac in orbe nostro, ubi a censoribus optimae notae libri ob id solum supprimi solent, quod a regnante quadam opinione, sive adoptata quadam loquendi formula, paulum deflectant, aut quod vitia mortalium salse aut candide perstringant. Quo fit, ut studia sufflaminentur, et scripta sani coloris enitescere nequeant.

At, quoniam liberum Potuanis cum conterminis gentibus est commercium, inter alias saepe merces libri nonnunquam triviales ac plebeii saporis irrepunt. Hinc instituti sunt censores, qui bibliopolia identidem frequentant. Vocantur hi Syla-Macati (i. e. bibliothecarum purgatores): nam, velut in orbe nostro certum est hominum genus, qui caminos ac fornaces quotanis verrunt, ita censores isti, examine librorum venalium habito, sordes solicite secernunt, ac in cloacas, quicquid est librorum trivialium, qui gustum depravare queunt, abiiciunt. Hinc mecum: Hei! quanta librorum foret strages, si id institutum in orbe nostro obtineret?

Maxime vero laudanda est cura eorum, qui e iuvenum indole, quem vitae cursum potissimum sequantur, exquirunt. Nam sicut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt: sic iudices hi atque animadversores virtutum ac vitiorum, magna intelligunt saepe ex parvis; ex oculorum obtutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex moestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia et ex similibus rebus facile iudicant, quid aptum cuique, et quid a natura discrepet.

Sed ut iam ad me ipsum redeam. Parum iucunde tempus transmisi cum paradoxis his arboribus, quibus contemptui ac derisui eram ob imputatum mihi praecox ingenium. Et aegre ferebam dicteria eo nomine in me coniecta: nam vulgo Skabba, id est, praecocem aut praematurum, me nominabant. Maxime vero dolebam, idem de me iudicium ferri a lotrice mea, quae, quamvis ex infima plebis faece esset, misera scilicet et triobolaris tilia, odioso tamen isto titulo me notare non dubitavit.

Caput IX: Iter Klimii circa Planetam Nazar

Postquam spatio biennii molesto cursoris officio functus eram, totamque regionem mandatis ac literis publicis oneratus pervolaveram, taedebat me tandem molesti ac simul indigni muneris. Hinc aliis super alias precationibus a serenissimo Principe honestam dimissionem petebam, munus paulo honoratius simul ambiens. Sed repulsam semper tuli, cum iudicaverit Princeps, non esse virium mearum maioris momenti res gerere. Allegavit etiam leges et consuetudines, quae petitionibus meis refragabantur, quaeque ad insignia atque ardua ministeria solos idoneos viros admittunt. Necesse igitur esse dicebat, in officio mihi semel collato permanere, donec aliquo merito ad maiora viam mihi sternerem. Claudit orationem his monitis : Metiri se quemque suo modulo ac pede fas est. E coelo magnum descendit gnothi seauton , Figendum ac memori tractandum pectore.

Iteratae hae repulsae ad audax et desperatum consilium me adegerunt. Conabar ex eo tempore aliquid novi comminisci, quo praestantiam indolis patefacerem, et maculam, qua notatus eram, diluerem. Integrum fere annum in legibus et consuetudinibus huius Principatus investigandis omne studium posueram, periculum facturus, an vitia quaepiam, reformationem poscentia, forte detegerem. Meditationes meas aperui dumo cuidam, quem arcta familiaritate complexus eram, et quocum seria et iocos miscere consueveram. Ille quidem commenta mea non plane absurda iudicabat, sed, an reipublicae huic utilia forent, valde dubitabat: esse reformatoris officium, aiebat, statum et indolem regionis reformandae oculis sistere; nam eadem res pro diversis terrarum ingeniis diversos et contrarios effectus producit, veluti idem medicamentum, quod uni corpori prodest, aliis noxium deprehenditur. Docuit porro, quanto me periculo exponerem, aleam hanc subeundo, comitia de capite meo habenda, actumque de vita mea fore, si consilia mea ab examinatoribus improbarentur. Ardenter igitur rogabat, ut maturius omnia expenderem, quamvis a conatu non plane dissuaderet, cum fieri posset, ut quippiam solerti examine tam mihi ipsi quam statui utile detegerem.

Secutus consilium amici, tempus prorogabam, ac patienter deinceps cursoris munere fungebar, urbes ac provincias more solito circumvolans. Continuus iste cursus ansam mihi dedit, totum Principatum cum vicinis regionibus accurate perspiciendi. Et ne memoria exciderent, quae in itineribus meis annotaveram, cuncta eo, quo poteram, stilo persecutus, non exiguae molis volumen Principi offerebam. Quantum hoc opus Serenitati suae ad palatum fuerit, exinde mox patuit, quod labores meos in Senatu publico encomio extolleret, perlectoque studiose libro, meo uti ministerio ad totum planetam Nazar detegendum decerneret. Aliam ego lucubrationum mearum messem exspectaveram, quocirca tacite cum poŽta ingeminabam: . . . Virtus laudatur et alget. At, cum rerum novarum avidissimus essem, ac praemia post reditum a benignissimo Principe sperarem, haud prorsus invitus operam meam addixi.

Globus Planetae Nazar, quamvis circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur, valde tamen spatiosus ob tarditatem incessus incolis videtur. Hinc subterraneis hisce adhuc pleraeque regiones, maxime vero remotiores, sunt incognitae. Nam cuivis Potuano biennii spatium non sufficeret, orbem hunc pedibus emensuro. Mihi vero ob pedum pernicitatem unus mensis sat erat. Quod vero maxime me anxium habuit, erat ea, quam imaginabar, linguarum diversitas. Sed animum mihi addiderunt nonnulli, qui totius planetae incolas, licet moribus mire discordes, eadem tamen dialecto uti testabantur; porro totum arboreum genus innoxium, sociabile et beneficum esse, adeo, ut absque ullo discrimine totam huius globi superficiem perreptarem. His dictis calcaria addita sunt sponte currenti, initioque mensis Populi itineri me dabam.

Quae sequuntur stupenda adeo sunt, ut ad fictiones poŽticas aut meros ingenii lusus referri queant, maxime cum diversitas ista corporum et animorum, quam in itinere hoc expertus sum, ne inter gentes quidem a se invicem dissitissimas, et sub alio sole viventes exspectari posset. At notandum est, plerasque huius globi gentes per freta ac maria dirimi, ac speciem quandam archipelagi praebere hunc globum. Raro haec freta traiiciuntur, et portitores, qui ad ripas excubant, solorum peregrinantium causa in his stationibus ponuntur. Ipsi enim indigenae vix pedes extra limites patriae proferunt, et, si necessitate adacti freta transmittere cogantur, subito reverti solent, utpote alieni soli diu impatientes. Hinc quot gentes, tot novi orbes.

Praecipua vero huius dissimilitudinis causa oritur e terrarum diversa natura, quam indicant agrorum ac glebarum varii colores ac plantarum, frugum ac leguminum insignis dissimilitudo; ut mirum proinde non sit, in ista terrarum ac frugum diversitate tot diversas incolarum indoles ac tot oppositas naturas deprehendi. In nostro orbe indole, moribus, studiis, colore et corporis forma a se invicem leviter tantum distant gentes etiam maxime remotae. Nam, cum soli qualitas undiquaque eadem fere est, nisi quod una terra alia sit feracior ac frugum, herbarum ac aquae eadem sit natura, tot heterogenea animantia produci nequeunt, quot in hoc globo subterraneo nascuntur, ubi cuivis terrae sua peculiaris qualitas.

Alienigenis iura quidem itineris et commercii, sed habitationis non conceduntur, nec ob terrarum diversas adeo atque oppositas naturas concedi possunt. Hinc peregrini omnes, qui in itinere occurrunt, aut viatores sunt aut mercatores. Terrae vero, quae Principatui Potuano sunt confines, eiusdem fere indolis sunt: incolae earundem gravia olim bella gesserunt cum Potuanis: iam vero iisdem aut foedere sunt iunctae, aut domitae sub mansueta eorum dominatione acquiescunt.

At traiecto ingenti, quod totum globum secat, freto, novi visuntur orbes, nova et ignota Potuanis animalia. Id solum commune habent cum hoc principatu, quod cunctae totius globi creaturae rationales arbores sint, et eadem fere dialecto utantur: Hinc molestum non est iter, in primis, cum ob frequentiam mercatorum aut viatorum per provincias transeuntium, assueti sint, omnes creaturas heterogeneas ac sibi dissimillimas videre. Istud monuisse operae pretium duxi, ne subsequenti narratione aures offendantur, ac narranti ob splendida mendacia dica scribatur.

Longum foret, nec operae est, sigillatim et secundum ordinem historicum omnia, quae in hoc itinere mihi oblata sunt, persequi; describere tantum lubet gentes maxime paradoxas, in quarum moribus, ac indole non pauca adeo insolita ac stupenda deprehendi, ut globus Nazar eo nomine inter miracula mundi numerari queat. Observavi, totum plerumque arboreum genus humanitate, iudicio ac gravitate a Potuanis parum differre, ritibus vero, ingeniis corporisque forma adeo discordare, ut quaevis provincia novus mihi orbis apparuerit.

In provincia Quamso, quae prima ultra fretum regio est, nulli corporis infirmitati ac morbo obnoxii sunt incolae, sed omnes usque ad canitiem in valetudine inoffensa vivunt. Hinc visae mihi sunt omnium creaturarum felicissimae; at e levi cum iisdem conversatione, opinione me insigniter falsum esse animadverti. Nam cum inter huius provinciae incolas neminem viderim tristem, ita neminem simul contentum, ne dicam laetum, conspexi. Nam uti coeli serenitate ac aŽris temperie, non nisi turbida ac nubila prius experti, afficimur; ita arbores hae felicitatem non percipiunt, quia perennis ac sine interruptione est, sanosque se non sentiunt, quoniam morbos ignorant. Vitam igitur agunt in perpetua sanitate, at simul in perpetuo tepore: perpetua enim bona languescunt satietate; et soli iucunde vivunt, quorum suaves voluptates acoribus condiuntur.

Testari possum, in nulla gente mores minus lepidos, conversationem magis frigidam et invenustam me deprehendisse. Innoxia sane gens est, sed ea, quae nec amore, nec odio digna; nullius offensa metuenda, et nullius favor exspectandus; et ut paucis dicam: nihil hic, quod displiceat, nihil etiam, quod placeat, reperies. Porro, cum perpetuum istud corporis beneficium mortis imaginem nunquam oculis sistat, nullamque miserationem erga afflictos et laborantes alios moveat; ita nimis secure ac frigide absque zelo et misericordia totum vitae tempus transigunt. Quocirca in illa gente nullum pietatis, nullum amoris ac misericordiae vestigium apparet.

Nam cum morbi mortalitatem nobis repraesentent, ad bene moriendum nos quoque acuunt, ac quasi in procinctu itineris paratos stare iubent; et cum cruciatibus nos affligant, afflictorum simul misereri docent. Hinc facile mihi erat discernere, quantum morbi et pericula mortis ad pietatis ac socialitatis exercitia nos ducant, imo, quam iniuste succenseamus Creatori, quoniam ad certas nati videmur afflictiones, quae salubres tamen et utiles nobis sunt. Notandum tamen istud est, has Quercus, quoties in alia loca divertuntur, morbis et infirmitatibus, non secus ac alias arbores, esse expositas. Hinc soli huius regionis aŽri aut victui hoc beneficium, modo beneficium dici mereatur, acceptum ferendum iudico.

Provincia Lalac, quae cognominatur Mascatta, id est, beata, nomini respondere videbatur; nam omnia ibi sponte proveniebanr. Flumina iam lactis, iam flumina Nectaris ibant, Flavaque de viridi stillabant ilice mella: Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus. At insigne hoc beneficium non aliis feliciores reddit incolas. Nam cum nullo ad victum parandum opus sit labore, otio ac desidia plerique torpentes, perpetuis vexantur morbis. Hinc pauci sunt, quos non praematura mors abripit, vermibus scilicet ac putredine corruptos.

Materiam non minus amplam meditationibus philosophicis suggessit natura huius terrae, patuitque e gentis conditione et sorte, servos et operarios quodammodo feliciores esse illis, qui de victu nunquam soliciti, desidiae ac voluptati indormiunt. Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae, Illusique pedes vitiosum ferre recusant Corpus . . . Hinc tot prava consilia, desperati conatus, violentae mortes. Nam affluentia illa, in qua vivunt, omnem gustus ac voluptatis sensum eripiens, nauseam ac vitae fastidium unicuique affert. Ita regio ista, quam beatorum domicilium imaginabar, tristis silentum sedes mihi visa est, miseratione dignior, quam invidia. Hoc celerare fugam, terraque excedere suasit.

Proxima huic terrae est regio dicta Mardak, cuius incolae sunt cupressi, eiusdem omnes corporis formae; solis vero oculorum diversis figuris a se invicem distinguuntur. Quidam lumina habent oblonga, quidam quadrata; minutissima alii, alii patula, quae totam fere frontem occupant: nonnulli nascuntur cum binis, alii cum trinis, alii cum quaternis oculis. Sunt etiam, qui uno solo oculo gaudent; sobolem diceres Polyphemi, nisi quod oculum hi in occipitio habeant positum. Hinc, pro diversis luminum figuris in totidem tribus describuntur. NOMINA TRIBUUM HAEC SUNT

1. Nagiri, id est eorum, qui lumina habent oblonga, et quibus proinde cuncta obiecta apparent oblonga.
2. Naquiri, quorum oculi quadratae sunt formae.
3. Talampi, cum oculis minutis.
4. Iaraku, cum binis oculis, quorum alter altero paulo obliquior.
5. Mehanki, cum trinis.
6. Tarrasuki, cum quaternis.
7. Harramba, quorum lumina totam frontem perreptant.
8. Skadolki, qui unum in occipite oculum habent.

Harum omnium numerosissima ac proinde potentissima tribus est Nagirorum, id est, eorum, qui oculos oblongos habent, ac quibus proinde obiecta apparent oblonga. Ex ista tribu soli reipublicae Rectores, senatores ac sacerdotes desumuntur. Soli ad clavum sedent hi, et neminem ex alia tribu ad munera publica admittunt, nisi qui fatetur, tabulam quandam Soli dedicatam, et in loco editissimo templi positam, sibi etiam videri oblongam, eamque confessionem iureiurando firmat. Sacra haec tabula praecipuum cultus Mardakani obiectum est. Hinc honestissimi cives, qui crimine periurii se polluere nolunt, ab omni publico honore remoti, perpetuis sannis ac persecutionibus exponuntur; et quanquam testentur, oculis se fidem abnuere non posse, querelae tamen insuper habentur, et quod vitium naturae est, soli eorundem malitiae aut contumaciae imputatur.

Formula iurisiurandi, cui omnes, ad munera ac honores admittendi, subscribere tenentur, haec fere est: Kaki manasca quihompu miriac Iacku mesimbrii Caphani Crukkia Manaskar Quebriac Krusundora. i. e. Ego iuro, sacram solis tabulam mihi videri oblongam, et polliceor, in hac opinione me ad ultimum vitae halitum permansurum. Praestito hoc iureiurando, candidati honorum fiunt, et in tribum Nagirorum cooptantur.

Postridie adventus mei, dum per forum otiosus ambulo, senem quendam ad flagra deduci conspicor, comitante ingenti cupressorum caterva, et dicteria in noxium eiaculante. Roganti mihi, quid rei esset, respondetur, haereticum esse, qui palam docuerat, tabulam Solis sibi quadratam videri, in eaque pestifera opinione, post crebras admonitiones pertinacirer perstiterat.

Hinc templum Solis, periculum facturus, an orthodoxos haberem oculos, ingressus, cum tabula ista sacra mihi quoque quadrata appareret, hospiti meo, qui ad aedilitatem urbis nuper evectus erat, id candide indicabam. Profundo ille suspirio verba mea excepit, testans, sibi etiam quadratam videri, sed nemini id detegere ausum, ne negotium sibi facesseret tribus regnatrix, et munere privaret.

Tremens igitur ac tacitus urbem reliqui, verens, ne crimen oculorum tergo luerem, aut odioso haeretici titulo notatus, cum ignominia eiicerer. Nulla sane instituta horrida magis, magisque barbara et iniqua mihi sunt visa: sola enim videbam simulatione, solo periurio, iter ad honores pandi. Hinc redux in Principatum Potuanum, quoties data fuit occasio, in barbaram istam rem publicam bilem evomui. At cum iunipero cuidam, mihi admodum familiari, pro more furens indignationem meam patefacerem, ita fari exorsus est ille: Nobis equidem stulta atque iniqua Nagirorum instituta videbuntur, tibi vero non mirum videbitur, si ob istam luminum varietatem tanta severitas exerceatur; quippe asserere te memini in plerisque rebuspublicis Europaeis dari regnatrices tribus, quae ob naturale oculorum, sive rationis vitium in caeteras ferro ac igne grassantur, teque eiusmodi coactiones tanquam pias ac rebuspublicis admodum salutares laudasse. Intelligebam mox, quorsum tenderet arguta viri oratio. Hinc rubore suffusus discessi, et ex eo tempore tolerantiae perpetuus praeco, mitiora de errantibus iudicia fero.

Principatus Kimal, omnium potentissimus ob divitias, quibus abundat, habetur. Nam praeter argentifodinas, quarum magna est copia, ex arena fluviorum ingens vis auri quotannis elicitur: margaritarum quoque feracia passim sunt maria. At, in solis opibus felicitatem non esse positam, e curatiore huius gentis examine didici. Nam quot incolae, tot fere fossores sunt et urinatores, qui in lucrum intenti ad perpetuam servitutem, et maxime improbos labores damnati apparent. Qui ab his laboribus immunes sunt, pro thesauris acquisitis excubias agunt. Tota regio latronibus infesta adeo est, ut absque custodibus corporum nemo iter facere audeat. Non tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum. Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est. Filius ante diem patrios inquirit in annos; Victa iacet pietas, et virgo caede madentes Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

Hinc gens ista, quam invidis oculis intuentur vicini, commiserationem potius, quam invidiam meretur. Nam metus, suspicio, diffidentia, livor omnium animos perpetuo obsidet, alterque alterum tanquam hostem, bonis suis insidiantem, intuetur, adeo, ut metus, solicitudo, pervigilium, faciei pallor fructus et messes sint felicitatis istius, quam iactat Principatus Kimal. Hinc non absque molestia ac metu regionem peragravi; nam in quavis semita ac loco limitaneo causam itineris, nomen, patriam et alia custodibus viarum indicare cogebar, expositumque me videbam cunctis his vexationibus, quas in regione suspicaci experiri solent viatores. Montem haec terra habet ignivomum, unde subterranei ignis venae perpetuis veluti fluctibus evolvuntur.

Postquam emensus eram hunc principatum, quo molestiorem nullum in toto meo itinere expertus sum, cursum persequor continue orientem versus. In gentes ubique sociabiles ac bene moratas, sed simul valde paradoxas, incidi. Maximam vero admirationem movebant incolae perexigui regni Quamboia, quos natura inverso ordine formaverat, adeo, ut, quo maturior quis aetate ac annis fit, eo protervior ac voluptuosior evadat, crescantque cum annis petulantia, lascivia ac vitia, quae viridem aetatem alibi comitari solent. Nemini igitur munus hic reipublicae committitur, nisi annum quadragesimum nondum impleverit: si vero hunc terminum excesserit, instar pueri petulantis est, . . . quem dura premit custodia matris

Videbam senio canos in plateis urbis passim vitulantes ludis puerilibus tempora fallere, Aedificare casas, plostello adiungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa. Videbam, eosdem a pueris eo saepe nomine reprehendi, ac nonnunquam flagris domum compelli. Virum conspexi decrepitum, in foro palam turbinem flagello rotantem aut trocho ludentem. Idem olim vir fuerat omnium gravissimus, et magni consilii praeses.

Inversum hunc ordinem in sexu tam sequiore quam virili deprehendi. Hinc iuveni vetulam uxorem ducenti fata Actaeonis ominantur omnes; id quod e diametro oppositum est iis, quae apud nos usu veniunt, ubi senex iuvenculam ducturus cornua timet. Obvios semel habui duos defloccatos senes in foro digladiantes. Miranti insolitum in ista aetate fervorem et causam duelli quaerenti, respondetur, litem inter eosdem enatam esse de meretrice, quam in lupanari ambo subagitaverant. Qui istud mihi narrabant, addiderunt, nates eorundem virgis strenue lacerandas, si ad aures tutorum aut moderatorum ista senum petulantia perveniret. Eadem vespera annosa dicebatur matrona suspendio vitam finivisse, cum repulsam tulisset ab adolescentulo fago, cuius amore exarserat.

Inversus hic ordo inversas etiam leges postulat. Hinc in isto legis capite, ubi agitur de tutela, nemini bonorum administratio conceditur, nisi infra annos quadraginta sit. Porro pacta legitima non censentur, quae ab iis, qui annos quadraginta excesserunt, sunt inita, nisi a tutoribus aut liberis eorum sint signata. In capite de subordinatione haec exstant verba: Senes ac vetulae liberis suis dicto obedientes sunto. Hinc, qui in officiis est, paulo ante quadragesimum annum dimitti solet; et . . . interdicto huic omne adimat ius Praetor, et ad iuvenes abeat tutela propinquos. Credebam ego, non consultum mihi fore, diutius in hac regione haerere, ubi, si decennium mihi adhuc vivere contingeret, iussu legis repuerascere cogerer.

At defunctus hac peregrinatione, cum indolem huius gentis comparabam moribus ac institutis popularium meorum, quos in aetate virili philosophari, in senectute vero vitulari, luxu diffluere et vanos honorum titulos venari cernimus, nonnihil de rugis remisi, et iudicia paulo mitiora de gente hac ferre coepi.

In regione dicta Cocklecu consuetudo obtinebat non minus perversa, et ab Europaeis maxime damnanda. Inversus hic ordo non naturae, sed solis legibus originem debuit. Incolae terrae omnes iuniperi sunt utriusque sexus: at soli viri ad culinaria et ignobiles labores damnantur. Tempore belli militiae quidem nomina dant, sed supra sortem militum gregariorum raro ascendunt, cum pauci admodum sint, qui vexilliferi fiunt; estque munus vexilliferi summa dignitas militaris, ad quam arbor masculina aspirare queat. Mulieribus contra maximi ponderis negotia, qua civilia, qua sacra, et militaria committuntur.

Nuper deriseram Potuanos, quod in distributione officiorum nullum sexus discrimen admitterent. At haec gens furere mihi visa est, et naturae penitus adversari. Capere sane non poteram indolentiam virorum, qui, cum corporis viribus longe sint praestantiores, indignum adeo iugum sibi imponi passi fuetint, ac tot saecula ignominiam hanc concoxerint. Nam facile esset, iugum excutere, modo vellent, aut auderent nervos muliebri huic tyrannidi incidere. At, inveterata consuetudo usque excaecaverat animos, ut nemini in mentem veniret, pro tollenda ista ignominia aleam subire, quin crederent, naturam ita ordinasse, ut imperium penes mulieres esset, virorum vero esset texere, molere, pensum facere, aedes verrere, vapulare. Argumenta vero, quibus hunc usum tueri solent mulieres, haec sunt: cum sexum virilem corporis viribus, et lacertis, ad duros perferendos labores aptioribus natura donaverit, credi potest, solum masculinum genus ad ignobiles ac ferreos labores relegasse.

Stupebant extranei, cum domos introeuntes matremfamilias viderent in museo, cum stilo ac pugillaribus sedentem, maritum vero culinae inerrantem et ollas patinasque tergentem. Et sane in quamcunque domum venerim, cum patrefamilias locuturus, mittor ad culinam, ubi Hic lavet argentum, vasa aspera tergeat alter; Vox dominae fremit instantis virgamque tenentis.

Inversae huius consuetudinis funestos notabam effectus: Nam quemadmodum in aliis terris petulantes ac salaces dantur mulieres, quae pro mercede corpora prostituunt, ac pudicitiam in propatulo habent, hic adolescentuli ac viri noctes vendunt, eumque in finem lupanaria conducunt, quorum portae titulis ac signis meretriciis dignoscuntur. Iidem cum nimis audacter ac palam quaestus hos improbos agunt, in carceres abducti, flagris in comitiis, non secus ac meretrices nostrae, caeduntur.

Contra matronae ac virgines, hic absque ulla reprehensione incedentes per vias, viros contemplantur, nutant, nictant, sibilant, vellicant, vocant, molestae sunt, fores elogiorum carbonibus implent, veneres suas impune iactant, ac tanquam totidem tropaeis superbiunt, quemadmodum petulantes apud nos iuvenes iactanter enumerare solent, quot virginum aut matronarum pudicitiam expugnarint. Porro matronis ac virginibus vitio non vertitur, si carmina amatoria et munuscula offerant adolescentulis: hi vero frigus ac modestiam simulant, cum contra decorum sit, ut adolescens petitioni et desiderio virgunculae statim annuat.

Ingens eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat virgo. Male ob istud facinus passim audivit puella, et audiebam, inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatae adhuc vitae fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.

Tunc ego mecum tacitus: O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres caece adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinae potius aut automata quam substantiae libero arbitrio praeditae videantur.

Non ausus sum, dum inter iuniperos hos versabar, perversam hanc consuetudinem palam damnare. At egressus urbe praecipua, nonnullis indicavi, contra naturam hic agi, cum e iure universali et suffragiis omnium gentium constet, ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istae, quae in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e reipublicae huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanae modestae sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnae; contra viri leves, praecoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur, proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid praecipitanter aut praemature actum est, dicunt incolae: Dandam esse veniam impotentiae virili.

At, his argumentis acquiescere non potui, statum hunc perversum, deformem ac naturae plane adversantem iudicans. Indignatio ista, quam fastus hic muliebris animo impresserat, causa erat infelicis, quod paulo post reditum meum cepi, consilii, quodque tot mihi molestias peperit, ut suo loco dicendum erit.

Inter splendidissima huius urbis aedificia erat gynaeceum regium trecentis, qua viris qua adolescentibus speciosissimae formae instructum. Hi omnes alebantur sumptibus reginae, cuius deliciis inserviebant. Cum audirem, formam corporis mei a nonnullis extolli, veritus, ne in gynaeceum istud a venatoribus abriperer, iter maturavi, et . . . pedibus metus addidit alas

Huic principatui vicina est regio Philosophica, sic dicta ab incolis, philosophiae ac subtilibus scientiis penitus immersis. Flagrabam studio videndi terram, quam centrum omnium scientiarum et veram Musarum sedem mihi fingebam. Imaginabar non agros et prata, sed contiguum . . . ac raris gemmantem floribus hortum, totusque in hac imagine gradum accelerabam, horas et momenta in digitos mittens. Semitae, per quas iter feci, lapidosae erant, ac fossis cavernisque impeditae, adeo, ut iam per loca abrupta, iam per coenosa, usque ad umbilicum madidus, cum pontibus essent destitutae, saucios ac luteos traherem pedes. Sed molestiis his fortiter obnixus sum, satis gnarus, per aspera iri solere ad astra.

Horae spatio cum his difficultatibus luctatus, obvium habui agricolam, quem comiter interpellans interrogo, quantum adhuc abessem a Mascattia sive Regione philosophica. Respondet ille: Quaerendum potius, quantum itineris sit reliquum, cum iam in meditullio regionis versaris. Attonitus hoc responso, Qui fit, dicebam, ut terra a solis philosophis habitata speciem horrentium potius lustrorum quam cultae regionis praebeat? Regessit ille, terrae faciem brevi fore meliorem, quam primum tempus detur incolis eiusmodi minutiis vacandi. Nunc, ait, solis coelestibus rebus intentos omnes id agere, ut iter quoddam ad solem detegant: Excusari proinde debere, si agros ad tempus incultos relinquant; haud enim facile esse flare simul ac sorbere.

Intelligebam mox, quo collinearet oratio versuti villici; et iter persecutus, tandem ad metropolin Caskam perveni. In portis civitatis pro custodibus anseres conspexi, gallinas, nidos avium et aranearum telas.

Urbis plateis porci ac philosophi passim inerrabant; sola hi corporis forma distinguebantur a porcis, caeteroquin sorde ac illuvie similes. Pallia eiusdem generis portabant omnes philosophi; sed, quis color iisdem, discernere nequibam, cum pulvere et luto essent obsita. Eorundem unum, quem meditationibus defixum, recta ad me tendere videbam, ita alloquor: Dic, quaeso, quodnam nomen huic urbi, Magister! Ille immobilis, inconnivens, tanquam secessu mentis atque animi facto a corpore, diu stabat; tandem vero ad coelum oculos tollens, respondet: haud procul a meridie sumus. Ineptum adeo responsum insignem animi aberrationem indicans, persuasit, melius esse, parce studere, quam prae nimia doctrina delirare. Urbis mox interiora penetravi, visurus, an praeter Philosophos, homines aut creaturas rationales forte invenirem.

Forum urbis, quod valde spatiosum erat, diversae ornabant statuae et columnae, titulis atque inscriptionibus distinctae. His accedebam, periculum facturus, ecqua forte epigrammata legere possem. Sed, dum in eo conatu desudo, tergum mihi incalescere ac, madidum fieri animadvertebam. Hinc retrospiciens, ut fontem calidi fluminis detergerem, conspicabar Philosophum, posteriora mea permingentem. Nam meditationibus abstractus, statuam me credidit, ad quam vesicam exonerare solebat. Tantae ego contumeliae impatiens, in primis cum philosophum istum albis insuper me dentibus deridere cernerem, palma excussissima alapam illi applicui. Quo facto, rabie ille percitus, in capillos meos invasit perque totum forum vociferantem traxit. At, cum iram satiari non posse viderem, statum praeliantis composui, par pari referens, adeo, ut ratio accepti et expensi inter nos quodammodo conveniret. Tandem, post acre certamen, cadimus ambo athletae.

Ad spectaculum istud accurrebant innumeri Philosophi, moreque furentium impetum facientes, pugnis ac fustibus articulatim caesum animamque propediem agentem, totum circa forum capillis raptarunt. Caedendo tandem fessi, licet non satiati, ad spatiosam domum me ducunt, et, cum obnixis in ianuam pedibus obluctarer, meque ingressurum fidenter abnuerem, obducto me collo, ceu porcum mugientem, intro rapiunt, ac in medio pavimento supinum ponunt. Turbata omnia et confusa ibi erant, ac talis mihi visus est aedium status, qualis apud nos esse solet circa terminos MichaŽlis aut Paschatis, ubi res mobiles, vasa ac utensilia, in novam domum transferenda confuse proiiciuntur.

Coeperam tunc sapientes nostros suppliciter orare, ut irae modum imponerent, et ad misericordiam se flecti paterentur, docens, quam indecorum esset philosophiae et sapientiae cultoribus more ferarum saevire, et affectibus, contra quos declamare solent ipsi, nimium indulgere. At, surdis fabulam narrabam. Nam philosophus iste, qui tergum mihi perminxerat, certamen integrabat, ac me miserum, quasi incudem, tot ictibus caedebat, ut videretur non nisi morte mea placari posse. Didici tunc, nullam iram philosophica esse fortiorem, virtutumque commentatores longe ab earundem cultura abesse. . . . Nec enim minor ira rebullit Pectore in hoc, leviorve exurit flamma medullas.

Tandem domum intrarunt quatuor Philosophi, quorum pallia singularem sectam indicabant. Iidem saevientium minas, qua voce, qua manibus, interpellantes, sortem meam miserari videbantur: ac, postquam cum caeteris seorsum locuti fuerant, in aliam domum me transtulerunt. Laetabar ego, praedonum me manibus ereptum, in honestos viros incidisse, causamque harum turbarum rogantibus fuse exposui. Subridebant illi ad fabulam adeo lepidam, dicentes, solitum esse Philosophis, in foro ambulantibus, ad statuas has mingere, ac verisimile esse, aggressorem meum, in meditationibus philosophicis defixum, pro statua me cepisse. Dicebant porro, eundem esse magni nominis Astronomum, caeterosque, qui tanta rabie in scapulas meas saevierant, Doctores esse philosophiae moralis. In portu me iam esse credebam, et omnis periculi securus, haec et alia narrantes cum voluptate audiebam. At, suspicionem quandam movebat formae meae examinatio nimis curiosa: Porro quaestiones de vitae genere, itineris causa, et patria, toties iteratae, nec non subsecuta secreta murmura, instantis mali praesagia erant.

Verum mens prae timore mihi paene excussa fuit, cum in cameram quandam anatomicam compingerer, ubi proiectam videbam horrendam ossium et cadaverum struem, quae foedo totam odore implebant. Credebam mox latronum esse cavernam: sed quae e parietibus suspensa erant instrumenta anatomica, metum paulo diminuebant, cum exinde pateret, hospitem meum medicinae aut chirurgiae operari.

Postquam semihorae spatio in ergastulo hoc solus torpueram, intrat matrona cum prandio, quod mihi paraverat. Valde humana videbatur, at attente me aspiciens per intervalla suspiria edidit. Quarenti mihi doloris causam, respondet, instans mihi fatum suspiria haec elicere: In honestam equidem domum, ait, venisti; nam maritus meus, huius insulae dominus, publicus civitatis Physicus est et Medicinae Doctor, caeterique, quos vidisti, eius collegae sunt. At iidem insolitam corporis tui formam mirati, decreverunt, machinam interiorem ac viscera tua penitius examinare dissectionemque corporis facere, visuri, ecquid novi detegant, quo anatomia illustrari queat. Palpitantem animum haec verba percusserunt. Edito igitur horrendo clamore: Qui, inquam, Domina! dici possint boni viri, qui honesti et innocui hominis ventrem findere non dubitant? Tunc illa: Non venit in mentem, quorum consederis arvis: In honestos viros incidisti, qui malo animo nil facturi, solo anatomiae illustrandae studio hanc operationem decreverunt.

Ad hoc regerebam, malle me a latronibus dimitti, quam ab honestissimis viris dissecari, moxque ad genua matronae provolutus, manantibus ubertim lacrimis, intercessionem illius implorabam. Respondet illa: Intercessio mea parum tibi proderit contra Facultatis conclusum, quod irrevocabile solet esse, at per aliud te medium morti subducere conabor. His dictis, manu me prehensum per pseudothyrum eduxit, ac trepidantem comitata est usque ad portam civitatis. Tunc servatrici meae valedicturus, verbis conceptissimis gratum animum, uti par erat, exprimere conabar, at prooemiari incipientem interpellans, se non abituram ait, antequam videret, me extra omne periculum constitutum, meque non reluctantem comitari pergit.

Dum una ambulamus, varii de statu huius regionis seruntur sermones, et avide ego omnia audiebam. At digressa est tandem ad narrationem, quae parum grata auribus meis erat, cum exinde coniicerem, pro praestita illam opera poscere nonnulla, quae moraliter impossibilia mihi erant. Nam pathetice exposuit, iniquam in hac regione matronarum sortem, cum paedagogi hi philosophici, literis penitus sepulti, officia coniugalia prorsus negligant. Possum, ait, iureiurando testari, actum de nobis fore, nisi unus et alter honestus ac misericors advena miserias nostras sublevaret et malis, quibus excruciamur, medicas identidem admoveret manus. Simulabam ego non intelligere scopum, ad quem collineabat. Gradum addere coepi, at frigus meum aestuantis desiderium auxit. Hinc, Consumptis precibus, violentam transit ad iram, Intendensque manus, passis furibunda capillis ingratum animum mihi obiecit.

At cum nihilominus ego iter persequor, laciniam togae meae apprehendens, obnitentem retinere moliebatur. Hinc vi adhibita, e manibus matronae me eripui et, cum incessus celeritate praestantior essem, brevi extra conspectum illius me proripui. Quanta tunc rabie accensa in me fuerit, ex his verbis, quae identidem evomuit, scilicet Kaki spalaki, i. e. ingrate canis, didici. At dicteria illius Spartana nobilitate concoxi, laetus, quod ex hac sapientum terra, cuius absque horrore meminisse nequeo, salvus quodammodo evasissem.

Proxima huic provinciae est Nakir, cognominem habens urbem sive ingentem vicum, de quo multa dicere nequeo, cum maxima, qua poteram, festinatione, regiones, terrae philosophicae vicinas, transcurrerem, ad gentes philosophiae, in primis vero anatomiae minus studiosas properans. Tantus enim terror animum invaserat, ut quemvis in itinere obvium, an Philosophus esset, interrogarem, et cadavera et instrumenta anatomica quiescentis animo diu oberrarent. Incolae vici Nakir valde affabiles mihi visi sunt: nam obvius quisque, officium non petenti offerens, de honestate sua prolixe testabatur. Ridiculas sane iudicabam has contestationes, cum nullum suspicionis indicium dedissem, nec ullius integritatem unquam in dubium vocassem. At, cum nonnullis indicarem, capere me non posse, cui usui tot contestationes, easdem addito iureiurando integrabant.

Egressum hoc vico, excepit viator tarde incedens et sub pondere sarcinarum gemens. Subsistit ille me viso, ac unde venerim sciscitatur: Verum, ubi vicum Nakir me nuper transmisisse indicarem, gratulatur salvum me evasisse, cum incolae, technarum noti artifices, viatores deplumes a se dimittere soleant. Regerebam ego, si facta verbis respondeant, integerrimos esse debere, cum unusquisque, haud rogatus, honestatem suam diris exsecrationibus praedicaret. Subridens tunc ille: Cave, ait, ne nimium credas propriae integritatis praeconibus, in primis vero iis, qui diabolum honestatis suae testem provocant. Admonitio ista alta mihi mente diu reposita est, didicique, recte monuisse subterraneum hunc virum. Hinc, quoties debitores de honestate iurant, contractum rescindo ac mutuum reposco.

Emensus hanc regionem, stagnum fulvi coloris conspicor, ad cuius ripam parata stabat triremis meritoria, qua vectores in Terram rationalem modico pretio feruntur. Pactus de naulo triremem conscendo, summaque cum animi voluptate iter hoc explico: Quippe machinis quibusdam latentibus, absque ministerio remigum, impelluntur naves subterraneae, incredibilique celeritate aequora sulcant. Delatus in terram, mercenarium circumspicio, eoque duce ad civitatem rationalem propero. Dum iter carpimus, statum mihi civitatis, indolemque incolarum, comes itineris luculenter exposuit. Audiebam, cives ad unum omnes Logicos esse et urbem hanc veram esse rationis sedem, indeque nomen sortitam. Civitatem ingressus, vera esse, quae narraverat, expertus sum. Quivis enim civis ob iudicii acumen, gravitatem, et compositos mores, senator mihi apparuit. Hinc, sublatis in coelum manibus, O terque quaterque beatam, ingemino, terram, quae solos Catones parit.

At, cum statum civitatis penitius perspexeram, multa hic segniter agi, et ob defectum stultorum rempublicam quodammodo languescere videbam. Nam, cum aequa mentis lance omnia, ponderent incolae, et speciosis promissis, fucatis orationibus et crepundiis nemo moveatur, cessant ista media, quibus ad praeclaros, et reipublicae saepe salutares conatus, facile et absque sumptu publico animi subditorum acui solent.

Vitia civitatis, quae ab exacta ista rerum ponderatione fluunt, pathetice mihi explicuit minister quidam aerarii, et quidem his verbis: Arbitror ab arbore hic non nisi solo nomine et corporis specie distinguitur. Nulla inter cives est aemulatio, cum nulla acquiri possit distinctionis nota, et nemo videtur sapere, cum omnes sint sapientes. Stultitiam fateor esse vitium, sed, ut penitus exsulet, non optandum. Sufficit cuivis civitati, ut tot sint sapientes, quot sunt munera publica. Sint, qui regant, sint, qui regantur. Id, quod meris nugis ac crepundiis efficiunt aliarum societatum moderatores, noster hic magistratus non nisi solidis praemiis, quae aerarium haud raro exhauriunt, perficit. Nam ob praestitam patriae operam, nucleos poscunt sapientes, stulti vero putamine placantur.

Sic exempli gratia distributio honorum ac titulorum, quibus tanquam hamis blandientibus capiuntur, ac ad quosvis labores facile impelluntur stulti, parum operatur in civibus, qui, sola virtute, ac valore interno, veram existimationem et solidum honorem acquiri posse, iudicant, ac proinde speciosis promissis sibi fucum fieri non patiuntur. Porro, mentio nominis post mortem in annalibus victuri, ad quaevis pro salute patriae subeunda stimulat vestros milites: Nostri vero, mera haec esse aurium ludibria putantes, phrasin istam (scilicet re vera mori, et in annalibus vivere) non capiunt, cum vanam credant non audituris gloriae praedicationem. Taceo innumera alia incommoda, quae e nimio rerum omnium scrutinio fluunt, quaeque satis monstrant, necesse esse, ut in republica bene constituta dimidia saltem pars civitatis insaniat. Idem in societate est stultitiae effectus, ac fermenti in stomacho: nam, aut nimio, aut nullo fermento laboramus.

Haec perorantem summo cum animi stupore audiebam: At cum nomine senatus civitatem mihi offerret, in eaque domicilium figere iteratis precibus hortaretur, rubore suffundor, suspicans, e concepta de stultitia mea opinione petitionem hanc procedere, et fermentum me iudicari, quo opus esset reipublicae, nimia sapientia languescenti. In ista suspicione mox confirmabar, cum audirem, statutum esse senatui, ingentem civium numerum in colonias mittere, ac in supplementum abeuntium, totidem stultos e vicinis gentibus mutuari. Hinc civitate ratiocinante subiratus egredior. Diu vero animo obversabatur axioma istud subterraneum, politicis nostris adhuc incognitum: quod scilicet in republica bene constituta necesse sit, ut dimidia saltem pars civitatis insaniat. Mirabar, praeceptum adeo salutare nostri orbis Philosophos tamdiu latere potuisse. At forsitan quibusdam innotuit, sed inter axiomata politica referre noluerunt, cum stultorum apud nos plena sint omnia, et nullus, absit invidia, sit vicus, nedum civitas, quae saluberrimi huius fermenti defectu laborat.

Postquam temporis non nihil quieti dederam, itineri me reddens, peragravi regiones nonnullas, quas silentio praetereo, cum pauca ibi insolita, et a vulgaribus rebus abhorrentia, occurrerent. Credebam tunc, finem esse rerum mirabilium, quas globus Nazar producit. At, cum in terram Cabac dictam ingrederer, nova oculis sistuntur monstra ac ea, quae fidem omnem excedere videntur. Inter huius regionis incolas nonnulli sunt acephali, sine capitibus nati. Iidem per os in medio pectore positum loquuntur. Hanc ob causam, et ob istud naturae vitium, a muneribus difficilioribus, et quae cerebrum poscunt, abstineant, cum negotia maioris ponderis acephalis committi nequeant. Officia ista, ad quae admitti solent, aulica plerumque sunt. Sic cambellani, aulae magistri, gynaeceorum praefecti, et apparitores plerique e centuriis eorum, qui absque capite sunt, desumuntur. Ex iisdem etiam creantur pedelli, aeditui, aliique, quorum officia sine cerebro peragi quodammodo possunt.

In Senatum quoque nonnulli, speciali magistratus favore, et propter merita parentum, recipiuntur, id quod absque reipublicae detrimento nonnunquam fieri potest. Docet enim experientia, in paucis senatoribus totam residere senatus auctoritatem, caeterosque numerum tantum implere, ac ad ea signanda aut subscribenda, quae ab aliis concluduntur, adhiberi. Ita hoc tempore in senatu urbis duo erant assessores, sine capite nati, qui tamen senatoriis stipendiis fruebantur. Nam licet sensibus, ob naturalem defectum, essent destituti, adsensum tamen dabant, et suffragia cum aliis ferebant, feliciores in eo collegis, quod nemo, qui causa excideret, acephalis succenseret, sed in caeteros omnem bilem evomeret. Et patuit inde, tutius interdum esse, sine capite nasci. Civitas haec paucis huius globi urbibus magnificentia ac nitore cedit. Aulam habet, universitatem et splendida templa.

In duabus, quas mox intravi, provinciis, Cambara, scilicet et Spelek, incolae omnes sunt tiliae. In eo vero differunt, quod illi ultra quatuor annos vitae tempora non extendant, his vero longe productius aevum contingat, nam vulgo ultra quadringentos annos vitam protrahunt. Hinc multos videas avos, proavos, abavos et atavos; audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo, putes te ante aliquot saecula natum. Quantum illorum sortem miserabar, tantum hos felices praedicabam. At, postquam statum utriusque gentis curatius examinaveram, iudicio me deceptum animadverti.

Provinciae Cambarae talis erat facies. Quivis incola, intra paucos a nativitate menses, ad plenam, qua corporis, qua animi, maturitatem excrevit, adeo, ut primus annus formationi eiusdem sufficeret, reliqui vero viderentur concessi, ut morti se praepararent. Et cum ita res essent comparatae, speciem haec terra exhibuit reipublicae vere Platonicae, in qua omnes prorsus virtutes maturuere. Nam cum intuitu vitae brevitatis, quasi in procinctu semper starent, aspicientes aevum hoc tanquam portam, per quam ad alteram vitam subito transirent, ita futuri potius quam praesentis status imago animis inhaerebat. Unusquisque igitur tanquam verus philosophus existimari potuit, qui rerum terrestrium securus, solum thesaurum duraturum et perennem, qui in virtute, pietate, et famae integritate constat, sectabatur.

Ut brevi praecidam, videbatur haec terra angelorum, aut sanctorum domicilium, ac vera schola, ubi virtus ac pietas optime doceantur. Exinde patet, quam iniqua sint murmura eorum, qui de brevitate vitae conqueruntur, eoque nomine quasi litem Deo movent. Nam vita nostra brevis dici potest, quia maximam eius partem otio ac voluptate perdimus, longaque satis foret, si tempora melius locarentur.

At, in altera regione, ubi aetas ultra quatuor saecula producebatur, cuncta regnare videbam vitia, quae in genere humano notantur. Ante oculos tantum praesentia, tanquam aeterna, et nunquam peritura, versabantur. Hinc fugere pudor, verumque, fidesque et honestum, In quorum subiere locum dolus insidiaeque. Porro ex ista vitae longaevitate alius nascebatur funestus effectus. Nam ii, qui casu bonorum iacturam fecerant, quique membris mutilati erant, aut in morbos inexplicabiles inciderant, aetatis longae moram tremulis vocibus solebant accusare, ac tandem necem sibi consciscere, cum ob vitae longaevitatem nullum malorum finem viderent: vitae enim brevitas miseris et afflictis efficacissimum est solatium. Utraque regio materia admirationis meae fuit, indeque egressus sum plenus meditationum philosophicarum.

Iter persequor per loca abrupta ac deserta, quae ducunt ad terram innocentem, vulgo Spalank. Regio haec ita dicebatur ab incolarum innocentia, ac pacifica indole. Aesculi hi omnes erant, et omnium mortalium felicissimi habebantur: nullis enim affectibus ac passionibus erant obnoxii: ac proinde ab omnibus vitiis immunes, Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebant. Poena metusque aberant: nec verba minantia fixo Aere ligabantur: nec supplex turba timebant Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant: sine militis usu Mollia securae peragebant otia mentes. In terram hanc delatus, vera esse omnia, quae fama acceperam, comperi: ingeniis nempe, non legibus virtutes coli. Invidiam, cupiditatem, iram, odium, superbiam, gloriae studium, discordiam, et cuncta, quae in genere humano notantur vitia, videbam proscripta.

At simul cum vitiis deerant multa, quae mortales maxime ornare, et creaturas rationales a brutis distinguere creduntur. Praeter Theologiam, Physicam et Astronomiam omnes ignotae erant artes et scientiae: Jurisprudentia, Politica, Historia, Ethica, Mathesis, Eloquentia multaeque aliae scientiae, ne nomine quidem illis notae.

Et cum nullum inter eos locum obtinent invidia, ac gloriae studium, nulla proinde erat aemulatio, quae ad magna ac praeclara quaevis stimulare solet. Nulla erant palatia, ac splendida aedificia, nulla senacula aut fora, ac nullae opes, cum nullus esset magistratus, nullae lites, et nulla habendi cupido. Et ut paucis dicam: aberant vitia, et simul aberant elegantiae, artes, nitor, et innumera alia, quae virtutum nomine veniunt, quae societates civiles commendant, ac quae cultos ac politos reddunt homines, adeo, ut in verum potius aesculetum quam in societatem viderer delatus.

Hinc dubius diu eram, quodnam de hac gente iudicium ferrem, ecquid status iste naturalis homini optabilis foret. Tandem vero, cum considerarem, praestare incultam, quam vitiosam vitam agere, ac cum ignorantia artium quarundam abesse latrocinia, furta, caedes et alia, quae corpus cum anima saepe perdunt, felicem hunc statum agnovi.

Dum per hanc regionem incautius ambulo, sinistri pedis crus, lapidi allisum, graviter laeditur ac intumescit. Conspicatus hunc casum villicus, illico accurrit, ac manu decerptam vulneri imponit herbam, qua subito mitigatur dolor, ac tumor residet. Exinde coniicere licuit, in arte medendi excellere hanc gentem. Nec coniectura fefellit. Nam, cum intra limites adeo angustos coarctantur Spalankorum studia, cortice, velut polyhistores nostri, non contenti, penitius omnia rimantur. Cum medico meo ob praestitam hanc operam gratias agerem, ac Deum huius beneficii remuneratorem dicerem, tam solide, erudite, ac pie, licet dictione tenui et agresti, ille respondit, ut virum divinum aut angelum, qui sub forma arboris mihi apparuit, imaginarer. Patuit inde, quam inique succenseamus apathiae sectatoribus, quos, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in corpore ignavae ac quasi enervatae vitae consenescere credimus.

Patuit vero magis, quantum errent ii, qui necessitatem quandam vitiorum mortalibus imponunt, qui iram fortitudinis cotem, aemulationem industriae calcar, diffidentiam prudentiae fomitem statuunt. Nam ex malis ovis non nisi mali corvi nascuntur, et virtutes quam plurimae, quibus superbiunt mortales, et quas carminibus celebramus, dedecora potius sunt quam ornamenta, si oculo philosophico easdem intueamur.

Relicta hac terra, iter facio per provinciam Kiliac, ubi incolae nascuntur cum certis fronti impressis notis, quae numerum annorum, ac vivendi spatium produnt. Felices quoque hos praedicabam, cum neminem improvisa mors, in ipso peccandi actu, opprimat. At, cum dies mortis unicuique esset perspecta, poenitentiam in ultimum tempus prorogabant omnes. Hinc, si quem pium inter eos ac honestum videres, is erat, quem impressae fronti notae receptui canere iubebant. Videbam obstipis passim capitibus ire per urbem nonnullos: omnes hi mortis candidati erant, qui dies ac momenta in digitos mittebant, ac cum horrore appropinquantem ultimam horam intuebantur. Hinc sapienter in eo etiam providisse creatorem videbam, et praestare iudicabam creaturis, ut mortis hora eas lateat.

Emensus hanc regionem, fretum quoddam atri coloris, scapha transmisi, ac delatus sum in terram Askarac. Nova hic oculis sistuntur monstra: nam quemadmodum terra Cabac animantes generat sine capite, ita nonnulli huius regionis incolae, septem capitibus distincti, in lucem prodeunt. Insignes hi polyhistores sunt, quos caeteri olim cives ob tantum naturae beneficium divino propemodum cultu prosequebantur, adeo, ut ex solis eorundem centuriis imperatores, consules, senatores, quaestores desumerentur. At, cum, quot capita illis sunt, tot diversae indoles, strenue quidem et celeriter varia simul munera obierunt, nihilque, dum rempublicam gerebant, intentatum reliquerunt, sed ob istam simul polypragmosynen, et ob varias istas, et in uno individuo pugnantes ideas omnia misere miscebant, tantaque, procedente tempore, exstitit rerum confusio, ut integri saeculi labore opus fuerit, ad componendas istas, quas omniscius hic magistratus excitaverat, turbas.

Cautum hinc lege est, ut aeternum a publicis ac momentosis negotiis arceantur septicipites, et ut respublica deinceps a solis simplicioribus, id est, iis, qui unum tantum caput habent, geratur. Hinc, qui olim tanti ponderis viri ac Diis proximi habebantur, in eodem iam fere statu sunt, quo acephali regionis Cabac. Nam, veluti illi, cum omnino destituti sint capite, nihil agere possunt, ita hi, ob capitum multitudinem, omnia perverse agunt. Igitur heptacephali nostri, ab omni munere publico remoti, in perpetua iam obscuritate consenescunt. Ornamento tamen reipublicae quodammodo inserviunt. Histrionum enim instar passim circumducuntur, ut artes exhibeant, ac ut monstrent, quam munifica in iisdem formandis fuerit natura: at si minus prodiga fuisset, sique uno solo capite donasset, longe benignior dici potuisset.

E tota hac heptacephalorum gente, tres tantum eo tempore in officiis erant, sed ad munera ista non admissi fuerunt, nisi post amputationem sex capitum, quo fit, ut, uno tantum capite remanente, confusae, quibus laborabant, ideae evanescant, et ad sensum communem redigantur. Veluti arborum putatores saepe ramos quosdam abscindunt, quo remanentibus maior concilietur sanitas. Pauci tamen ex heptacephalis istud tentamen, ob dolorem et mortis discrimen, subeunt. Didici hinc, omne nimium nocere, et veram prudentiam in simplicitate cerebri, et composita mente consistere.

Ex hac regione per loca deserta itur ad Principatum Bostanki, cuius incolae, quoad externam corporis formam parum differunt a Potuanis, intus vero istud habent anomalon, quod cor in dextro femore sit positum, adeo, ut vere dici possint corda in femoralibus gestare. Hinc inter omnes huius globi incolas, maxime timidi, er imbelles censentur. Aeger animi ob itineris molestiam, cum stabulum quoddam prope portam urbis intrarem, lentum ac moras nectentem cauponem acriter increpui. Ille vero, in genua procumbens, lacrimis misericordiam implorabat, dextrumque femur tangendum praebuit, quo palpitationem cordis deprehenderem. Hinc ira in risum versa, lacrimas supplicantis detergeo, ac omnem metum abiicere iubeo. Surgens ille, manum meam osculatur, ac ad coenae officium digreditur.

At, non ita multo post gemitibus ac horrendo eiulatu tota personabat culina. Accurrens ego, cum stupore videbam, timidum nostrum cauponem flagellis ac pugnis in uxorem ancillasque saevientem. Viso me, in pedes se illico coniicit, ac aufugit. Hinc ad plorantem familiam conversus quaero, qua noxa, aut crimine, virum adeo mansuetum, ad tantam iram provocassent. Illae vero, oculis in terram defixis, tacitae diu stabant, dolorem indicare non ausae; me vero quaerere pergente, ac precibus minas addente, ita fari exorsa est matrona: Haud satis perspecta, hospes! tibi videtur mortalium indoles. Cives huius Principatus, qui armati hostis adspectum sustinere nequeunt, et qui ad minimum strepitum foris misere trepidare solent, regnant omnes in culinis, et in familiam inermem saeve grassantur: cum armatis bella non gerunt, inermes sint, quas oderint. Hinc vicinarum gentium praedae, ac ludibrio exposita est respublica nostra. At, in gente nobis vicina, cui tributum pendimus, alia est virorum indoles: non, nisi cum armatis hostibus congrediuntur, foris imperant, sed domi serviunt. Mirabar prudentiam matronae, quam meliore sorte dignam iudicabam.

Et postquam mores et ingenia humani generis paulo curatius examinaveram, vera matronam dixisse confessus sum, cum innumeris evincitur exemplis, non solum esse Herculem, quem palla uxoris subegit, sed vulgo hanc fortium virorum esse sortem, ut iugo muliebri colla patienter subdant: contra timidissimos, et qui corda cum Bostanki incolis in femoralibus portant, in culinis esse heroŽs. Gens haec sub clientela vicini populi, cui vectigalis est, perpetuo vivit.

Relicta hac gente, aliam scapham conscendens, ducor ad terram Mikolac dictam, in hac scapha furto mihi surripitur mantica. Postquam frustra diu cum portitore, furtum pertinaciter negante, rixatus fueram, magistratum loci adibam, indicans, ex quasi_maleficio saltem ad simplicem rei restitutionem teneri portitorem, si actio depositi, aut furti mihi negetur. Ille vero non solum negare praefracte pergit, sed insuper calumniae actionem mihi intendit. In re adeo dubia testes poscit senatus: at, cum nullos adducere possem, iusiurandum adversario, quo se purgaret, defero. Subridens ad vocem iurisiurandi Praetor: Nulla, ait, hospes! hic religione adstringimur, soli nobis dii sunt leges patriae. Igitur probationes eiusmodi fieri debent modis legitimis, uti expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, et testium intercessione. Qui hisce destituuntur, non solum frustra agunt, sed et de calumnia damnantur. Testibus rem planam redde, et depositum tibi restituetur.

Ita ob defectum testium causa cadens, non tam meam quam reipublicae huius sortem miseratione dignam iudicabam. Nam patuit inde, quam debiles et infirmae sint societates, si solis legibus humanis nitantur, et quam exiguae durationis sint aedificia ista politica, nisi religionis caemento firmentur. Triduum hic manebam, et interea temporis in perpetuo metu versabar. Nam, quamvis saluberrimae sint leges civitatis, et crimina gravissime puniantur, nulla tamen in gente athea, et omni religionis vinculo soluta, est aut exspectari potest securitas, cum nulla non scelera, modo lateant, perpetrare non vereantur.

Relicta terra athea, et asperi montis iugo superato, deferor ad urbem Bracmat, in planitie, ad montis radices sitam. Incolae huius urbis iuniperi sunt. Primus, quem obvium habui, tota in me corporis mole ruens, humi supinum prostravit, cumque causam huius adventitiae quaererem, veniam conceptissimis verbis rogat. Mox alter palum, quem dextra tenebat, lateri praetereuntis impingens, elumbem me paene fecit. Imprudentiam quoque hic causatur, ingenti verborum syrmate culpam deprecans. Caecam igitur aut luscam hanc gentem suspicatus, occursum praetereuntium solicite vitabam.

At vitium istud oritur ex acuto nimis nonnullorum visu, quo fit, ut remotiora, quae alios latent, discernant, propiora vero, ac quae ante pedes posita sunt, prae nimia oculorum acie non videant. Hi vulgo dicuntur Makkatti, et studiis transcendentalibus, et astronomiae plerumque operantur. Nam in rebus terrestribus, ob lumina nimis arguta, nullius fere usus sunt, quoniam minutiarum perspicacissimi observatores, in rebus solidis caecutiant. In metallifodinis tamen examinandis opera eorundem utitur respublica, nam qui terrae superficiem non vident, ea, quae sub cortice eiusdem latent, perspiciunt. Didici hinc dari nonnullos, qui ob lumen nimis lynceum caecutientes plus viderent, si minus acute viderent.

Superato abrupto ac difficillimi ascensus monte, terram ingredior MŁtak, cuius metropolis speciem praebet saliceti, cum incolas habeat salices. In forum delatus, robustum quendam iuvenem conspicor, sella Patrocliana sedentem, ac misericordiam senatus implorantem. Sciscitanti mihi, quid rei esset, respondetur: maleficum esse, cui hodie decima quinta dabitur dosis. Perculsus hoc responso, digredior, solutionem aenigmatis ab hospite meo paulo post petens. Ille vero ita fari exorsus est: Flagella, stigmata, cruces et id genus alias poenas, quibus vicinae gentes scelera coŽrcent, penitus nos ignoramus, quippe vitia non tam punire, quam vitiosos emendare conamur. Noxius iste, quem in publica sella nuper sedentem vidisti, auctor est insulsus, qui ob pruritum scribendi, quem neque legibus, neque admonitionibus coŽrcere potuit senatus, iam publicae poenae, sive medicinae subiicitur, et pergent censores urbis, qui omnes medicinae Doctores sunt, crebris purgationibus eundem macerare, donec fomite libidinis restincto scribere cesset.

Vix finito sermone ad publicum pharmacopolium ducor, ubi cum ingenti animi stupore ordine dispositas videbam pyxides, his titulis signatas:

PULVIS AVARITIAE.
PILULAE LIBIDINIS.
TINCTURA SAEVITIAE.
LENITIVUM, sive INFUSIO TEMPERANS CONTRA AMBITIONEM.
CORTEX CONTRA VOLUPTATEM. etc.

Exprimere non possum, quantas hae praestigae cerebri vertigines mihi pepererint. Sed in ecstasin plane coniectus fui, cum viderem manuscriptorum quorundam fasciculos his titulis: SERMO MAG. PISAGI, CUIUS MATUTINA LECTIO SEX SEDES SIVE RESOLUTIONES ALVI PRAESTAT. MEDITATIONES DOCT. IUKESI, QUAE INSOMNIIS MEDENTUR! etc.

Valde igitur paradoxam hanc gentem videbam, et, ut virtutem horum medicaminum curatius examinarem, librum primum aperui. Insulse adeo erat scriptus, ut ad primae sectionis lectionem oscitarem, et, cum legere pergerem, murmura intestinorum, et mox tormenta sentirem. Hinc, cum optime mihi valenti purgatione alvi non esset opus, abiecto libro, in pedes me coniicio. Videbam hinc, nihil in mundo plane esse inutile, et libros maxime insipidos, non omni usu esse destitutos. Didici porro, gentem hanc, licet mire paradoxam, non tamen plane stultam esse. Testatus est hospes meus, diris se insomniis diu vexatum, e sola Doct. Iukesi lectione convaluisse, tantamque huius libri esse virtutem, ut ipsam vigilantiam stertentem reddat.

His et aliis auditis, miris cogitationum aestibus agitabar. At ne circuli pristinae meae philosophiae penitus turbarentur, terram ocius relinquo, et sane, quod commodum mihi accidit, diutius his cogitationibus immorari non permiserunt nova aliarum gentium prodigia et occurrentia passim phaenomena. Defunctus vero itinere circa hunc globum, cum philosophiam MŁtacianam curiosius rimarer, artem medendi, quam profitetur haec gens, non plane reiiciendam iudicavi. Saepe enim expertus sum, in Europa nostra dari libros, qui vomitionem, alvi solutionem aut somnum legentibus pariunt.

At, quod ad morbos animi attinet, principiis MŁtacianis subscribere non sustineo, quamvis fatear, dari infirmitates corporis nonnullas, quas cum morbis animi confundimus, uti prudenter monuit poeta quidam nostri orbis subsequenti epigrammate : Sexte, diu mecum morbo vexaris eodem, Humores acres nos cruciare solent Cum mihi sit morbus circa praecordia versans, Exosus, querulus difficilisque vocor At, te aegrotantem plorant, miserantur amici, In pedibus morbi vis quia tota sedet. Comiter excusant te, cum saltare recusas, Immunem clamant, namque podagra tenet. Inter convivas at me cantare negantem, Fastosum, querulum difficilemque vocant, Cum minus ardua res tibi sit saltatio, Sexte, Quam sit cardiaco psallere saepe mihi.

Relicta hac terra, et stagno quodam fulvi coloris traiecto, ad terram Mikrok adpellor. At, civitatem cognominem introiturus, portam clausam offendi. Hinc subsistere aliquamdiu cogor, donec a somnolento vigile, ferro et compagibus arctis obstructa, reseratur. Alta per totam urbem regnabat quies, nisi quod stertentium stridor auribus ambulantis obstreperet, adeo, ut in somni verum domicilium, et quale fingunt PoŽtae, delatus viderer. Hinc tacitus mecum: o utinam hic nasci contigisset consulibus, senatoribus quibusdam, aliisque honestis in patria mea civibus, qui, cum pacis amantissimi sint, in beata hac urbe, commode ac quiete vitam transigerent! E signis tamen ac titulis aedium, artes ac opificia coli, et iura exerceri patuit. Ducibus hisce titulis deversorium detexi, cuius tamen nullus patebat aditus, cum fores essent clausae et oppessulatae: nam, quamvis sol medium coeli orbem traiecisset, nox erat incolis. Tandem postquam crebris assultibus fores infestaveram intromittor.

Tempora hic in viginti tres distinguuntur horas, quarum novendecim somno dantur, reliquae quatuor vigilio. Hinc mirum rerum tam publicarum, quam privatarum neglectum suspicatus, cibi quicquid ad manum erat, ocius afferri iubeo, cum vererer, ne coquum in ipso prandii apparatu nox opprimeret. At, cum cuncta hic compendio fiant, et omne, quod superfluum est, reiiciatur, diecula Mikrokianorum satis longa est et rebus peragendis sufficiens.

Post prandium, quod exspectatione citius mihi afferebatur, ab hospite per urbem ducor. Templum intravimus, ubi habitus fuit sermo, brevis quidem, si temporis, satis vero longus, si ponderis ratio habeatur. Statim ad rem accessit orator, nullae erant ambages, tautologiae nullae, nihil superfluum, adeo ut, si cum longissimis Mag. Petri sermonibus, qui nauseam mihi saepe moverunt, subterraneam hanc orationem comparem, altero tanto copiosior sit visa. Eadem brevitate res forenses expediuntur. Paucis multa referunt advocati, et testes mox examinandos proferunt. Memini me tabulam initi nuper cum vicina gente foederis videre, quod conceptum erat his verbis: Amicitia perpetua erit inter populum Mikrokianum et Splendikanos. Limites utriusque imperii erunt fluvius Klimac cum iugo montis Zabor. Subscripsimus etc etc. Ita tribus lineis absolvitur hic, quod integra volumina apud nos exposcit.

Patuit hinc, minori cum strepitu et temporis dispendio ad metam perveniri posse, si superflua tollantur, uti dimidio breviora viatori forent itinera, si recta semper incedere liceret. Incolae huius urbis omnes cupressi sunt, frontibus tuberosis ab aliis arboribus distinctae. At ista frontium tubera statis auctibus ac diminutionibus crescunt decrescuntque, et, cum intumescere incipiunt frontes, gravedo sensim obrepens, utpote humoribus ab ulcere frontis in oculos descendentibus, noctem appropinquantem indi>>

Unius fere diei itinere ab hac terra dirimitur Makrok, sive vigilantium regio: quippe incolis, nunquam dormientibus, perpetuum est pervigilium. Urbem ingressus, festinanti cuidam iuveni obvium me sisto, humillime obsecrans, ut commodum mihi aliquod hospitium monstrare dignaretur: ille vero occupatum se dicens, eodem impetu iter persecutus est. Tanta omnium erat festinatio, ut per urbis vicos ac regiones non ambulare, sed currere aut volare viderentur, ac si metus esset, ne nimis sero venirent. Hinc ardere urbem aut alio improviso malo exterritos cives suspicatus, diu solus errabam, donec ad hospitium, quod suspensa ante fores tabula indicabat, delatus sum.

Videbam hic alios discedentes, ascendentes alios, alios prae nimia festinatione cespitantes, adeo, ut horae fere quadrantem in atrio aedium starem, antequam intromitterer. Innumeris mox et inutilibus quaestiunculis excipior. Quaerebat hic, cuias essem, quo tenderem, quam diu in hac civitate commorarer: ille, utrum pransurus seorsum, an in communi, aut in qua stabuli cella, an in rubra, viridi, alba, an atra, an in superiori, an in inferiori domus contignatione, et eiusmodi generis alia. Hospes, qui simul curiae cuiusdam inferioris erat scriba, ad officium prandii digressus, paulo post revertitur, ingentique verborum syrmate processum mihi litis, quae decem iam annos duraverat, quaeque iam coram foro decimo quarto agebatur, exponit. Spero, ait, intra biennii spatium terminandam fore, cum duo tantum supersint fora, ultra quae nulla datur appellatio. Attonitum me hac narratione reliquit, et patuit inde, in nihilo agendo hanc gentem esse occupatissimam.

Dum aberat hospes, aedes passim circumreptans, in bibliothecam quandam incidi. Ampla satis ac instructa erat, si numerum, tenuis vero ac inops, si pondus librorum spectes. Inter libros, qui nitidissime compacti erant, notabam sequentes:

1. Descriptio Templi Cathedralis. 24 volumina.
2. Obsidio arcis Pehunc . . . 36 volumina.
3. De usu herbae Slac . . . 13 volumina.
4. Oratio funebris in obitum Senatoris Iaksi. 18 volumina.

Reversus hospes statum mihi urbis delineavit, unde conieci, plura a dormientibus Mikrokianis, quam a perpetuo vigilantibus Makrokianis peragi negotia, cum nucleos illi arripiunt, hi vero in cortice et putamine ludunt. Sunt quoque cupressi huius regionis incolae, et externa corporis specie, si frontium tubera excipias, parum a Mikrokianis differunt. Sanguinem tamen aut succum non habent, qualem aliae huius globi animatae arbores. At loco sanguinis per venas fluit crassior quidam liquor, qui virtute mercuriali praeditus est. Et sunt, qui verum ac genuinum mercurium autumant, cum in thermometris eundem effectum producat.

Bidui itinere ab hac terra distat respublica Siklok, quae in duas foederatas societates, sed sub diversis ac oppositis legibus viventes, subdividitur. Prima dicitur Miho, condita a Mihac, insigni olim legislatore, et inter subterraneos altero Lycurgo. Legibus hic in primis sumptuariis rempublicam firmaturus, omnem luxum severe cohibuit. Hinc societas ista, ob continentiam, ac parsimoniam, nova dici meretur Sparta. At mirabar, in republica optime constituta, et legum praestantia superbiente, tot dari mendicos: nam, quocunque se vertebat oculus, arbor erat stipem petens, adeo, ut nullum iter viatori sit molestius. Curatius statum reipublicae perpendens, didici, ex ipsa incolarum continentia miserias hasce fluere. Omni enim luxu proscripto, et opulentioribus genium defraudantibus, desidem, inertem ac mendicam vitam agit plebs, cum nihil habeat, unde quaestum faciat. Didici hinc, tenacitatem ac parsimoniam eundem in rebus politicis effectum, quem obstructio sanguinis in corpore humano parit, producere.

In altera societate, cui nomen Liho, laute ac genialiter vivitur, ac nullis sumptibus parcitur. Hinc artibus opificiisque passim florentibus, ad labores, quibus non solum paupertatem expugnare, sed et ditescere queant, cives acuunt. Et, si quis paupertate prematur, propriae desidiae indigentiam imputet, cum quaestus faciendi nulla desit occasio. Ita opulentiorum profusio toti civitati animam dat, non secus, ac circulatio sanguinis membra corporis roborat, ac vegeta reddit.

Huic regioni contermina est Lama, Medicorum celeberrimum domicilium. Tanto ibi studio ars medendi excolitur, ut genuinus Medicinae Doctor nemo censeatur, nisi illustrem Lamae scholam frequentaverit. Hinc tanta Doctorum multitudine oppleta est urbs, ut facilius sit Doctores, quam homines invenire. Integras quoque plateas occupant pharmacopoeorum tabernae, et instrumentorum anatomicorum officinae. Dum semel otiosus per urbem ambulo, obviam habui arbusculam, catalogos defunctorum huius anni venales offerentem. Videbam non sine stupore, natas superiore anno centum quinquaginta arbores, at sexcentas esse mortuas.

Capere sane non poteram, in ipsa Apollinis arce, tantam quotannis fieri posse civium stragem. Bibliopolam proinde rogo, ecqua insolita tabes aut pestis urbem superiori anno depopulata fuisset? Respondet ille, duobus abhinc annis plures fuisse defunctos, solitam hanc esse proportionem inter natos ac defunctos, horumque numerum triplo plerumque esse maiorem, cum incolae huius urbis perpetuis vexentur morbis, qui mortem accelerant, adeo ut, ni quotannis supplementa mitterent provinciae, brevi vacuam fore urbem. Hinc iter maturavi, inconsultum ducens, diutius hic haerere, maxime cum nomen Medici, et adspectus instrumentorum anatomicorum post ea, quae in terra philosophica acciderant, nondum animo excidissent. Igitur relicta hac terra, in itinere non substiti, antequam ad vicum, quater mille passus inde distantem, venirem, ubi incolae absque medicis, et simul absque morbis vivunt.

Post bidui iter in terram liberam delatus sum. Singuli huius terrae incolae sui iuris sunt, et constant e familiis segregibus, nullis neque legibus neque imperiis subiectis, speciem tamen societatis servant, et in re communi consulunt seniores, qui ad pacem ac concordiam perpetuo hortantur et de primario isto naturae praecepto, scilicet quod tibi non vis fieri, alteri ne facias, admonent. Cunctis urbium ac vicorum portis caelata stabat Libertatis effigies, vincula catenasque calcans, cum hoc epigrammate:

AUREA LIBERTAS.

In prima, quam intrabam, civitate omnia satis tranquilla videbam, at certis fasciis distincti incedebant cives, quae notae ac symbolae erant factionum, in quas tunc descripta erat civitas. Aditus potentiorum domuum armatis obsepti erant custodibus, et omnes quasi in procinctu stabant, cum, finitis induciis, bellum postridie recrudesceret. Hinc trepidus aufugiebam, nec liberum me credebam, antequam extra conspectum liberae terrae me proripueram.

Proxima huic terrae est Iochtana, ad cuius descriptionem exhorrui, cum omnia turbata magis, intuta, et confusa crederem, quam in terra libera. Erat enim haec regio omnium religionum sentina ac colluvies, et cuncta, quae per totum hunc planetam sparsa erant dogmata, hic, tanquam in centro reperta publice docebantur. Igitur ad animum revocans, quot fluctus in plerisque Europae societatibus ciere soleat religionum diversitas, vix ausus sum ingredi metropolin Iochtansii, ubi, quot regiones, vici ac plateae, tot templa, diversae, ac oppositae sectae numerabantur. At evanuit mox timor, cum summam ubique regnare viderem concordiam, nullis ruptam querelis. Una in rebus politicis erat facies, una omnibus mens, una quies, unus labor erat.

Nam, cum poena capitali sancitum esset, ne alter alterius sacra turbarer, aut alter alteri, ob dogmatum diversitatem succenseret, dissensio erat absque hostilitate, disputatio absque altercatione, et nullum enasci potuit odium, quia nulla erat persecutio. Tantum perpetua, sed honesta inter dissentientes erat aemulatio, cum quaevis secta, vitae et morum sanctitate, religionis suae praestantiam evincere conaretur. Igitur cura magistratus effectum est, ut dogmatum diversitas non maiores hic moveret turbas, quam diversae in foris movere solent mercatorum tabernae, aut opificum officinae, quando sola mercium aut opificiorum bonitate, emptores alliciunt, nulla adhibita fraude, nulla violentia aut obtrectatione, quo fit, ut cuncta, quae enasci queant, discordiarum semina suffocentur, ac sola foveatur honesta, et reipublicae salutaris aemulatio. Hinc patuit, non e religionum varietate, sed e sola persecutione turbas, quae alibi regnare solent, oriri.

Mores huius gentis, indolem regiminis et causas tranquilli status, fusius mihi exposuit Literatus quidam Iochtanensis, avideque ego perorantis verba excipiens, alta mente reposui. Diu quidem obiectionibus meis dicenti obstrepebam, tandem vero victas dare manus cogebar, cum insigni adeo experimento theses suas evinceret. Igitur non sustinens fidem sensibus abnuere, ac id, quod res facti erat, praefracte negare, libertatem credendi, verum huius tranquillitatis, ac concordiae fontem agnoscebam: at, alio pugnae genere adversarium adortus, officium aiebam esse legislatorum, in rebuspublicis condendis, futuram potius quam praesentem mortalium felicitatem, et non tam id, quod mortalibus in hac vita conducit, quam quod Creatori placeat, respicere.

Tunc ille hunc in modum fari exorsus est: Falleris, hospes! dum Deum, veracitatis fontem, fucato cultu ac hypocrisi delectari credis. In gentibus aliis, ubi ad certam credendi normam publica omnes auctoritate adstringuntur, fenestras aperiri videmus ignorantiae aut simulationi, cum nemo nec velit, nec audeat, veros animi sensus depromere, sed plerique aliud lingua profitentur, aliud in pectore servant. Hinc frigida adeo Theologorum studia, ac veritatis detegendae neglectus: hinc etiam profanae eruditionis cultus, cum ipsimet sacerdotes, ne infami haereticorum titulo notentur, a meditationibus sacris abstineant, ac ad alia studia, quae minori cum discrimine excolere possunt, ac quae tot compedes libertati non iniiciunt, deflectant. Damnari vulgo solent omnes, qui a regnanti quadam opinione discedunt. Hypocritas vero ac simulatores improbat Deus, cui erroneus candor antiquior est verae, sed simulatae fidei professione. His auditis, subticui, cum gente adeo arguta disputandi aleam inire non sustinens.

Duorum fere mensium spatium itineri huic insumpseram, cum tandem Tumbac, regionem Principatui Potuano confinem, intrarem, quam tanquam patriam intuebar, cum molesto itinere iam prope defunctum me viderem. Incolae huius regionis maximam partem oleastri sunt, gens devota admodum ac aspera. In primo, quod intrabam, stabulo binas fere horas ieiunus stare cogebar, ientaculum, quod frustra saepe flagitaveram, exspectans. Causa cunctationis erat intempestiva hospitis religio, cum manum operi admovere nollet, antequam preces matutinas absolvisset. Defunctus solito pietatis officio, Tandem intrans, magno porrexit murmure panem, Pallidus, et caulem misero mihi ponit olentem Laternam . . . At, ientaculum istud impendio mihi stetit, et testor, in devotum magis, magisque simul immitem cauponem me nunquam incidisse. Hinc ita mecum: satius esse parcius precari, et paulo largius opera pietatis exercere. Dolorem tamen dissimulabam, satis gnarus, periculum esse, coelestibus animis crabrones irritare.

Quot cives in hac urbe, tot rigidi Catones, ac morum erant censores. Cuncti per plateas ambulant obstipis capitibus, ac demissis ramis, contra vanitatem mundi perpetuo declamantes, ac quamvis innoxiam voluptatem damnantes: omnia enim severe reprehendunt usque ad gestus et risus, perpetuisque censuris ac atra verborum fuligine, sanctitatis nomen ementiuntur omnes. Et cum fessus ego et exhaustus tot laboribus, innoxiis ludis animum fovere ac erigere vellem, male eo nomine passim audiebam, adeo, ut quaevis domus rigidum mihi tribunal, coram quo peccatorum confessio fieret, videretur. Nonnulli, cum monitis ac castigationibus parum me moveri viderent, tanquam pestem, aut aliam aeque contagiosam luem, me fugiebant.

In morositarem huius gentis fusius commentari supersedeo: afferam unum tantum exemplum, quod Tumbacorum characterem graphice exprimit, et unde de caeteris facile fiat coniectura. Oleaster quidam, olim, dum uterque Potu fuimus, mihi familiaris, me forte cauponam quandam praetereuntem conspicatus, intrare iubet. Et cum audivisset, genio me nonnihil indulgere, tanta acerbitate in mores et vitam meam invectus est, ut comae mihi stare, membraque tremere coeperint. At, dum ista fulmina vibrat Cato noster, unum atque alterum poculum identidem hausimus, donec ebrii ambo in terram supini cadimus, et ab accurrentibus domum semimortui trahimur. Exhalata crapula, cum experrectus ad me ipsum redirem, indolem huius religionis serio examinabam, ac patuit tunc, zelum gentis, e vitiosis potius humoribus, ac bile, quam a vero pietatis motu fluere. Nemini tamen hic mentem meam indicavi, sed tacitus paulo post abii.

Post duorum mensium intercapedinem, domum tandem redii, valde fatigatus, nam succisi e continua ambulatione poplites vix membra sustinebant. Ingressus urbem Potu decimo die mensis Esculi, ephemerides meas Principi statim humillime obtuli, quas sua Serenitas mox typis evulgari iussit. (Notandum est, typographiae artem, cuius inventores se iactant Europaei ac Seres, longe antiquiorem hic esse.)

Itinerarium Potuanis ad palatum adeo fuit, ut crebra eiusdem lectione satiari nequirent. Currebant per cunctas urbis regiones ac vicos cum hisce ephemeridibus arbusculae, vociferantes:

ITINERARIUM CURSORIS AULICI SCABBAE CIRCA TOTUM ORBEM.

Hoc ego successu tumidus, ad maiora adspirare coepi, munus quoddam magni ponderis mihi pollicitus. At, cum spe mea deceptum me viderem, novam Principi insinuavi petitionem, in qua labores meos extollens, debitum meritis meis hostimentum flagitavi. Princeps, ut erat pius ac benignus, precibus meis movetur curamque se mei habiturum gratiose promittit: stetit equidem promissis, at totus favor in annui mei stipendii augmentum terminabatur.

Aliam ego laborum compensationem speraveram, quocirca isto favore acquiescere nequibam. At, cum crebrioribus petitionibus Principem fatigare non sustinuerim, magno cancellario dolorem, qui circa praecordia versabatur, exposui. Solita querelas meas humanitate excepit prudentissimus vir, operam suam pollicitus, sed monuit simul, ut desisterem a petitione adeo absurda, iussit me buccae meae mensuram nosse ac tenuitatem iudicii metiri: Naturam, ait, nactus es novercam, et desunt tibi animi dotes, quibus ad momentosa reipublicae negotia panditur iter. Sequi non debes, quae assequi nequeas, ne aliorum naturam imitaturus omittas tuam. Porro, si ea, quae stulte petis, obtineres, Principem, ait, eo nomine male auditurum, ac leges infringendas: acquiscere igitur sorte tua, ac spem, cui natura refragatur, abiicere debes.

Fatetur quidem merita mea, et extollit labores, quos novissima peregrinatione subierim: at non eiusmodi, ait, esse merita, quae ad munera reipublicae viam sternunt; nam si ob quemvis laborem, ob quodvis meritum, ad summos honores deberetur promotio, quivis opifex, pictor, aut sculptor ob dexteritatem in statua fingenda, aut tabula pingenda, senatoriam dignitatem, tanquam laboris praemium, sibi deberi contenderet. Merita quidem remunerari debere, at danda esse praemia merentibus convenientia, ne respublica quid detrimenti capiat, aut ludibrio exponatur.

His admonitionibus motus, rursus aliquamdiu silui. At, cum in vili adeo occupatione canescere, nimis durum atque acerbum mihi esset, desperatum istud, quod intermiseram, resumo consilium, reformationem aliquam in rebus politicis meditatus, quo novo aliquo commento, et reipublicae inservirem, ac proprio meo commodo simul prospicerem.

Paulo ante novissimum iter, statum huius Principatus studiose examinaveram, visurus, ecquid vitia, quibus maxime laborabat, detegerem, ac simul, quaenam remedia essent adhibenda. E statu Provinciae Coklekuanae didiceram, nutare rempublicam, ob mulierum ad munera publica admissionem, cum eaedem natura ambitiosae, auctoritatem et potentiam in infinitum extendere laborent, nec quiescant, antequam plenum ac absolutum imperium sibi acquisiverint. Hinc ferre decrevi rogationem, de excludendis, ab administratione, munerum publicorum, mulieribus, sperans, me non paucos suffragatores reperturum, cum rem liquidam facere, et mala, quae exinde queant nasci, ac in quantum discrimen adduci possit sexus virilis, ni impotentiae muliebri mature nervi incidantur, ante oculos omnium ponere facile mihi foret. Et, si consuetudinis huius plena abolitio nimis ardua plerisque videretur, refraenandam saltem, et coarctiorem reddendam esse potentiam muliebrem contenderem.

Legis huius suasionis triplex erat scopus:

1) Viderer mederi velle vitio, cui respublica erat obnoxia.
2) Nobili ac prudenti commento iudicii ac ingenii specimen exhibendo, sortem meam paulo meliorem redderem.
3) Ulciscerer iniuriam, a mulieribus mihi illatam, et maculam, ab iisdem mihi saepius aspersam, diluerem.

Nam fateor lubens, proprium commodum, aut vindictae desiderium huius consilii praecipuum fuisse fomitem. Mentem tamen callide dissimulabam, ne sub praetextu publici commodi, proprio tantum velificari, ac aliorum vestigia premere viderer novatorum, quorum consilia utilitatem plerumque publicam prae se ferunt, quamvis curiosius rimantibus appareat, proprium commodum, primum ac praecipuum esse argumentum, quo impelluntur.

Consilium istud, ea, qua poteram, arte formatum, efficacissimisque rationibus munitum, humillime Principi obtuli. Ille, cum singulari me semper prosecutus esset favore, obstupuit ad audax adeo et stolidum inceptum, quod perniciem mihi allaturum ominabatur. Quocirca precibus a molimine isto me deterrere conatur, . . . precibusque minas regaliter addit. Mihi vero, freto non minus commenti utilitate, quam favore totius sexus virilis, quem causam communem non deserturum sperabam, mens immota manebat, adeo, ut nullis admonitionibus everberari pertinacia potuerit. Hinc, secundum legem gentis, ad forum cum laqueo abstrahor, exspectaturus ibi senatus iudicium. Coacto senatu, et latis suffragiis, sententia ad Principem mittitur confirmanda, ab eoque remissa, voce praeconis enunciatur, his verbis:

Habito maturo examine, iudicamus: Legem Domini Scabbae, cursoris aulici primarii, de excludendo a muneribus publicis sexu sequiore latam, perferri non posse, nisi summo cum totius reipublicae detrimento, cum dimidia pars gentis, quae e sexu muliebri constat, hanc innovationem aegerrime sit latura, ac reipublicae proinde molesta ac infensa reddatur. Porro existimamus, iniquum esse, praeclarae indolis arbores ab honoribus, quibus se dignas praebent, omnino removere, maxime, cum constet, a natura, nil temere agente, tot egregiis dotibus incassum easdem non esse ornatas. Credimus, salutem reipublicae poscere, ut ingeniorum potius, quam nominum respectus in promotionibus habeatur. Et, cum saepe inopia hominum strenuorum laboret regio, stultum esse, uno edicto, vel senatusconsulto totam dimidiam partem ob solam nascendi sortem inhabilem, et officiis indignam pronuntiare. Hinc, re serius pensitata, praedictum Scabbam ob stultum adeo, ac temerarium consilium, more maiorum plectendum iudicamus.

Graviter hunc casum tulit Princeps, at cum nunquam rescindere soleret senatusconsultum, sententiam propria manu subscriptam, et solito sigillo firmatam, publicari iussit, addito tamen hoc temperamento, ut, quoniam alienigena essem, ex novo scilicet et incognito oriundus orbe, ubi praecox ingenium inter virtutes ponitur, possem eo nomine a supplicio capitali liberari. At, ne poenae remissione leges infirmarentur, in carcere custodirer usque ad initium mensis Betulae, et tunc, cum aliis legum violatoribus, ad firmamentum ablegarer.

Sententia publicata, in carcerem compingor. Suasores mihi tunc erant nonnulli amicorum, ut contra sententiam hanc protestarer, cum inter iudices meos tot matronae aut virgines fuissent, quae in propria causa iudicassent. Aliis vero tutius videbatur, culpam agnoscere, factumque stoliditate nativa, ac gentilitia excusare. At, consilium hoc constanter reieci, idque respectu hominum superterraneorum, quorum existimationi tali confessione non levis macula inureretur.

Audivi mox, decrevisse Principem, ab omni me poena liberare, modo simpliciter gratiam illius implorassem, delictique veniam petiissem, quamvis Rahagna, sive aerarii praefecta, manibus pedibusque libertati meae obniteretur. At, ut verum fatear, sententiam non aegre ferebam. Nam munus istud, quod exercebam, morte mihi acerbius erat, ac pigebat, me diutius conversari cum arboribus hisce, nimia sapientia turgidis. Sperabam quoque meliorem sortem in firmamento, ubi omnes sine discrimine advenas benigne recipi audiveram.

Neo-LatinThe Latin Library The Classics Page