Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER TERTIVS

I

Odi profanum volgus et arceo.
Favete linguis: carmina non prius
     audita Musarum sacerdos
     virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,               5
reges in ipsos imperium est Iovis,
     clari Giganteo triumpho,
     cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior               10
     descendat in campum petitor,
     moribus hic meliorque fama

contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
     sortitur insignis et imos,
     omne capax movet urna nomen.               15

Destrictus ensis cui super impia
cervice pendet, non Siculae dapes
     dulcem elaboratum saporem,
     non avium citharaequecantus               20

Somnum reducent: somnus agrestium
lenis virorum non humilis domos
     fastidit umbrosamque ripam,
     non Zephyris agitata tempe.

Desiderantem quod satis est neque               25
tumultuosum sollicitat mare,
     nec saevus Arcturi cadentis
     impetus aut orientis Haedi,

non verberatae grandine vineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas               30
     culpante, nunc torrentia agros
     sidera, nunc hiemes iniquas.

Contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
     caementa demittit redemptor
     cum famulis dominusque terrae               35

fastidiosus: sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
     decedit aerata triremi et
     post equitem sedet atra Cura.               40

Quod si dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
     delenit usus nec Falerna
     uitis Achaemeniumque costum,

cur invidendis postibus et novo               45
sublime ritu moliar atrium?
     Cur valle permutem Sabina
     divitias operosiores?

II

Angustam amice pauperiem pati
robustus acri militia puer
     condiscat et Parthos ferocis
     vexet eques metuendus hasta

vitamque sub divo et trepidis agat               5
in rebus. Illum ex moenibus hosticis
     matrona bellantis tyranni
     prospiciens et adulta virgo

suspiret, eheu, ne rudis agminum
sponsus lacessat regius asperum               10
     tactu leonem, quem cruenta
     per medias rapit ira caedes.

Dulce et decorum est pro patria mori:
mors et fugacem persequitur virum
     nec parcit inbellis iuventae
     poplitibus timidove tergo.               15

Virtus, repulsae nescia sordidae,
intaminatis fulget honoribus
     nec sumit aut ponit securis
     arbitrio popularis aurae.               20

Virtus, recludens inmeritis mori
caelum, negata temptat iter via
     coetusque volgaris et udam
     spernit humum fugiente pinna.

Est et fideli tuta silentio               25
merces: vetabo, qui Cereris sacrum
     volgarit arcanae, sub isdem
     sit trabibus fragilemque mecum

solvat phaselon; saepe Diespiter
neglectus incesto addidit integrum,               30
     raro antecedentem scelestum
     deservit pede Poena claudo.

III

Iustum et tenacem propositi virum
non civium ardor prava iubentium,
     non voltus instantis tyranni
     mente quatit solida neque Auster,

dux inquieti turbidus Hadriae,               5
nec fulminantis magna manus Iovis:
     si fractus inlabatur orbis,
     inpavidum ferient ruinae.

Hac arte Pollux et vagus Hercules
enisus arces attigit igneas,               10
     quos inter Augustus recumbens
     purpureo bibet ore nectar;

hac te merentem, Bacche pater, tuae
vexere tigres indocili iugum
     collo trahentes; hac Quirinus
     Martis equis Acheronta fugit,               15

gratum elocuta consiliantibus
Ionone divis: 'Ilion, Ilion
     fatalis incestusque iudex
     et mulier peregrina vertit               20

in pulverem, ex quo destituit deos
mercede pacta Laomedon, mihi
     castaeque damnatum Mineruae
     cum populo et duce fraudulento.

Iam nec Lacaenae splendet adulterae               25
famosus hospes nec Priami domus
     periura pugnaces Achivos
     Hectoreis opibus refringit

nostrisque ductum seditionibus
bellum resedit. Protinus et gravis               30
     irae et invisum nepotem,
     Troica quem peperit sacerdos,

Marti redonabo; illum ego lucidas
inire sedes, discere nectaris
     sucos et adscribi quietis
     ordinibus patiar deorum.               35

Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exules
     in parte regnato beati;
     dum Priami Paridisque busto               40

insultet armentum et catulos ferae
celae inultae, stet Capitolium
     fulgens triumphatisque possit
     Roma ferox dare iura Medis.

Horrenda late nomen in ultimas               45
extendat oras, qua medius liquor
     secernit Europen ab Afro,
     qua tumidus rigat arva Nilus;

aurum inrepertum et sic melius situm,
cum terra celat, spernere fortior               50
     quam cogere humanos in usus
     omne sacrum rapiente dextra,

quicumque mundo terminus obstitit,
hunc tanget armis, visere gestiens,
     qua parte debacchentur ignes,
     qua nebulae pluviique rores.               55

Sed bellicosis fata Quiritibus
hac lege dico, ne nimium pii
     rebusque fidentes avitae
     tecta velint reparare Troiae.               60

Troiae renascens alite lugubri
fortuna tristi clade iterabitur,
     ducente victrices catervas
     coniuge me Iovis et sorore.

Ter si resurgat murus aeneus               65
auctore Phoebo, ter pereat meis
     excisus Argivis, ter uxor
     capta virum puerosque ploret.'

Non hoc iocosae conveniet lyrae;
quo, Musa, tendis? Desine pervicax               70
     referre sermones deorum et
     magna modis tenuare parvis.

IV

Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
     seu voce nunc mavis acuta
     seu fidibus citharave Phoebi.

Auditis? An me ludit amabilis               5
insania? Audire et videor pios
     errare per lucos, amoenae
     quos et aquae subeunt et aurae.

Me fabulosae Volture in Apulo
nutricis extra limina Pulliae               10
     ludo fatigatumque somno
     fronde nova puerum palumbes

texere, mirum quod foret omnibus
quicumque celsae nidum Aceruntiae
     saltusque Bantinos et aruum
     pingue tenent humilis Forenti,               15

ut tuto ab atris corpore viperis
dormirem et ursis, ut premerer sacra
     lauroque conlataque myrto,
     non sine dis animosus infans.               20

Vester, Camenae, vester in arduos
tollor Sabinos, seu mihi frigidum
     Praeneste seu Tibur supinum
     seu liquidae placuere Baiae;

vestris amicum fontibus et choris               25
non me Philippis versa acies retro,
     devota non extinxit arbor
     nec Sicula Palinurus unda.

Utcumque mecum vos eritis, libens
insanientem navita Bosphorum
     temptabo et urentis harenas               30
     litoris Assyrii viator,

Visam Britannos hospitibus feros
et laetum equino sanguine Concanum,
     visam pharetratos Gelonos               35
     et Scythicum inviolatus amnem.

Vos Caesarem altum, militia simul
fessas cohortes abdidit oppidis,
     finire quaerentem labores
     Pierio recreatis antro;               40

vos lene consilium et datis et dato
gaudetis, almae. Scimus ut impios
     Titanas imnanemque turbam
     fulmine sustulerit caduco,

qui terram inertem, qui mare temperat               45
ventosum et urbes regnaque tristia
     divosque mortalisque turmas
     imperio regit unus aequo.

Magnum illa terrorem intulerat Iovi
fidens iuventus horrida bracchiis               50
     fratresque tendentes opaco
     Pelion imposuisse Olympo.

Sed quid Typhoeus et validus Mimas
aut quid minaci Porphyrion statu,
     quid Rhoetus evolsisque truncis               55
     Enceladus iaculator audax

contra sonantem Palladis aegida
possent ruentes? Hinc avidus stetit
     Volcanus, hinc matrona Iuno et
     nunquam umeris positurus arcum,               60

qui rore puro Castaliae lavit
crinis solutos, qui Lyciae tenet
     dumeta natalemque silvam,
     Delius et Patareus Apollo.

Vis consili expers mole ruit sua;               65
vim temperatam di quoque provehunt
     in maius; idem odere vires
     omne nefas animo moventis.

Testis mearum centimanus gigas
sententiarum, notus et integrae               70
     temptator Orion Dianae,
     virginea domitus sagitta.

Iniecta monstris Terra dolet suis
maeretque partus fulmine luridum
     missos ad Orcum; nec peredit               75
     impositam celer ignis Aetnen,

incontinentis nec Tityi iecur
reliquit ales, nequitiae additus
     custos; amatorem trecentae
     Pirithoum cohibent catenae.               80

V

Caelo tonantem credidimus Iovem
regnare: praesens divus habebitur
     Augustus adiectis Britannis
     imperio gravibusque Persis.

Milesne Crassi coniuge barbara               5
turpis maritus vixit et hostium,
     pro curia inuersique mores!
     consenuit socerorum in armis

sub rege Medo Marsus et Apulus
anciliorum et nominis et togae               10
     oblitus aeternaeque Vestae,
     incolumi Iove et urbe Roma?

Hoc caverat mens provida Reguli
dissentientis condicionibus
     foedis et exemplo trahenti               15
     perniciem veniens in aevum,

si non periret inmiserabilis
captius pubes: 'Signa ego Punicis
     adfixa delubris et arma
     militibus sine caede' dixit               20

'derepta vidi; vidi ego civium
retorta tergo bracchia libero
     portasque non clausas et arva
     Marte coli populata nostro.

Auro repensus scilicet acrior               25
miles redibit. Flagitio additis
     damnum. Neque amissos colores
     lana refert medicata fuco,

nec vera virtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus.               30
     Si pugnat extricata densis
     cerva plagis, erit ille fortis,

qui perfidis se credidit hostibus,
et Marte Poenos proteret altero,
     qui lora restrictis lacertis               35
     sensit iners timuitque mortem.

Hic, unde vitam sumeret inscius,
pacem duello miscuit. O pudor!
     o magna Carthago, probrosis
     altior Italiae ruinis!'               40

Fertur pudicae coniugis osculum
parvosque natos ut capitis minor
     ab se removisse et virilem
     toruus humi posuisse voltum,

donec labantis consilio patres               45
firmaret auctor nunquam alias dato
     interque maerentis amicos
     egregius properaret exul.

Atqui sciebat quae sibi barbarus
tortor pararet; non aliter tamen               50
     dimovit obstantis propinquos
     et populum reditus morantem

quam si clientum longa negotia
diiudicata lite relinqueret,
     tendens Venafranos in agros               55
     aut Lacedaemonium Tarentum.

VI

Delicta maiorum inmeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
     aedisque labentis deorum et
     foeda nigro simulacra fumo.

Dis te minorem quod geris, imperas:               5
hinc omne principium, huc refer exitum.
     Di multa neglecti dederunt
     Hesperiae mala luctuosae.

Iam bis Monaeses et Pacori manus
non auspicatos contudit impetus               10
     nostros et adiecisse praedam
     torquibus exiguis renidet.

Paene occupatam seditionibus
delevit urbem Dacus et Aethiops,
     hic classe formidatus, ille               15
     missilibus melior sagittis.

Fecunda culpae saecula nuptias
primum inquinavere et genus et domos:
     hoc fonte derivata clades
     in patriam populumque fluxit.               20

Motus doceri gaudet Ionicos
matura virgo et fingitur artibus,
     iam nunc et incestos amores
     de tenero meditatur ungui.

Mox iuniores quaerit adulteros               25
inter mariti vina, neque eligit
     cui donet inpermissa raptim
     gaudia luminibus remotis,

sed iussa coram non sine conscio
surgit marito, seu vocat institor               30
     seu navis Hispanae magister,
     dedecorum pretiosus emptor.

Non his iuventus orta parentibus
infecit aequor sanguine Punico
     Pyrrhumque et ingentem cecidit               35
     Antiochum Hannibalemque dirum;

sed rusticorum mascula militum
proles, Sabellis docta ligonibus
     versare glaebas et severae
     matris ad arbitrium recisos               40

portare fustis, sol ubi montium
mutaret umbras et iuga demeret
     bobus fatigatis, amicum
     tempus agens abeunte curru.

Damnosa quid non inminuit dies?               45
aetas parentum, peior avis, tulit
     nos nequiores, mox daturos
     progeniem vitiosiorem.

VII

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
primo restituent vere Favonii
     Thyna merce beatum,
     constantis iuvenem fide

Gygen? Ille Notis actus ad Oricum               5
post insana Caprae sidera frigidas
     noctes non sine multis
     insomnis lacrimis agit.

Atqui sollicitae nuntius hospitae,
suspirare Chloen et miseram tuis               10
     dicens ignibus uri,
     temptat mille vafer modis.

Ut Proetum mulier perfida credulum
falsis inpulerit criminibus nimis
     casto Bellerophontae               15
     maturare necem, refert;

narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens,
     et peccare docentis
     fallax historias monet.               20

Frustra: nam scopulis surdior Icari
vocis audit adhuc integer. At tibi
     ne vicinus Enipeus
     plus iusto placeat cave;

quamvis non alius flectere equum sciens               25
aeque conspicitur gramine Martio,
     nec quisquam citus aeque
     Tusco denatat alveo,

prima nocte domum claude neque in vias
sub cantu querulae despice tibiae               30
     et te saepe vocanti
     duram difficilis mane.

VIII

Martis caelebs quid agam Kalendis,
quid velint flores et acerra turis
plena miraris positusque carbo in
     caespite vivo,

docte sermones utriusque linguae.               5
Voveram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
     arboris ictu.

Hic dies anno redeunte festus
corticem adstrictum pice dimovebit               10
amphorae fumum bibere institutae
     consule Tullo.

Sume, Maecenas, cyathos amici
sospitis centum et vigilis lucernas
perfer in lucem; procul omnis esto               15
     clamor et ira.

Mitte civilis super urbe curas.
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
     dissidet armis,               20

servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
iam Scythae laxo meditantur arcu
     cedere campis.

Neglegens ne qua populus laboret,               25
parce privatus nimium cavere et
dona praesentis cape laetus horae,
     linque severa.

IX

     'Donec gratus eram tibi
nec quisquam potior bracchia candidae
     cervici iuvenis dabat,
Persarum vigui rege beatior.'
     'Donec non alia magis               5
arsisti neque erat Lydia post Chloen,
     multi Lydia nominis,
Romana vigui clarior Ilia.'
     'Me nunc Thressa Chloe regit,
dulcis docta modos et citharae sciens,               10
     pro qua non metuam mori,
si parcent animae fata superstiti.'
     'Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti,
     pro quo bis patiar mori,               15
si parcent puero fata superstiti.'
     'Quid si prisca redit Venus
diductosque iugo cogit aeneo,
     si flava excutitur Chloe
reiectaeque patet ianua Lydiae?'               20
     'Quamquam sidere pulchrior
ille est, tu levior cortice et inprobo
     iracundior Hadria,
tecum vivere amem, tecum obeam lubens.'

X

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
saevo nupta viro, me tamen asperas
porrectum ante foris obicere incolis
     plorares Aquilonibus.

Audis quo strepitu ianua, quo nemus               5
inter pulchra satum tecta remugiat
ventis, et positas ut glaciet niues
     puro numine Iuppiter?

Ingratam Veneri pone superbiam,
ne currente retro funis eat rota:               10
non te Penelopen difficilem procis
     Tyrrhenus genuit parens.

O quamvis neque te munera nec preces
nec tinctus viola pallor amantium
nec vir Pieria paelice saucius               15
     curuat, supplicibus tuis

parcas, nec rigida mollior aesculo
nec Mauris animum mitior anguibus:
non hoc semper erit liminis aut aquae
     caelestis patiens latus.               20

XI

Mercuri, - nam te docilis magistro
movit Amphion lapides canendo, -
tuque testudo resonare septem
     callida nervis,

nec loquax olim neque grata, nunc et               5
divitum mensis et amica templis,
dic modos, Lyde quibus obstinatas
     applicet auris,

quae velut latis equa trima campis
ludit exultim metuitque tangi,               10
nuptiarum expers et adhuc protervo
     cruda marito.

Tu potes tigris comitesque silvas
ducere et rivos celeres morari;
cessit inmanis tibi blandienti               15
     ianitor aulae

Cerberus, quamvis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
     ore trilingui.               20

Quin et Ixion Tityosque voltu
risit invito, stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
     carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas               25
virginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereuntis imo
     seraque fata,

quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae (nam quid potuere maius?)               30
impiae sponsos potuere duro
     perdere ferro.

Una de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
splendide mendax et in omne virgo               35
     nobilis aevom,

'Surge', quae dixit iuveni marito,
'surge, ne longus tibi somnus, unde
non times, detur; socerum et scelestas
     falle sorores,               40

quae velut nactae vitulos leaenae
singulos eheu lacerant. Ego illis
mollior nec te feriam neque intra
     claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis,               45
quod viro clemens misero peperci,
me vel extremos Numidarum in agros
     classe releget.

I, pedes quo te rapiunt et aurae,
dum favet Nox et Venus, i secundo               50
omine et nostri memorem sepulcro
     scalpe querellam.'

XII

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci
     mala vino lavere aut exanimari
     metuentis patruae verbera linguae.

Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
     operosaeque Mineruae studium aufert,               5
     Neobule, Liparaei nitor Hebri,

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,
     eques ipso melior Bellerophonte,
     neque pugno neque segni pede victus;

catus idem per apertum fugientis agitato               10
     grege cervos iaculari et celer arto
     latitantem fruticeto excipere aprum.

XIII

O fons Bandusiae splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
     cras donaberis haedo,
     cui frons turgida cornibus

primis et venerem et proelia destinat.               5
Frustra: nam gelidos inficiet tibi
     rubro sanguine rivos
     lascivi suboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile               10
     fessis vomere tauris
     praebes et pecori vago.

Fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cavis impositam ilicem
     saxis, unde loquaces               15
     lymphae desiliunt tuae.

XIV

Herculis ritu modo dictus, o plebs,
morte venalem petiisse laurum,
Caesar Hispana repetit penatis
     victor ab ora.

Unico gaudens mulier marito               5
prodeat iustis operata sacris
et soror clari ducis et decorae
     supplice vitta

virginum matres iuvenumque nuper
sospitum. Vos, o pueri et puellae ac               10
iam virum expertae, male nominatis
     parcite verbis.

Hic dies vere mihi festus atras
eximet curas; ego nec tumultum
nec mori per vim metuam tenente               15
     Caesare terras.

I, pete unguentum, puer, et coronas
et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum si qua potuit vagantem
     fallere testa.               20

Dic et argutae properet Neaerae
murreum nodo cohibere crinem;
si per invisum mora ianitorem
     fiet, abito.

Lenit albescens animos capillus               25
litium et rixae cupidos protervae;
non ego hoc ferrem calidus iuventa
     consule Planco.

XV

     Uxor pauperis Ibyci,
tandem nequitiae fige modum tuae
     famosisque laboribus;
maturo propior desine funeri
     inter ludere virgines               5
et stellis nebulam spargere candidis.
     Non, si quid Pholoen satis,
et te, Chlori, decet. Filia rectius
     expugnat iuvenum domos,
pulso Thyias uti concita tympano.               10
     Illam cogit amor Nothi
lasciva similem ludere capreae:
     te lanae prope nobilem
tonsae Luceriam, non citharae decent
     nec flos purpureus rosae               15
nec poti vetulam faece tenus cadi.

XVI

Inclusam Danaen turris aenea
robustaeque fores et vigilum canum
tristes excubiae munierant satis
     nocturnis ab adulteris,

si non Acrisium, virginis abditae               5
custodem pavidum, Iuppiter et Venus
risissent: fore enim tutum iter et patens
     converso in pretium deo.

Aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potentius               10
ictu fulmineo; concidit auguris
     Argivi domus ob lucrum

demersa exitio; diffidit urbium
portas vir Macedo et subruit aemulos
reges muneribus; munera navium               15
     saevos inlaqueant duces.

Crescentem sequitur cura pecuniam
maiorumque fames. Iure perhorrui
late conspicuum tollere verticem,
     Maecenas, equitum decus.               20

Quanto quisque sibi plura negaverit,
ab dis plura feret; nil cupientium
nudus castra peto et transfuga divitum
     partis linquere gestio,

contemptae dominus splendidior rei,               25
quam si quicquid arat inpiger Apulus
occultare meis dicerer horreis,
     magnas inter opes inops.

Purae rivus aquae silvaque iugerum
paucorum et segetis certa fides meae               30
fulgentem imperio fertilis Africae
     fallit sorte beatior.

Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
nec Laestrygonia Bacchus in amphora
languescit mihi nec pinguia Gallicis               35
     crescunt vellera pascuis,

inportuna tamen pauperies abest,
nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine
     vectigalia porrigam               40

quam si Mygdoniis regnum Alyattei
campis continuem. Multa petentibus
desunt multa; bene est cui deus obtulit
     parca quod satis est manu.

XVII

Aeli vetusto nobilis ab Lamo -
quando et priores hinc Lamias ferunt
     denominatos et nepotum
     per memores genus omne fastos,

auctore ab illo ducis originem,               5
qui Formiarum moenia dicitur
     princeps et innantem Maricae
     litoribus tenuisse Lirim,

late tyrannus, - cras foliis nemus
multis et alga litus inutili               10
     demissa tempestas ab Euro
     sternet, aquae nisi fallit augur

annosa cornix. Dum potes, aridum
conpone lignum; cras Genium mero
     curabis et porco bimenstri               15
     cum famulis operum solutis.

XVIII

Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
     aequus alumnis,

si tener pleno cadit haedus anno               5
larga nec desunt Veneris sodali
vina craterae, vetus ara multo
     fumat odore.

Ludit herboso pecus omne campo,
cum tibi Nonae redeunt Decembres,               10
festus in pratis vacat otioso
     cum bove pagus;

inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor               15
     ter pede terram.

XIX

     Quantum distet ab Inacho
Codrus, pro patria non timidus mori,
     narras, et genus Aeaci,
et pugnata sacro bella sub Ilio.
     Quo Chium pretio cadum               5
mercemur, quis aquam temperet ignibus,
     quo praebente domum et quota
Paelignis caream frigoribus, taces.
     Da lunae propere novae,
da noctis mediae, da, puer, auguris               10
     Murenae. Tribus aut novem
miscentur cyathis pocula commodis?
     Qui Musas amat imparis,
ternos ter cyathos attonitus petet
vates, tris prohibet supra               15
rixarum metuens tangere Gratia
     nudis iuncat sororibus.
Insanire iuvat . . . Cur Berecyntiae
     cessant flamina tibiae?
Cur pendet tacita fistula cum lyra?               20
     Parcentis ego dexteras
odi: sparge rosas; audiat invidus
     dementem strepitum Lycus,
et vicina seni non habilis Lyco.
     Spissa te nitidum coma,               25
puro te similem, Telephe, Vespero
     tempestiva petit Rhode:
me lentus Glycerae torret amor meae.

XX

Non vides quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paulo fugies inaudax
     proelia raptor,

cum per obstantis iuvenum catervas               5
ibit insignem repetens Nearchum:
grande certamen tibi praeda cedat
     maior, an illi.

Interim, dum tu celeris sagittas
promis, haec dentes acuit timendos,               10
arbiter pugnae prosuisse nudo
     sub pede palmam

fertur, et leni recreare vento
sparsum odoratis umerum capillis,
qualis aut Nireus fuit aut aquosa               15
     raptus ab Ida.

XXI

O nata mecum consule Manlio,
seu tu querellas sive geris iocos
     seu rixam et insanos amores
     seu facilem, pia testa, somnum,

quocumque lectum nomine Massicum               5
servas, moveri digna bono die,
     descende, Corvino iubente
     promere languidiora vina.

Non ille, quamquam Socraticis madet
sermonibus, te negleget horridus:               10
     narratur et prisci Catonis
     saepe mero caluisse virtus.

Tu lene tormentum ingenio admoves
plerumque duro; tu sapientium
     curas et arcanum iocoso               15
     consilium retegis Lycaeo.

Tu spem reducis mentibus anxiis
viresque et addis cornua pauperi,
     post te neque iratos trementi
     regum apices neque militum arma.               20

Te Liber et si laeta aderit Venus
segnesque nodum solvere Gratiae
     vivaeque procucent lucernae,
     dum rediens fugat astra Phoebus.

XXII

Montium custos nemorumque virgo,
quae laborantis utero puellas
ter vocata audis adimisque leto,
     diva triformis,

inminens villae tua pinus esto,               5
quam per exactos ego laetus annos
verris obliquom meditantis ictum
     sanguine donem.

XXIII

Caelo supinas si tuleris manus
nascente luna, rustica Phidyle,
     si ture placaris et horna
     fruge Lares avidaque porca

nec pestilentem sentiet Africum               5
fecunda vitis nec sterilem seges
     robiginem aut dulces alumni
     pomifero grave tempus anno.

Nam quae nivali pascitur Algido
devota quercus inter et ilices               10
     aut crescit Albanis in herbis
     victima, pontificum securis

cervice tinguet; te nihil attinet
temptare multa caede bidentium
     parvos coronantem marino               15
     rore deos fragilique myrto.

Inmunis aram si tetigit manus,
non sumptuosa blandior hostia
     mollivit aversos Penatis
     farre pio et saliente mica.               20

XXIV

     Intactis opulentior
thesauris Arabum et divitis Indiae
     caementis licet occupes
terrenum omne tuis et mare publicum:
     si figit adamantinos               5
summis verticibus dira Necessitas
     clavos, non animum metu,
non mortis laqueis expedies caput.
     Campestres melius Scythae,
quorum plaustra vagas rite trahunt domos,               10
     vivunt et rigidi Getae
inmetata quibus iugera liberas
     fruges et Cererem ferunt
nec cultura placet longior annua
     defunctumque laboribus               15
aequali recreat sorte vicarius.
     Illic matre carentibus
privignis mulier temperat innocens
     nec dotata regit virum
coniunx nec nitido fidit adultero;               20
     dos est magna parentium
virtus et metuens alterius viri
     certo foedere castitas,
et peccare nefas aut pretium est mori.
     O quisquis volet impias               25
caedis et rabiem tollere civicam,
     si quaeret Pater Urbium
suscribi statuis, indomitam audeat
     refrenare licentiam,
clarus postgenitis; quatenus, heu nefas!               30
     virtutem incolumem odimus,
sublatam ex oculis quaerimus invidi.
     Quid tristes querimoniae
si non supplicio culpa reciditur,
     quid leges sine moribus               35
vanae proficiunt, si neque fervidis
     pars inclusa caloribus
mundi nec Boreae finitimum latus
     durataeque solo niues
mercatorem abigunt, horrida callidi               40
     vincunt aequora navitae?
Magnum pauperies obprobrium iubet
     quidvis et facere et pati
virtutisque viam deserit arduae.
     Vel non in Capitolium               45
quo clamor vocat et turba faventium
     vel non in mare proximum
gemmas et lapides, aurum et inutile,
     summi materiem mali,
mittamus, scelerum si bene paenitet.               50
     Eradenda cupidinis
pravi sunt elementa et tenerae nimis
     mentes asperioribus
formandae studiis. Nescit equo rudis
     haerere ingenuus puer               55
venarique timet, ludere doctior
     seu Graeco iubeas trocho
seu malis vetita legibus alea,
     cum periura patris fides
consortem socium fallat et hospites,               60
     indignoque pecuniam
haredi properet. Scilicet inprobae
     crescunt divitiae, tamen
curtae nescio quid semper abest rei.

XXV

     Quo me, Bacche, rapis tui
plenum? Quae nemora aut quos agor in specus
     velox mente nova? Quibus
antris egregii Caesaris audiar
     aeternum meditans decus               5
stellis inserere et consilio Iovis?
     Dicam insigne, recens, adhuc
indictum ore alio. Non secus in iugis
     exsomnis stupet Euhias,
Hebrum prospiciens et niue candidam               10
     Thracen ac pede barbaro
lustratam Rhodopen, ut mihi devio
     ripas et vacuum nemus
mirari libet. O Naiadum potens
     Baccharumque valentium               15
proceras manibus vertere fraxinos,
     nil parvum aut humili modo,
nil mortale loquar. Dulce periculum est,
     o Lenaee, sequi deum
cingentem viridi tempora pampino.               20

XXVI

Vixi puellis nuper idoneus
et militavi non sine gloria;
     nunc arma defunctumque bello
     barbiton hic paries habebit,

laevom marinae qui Veneris latus               5
custodit. Hic, hic ponite lucida
     funalia et vectis et arcus
     oppositis foribus minacis.

O quae beatum diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia niue               10
     regina, sublimi flagello
     tange Chloen semel arrogantem.

XXVII

Impios parrae recinentis omen
ducat et praegnans canis aut ab agro
rava decurrens lupa Lanuvino
     fetaque volpes;

rumpat et serpens iter institutum,               5
si per obliquom similis sagittae
terruit mannos: ego cui timebo
     providus auspex,

antequam stantis repetat paludes
imbrium divina avis inminentum,               10
oscinem coruum prece suscitabo
     solis ab ortu.

Sis licet felix, ubicumque mavis,
et memor nostri, Galatea, vivas,
teque nec laeuus vetet ire picus               15
     nec vaga cornix.

Sed vides quanto trepidet tumultu
pronus Orion? Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus
     peccet Iapyx.               20

Hostium uxores puerique caecos
sentiant motus orientis Austri et
aequoris nigri fremitum et trementis
     verbere ripas.

Sic et Europe niueum doloso               25
credidit tauro latus et scatentem
beluis pontum mediasque fraudes
     palluit audax.

Nuper in pratis studiosa florum et
debitae Nymphis opifex coronae               30
nocte sublustri nihil astra praeter
     vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
oppidis Creten: 'Pater, o relictum
filiae nomen pietasque' dixit               35
     'victa furore!

Unde quo veni? Levis una mors est
virginum culpae. Vigilansne ploro
turpe commissum an vitiis carentem
     ludit imago               40

vana quae porta fugiens eburna
somnium ducit? Meliusne fluctus
ire per longos fuit an recentis
     carpere flores?

Si quis infamen mihi nunc iuvencum               45
dedat iratae, lacerare ferro et
frangere enitar modo multum amati
     cornua monstri.

Impudens liqui patrios Penates,
impudens Orcum moror. O deorum               50
si quis haec audis, utinam inter errem
     nuda leones.

Antequam turpis macies decentis
occupet malas teneraeque sucus
defluat praedae, speciosa quaero               55
     pascere tigris.

Vilis Europe, pater urget absens:
quid mori cessas? Potes hac ab orno
pendulum zona bene te secuta
     laedere collum.               60

Sive te rupes et acuta leto
saxa delectant, age te procellae
crede veloci, nisi erile mavis
     carpere pensum

regius sanguis dominaeque tradi               65
barbarae paelex.' Aderat querenti
perfidum ridens Venus et remisso
     filius arcu.

Mox, ubi lusit satis: 'Abstineto'
dixit 'irarum calidaeque rixae,               70
cum tibi invisus laceranda reddet
     cornua taurus.

Uxor invicti Iovis esse nescis.
Mitte singultus, bene ferre magnam
disce fortunam; tua sectus orbis               75
     nomina ducet'.

XXVIII

     Festo quid potius die
Neptuni faciam? Prome reconditum,
     Lyde, strenua Caecubum
munitaeque adhibe vim sapientiae.
     Inclinare meridiem               5
sentis ac, veluti stet volucris dies,
     parcis deripere horreo
cessantem Bibuli consulis amphoram?
     Nos cantabimus invicem
Neptunum et viridis Nereidum comas,               10
     tu curua recines lyra
Latonam et celeris spicula Cynthiae;
     summo carmine, quae Cnidon
fulgentisque tenet Cycladas et Paphum
     iunctis visit oloribus;
dicetur merita Nox quoque nenia.               15

XXIX

Tyrrhena regum progenies, tibi
non ante verso lene merum cado
     cum flore, Maecenas, rosarum et
     pressa tuis balanus capillis

iamdudum apud me est: eripe te morae               5i
nec semper udum Tibur et Aefulae
     decliue contempleris arvom et
     Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et
molem propinquam nubibus arduis,               10
     omitte mirari beatae
     fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices
mundaeque parvo sub lare pauperum
     cenae sine aulaeis et ostro               15
     sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam Procyon furit
     et stella vesani Leonis
     sole dies referente siccos;               20

iam pastor umbras cum grege languido
rivomque fessus quaerit et horridi
     dumeta Siluani caretque
     ripa vagis taciturna ventis.

Tu civitatem quis deceat status               25
curas et urbi sollicitus times
     quid Seres et regnata Cyro
     Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus               30
     ridetque, si mortalis ultra
     fas trepidat. Quod adest memento

componere aequus; cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio aequore
     cum pace delabentis Etruscum               35
     in mare, nunc lapides adesos

stirpisque raptas et pecus et domos
volentis una, non sine montium
     clamore vicinaeque silvae,
     cum fera diluvies quietos               40

inritat amnis. Ille potens sui
laetusque deget cui licet in diem
     dixisse: 'Vixi': cras vel atra
     nube polum Pater occupato

vel sole puro; non tamen inritum,               45
quodcumque retro est, efficiet neque
     diffinget infectumque reddet
     quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevo laeta negotio et
ludum insolentem ludere pertinax               50
     transmutat incertos honores,
     nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem; si celeris quatit
pinnas, resigno quae dedit et mea
     virtute me involvo probamque               55
     pauperiem sine dote quaero.

Non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
     decurrere et votis pacisci,
     ne Cypriae Tyriaeque merces               60

addant avaro divitias mari;
tunc me biremis praesidio scaphae
     tutum per Aegaeos tumultus
     aura feret geminusque Pollux.

XXX

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.               5
Non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus               10
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica               15
lauro cinge volens, Melpomene, comam.