Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER QVARTVS

I

     Intermissa, Venus, diu
rursus bella moues? Parce precor, precor.
     Non sum qualis eram bonae
sub regno Cinarae. Desine, dulcium
     mater saeua Cupidinum,               5
circa lustra decem flectere mollibus
     iam durum imperiis: abi,
quo blandae iuuenum te reuocant preces.
     Tempestiuius in domum
Pauli purpureis ales oloribus               10
     comissabere Maximi,
si torrere iecur quaeris idoneum;
     namque et nobilis et decens
et pro sollicitis non tacitus reis
     et centum puer artium               15
late signa feret militiae tuae,
     et, quandoque potentior
largi muneribus riserit aemuli,
     Albanos prope te lacus
ponet marmoream sub trabe citrea.               20
     Illic plurima naribus
duces tura, lyraque et Berecyntia
     delectabere tibia
mixtis carminibus non sine fistula;
     illic bis pueri die
numen cum teneris uirginibus tuum               25
     laudantes pede candido
in morem Salium ter quatient humum.
     Me nec femina nec puer
iam nec spes animi credula mutui               30
     nec certare iuuat mero
nec uincire nouis tempora floribus.
     Sed cur heu, Ligurine, cur
manat rara meas lacrima per genas?
     Cur facunda parum decoro               35
inter uerba cadit lingua silentio?
     Nocturnis ego somniis
iam captum teneo, iam uolucrem sequor
     te per gramina Martii
campi, te per aquas, dure, uolubilis.               40

II

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pinnis, uitreo daturus
     nomina ponto.

Monte decurrens uelut amnis, imbres               5
quem super notas aluere ripas,
feruet inmensusque ruit profundo
     Pindarus ore,

laurea donandus Apollinari,
seu per audacis noua dithyrambos               10
uerba deuoluit numerisque fertur
     lege solutis,

seu deos regesque canit, deorum
sanguinem, per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae               15
     flamma Chimaerae,

siue quos Elea domum reducit
palma caelestis pugilemue equomue
dicit et centum potiore signis
     munere donat,               20

flebili sponsae iuuenemue raptum
plorat et uiris animumque moresque
aureos educit in astra nigroque
     inuidet Orco.

Multa Dircaeum leuat aura cycnum,               25
tendit, Antoni, quotiens in altos
nubium tractus; ego apis Matinae
     more modoque

grata carpentis thyma per laborem
plurimum circa nemus uuidique               30
Tiburis ripas operosa paruus
     carmina fingo.

Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
per sacrum cliuum merita decorus               35
     fronde Sygambros;

quo nihil maius meliusue terris
fata donauere bonique diui
nec dabunt, quamuis redeant in aurum
     tempora priscum.               40

Concines laetosque dies et urbis
publicum ludum super impetrato
fortis Augusti reditu forumque
     litibus orbum.

Tum meae, si quid loquar audiendum,               45
uocis accedet bona pars, et: 'O sol
pulcher, o laudande!' canam recepto
     Caesare felix;

teque, dum procedis, io Triumphe!
non semel dicemus, io Triumphe!               50
ciuitas omnis, dabimusque diuis
     tura benignis.

Te decem tauri totidemque uaccae,
me tener soluet uitulus, relicta
matre qui largis iuuenescit herbis               55
     in mea uota,

fronte curuatos imitatus ignis
tertius lunae referentis ortum,
qua notam duxit niueus uideri,
     cetera fuluus.               60

III

     Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine uideris,
     illum non labor Isthmius
clarabit pugilem, non equus impiger
     curru ducet Achaico               5
uictorem, neque res bellica Deliis
     ornatum foliis ducem,
quod regum tumidas contuderit minas,
     ostendet Capitolio;
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt               10
     et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.
     Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
     uatum ponere me choros,               15
et iam dente minus mordeor inuido.
     O testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
     o mutis quoque piscibus
donatura cycni, si libeat, sonum,               20
     totum muneris hoc tui est,
quod monstror digito praetereuntium
     Romanae fidicen lyrae;
quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

IV

Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in auis uagas
     permisit expertus fidelem
     Iuppiter in Ganymede flauo,

olim iuuentas et patrius uigor               5
nido laborum protulit inscium
     uernique iam nimbis remotis
     insolitos docuere nisus

uenti pauentem, mox in ouilia
demisit hostem uiuidus impetus,               10
     nunc in reluctantis dracones
     egit amor dapis atque pugnae;

qualemue laetis caprea pascuis
intenta fuluae matris ab ubere
     iam lacte depulsum leonem15
     dente nouo peritura uidit:

uidere Raeti bella sub Alpibus
Drusum gerentem; Vindelici -- quibus
     mos unde deductus per omne
     tempus Amazonia securi               20

dextras obarmet, quaerere distuli,
nec scire fas est omnia -- sed diu
     lateque uictrices cateruae
     consiliis iuuenis reuictae

sensere, quid mens rite, quid indoles               25
nutrita faustis sub penetralibus
     posset, quid Augusti paternus
     in pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis;
est in iuuencis, est in equis patrum               30
     uirtus neque inbellem feroces
     progenerant aquilae columbam;

doctrina sed uim promouet insitam
rectique cultus pectora roborant;
     utcumque defecere mores,               35
     indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
     deuictus et pulcher fugatis
     ille dies Latio tenebris,               40

qui primus alma risit adorea,
dirus per urbes Afer ut Italas
     ceu flamma per taedas uel Eurus
     per Siculas equitauit undas.

Post hoc secundis usque laboribus               45
Romana pubes creuit et impio
     uastata Poenorum tumultu
     fana deos habuere rectos;

dixitque tandem perfidus Hannibal:
'Cerui, luporum praeda rapacium,               50
     sectamur ultro, quos opimus
     fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
     natosque maturosque patres               55
     pertulit Ausonias ad urbes,

duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
     per damna, per caedes ab ipso
     ducit opes animumque ferro.               60

Non hydra secto corpore firmior
uinci dolentem creuit in Herculem,
     monstrumue submisere Colchi
     maius Echioniaeue Thebae.

Merses profundo, pulchrior euenit;               65
luctere, multa proruet integrum
     cum laude uictorem geretque
     proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios
mittam superbos; occidit, occidit               70
     spes omnis et fortuna nostri
     nominis Hasdrubale interempto.

Nil Claudiae non perficient manus,
quas et benigno numine Iuppiter
     defendit et curae sagaces               75
     expediunt per acuta belli'.

V

Diuis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu;
maturum reditum pollicitus patrum
     sancto consilio redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;               5
instar ueris enim uoltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
     et soles melius nitent.

Vt mater iuuenem, quem Notus inuido
flatu Carpathii trans maris aequora               10
cunctantem spatio longius annuo
     dulci distinet a domo,

uotis ominibusque et precibus uocat,
curuo nec faciem litore dimouet,
sic desideriis icta fedelibus               15
     quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum uolitant per mare nauitae,
     culpari metuit fides,               20

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
     culpam poena premit comes.

Quis Parthum paueat, quis gelidum Scythen,               25
quis Germania quos horrida parturit
fetus incolumi Caesare? Quis ferae
     bellum curet Hiberiae?

Condit quisque diem collibus in suis
et uitem uiduas ducit ad arbores;               30
hinc ad uina redit laetus et alteris
     te mensis adhibet deum;

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris               35
     et magni memor Herculis.

'Longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!' dicimus integro
sicco mane die, dicimus uuidi,
     cum sol Oceano subest.               40

VI

Diue, quem proles Niobea magnae
uindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope uictor altae
     Pthius Achilles,

ceteris maior, tibi miles impar,               5
filius quamuis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
     cuspide pugnax.

Ille mordaci uelut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro               10
procidit late posuitque collum in
     puluere Teucro;

ille non inclusus equo Mineruae
sacra mentito male feriatos
troas et laetam Priami choreis               15
     falletet aulam;

sed palam captis grauis, heu nefas, heu!
nescios fari pueros Achiuis
ureret flammis, etiam latentem
     matris in aluo,               20

ni tuis flexus Venerisque gratae
uocibus diuom pater adnuisset
rebus Aeneae potiore ductos
     alite muros.

Doctor argutae fidicen Thaliae,               25
Phoebe, qui Xantho lauis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
     leuis Agyieu.

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
carminis nomenque dedit poetae.               30
Virginum primae puerique claris
     patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
lyncas et ceruos cohibentis arcu,
Lesbium seruate pedem meique               35
     pollicis ictum,

rite Latonae puerum canentes,
rite crescentem face Noctilucam,
prosperam frugum celeremque pronos
     uoluere mensis.               40

Nupta iam dices: 'Ego dis amicum,
saeculo festas referente luces,
reddidi carmen docilis modorum
     uatis Horati.'

VII

Diffugere niues, redeunt iam gramina campis
     arboribus comae;
mutat terra uices et decrescentia ripas
     flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet               5
     ducere nuda chorus.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
     quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas,
     interitura simul               10
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
     bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
     nos ubi decidimus
quo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus,               15
     puluis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
     tempora di superi?
Cuncta manus auidas fugient heredis, amico
     quae dederis animo.               20
Cum semel occideris et de te splendida Minos
     fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
     restituet pietas;
infernis neque enim tenebris Diana pudicum               25
     liberat Hippolytum,
nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro
     uincula Pirithoo.

VIII

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum neque tu pessuma munerum
ferres, diuite me scilicet artium               5
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus
sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi uis, non tibi talium
res est aut animus deliciarum egens.               10
Gaudes carminibus; carmina possumus
donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et uita redit bonis
post mortem ducibus, non celeres fugae               15
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
non incendia Carthaginis impiae
eius, qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit, clarius indicant
laudes quam Calabrae Pierides, neque,               20
si chartae sileant quod bene feceris,
mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mauortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis inuida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum               25
uirtus et fauor et lingua potentium
uatum diuitibus consecrat insulis.
Dignum laude uirum Musa uetat mori,
caelo Musa beat. Sic Iouis interest
optatis epulis impiger Hercules,               30
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus rates,
ornatus uiridi tempora pampino
Liber uota bonos ducit ad exitus.

IX

Ne forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
     non ante uolgatas per artis
     uerba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet               5
sedes Homerus, Pindaricae latent
     Ceaeque et Alcaei minaces
     Stesichoriue graues Camenae;

nec siquid olim lusit Anacreon,
deleuit aetas; spirat adhuc amor               10
     uiuuntque commissi calores
     Aeoliae fidibus puellae.

Non sola comptos arsit adulteri.
crines et aurum uestibus inlitum
     mirata regalisque cultus               15
     et comites Helene Lacaena

primusue Teucer tela Cydonio
direxit arcu; non semel Ilios
     uexata; non pugnauit ingens
     Idomeneus Sthenelusue solus               20

dicenda Musis proelia; non ferox
Hector uel acer Deiphobus grauis
     excepit ictus pro pudicis
     coniugibus puerisque primus.

Vixere fortes ante Agamemnona               25
multi; sed omnes inlacrimabiles
     urgentur ignotique longa
     nocte, carent quia uate sacro.

Paulum sepultae distat inertiae
celata uirtus. Non ego te meis               30
     chartis inornatum silebo
     totue tuos patiar labores

impune, Lolli, carpere liuidas
obliuiones. Est animus tibi
     rerumque prudens et secundis               35
     temporibus dubiisque rectus,

uindex auarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
     consulque non unius anni,
     sed quotiens bonus atque fidus               40

iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
     uoltu, per obstantis cateruas
     explicuit sua uictor arma.

Non possidentem multa uocaueris               45
recte beatum; rectius occupat
     nomen beati, qui deorum
     muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,               50
     non ille pro caris amicis
     aut patria timidus perire.

X

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
insperata tuae cum ueniet pluma superbiae
et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae,
nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
mutatus Ligurinum in faciem uerterit hispidam,               5
dices, heu, quotiens te speculo uideris alterum:
'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
uel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

XI

Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
     est hederae uis

multa, qua crinis religata fulges,               5
ridet argento domus, ara castis
uincta uerbenis auet immolato
     spargier agno;

cuncta festinat manus, huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae,               10
sordidum flammae trepidant rotantes
     uertice fumum.

Vt tamen noris quibus aduoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
qui dies mensem Veneris marinae               15
     findit Aprilem,

iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
luce Maecenas meus affluentis
     ordinat annos.               20

Telephum, quem tu petis, occupauit
non tuae sortis iuuenem puella
diues et lasciua tenetque grata
     compede uinctum.

Terret ambustus Phaethon auaras               25
spes et exemplum graue praebet ales
Pegasus terrenum equitem grauatus
     Bellerophontem,

semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando               30
disparem uites. Age iam, meorum
     finis amorum

(non enim posthac alia calebo
femina), condisce modos, amanda
uoce quos reddas; minuentur atrae               35
     carmine curae.

XII

Iam ueris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae,
iam nec prata rigent, nec fluuii strepunt
     hiberna niue turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,               5
infelix auis et Cecropiae domus
aeternum obprobrium, quod male barbaras
     regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ouium carmina fistula               10
delectantque deum, cui pecus et nigri
     colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuuenum nobilium cliens,               15
     nardo uina merebere.

Nardi paruus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare nouas largus amaraque
     curarum eluere efficax.               20

Ad quae si properas gaudia, cum tua
uelox merce ueni; non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
     plena diues ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,               25
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis breuem:
     dulce est desipere in loco.

XIII

Audiuere, Lyce, di mea uota, di
audiuere, Lyce: fis anus, et tamen
     uis formosa uideri
     ludisque et bibis impudens

et cantu tremulo pota Cupidinem               5
lentum sollicitas. Ille uirentis et
     doctae psallere Chiae
     pulchris excubat in genis.

Importunus enim transuolat aridas
quercus et refugit te quia luridi               10
     dentes, te quia rugae
     turpant et capitis niues.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
     notis condita fastis               15
     inclusit uolucris dies.

Quo fugit Venus, heu, quoue color, decens
quo motus? Quid habes illius, illius,
     quae spirabat amores,
     quae me surpuerat mihi,               20

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? Sed Cinarae breuis
     annos fata dederunt,
     seruatura diu parem

cornicis uetulae temporibus Lycen,               25
possent ut iuuenes uisere feruidi
     multo non sine risu
     dilapsam in cineres facem.

XIV

Quae cura patrum quaeue Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
     Auguste, uirtutes in aeuum
     per titulos memoresque fastus

aeternet, o qua sol habitabilis               5
inlustrat oras maxime principum?
     quem legis expertes Latinae
     Vindelici didicere nuper

quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus,               10
     Breunosque uelocis et arces
     Alpibus impositas tremendis

deiecit acer plus uice simplici.
Maior Neronum mox graue proelium
     commisit immanisque Raetos               15
     auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio,
deuota morti pectora liberae
     quanti fatigaret ruinis,
     indomitas prope qualis undas               20

exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
     uexare turmas et frementem
     mittere equum medios per ignis.

Sic tauriformis uoluitur Aufidus,               25
qui regna Dauni praefluit Apuli,
     cum saeuit horrendamque cultis
     diluuiem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata uasto diruit impetu               30
     primosque et extremos metendo
     strauit humum sine clade uictor,

te copias, te consilium et tuos
praebente diuos. Nam tibi quo die
     portus Alexandrea supplex               35
     et uacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
     laudemque et optatum peractis
     imperiis decus arrogauit.               40

Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
     miratur, o tutela praesens
     Italiae dominaeque Romae;

te fontium qui celat origines               45
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
     te beluosus qui remotis
     obstrepit Oceanus Britannis,

te non pauentis funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,               50
     te caede gaudentes Sygambri
     compositis uenerantur armis.

XV

Phoebus uolentem proelia me loqui
uictas et urbes increpuit lyra,
     ne parua Tyrrhenum per aequor
     uela darem. Tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes               5
et signa nostro restituit Ioui
     derepta Parthorum superbis
     postibus et uacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum euaganti frena licentiae               10
     iniecit emouitque culpas
     et ueteres reuocauit artes

per quas Latinum nomen et Italae
creuere uires famaque et imperi
     porrecta maiestas ad ortus               15
     solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
ciuilis aut uis exiget otium,
     non ira, quae procudit enses
     et miseras inimicat urbes.               20

Non qui profundum Danuuium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
     non Seres infidique Persae,
     non Tanain prope flumen orti.

Nosque et profestis lucibus et sacris               25
inter iocosi munera Liberi
     cum prole matronisque nostris
     rite deos prius adprecati,

uirtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis               30
     Troiamque et Anchisen et almae
     progeniem Veneris canemus.

CARMEN SAECVLARE

Phoebe siluarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
     tempore sacro,

quo Sibyllini monuere uersus               5
uirgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
     dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem               10
nasceris, possis nihil urbe Roma
     uisere maius.

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
siue tu Lucina probas uocari               15
     seu Genitalis:

diua, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque nouae feraci
     lege marita,               20

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
     nocte frequentis.

Vosque ueraces cecinisse, Parcae,               25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus seruet, bona iam peractis
     iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;               30
nutriant fetus et aquae salubres
     et Iouis aurae.

Condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,               35
     Luna, puellas.

Roma si uestrum est opus Iliaque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
     sospite cursu,               40

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum muniuit iter, daturus
     plura relictis:

di, probos mores docili iuuentae,               45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
     et decus omne;

quaeque uos bobus ueneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,               50
impetret, bellante prior, iacentem
     lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis;
iam Scythae responsa petunt, superbi               55
     nuper et Indi;

iam Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet apparetque beata pleno
     Copia cornu;               60

augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque nouem Camenis,
qui salutari leuat arte fessos
     corporis artus,

si Palatinas uidet aequus arces,               65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
     prorogat aeuum;

quaeque Auentinum tenet Algidumque,
quidecim Diana preces uirorum               70
curat et uotis puerorum amicas
     applicat auris.

Haec Iouem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae               75
     dicere laudes.