Q. HORATII FLACCI CARMEN SAECVLARE

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
     tempore sacro,
quo Sibyllini monuere versus               5
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
     dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem               10
nasceris, possis nihil urbe Roma
     visere maius.
Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari               15
     seu Genitalis:
diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
     lege marita,               20
certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
     nocte frequentis.
Vosque, veraces cecinisse Parcae,               25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
     iungite fata.
fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;               30
nutriant fetus et aquae salubres
     et Iovis aurae.
condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,               35
     Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare lares et urbem
     sospite cursu,               40
cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
     plura relictis:
di, probos mores docili iuventae,               45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
     et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,               50
impetret, bellante prior, iacentem
     lenis in hostem.
iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt, superbi               55
     nuper et Indi.
iam Fides et Pax et Honos Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet adparetque beata pleno
     Copia cornu.               60
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
     corporis artus,
si Palatinas videt aequos aras,               65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
     prorogat aevum,
quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum               70
curat et votis puerorum amicas
     adplicat auris.
Haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae               75
     dicere laudes.