SANCTI HIERONYMI VITA MALCHI MONACHI CAPTIVI
I. Hieronymus historiam ecclesiasticam scribere volebat.
Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine non pertimiscant. Ita et ego qui diu tacui (silere quippe me fecit, cui meus sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu salvatoris usque ad nostram aetatem, id est, ab apostolis, usque ad nostri temporis faecem, quomodo et per quos Christi ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis maior, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Nunc quod imminet explicemus.
II. Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus.
Maronias triginta fere milibus ab Antiochia, urbe Syriae, haud grandis ad orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos vel patronos, dum ego adulescentulus morarer in Syria, ad papae Euagrii necessarii mei possessionem devolutus est. Quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod scripturus sum.
Erat illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine « regem » possumus dicere, Syrus natione et lingua, ut revera eiusdem loci indigena. Anus quoque in eius contubernio, valde decrepita et iam morti proxima, videbatur. Tam studiose ambo religiosi et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de evangelio crederes - nisi quod Ioannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quaererem, quaenam esset eorum copula, matrimonii, sanguinis an spiritus, omnes voce consona sanctos et deo placitos et mira nescioquae respondebant. Qua cupiditate illectus adorsus sum hominem et curiosius sciscitans rerum fidem haec ab eo accepi.
III. Malchi historia.
« Ego », inquit, « mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui et heredem familiae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et quia ad orientem ire non poteram propter vicinam Persidem et Romanorum militum custodiam, ad occidentem verti pedes pauxillum nescioquid portans viatici, quod me ab inopia tantum defenderet. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Calchidos, quae inter Immas et Beroeam magis ad austrum sita est. Ibi repertis monachis eorum me magisterio tradidi manuum labore victum quaeritans lasciviamque carnis refrenans ieiuniis.
Post multos annos incidit mihi cogitatio, ut ad patriam pergerem et, dum adhuc viveret mater (iam enim patrem mortuum audieram), solarer viduitatem eius et exinde venumdata possessiuncula partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem - (quid erubesco confiteri infidelitatem meam?) partem in sumptuum meorum solacia reservarem. Ob hoc clamare coepit abbas meus diaboli esse temptationem et sub honestae rei occasione latere antiqui hostis astutias. Hoc esse canem reverti ad vomitum suum; sic multos monachorum deceptos; numquam diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de scripturis plurima, inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provolutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, ne aratrum tenens post tergum respicerem. Vae mihi misero: vici monitorem pessima victoria reputans illum non meam salutem, sed suum solacium quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens « Video », ait, « te, fili, Satanae notatum cauterio. Non quaero causas; excusationes non recipio. Ovis, quae de ovili egreditur, lupi statim morsibus patet. »
IV. Captivus abducitur.
De Beroea Edessam pergentibus vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis semper sedibus huc atque illuc vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce: subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruerunt crinitis vittatisque capitibus ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes. Pendebant ex umero pharetrae, et laxos arcus vibrantes hastilia longa portabant. Non enim ad pugnandum, sed ad praedandum venerant. Rapimur, dissipamur, in diversa distrahimur. Ego interim longo postliminio hereditarius possessor et sero mei consilii paenitens cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur sublimes in camelis et per vastam eremum semper ruinam timentes haeremus potius quam sedemus. Cibus semicrudae carnes, et lac camelorum potus erat.
V. Pascere oves iubetur.
Tandem grandi amne transmisso pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare iussi cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere mutato habitu, id est nudus ambulare disco; nam aeris intemperies praeter pudenda nihil aliud velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solacio, quod dominos meos et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Iacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo pecorum quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte. Orabam iugiter canebamque psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat me captivitas mea agebamque dei iudicio grates, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.
VI. Conservam in uxorem cogitur accipere.Virtus feminae captivae.
O nihil umquam tutum apud diabolum! O multiplices et ineffabiles eius insidiae! Sic quoque me latentem invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim apostolum praecepisse dominis sic quasi deo fideliter serviendum) et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam mecum aliquando captivam. Et cum ego refutarem diceremque me Christianum, nec mihi licere uxorem viventis accipere (siquidem captus nobiscum vir eius ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus evaginato me coepit appetere gladio. Et nisi festinus brachio tenere mulierem praeoccupassem, ilico fudisset sanguinem meum.
Iam venerat tenebrosior solito et mihi nimium matura nox. Duco in speluncam semirutam novam coniugem, et pronubante nobis tristitia uterque detestamur alterum, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam prostratusque humi monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: « Huccine miser servatus sum? Ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente iam capite virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi? - nisi quod forte propterea haec sustineo, quia patriam desideravi.
Quid agimus, anima? Perimus an vincimus? Exspectamus manum domini an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium! Tua magis mors timenda quam corporis est. Habet et pudicitia servata martyrium suum. Iaceat insepultus Christi testis in eremo. Ipse mihi ero et persecutor et martyr! »
Sic fatus eduxi in tenebris micantem gladium et acumine contra me verso « Vale », inquam, « infelix mulier; habeto me martyrem potius quam maritum. » Tunc illa provoluta pedibus meis « Precor », inquit, « te per Iesum, per huius horae necessitatem rogo, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum. Vel si mori placet, in me prius verte mucronem. Sic nobis potius coniungamur. Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit, vel interirem, antequam perderem. Cur moreris, ne mihi iungaris? Ego morerer, si iungi velles. Habeto ergo me coniugem pudicitiae et magis animae copulam amato quam corporis. Sperent domini maritum; Christus noverit fratrem. Facile persuadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. »
Fateor: obstipui, et admiratus virtutem feminae coniuge plus amavi. Numquam tamen illius nudum corpus intuitus sum, numquam eius carnem attigi timens in pace perdere, quod in proelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio dies plurimi. Amabiliores nos dominis fecerant nuptiae. Nulla fugae suspicio; interdum et mense toto abibam fidus gregis pastor per solitudinem.
VII. Formicarum exemplo excitatur.
Post grande intervallum, dum solus in eremo sedeo et praeter caelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere et inter multa monachorum quoque contubernii recordari maximeque vultus patris mei, qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque cogitans aspicio formicarum gregem angusto calle fervere. Video onera maiora quam corpora. Aliae herbarum quaedam semina forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis et aquarum meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri corpora defuncta portabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine: egredientes non obstabant intrantibus; quin potius, si quam sub fasce vidissent et onere concidisse, suppositis umeris adiuvabant. Quid multa? Pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis ad formicarum sollertiam nos mittentis et pigras mentes sub tali exemplo suscitantis coepi taedere captivitatis et monasterii cellulas quaerere ac formicarum illarum similitudinem desiderare, ubi laboratur in medium et, cum nihil cuiusquam proprium sit, omnibus omnia sunt.
VIII. Fugit.
Regresso ad cubile occurrit mulier. Tristitiam animi vultu dissimulare non potui. Rogat, cur exanimatus sim. Audit causas. Hortor ad fugam; non aspernatur. Peto silentium; fidem tribuit, et iugi susurro inter spem et metum medii fluctuamus. Erant mihi in grege duo hirci mirae magnitudinis. Quibus occisis utres facio eorumque carnes viatico praeparo. Et primo vespere putantibus dominis nos secreto cubitare invadimus iter, utres et partem carnium portantes. Cumque pervenissemus ad fluvium (nam decem milibus aberat), inflatis ascensisque utribus aquis nos credimus paulatim pedibus subremigantes, ut deorsum nos flumine deferente et multo longius, quam conscenderamus, in alteram nos exponente ripam vestigium sequentes perderent. Sed inter haec madefactae carnes et ex parte lapsae vix tridui cibum pollicebantur. Bibimus usque ad satietatem futurae nos siti praeparantes. Currimus, post tergum semper aspicimus et magis noctibus promovemus quam diebus: vel propter insidias late vagantium Saracenorum vel propter ardorem solis nimium. Pavesco miser etiam referens, et si tota mente securus, toto tamen corpore perhorresco.
IX. Herus fugientem occupat.
Post diem tertium dubio aspectu procul respicimus duos camelis insidentes venire concite. Statimque mens mali praesaga putare dominum, meditari mortem, solem cernere nigrescentem. Dumque timemus et vestigiis per arenas nos proditos intellegimus, offertur ad dexteram specus longe sub terram penetrans. Igitur timentes venenata animalia (solent quippe viperae, reguli et scorpiones ceteraque huiuscemodi fervorem solis declinantia umbras petere) intramus quidem speluncam. Sed statim in ipso introitu sinistrae nos foveae credimus nequaquam ultra progredientes, ne, dum mortem fugimus, incurramus in mortem, illudque nobiscum reputantes: si iuvat dominus miseros, habemus salutem; si despicit peccatores, habemus sepulcrum.
Quid putas nobis fuisse animi, quid terroris, cum ante specum haud procul starent dominus et conservus et vestigio indice iam ad latebras pervenissent? O multo gravior exspectata quam illata mors! Rursus cum labore et timore lingua balbutit, et quasi clamante domino non audeo loqui. Mittit servum, ut nos de spelunca protrahat. Ipse camelos tenet et evaginato gladio nostrum exspectat adventum. Interea tribus ferme vel quattuor cubitis introgresso famulo, nobis ex occulto tergum eius videntibus (nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus caeca sint omnia) vox per antrum sonat: « Exite, furciferi, exite morituri! Quid statis, quid moramini? Exite! Dominus vos vocat. » Adhuc loquebatur - et ecce: per tenebras aspicimus leaenam invasisse hominem et gutture suffocato cruentum intro trahere. Iesu bone, quid tunc nobis terroris, quid gaudii fuit! Spectabamus hostem nostrum perire domino nesciente. Qui cum videret illum moras facere, suspicatus duos uni resistere, sed et iram differre non valens, sicut tenebat gladium, ad speluncam venit et clamore rabido servi increpans socordiam prius a fera tentus est, quam ad nostras latebras perveniret. Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum pro nobis bestia dimicaret? Sublato autem illo metu similis ante oculos nostros versabatur interitus, nisi quod tutius erat leonis rabiem quam iram hominum sustinere. Pavemus intrinsecus et ne movere quidem nos ausi praestolamur eventum rei inter tanta pericula, pudicitiae tantum conscientia pro muro saepti. Leaena insidias cavens et visam se esse sentiens apprehensum mordicus catulum matutina effert nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis creduli statim erupimus, sed exspectamus diu et egredi cogitantes illius nobis semper figuramus occursum.
X. Periculo liberatus ad monachos redit.
Sublato ergo terrore et illa transacta die eximus ad vesperam. Invenimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere et in alvum missos iterum retrahere. Quibus ascensis et nova sitarchia refocilati decima tandem die ad Romana per desertum castra pervenimus, oblatique tribuno rei ordinem pandimus. Inde transmissi ad Sabinianum, Mesopotamiae ducem, camelorum accepimus pretium. Et quia iam abbas ille meus dormierat in domino, ad haec delatus loca me monachis reddo. Hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen me ei credens ut sorori. »
Haec mihi senex Malchus adulescentulo rettulit. Haec ego vobis narravi senex. Castis historiam castitatis expono. Virgines virginitatem custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, inter deserta et bestias pudicitiam numquam esse captivam et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.
FINIS
St. Jerome | Christina Latin | The Latin Library | The Classics Page |