HONORES ACADEMICI PRAESIDI J.F. KENNEDY BEROLINI TRIBVTI (26.6.1963)

LIBERA UNIVERSITAS LITTERARUM BEROLINENSIS
EX SENATUS ACADEMICI AUCTORITATE
PRAESIDEM FOEDERATARUM AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATUM

JOHANNEM F. KENNEDY

HODIERNO DIE BEROLINI COMMORANTEM
HONORIS CAUSA
IN CIVITATEM ACADEMICAM ADSCIVIT.
DOCTORES ET ALUMNI LIBERAE UNIVERSITATIS LITTERARUM
BEROLINENSIS
GRATO PIOQUE ANIMO
PRAESIDEM FOEDERATARUM AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATUM
PROSEQUUNTUR

QUI SUAM IPSIUS SENTENTIAM IN INITIO LIBRI QUI 'PROFILES IN COURAGE' INSCRIBITUR PROLATAM, FORTITUDINI INTER OMNES VIRTUTES PALMAM ESSE DANDAM, IN MAXIMO UNIVERSI TERRARUM ORBIS PERICULO ATQUE EXTREMO PAENE DISCRIMINE RE COMPROBANS, SALUTI OMNIUM QUIBUS LIBERTAS CORDI EST INCOMPARABILI FORTITUDINI ET AUDENTI MODERATIONE CONSULUIT, CUM PROHIBUIT QUOMINUS ABOMINANDUM BELLUM QUOD ATOMICUM VOCANT EXORERETUR, SIMUL ET PROVIDIT NE QUID DETRIMENTI POPULARIS REI PUBLICAE GUBERNANDAE RATIO, NON ARBITRIO SED IURIS PRAECEPTIS FIRMITER INNIXA, IN EUROPA AUT IN AMERICA ACCIPERET,

QUI NON AMBIGUE SED APERTE AC PALAM POLLICITUS ET PROFESSUS FOEDERATAS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CIVITATES, QUICUMQUE BEROLINENSIUM LIBERTATEM, IURA, COMMERCIA, COMMEATUS VIOLAVERIT, IMMINUERIT, INTERCLUSERIT, EUM PRO HOSTE HABITURAS ET, SI RES POSTULARIT, VEL ARMORUM VI PERSECUTURAS ESSE, HUIUS URBI INCOLUMITATI ET LAETISSIMO RERUM BEROLINENSIUM INCREMENTO OPTIME PROSPEXIT,

QUI OPERAM ET LABOREM TUTANDAE BEROLINENSIUM LIBERTATI STUDIOSISSIME IMPENDENS AD SPES ANIMOSQUE CIVIUM HUIUS URBIS IN TOT EXTERNIS DIFFICULTATIBUS ERIGENDA ET FIRMANDA, AD LIBERALES ATQUE INGENUAS ARTES, DOCTRINAS, SCIENTIAM ET ERUDITIONEM FOVENDAS NEC NON AD LIBERAM UNIVERSITATEM LITTERARUM BEROLINENSEM AMPLIFICANDAM MAXIMA AUXILIA, OPES, ADIUMENTA ATTULIT.

DATUM BEROLINI A. D. VI. KAL. IUL. MCMLXIII

                                                PROFESSOR DR. IUR. ERNST HEINITZ
                                                RECTOR MAGNIFICUS

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page