HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
I. Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum inpensis extulit, reliquis expeditionis eius sociis tredecim milia talentum divisit. 2 Equorum maior pars aestu amissa, inutiles etiam qui superfuerant facti. 3 Pecunia omnis, CXC milia talentum, Ecbatana congesta eique Parmenio praepositus. 4 Dum haec aguntur, epistulae Antipatri a Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia, bellum Zopyrionis, praefecti eius in Scythia continebatur. 5 Quibus varie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus duorum aemulorum regum quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus cepit. 6 Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, 7 qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant; dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit. 8 Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit. 9 Magna tamen utrimque caedes fuit. 10 Agis rex cum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret. 11 Ad postremum etsi a multitudine victus, gloria tamen omnes vicit.
II. Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam auxilia Tarentinis adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide profectus fuerat, velut in divisione orbis terrarum Alexandro, Olympiadis, sororis suae, filio, Oriens, sibi Occidens sorte contigisset, 2 non minorem rerum materiam in Italia, Africa Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis habiturus. 3 Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno Delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam amnemque Acherusium praedixerat. Quae utraque cum in Epiro essent, 4 ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda fatorum pericula peregrinam militiam cupidius elegerat. 5 Igitur cum in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis fuit, 6 quorum cognito urbis fato brevi post tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. 7 Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti fama rerum in Troia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomeden condiderant; 8 sed pulsi ab Apulis consulentes oracula responsum acceperant, locum qui repetissent perpetuo possessuros. 9 Hac igitur ex causa per legatos cum belli comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulaverant; 10 sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos in urbe sepelierant, perpetuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti responso diu urbem possederunt. 11 Quod factum cum cognovisset Alexander, antiquitatis fata veneratus bello Apulorum abstinuit. 12 Gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum multasque urbes cepit; cum Metapontinis et Poediculis et Romanis foedus amicitiamque fecit. 13 Sed Bruttii Lucanique cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetivere. 14 Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et flumen Acheronta, non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret, interficitur moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugerat, intellexit. 15 Corpus eius Thurini publice redemptum sepulturae tradiderunt. 16 Dum haec in Italia aguntur, Zopyrion quoque, praefectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, otiosum se ratus, si nihil et ipse gessisset, adunato XXX milium exercitu Scythis bellum 17 intulit caesusque cum omnibus copiis poenas temere inlati belli genti innoxiae luit.
III. Haec cum nuntiata in Parthia Alexandro essent, simulato maerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduo luctum indixit. 2 Omnibus deinde velut perpetrato bello reditum in patriam expectantibus coniugesque ac liberos suos animo iam quodam modo conplectentibus ad contionem exercitum vocat. 3 Ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec se corpus, sed regnum Darii petisse; persequendosque eos esse, qui a regno defecerint. 4 Hac oratione velut ex integro incitatis militum animis Hyrcaniam Mardosque subegit. 5 Ibi ei occurrit Thalestris sive Minythyia, Amazonum regina, cum CCC mulieribus XXXV dierum inter confertissimas gentes itinere confecto ex rege liberos quaesitura; 6 cuius conspectus adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter expetitum concubitum. 7 Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, ut est visa uterum implesse, discessit. 8 Post haec Alexander habitum regum Persarum et diadema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges eorum, quos vicerat, transiret, adsumit. 9 Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem auratam purpureamque sumere iubet. 10 Vt luxum quoque sicut cultum Persarum imitaretur, inter paelicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit. 11 His rebus ingentes epularum apparatus adicit, ne ieiuna et destricta luxuria videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat, 12 inmemor prorsus tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.
IV. Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores vicerat. 2 Sed ne solus vitiis eorum, quos armis subiecerat, succubuisse videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum consuetudine tenerentur, ducere uxores, 3 existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larum ac domesticae sedis; 4 simul ex labore militiae molliorem fore dulcedinem uxorum. 5 In supplementa quoque militum minus exhauriri posse Macedoniam, si veteranis patribus tirones filii succederent militaturi in vallo, in quo essent nati, constantioresque futuri, 6 si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. 7 Quae consuetudo in successoribus quoque Alexandri mansit. 8 Igitur et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data, et patribus pro numero filiorum praemia statuta. 9 Si quorum patres occidissent, nihilo minus pupilli stipendia patrum trahebant, quorum pueritia inter varias expeditiones militia erat. 10 Itaque a parvula aetate laboribus periculisque indurati invictus exercitus fuere, neque aliter castra quam patriam neque pugnam aliud umquam quam victoriam duxere. 11 Haec suboles nomen habuit Epigoni. 12 Parthis deinde domitis praefectus his statuitur ex nobilibus Persarum Andragoras; inde postea originem Parthorum reges habuere.
V. Interea et Alexander non regio, sed hostili odio saevire in suos coepit. 2 Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse. 3 Propter quae crimina Parmenio quoque senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. 4 Fremere itaque omnes universis castris coepere innoxii senis filiique casum miserantes, interdum se quoque non debere melius sperare dicentes. 5 Quae cum nuntiata Alexandro essent, verens, ne haec opinio etiam in Macedoniam divu]garetur et victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in patriam victoriae nuntios missurum. 6 Hortatur milites suis scribere, rariorem habituros occasionem propter militiam remotiorem. 7 Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet; 8 ex quibus cognito de se singulorum iudicio in unam cohortem eos, qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus. 9 Inde Drancas, Euergetas vel + Arimaspos, Parapamesadas ceterosque populos, qui in radice Caucasi morabantur, subegit. 10 Interea unus ex amicis Darii Bessus vinctus perducitur, qui regem non solum prodiderat, verum et interfecerat. 11 Quem in ultionem perfidiae excruciandum fratri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse Darium quam amicum eius, a quo esset occisus. 12 Et ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandream super amnem Tanaim condidit, intra diem septimum decimum muro sex milium passuum consummato, translatis in eam trium civitatum populis, quas Cyrus condiderat. 13 In Bactrianis quoque Sogdianisque XII urbes condidit, distributis his, quoscumque in exercitu seditiosos habebat.
VI. His ita gestis sollemni die amicos in convivium convocat, 2 ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione praeferre se patri ipse rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit adsentante maiore convivarum parte. 3 Itaque cum unus e senibus, Clitos, fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eundem in convivio trucidaverit. 4 Qua caede exultans mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat. 5 Postquam satiatus caede animus conquievit et in irae locum successit aestimatio, modo personam occisi, modo causam occidendi considerans, pigere eum facti coepit; 6 quippe paternas laudes tam iracunde accepisse se quam nec convicia debuisset, amicumque senem et innoxium a se occisum inter epulas et pocula dolebat. 7 Eodem igitur furore in paenitentiam quo pridem in iram versus mori voluit. 8 Primum in fletus progressus amplecti mortuum, vulnera tractare, quasi audienti confiteri dementiam, adreptumque telum in se vertit peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. 9 Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. 10 Accesserat enim paenitentiae nutricis suae et sororis Cliti recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat: 11 tam foedam illi alimentorum suorum mercedem redditam, ut, in cuius manibus pueritiam egerat, huic iuvenis et victor pro beneficiis funera remitteret. 12 Reputabat deinde, quantum in exercitu suo, quantum apud devictas gentes fabularum atque invidiae, quantum apud ceteros amicos metum et odium sui fecerit, 13 quam amarum et triste reddiderit convivium suum, non armatus in acie quam in convivio terribilior. 14 Tunc Parmenion et Philotas, tunc Amyntas consobrinus, tunc noverca fratresque interfecti, tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias aliique Macedoniae extincti principes occurrerunt. 15 Ob haec illi quadriduo perseverata inedia est, donec exercitus universi precibus exoratus est, precantis, ne ita morte unius doleat, 16 ut universos perdat, quos in ultimam deductos barbariam inter infestas et inritatas bello gentes destituat. 17 Multum profuere Callisthenis philosophi preces; condiscipulatu apud Aristotelem familiaris illi et tunc ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius accitus. 18 Revocato igitur ad bella animo Chorasmos et Dahas in deditionem accepit.
VII. Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae more distulerat ne omnia pariter invidiosiora essent, non salutari, sed adorari se iubet. 2 Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti. 3 Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione. 4 Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. 5 Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorurm et arma militum argento inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit. 6 Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, parci iussit, laetus non militiam tantum, verum et vestigia se dei secutum. 7 Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, vite hederaque, non aliter vestiti, quam si manu cultus colentiumque industria exornatus esset. 8 Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo qua n exercitui suo consuluisse. 9 Inde montes Daedalos regnaque Cleophidis reginae petit. Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non poterat; 10 filiumque ab eo genitum Alexandrum nominavit, qui postea regno Indorum potitus est. 11 Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellata est. 12 Peragrata India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. 13 Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in deditionem accepit.
VIII. Vnus ex regibus Indorum fuit, Porus nomine, viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, 2 qui bellum iam pridem audita Alexandri opinione in adventum eius parabat. 3 Commisso itaque proelio exercitum suum Macedonas invadere iubet, sibi regem eorum privatum hostem deposcit. 4 Nec Alexander pugnae moram fecit; sed prima congressione vulnerato equo cum praeceps ad terram decidisset, concursu satellitum servatur. 5 Porus multis vulneribus obrutus capitur. 6 Qui victum se adeo doluit, ut, cum veniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere voluerit neque vulnera curari passus sit aegreque sit ab eo obtentum, ut vellet vivere. 7 Quem Alexander ob honorem virtutis incolumem in regnum remisit. 8 Duas ibi urbes condidit; unam Nicaeam, alteram ex nomine equi Bucephalen vocavit. 9 Inde Adrestas, t Catheanos, Praesidas, Gangaridas caesis eorum exercitibus expugnat. 10 Cum ad Sophitis [regnum] venisset, ubi eum hostium CC milia [peditum et XX milia] equitum opperiebantur, exercitus omnis non minus victoriarum numero quam laboribus fessus lacrimis eum deprecatur, 11 finem tandem bellis faceret; aliquando patriae reditusque meminisset, respiceret militum annos, 12 quibus vix aetas ad reditum sufficeret. Ostendere alius canitiem, alius vulnera, alius aetate consumpta corpora, alius cicatricibus exhausta; 13 solos se esse, qui duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint. 14 Tantum orare, ut reliquias saltim suas paternis sepulcris reddat, quorum non studiis deficiatur quam annis, 15 ac, si non militibus, vel ipsi sibi parcat, ne fortunam suam nimis onerando fatiget. 16 Motus his tam iustis precibus velut in finem victoriae castra solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis terreretur et posteris admiratio sui relinqueretur. 17 Nullum opus laetius milites fecere. Itaque caesis hostibus cum gratulatione in eadem reverterunt.
IX. Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit; per hunc in Oceanum devehitur. 2 Ibi Agensonas Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit. 3 Hinc in Mandros et Sudracas navigat, quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 4 Cum proelio victor esset, exercitum ad urbem eorum ducit. 5 Quam desertam a defensoribus cum de muro, quem primus ceperat, animadvertisset, in urbis planitiem sine ullo satellite desiliit. 6 Itaque cum eum hostes solum conspexissent, clamore edito undique concurrunt, si possint in uno capite orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare. 7 Nec minus Alexander constanter restitit et unus adversus tot milia proeliatur. 8 Incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugaverit. 9 Vbi vero obrui multitudine se vidit, trunco se, qui tum propter murum stabat, adplicuit, 10 cuius auxilio tutus cum diu agmen sustinuisset, tandem cognito periculo eius amici ad eum desiliunt, ex quibus multi caesi 11 proeliumque tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus muris deiectis in auxilium veniret. 12 In eo proelio sagitta sub mamma traiectus cum sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus est, donec eum, a quo vulneratus fuerat, occideret. 13 Curatio vulneris gravior ipso vulnere fuit.
X. Itaque ex magna desperatione tandem saluti redditus Polyperconta cum exercitu Babyloniam mittit, ipse cum lectissima manu navibus conscensis Oceani litora peragrat. 2 Cum venisset ad urbem Ambi regis, oppidani invictum ferro audientes sagittas veneno armant atque ita gemino mortis vulnere hostem a muris submoventes plurimos interficiunt. 3 Cum inter multos vulneratus etiam Ptolomeus esset moriturusque iam iamque videretur, per quietem regi monstrata in remedia veneni herba est, qua in potu accepta statim periculo liberatus est maiorque pars exercitus hoc remedio servata. 4 Expugnata deinde urbe reversus in navem Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus; 5 ac veluti curru circa metam acto, positis imperii terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire passae sunt aut mare navigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi invehitur. 6 Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem Barcem condidit arasque statuit relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praefecto. 7 Inde iter terrestre facturus, cum arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri praecepit, quibus ingenti dulci aqua inventa Babyloniam redit. 8 Ibi multae devictae gentes praefectos suos accusaverunt, quos sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum necari ius sit. 9 Filiam post haec Darii regis Statiram in matrimonium recepit; 10 sed et optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.
XI. Hinc ad contionem exercitus vocat et promittit se aes alienum omnium propria inpensa soluturum, ut praedam praemiaque integra domos ferant. 2 Insignis haec munificentia non summa tantum, verum etiam titulo muneris fuit nec a debitoribus magis quam creditoribus gratius excepta, quoniam utrisque exactio pariter ac solutio difficilis erat. 3 XX milia talentum in hos sumptus expensa. 4 Dimissis veteranis exercitum iunioribus supplet. 5 Sed retenti veteranorum discessum aegre ferentes missionem et ipsi flagitabant nec annos, sed stipendia sua numerari iubebant, pariter in militiam lectos pariter sacramento solvi aequum censentes. 6 Nec iam precibus, sed convicio agebant, iubentes eum solum cum patre suo Hammone inire bella, quatenus milites suos fastidiat. 7 Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus verbis monere, ne gloriosam militiam seditionibus infuscarent. 8 Ad postrerr um cum verbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e tribunali in contionem armatam inermis ipse desiluit et nemine prohibente tredecim correptos manu sua ipse- ad supplicium duxit. 9 Tantam vel illis moriendi patientiam metus regis vel huic exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat.
XII. Inde separatim auxilia Persarum in contione adloquitur. 2 Laudat perpetuam illorum cum in se tum in pristinos reges fidem; sua in illos beneficia commemorat, ut numquam quasi victos, sed veluti victoriae socios habuerit, denique se in illorum, non illos in gentis suae morem transisse, adfinitatibus conubiorum victos victoribus miscuisse. 3 Hinc quoque ait custodiam corporis sui non Macedonibus tantum se, verum et illis crediturum. 4 Atque ita mille ex his iuvenes in numerum satellitum legit auxiliorumque portionem formatam in disciplinam Macedonum exercitui suo miscet. 5 Quam rem aegre Macedones tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos. 6 Tunc universi flentes regem adeunt; orant, suppliciis suis potius saturaret se quam contumeliis. 7 Qua modestia obtinuerunt, ut undecim milia militum veteranorum exauctoraret. 8 Sed et ex amicis dimissi senes Polypercon, Clitos, Gorgias, Polydamas, [Ammadas,] Antigenes. 9 Dimissis Crateros praeponitur, iussus praeesse Macedonibus in Antipatri locum, Antipatrumque cum supplemento tironum in locum eius evocat. 10 Stipendia revertentibus veluti militantibus data. 11 Dum haec aguntur, unus ex amicis eius Hephaestion decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi percarus. 12 Quem contra decus regium Alexander diu luxit tumulumque ei duodecim milium talentum fecit eumque post mortem coli ut deum iussit.
XIII. Ab ultimis litoribus Oceani Babyloniam revertenti nuntiatur legationes Karthaginiensium ceterarumque Africae civitatium, sed et Hispaniarum, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia adventum eius Babyloniae opperiri. 2 Adeo universum terrarum orbem nominis eius terror invaserat, ut cunctae gentes veluti destinato sibi regi adularentur. 3 Hac igitur ex causa Babyloniam festinanti, velut conventum terrarum orbis acturo, quidam ex magis praedixit, ne urbem introiret, testatus hunc locum ei fatalem fore. 4 Ob haec omissa Babylonia in Borsipam urbem trans Euphraten, desertam olim, concessit. 5 Ibi ab Anaxarcho philosopho conpulsus est rursus magorum praedicta contemnere ut falsa et incerta et, si fatis constent, ignota mortalibus ac, si naturae debeantur, inmutabilia. 6 Reversus igitur Babyloniam multis diebus otio datis intermissum olim convivium sollemniter instituit; 7 totusque in laetitiam effusus cum diei noctem pervigilem iunxisset, recedentem iam e convivio Medius Thessalus instaurata comisatione et ipsum et sodales eius invitat. 8 Accepto poculo media potione repente velut telo confixus 9 ingemuit elatusque convivio semianimis tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret tactumque hominum velut vulnera indolesceret. 10 Amici causas morbi intemperiem ebrietatis disseminaverunt, re autem vera insidiae fuerunt, quarum infamiam successorum potentia oppressit.
XIV. Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum carissimos amicos eius interfectos videret, Alexandrum Lyncestam, generum suum, occisum, 2 se magnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum esse, 3 a matre quoque eius Olympiade variis se criminationibus vexatum. 4 Huc accedebant ante paucos dies supplicia in praefectos devictarum nationum crudeliter habita. 5 Ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae, sed ad poenam vocatum arbitrabatur. 6 Igitur ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat, cuius veneni tanta vis fuit, 7 ut non aere, non ferro, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit; praemonito filio, ne alii quam Thessalo et fratribus crederet. 8 Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium est. 9 Philippus et Iollas praegustare ac temperare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam praegustatae iam potioni supermiserunt.
XV. Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens agnoscere se fatum domus maiorum suorum ait, nam plerosque Aeacidarum intra XXX annum defunctos. 2 Tumultuantes deinde milites insidiisque perire regem suspicantes ipse sedavit eosque omnes, cum prolatus in editissimum urbis locum esset, ad conspectum suum admisit osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. 3 Cum lacrimarent omnes, ipse non sine lacrimis tantum, verum sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam inpatientius dolentes consolatus sit, quibusdam mandata ad parentes eorum dederit: 4 adeo sicuti in hostem, ita et in mortem invictus animus fuit. 5 Dimissis militibus circumstantes amicos percontatur, videanturne similem sibi reperturi regem. 6 Tacentibus cunctis tum ipse, ut hoc nesciat, ita illud scire vaticinarique se ac paene oculis videre dixit, quantum sit in hoc certamine sanguinis fusura Macedonia, quantis caedibus, quo cruore mortuo sibi parentatura. 7 Ad postremum corpus suum in Hammonis templum condi iubet. 8 Cum deficere eum amici viderent, quaerunt, quem imperii faciat heredem. Respondit dignissimum. 9 Tanta illi magnitudo animi fuit, ut, cum Herculem filium, cum fratrem Arridaeum, cum Roxanen uxorem praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncuparit heredem: 10 prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem succedere, aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. 11 Hac voce veluti bellicum inter amicos cecinisset aut malum Discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaerunt. 12 Sexta die praeclusa voce exemptum digito anulum Perdiccae tradidit, quae res gliscentem amicorum dissensionem sedavit. 13 Nam etsi non voce nuncupatus heres, iudicio tamen electus videbatur.
XVI. Decessit Alexander mense Iunio, annos tres et XXX natus, vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. 2 Qua nocte eum mater Olympias concepit, visa per quietem est cum ingenti serpente volutari, nec decepta somnio est, nam profecto maius humana mortalitate opus utero tulit; 3 quam cum Aeacidarum gens ab ultima saeculorum memoria et regna patris, fratris, mariti ac deinceps maiorum omnium inlustraverint, nullius tamen nomine quam filii clarior fuit. 4 Prodigia magnitudinis eius ipso ortu nonnulla apparuere. 5 Nam ea die, qua natus est, duae aquilae tota die perpetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque, praeferentes. 6 Eadem quoque die nuntium pater eius duarum victoriarum accepit, altera belli Illyrici, altera certaminis Olympici, in quod quadrigarum currus miserat, quod omen universarum terrarum victoriam infanti portendebat. 7 Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. 8 Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum, crevit. 9 Accepto deinde imperio regem se terrarum omnium ac mundi appellari iussit 10 tantamque fiduciam sui militibus fecit, ut illo praesente nullius hostis arma nec inermes timuerint. 11 Itaque cum nullo hostium umquam congressus est, quem non vicerit, nullam urbem obsedit, quam non expugnaverit, nullam gentem adiit, quam non calcaverit. 12 Victus denique ad postremum est non virtute hostili, sed insidiis suorum et fraude civili.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |