HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
[I] In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. Non enim minus inlustria initia quam imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus claruere, quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint, prorsus ut res gestas virorum mulierumque considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus inlustrior fuerit. Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit Aegyptiis praedicantibus, initio rerum cum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris inmanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur vel locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur, Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas eius premerent, solum ita fecundum, ut alimentorum usum hominum nulla terra feracior fuerit. Iure igitur ibi primum homines natos videri debere, ubi educari facillime possent. Contra Scythae caeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant. Quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac frigoris distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse;sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte genera variata. Et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. Ceterum si mundi, quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit, utriusque primordii Scythas origine praestare. Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septemtrionalem partem hiemis rigore sub igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; Aegyptum vero et totum Orientem tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam diutissime inmoratam; et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi natam in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant; Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non potuerit, nec possit videri hominum vetustate ultima, quae aggerationibus regum sive Nili trahentis limum terrarum recentissima videatur. His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores semper Scythae visi.
[II] Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus; quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret; profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum coonsequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis.
[III] Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti aut invicti mansere. Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia submoverunt fuga, Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt, Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt. Romanorum audivere, non sensere arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera, vires corporum inmensae; nihil parare, quod amittere timeant, nihil victores praeter gloriam concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius, missis prius legationibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythae iam ante de adventu regis a finitimis certiores facti legatis respondent: tam opulenti populi ducem stolide adversus inopes occupasse bellum, quod magis domi fuerit illi timendum, quod belli certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta sint. Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se veniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros obviam. Nec dicta res morata. Quos cum tanta celeritate advenire rex didicisset, in fugam vertitur exercituque cum omni apparatu belli relicto in regnum trepidus se recepit. Scythas ab Aegypto paludes prohibuere. Inde reversi Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico tributo magis in titulum imperii quam in victoriae praemium inposito. XV annis pacandae Asiae inmorati uxorum flagitatione revocantur, per legatos denuntiantibus, ni redeant, subolem se ex finitimis quaesituras nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.
[IV] Sed apud Scythas medio tempore duo regii iuvenes, Plynos et Scolopitus, per facionem optimatum domo pulsi ingentem iuventutem secum traxere et in Cappadociae ora iuxta amnem Thermodonta consederunt subiectosque Themiscyrios campos occupavere. Ibi per multos annos spoliare finitimos adsueti conspiratione populorum per insidias trucidantur. Horum uxores cum viderent exsilio additam orbitatem, arma sumunt finesque suos submoventes primo, mox etiam inferentes bellum defendunt. Nubendi quoque finitimis animum omisere, servitutem, non matrimonium appellantes. Singulare omnium saeculorum exemplum, ausae rem publicam augere sine viris; iam etiam cum contemptu virorum tuentur. Et ne feliciores aliae aliis viderentur, viros, qui domi remanserant, interficiunt. Ultionem quoque caesorum coniugum excidio finitimorum consequuntur. Tum pace armis quaesita, ne genus interiret, concubitus finitimorum ineunt. Si qui mares nescerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio, sed armis, equis, venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne sagittarum iactus impediantur; unde dictae Amazones. Duae his reginae fuere, Martesia et Lampeto, quae in duas partes agmine diviso, inclitae iam opibus, vicibus gerebant bella, soli terminos alternis defendentes, et ne successibus deesset auctoritas, genitas se Marte praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta Asiae quoque nonnullas civitates occupavere. Ibi Epheso multisque aliis urbibus conditis partem exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt. Reliquae, quae ad tuendum Asiae imperium remanserant, concursu barbarorum cum Martesia regina interficiuntur. In huius locum filia eius Orithyia regno succedit, cui praeter singularem belli scientiam eximia servatae in omne aevum virginitatis admiratio fuit. Huius virtute tantum additum gloriae et famae Amazonum est, ut Herculi rex, cui duodecim stipendia debebat, quasi inpossibile imperaverit, ut arma reginae Amazonum sibi adferret. Eo igitur profectus longis novem navibus comitante principum Graeciae iuventute inopinantes adgreditur. Duae tum sorores Amazonum regna tractabant, Antiope et Orithyia; sed Orithyia foris bellum gerebat. Igitur cum Hercules ad litus Amazonum adplicuit, infrequens multitudo cum Antiope regina nihil hostile metuente erat. Qua re effectum est, ut paucae repentino tumultu excitae arma sumerent facilemque victoriam hostibus darent. Multae itaque caesae captaeque, in his duae Antiopae sorores, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo. Sed Theseus obtenta in praemium captiva eandem in matrimonium adsumpsit et ex ea genuit Hippolytum. Hercules post victoriam Melanippen captivam sorori reddidit et pretium arma reginae accepit. Atque ita functus imperio ad regem revertitur. Sed Orithyia, ubi conperit bellum sororibus inlatum ac raptorem esse Atheniensium principem, hortatur comites in ultionem frustraque et Ponti sinum et Asiam edomitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quam rapinis pateant. Auxilium deinde a Sagylo, rege Scythiae, petit: genus Scytharum esse, cladem virorum, necessitatem armorum, belli causas ostendit, adsecutasque virtute, ne segniores viris feminas habere Scythae viderentur. Motus ille domestica gloria mittit cum ingenti equitatu filium Panasagorum in auxilium. Et ante proelium dissensione orta ab auxiliis desertae bello ab Atheniensibus vincuntur. Receptaculum tamen habuere castra sociorum, quorum auxilio intactae ab aliis gentibus in regnum revertuntur. Post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello inter fortissimos viros, cum auxilium adversus Graecos ferret, magna virtutis documenta exstitere. Interfecta deinde Penthesilea exercitumque eius absumpto paucae, quae in regno remanserant, aegre se adversus finitimos defendentes usque tempora Alexandri Magni duraverunt. Harum Minithyia sive Thalestris regina, concubitu Alexandri per dies tredecim ad subolem ex eo generandum obtento, reversa in regnum brevi tempore cum omni Amazonum nomine intercidit.
[V] Scythae autem tertia expeditione Asiana cum annis octo a coniugibus ac liberis afuissent, servili bello domi excipiuntur. Quippe coniuges eorum longa exspectatione virorum fessae nec iam teneri bello, sed deletos ratae servis ad custodiam pecorum relictis nubunt, qui reversos cum victoria dominos velut advenas armati finibus prohibent. Quibus cum varia victoria fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus, sed cum servis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure vincendos, verbera in aciem, non tela adferenda, omissoque ferro virgas et flagella ceteraque servilis metus paranda instrumenta. Probato omnes consilio instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere, inopinantibus verbera intenta; adeoque illos perculerunt, ut quos ferro non poterant, metu verberum vincerent, fugamque non ut hostes victi, sed ut fugitivi servi capesserent. Quicumque capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt. Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim suspendio vitam finierunt. Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora Ianthyri regis. Huic Darius, rex Persarum, sicut supra dictum est, cum filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulit et armatis septingentis milibus hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi intercluderetur, amissis LXXX milibus hominum trepidus refugit; quae iactura abundante multitudine inter damna numerata non est. Inde Asiam et Macedoniam domuit; Ionas quoque navali proelio superat. Dein cognito quod Athenienses Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos convertit.
[VI] Nunc quoniam ad bella Atheniensium ventum est, quae non modo ultra spem gerendi, verum etiam ultra gesti fidem peracta sunt, operaque Atheniensium effectu maiora quam voto fuere, paucis urbis origo repetenda est, et quia non, ut ceterae gentes, a sordidis initiis ad summa cervere. Soli enim praeterquam incremento etiam origine gloriantur; quippe non advenae neque passim collecta populi conluvies originem urbi dedit, sed eodem innati solo, quod incolunt, et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificii et olei et vini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glandem vescentibus monstrarunt. Litterae certe ac facundia et hic civilis disciplinae ordo veluti templum Athenas habent. Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. Huic successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. Post hunc Amphictyonides regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit et nomen civitati Athenas dedit. Huius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Graeciae absumpsit. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem retibus evecti sunt, a quo propterea genus hominum conditum dicitur. Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendit, sub quo frumenti satio est Eleusinae a Triptolemo reperta, in cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae. Tenuit et Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum, a quo per divortium discedens Medea propter adultam privigni aetatem Colchos cum Medo filio ex Aegeo suscepto concessit. Post Aegeum Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis adversus Troianos tulit, regnum possedit. Erant initer Athenienses et Dorienses simultatium veteres offensae, quas vindicaturi bello Dorienses de eventu proelii oracula cunsuluerunt. Responsum superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Cum ventum esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat, qui et responso dei et praeceptis hostium cognitis permutato regis habitu pannosus, sarmenta collo gerens castra hostium ingreditur. Ibi in turba obsistentium a milite, quem falce astu convulneraverat, interficitur. Cognito regis corpore Dorienses sine proelio discedunt. Atque ita Athenienses virtute ducis pro salute patriae morti se offerentis bello liberantur.
[VII] Post Codrum nemo Athenis regnavit, quod memoriae nominis eius tributum est. Administratio rei publicae annua magistratibus permissa. Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitaatem legibus conderet. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit (cum, si quid pro altero ordine tulisset, alteri displiciturum videretur), ut ab utrisque parem gratiam traheret. Huius viri inter multa egregia illud memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. Post multas clades capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset. Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum rei publicae consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius venia non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. Deformis habitu more vaecordium in publicum evolat factoque concursu hominum, quo magis consilium dissimulet, insolitis sibi versibus suadere populo coepit, quod vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque devictis hostibus Atheniensium fieret.
[VIII] Interea Megarenses memores inlati Atheniensibus belli et deserti, ne frustra arma movisse viderentur, matronas Atheniensium in Eleusinis sacris noctu oppressuri naves conscendunt. Qua re cognita dux Atheniensium Pisistratus iuventutem in insidiis locat, iussis matronis solito clamore ac strepitu etiam in accessu hostium, ne intellectos se sentiant, sacra celebrare; egressosque navibus Megarenses inopinantes adgressus delevit ac protinus classe captiva intermixtis [inter milites] muliebribus, ut speciem captarum matronarum praeberent, Megara contendit. Illi cum et navium formam et petitam praedam cognoscerent, obvii ad portum procedunt, quibus caesis Pisistratus paulum a capienda urbe afuit. Ita Dorienses suis dolis hosti victoriam dedere. Sed Pisistratus, quasi sibi, non patriae vicisset, tyrannidem per dolum occupat. Quippe voluntariis verberibus domi adfectus laceratoque corpore in publicum degreditur, advocata contione vulnera populo ostendit, de crudelitate principum, a quibus haec se passum simulabat, queritur; adduntur vocibus lacrimae et invidiosa oratione multitudo credula accenditur: amore plebis invisum se senatui simulat. Obtinet ad custodiam corporis sui satellitum auxilium, per quos occupata tyrannide per annos XXXIII regnavit.
[IX] Post huius mortem Diocles, alter ex filiis, per vim stuprata virgine a fratre puellae interficitur. Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret, interfectorem fratris conprehendi iubet, qui cum per tormenta conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni nominavit, quibus interfectis quaerenti tyranno, an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius mori gestiat quam ipsum tyrannum. Qua voce eiusdem se tyranni victorem post vindictam pudicitiae sororis ostendit. Huius virtute cum admonita civitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exsilium agitur, qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, adversus patriam suam offert. Igitur Athenienses audito Darii adventu auxilium a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt, quos ubi viderunt quadridui teneri religione, non exspectato auxilio instructis decem milibus civium et Plataeensibus auxiliaribus mille adversus sescenta milia hostium in campis Marathoniis in proelium egrediuntur. Miltiades et dux belli erat et auctor non exspectandi auxilii; quem tanta fiducia ceperat, ut plus praesidii in celeritate quam in sociis duceret. Magna igitur in pugnam euntibus animorum alacritas fuit, adeo ut, cum mille passus inter duas acies essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad hostem venerint. Nec audaciae eius eventus defuit. Pugnatum est enim tanta virtute, ut hinc viros, inde pecudes putares. Victi Persae in naves confugerunt, ex quibus multae suppressae, multae captae sunt. In eo proelio tanta virtus singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset, difficile iudicium videretur. Inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam tum indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. Cynegiri quoque, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebraata est, qui post proelii innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextra manu tenuit nec prius dimisit, quam manum amitteret; tum quoque amputata dextera navem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu navem detinuit. Tantam in eo virtutem fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus manibus amissis, victus, truncus ad postremum et velut rabida fera dentibus dimicaverit. Ducenta milia Persae eo proelio sive naufragio amisere. Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, autor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus poenas repetentibus.
[X] Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. Ex his Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. Porro Xerxes controversiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; nam Ariamenen primum quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum. Fratres itaque suos, qui ante geniti essent, privatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum vindicare sibi posse; se esse, quem primum in regno iam rex pater sustulerit. Huc accedere, quod Ariamenes non patre antum, sed e matre privatae adhuc fortunae, avo quoque materno privato procreatus sit; se vero et matre regina natum et patrem non nisi regem vidisse, avum quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti regni. Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno tamen se iure et avito vincere. Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Artaphernen veluti ad domesticum iudicem deferunt, qui domi cognita causa Xerxen praeposuit; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit nec victus doluerit ipsoque litis tempore munera invicem miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula convivia habuerint, iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine convicio fuerit. Tanto moderatius tum fratres inter se maxima regna dividebant, quam nunc exigua patrimonia partiuntur.
Igitur Xerxes bellum a patre coeptum adversus Graeciam quinquennium instruxit. Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui apud Xerxen exsulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post beneficia, ne inopinato bello opprimerentur, omnia in tabellis ligneis magistratibus praescribit easdemque cera superinducta delet, ne aut scriptura sine tegmine indicium daret aut recens cera dolum proderet, fido deinde servo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere. Quibus perlatis Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid viderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto esset occultior putabant. Haerentibus in coniectura viris soror regis Leonidae consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera belli consilia deteguntur. Iam Xerxes septingenta milia de regno armaverat et trecenta milia de auxiliis, ut non inmerito proditum sit, flumina ab exercitu eius siccata Graeciamque omnem vix capere exercitum eius potuisse. Naves quoque rostratas mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse dicitur. Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si regem spectes, divitias, non ducem laudes; quarum tanta copia in regno eius fuit, ut, cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae superessent. Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper visus est, in periculis timidus, sicubi metus abesset, inflatus; denique ante experimentum belli fiducia virium veluti naturae ipsius dominus et montes in planum deducebat et convexa vallium aequabat et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per conpendium ducebat.
[XI] Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Namque cum Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contenptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti fuerant. Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente dein inutili turba maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a XX milibus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae tempora reservent, sibi cum Spartanis fortunam experiendam; plura patriae quam vitae debere, ceteros ad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat, ut ire se parato ad moriendum animo scirent angustiasque propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse quam dimicasse videantur; nec exspectandum, ut ab hoste circumvenirentur, sed dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile persuadere persuasis mori: statim arma capiunt et sescenti viri castra quingentorum milium inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a principiio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas occiderunt. Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis experiri maris fortunam statuit.
[XII] Sed Atheniensium dux Themistocles cum animadvertisset Ionas, propter quos bellum Persarum susceperunt, in auxilium regis classe venisse, sollicitare eos in partes suas statuit, et cum conloquendi copiam non haberet, quo applicituri erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat: "Quae vos, Iones, dementia tenet? Quod facinus agitatis? Bellum inferre olim conditoribus vestris, nuper etiam vindicibus cogitatis? An ideo moenia vestra condidimus, ut essent qui nostra delerent? Quid si non haec et Dario prius et nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod vos in haec castra vestra ex ista obsidione transitis? Aut si hoc parum tutum est, at vos commisso proelio ite cessim, inhibite remis et a bello discedite". Ante navalis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum, prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis inmortalibus bellumm gereret; quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent hominum adversum deos vires. Post haec Thespiades et Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit, et quoniam ferro in homines non poterat, in aedificia igne grassatur. Namque Athenienses post pugnam Marathoniam praemonente Themistocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam maioris belli fore, CC naves fabricaverunt. Adventante igitur Xerxe consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem muris ligneis tuerentur. Themistocles navium praesidium demonstratum ratus persuadet omnibus, patriam municipes esse, non moenia, civitatemque non in aedificiis, sed in civibus positam; melius itaque salutem navibus quam urbi commissuros; huius sententiae etiam deum auctorem esse. Probato consilio coniuges liberosque cum pretiosissimis rebus abditis insulis relicta urbe demandant; ipsi naves armati conscendunt. Exemplum Atheniensium et aliae urbes imitatae. Itaque cum adunata omnis sociorum classis et intenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii freti, ne circumveniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter civitatum principes oritur. Qui cum deserto bello ad sua tuenda dilabi vellent, timens Themistocles, ne discessu sociorum vires minuerentur, per servum fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum contractam Graeciam capere facillime posse. Quodsi civitates, quae iam abire vellent, dissipentur, maiore labore ei singulas consectandas. Hoc dolo inpellit regem signum pugnae dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proelium conlatis viribus capessunt. Interea rex velut spectator pugnae cum parte navium in litore remanet. Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces bellum acerrime ciebat, quippe ut in viro muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres. Cum anceps proelium esset, Iones iiuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coeperunt; quorum defectio animos ceterorum fregit. Itaque circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi in fugam vertuntur. In qua trepidatione multae captae naves, multae mersae; plures tamen non minus saevitiam regis, quam hostem timentes domum dilabuntur.
[XIII] Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur. Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli et in maius, sicuti mos est, omnia extollens;; sibi CCC milia armatorum lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem infamia hostibus cessurum. Probato consilio Mardonio exercitus traditur; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem victus petere cogeretur. Sed Themistocles timens, ne interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod aliter non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere) cum vincere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet. Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites perducendos; ipse cum paucis Abydum contendit. Ubi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves erant. Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames accesserat. Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum sequerentur.
[XIV] Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius restitutionem. Postquam nullo pretio libertatem his venalem videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. Eo et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum. Sed fortuna regis cum duce mutata non est. Nam victus Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit. Castra referta regalis opulentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro Persico divitiarum luxuria coepit. Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum est. Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso starent, fama ad utrumque exercitum venit, vicisse Graecos et Mardonii copias occidione cecidisse. Tantam famae velocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam brevi horarum momento de victoria nuntiatum sit. Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.
[XV] Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria urbem ex integro condere moliuntur. Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo legatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant. Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans abrupte agendum, respondit legatis, ituros Lacedaemonem, qui de ea re pariter cum illis consulant. Sic dimissis Spartanis hortatur suos, opus maturent. Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi quaerebat; cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos vinciant pignusque teneant, ne in se gravius consulatur. Adiit deinde contionem Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere; si quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos. Graviter deinde castigavit eos, quod non virtute, sed imbecillitate sociorum potentiam quaererent. Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis a civibus excipitur.
Post haec Spartani, ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur redditis captivis, ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. Scribit praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum proderetur. Sed dux Atheniensium Aristides, belli socius, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter consulendo proditionis consilia discussit. Nec multo post accusatus Pausanias damnatur. Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum videret, ex integro bellum instituit. Graeci quoque ducem constituunt Cimona Atheniensium, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est, iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt; quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se vinculis ad sepulturam redemit. Nec in bello iudicium deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris Xerxen, terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum coegit.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |