OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER TERTIUS-QUADRAGESIMUS

Dig. 43.1.0. De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Dig. 43.2.0. Quorum bonorum.
Dig. 43.3.0. Quod legatorum.
Dig. 43.4.0. Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Dig. 43.5.0. De tabulis exhibendis.
Dig. 43.6.0. Ne quid in loco sacro fiat.
Dig. 43.7.0. De locis et itineribus publicis.
Dig. 43.8.0. Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Dig. 43.9.0. De loco publico fruendo.
Dig. 43.10.0. De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Dig. 43.11.0. De via publica et itinere publico reficiendo.
Dig. 43.12.0. De fluminibus. ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Dig. 43.13.0. Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.
Dig. 43.14.0. Ut in flumine publico navigare liceat.
Dig. 43.15.0. De ripa munienda.
Dig. 43.16.0. De vi et de vi armata.
Dig. 43.17.0. Uti possidetis.
Dig. 43.18.0. De superficiebus.
Dig. 43.19.0. De itinere actuque privato.
Dig. 43.20.0. De aqua cottidiana et aestiva.
Dig. 43.21.0. De rivis.
Dig. 43.22.0. De fonte.
Dig. 43.23.0. De cloacis.
Dig. 43.24.0. Quod vi aut clam.
Dig. 43.25.0. De remissionibus.
Dig. 43.26.0. De precario.
Dig. 43.27.0. De arboribus caedendis.
Dig. 43.28.0. De glande legenda.
Dig. 43.29.0. De homine libero exhibendo.
Dig. 43.30.0. De liberis exhibendis, item ducendis.
Dig. 43.31.0. Utrubi.
Dig. 43.32.0. De migrando.
Dig. 43.33.0. De salviano interdicto.
Dig. 43.1.0. De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Dig. 43.2.0. Quorum bonorum.
Dig. 43.3.0. Quod legatorum.
Dig. 43.4.0. Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Dig. 43.5.0. De tabulis exhibendis.
Dig. 43.6.0. Ne quid in loco sacro fiat.
Dig. 43.7.0. De locis et itineribus publicis.
Dig. 43.8.0. Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Dig. 43.9.0. De loco publico fruendo.
Dig. 43.10.0. De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Dig. 43.11.0. De via publica et itinere publico reficiendo.
Dig. 43.12.0. De fluminibus. ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Dig. 43.13.0. Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.
Dig. 43.14.0. Ut in flumine publico navigare liceat.
Dig. 43.15.0. De ripa munienda.
Dig. 43.16.0. De vi et de vi armata.
Dig. 43.17.0. Uti possidetis.
Dig. 43.18.0. De superficiebus.
Dig. 43.19.0. De itinere actuque privato.
Dig. 43.20.0. De aqua cottidiana et aestiva.
Dig. 43.21.0. De rivis.
Dig. 43.22.0. De fonte.
Dig. 43.23.0. De cloacis.
Dig. 43.24.0. Quod vi aut clam.
Dig. 43.25.0. De remissionibus.
Dig. 43.26.0. De precario.
Dig. 43.27.0. De arboribus caedendis.
Dig. 43.28.0. De glande legenda.
Dig. 43.29.0. De homine libero exhibendo.
Dig. 43.30.0. De liberis exhibendis, item ducendis.
Dig. 43.31.0. Utrubi.
Dig. 43.32.0. De migrando.
Dig. 43.33.0. De salviano interdicto.

Dig. 43.1.0. De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Dig. 43.1.1pr.

Ulpianus 67 ad ed.

Videamus, de quibus rebus interdicta competunt. et sciendum est interdicta aut de divinis rebus aut de humanis competere. divinis, ut de locis sacris vel de locis religiosis. de rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt. quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. publica: de locis publicis, de viis deque fluminibus publicis. quae autem singulorum sunt, aut ad universitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

Dig. 43.1.1.1

Ulpianus 67 ad ed.

Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.

Dig. 43.1.1.2

Ulpianus 67 ad ed.

Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in praesens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiva.

Dig. 43.1.1.3

Ulpianus 67 ad ed.

Interdicta omnia licet in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia sunt.

Dig. 43.1.1.4

Ulpianus 67 ad ed.

Interdictorum quaedam annalia sunt, quaedam perpetua.

Dig. 43.1.2pr.

Paulus 63 ad ed.

Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, veluti exhibitoria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque.

Dig. 43.1.2.1

Paulus 63 ad ed.

Interdicta autem competunt vel hominum causa vel divini iuris aut de religione, sicut est " ne quid in loco sacro fiat" vel " quod factum est restituatur" et de mortuo inferendo vel sepulchro aedificando. hominum causa competunt vel ad publicam utilitatem pertinentia vel sui iuris tuendi causa vel officii tuendi causa vel rei familiaris. publicae utilitatis causa competit interdictum " ut via publica uti liceat" et " flumine publico" et " ne quid fiat in via publica": iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur.

Dig. 43.1.2.2

Paulus 63 ad ed.

Quaedam interdicta rei persecutionem continent, veluti de itinere actuque privato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quae de locis sacris et de religiosis proponuntur, veluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam habeant.

Dig. 43.1.2.3

Paulus 63 ad ed.

Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt possessionis aut reciperandae aut retinendae. apiscendae possessionis sunt interdicta, quae competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. sunt autem interdicta apiscendae possessionis " quorum bonorum": salvianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et " quo itinere venditor usus est, quo minus emptor utatur, vim fieri veto". reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde vi: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt. retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. sunt interdicta ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis.

Dig. 43.1.3

Ulpianus 69 ad ed.

In interdictis exinde ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro.

Dig. 43.1.4

Paulus 67 ad ed.

Ex quibus causis annua interdicta sunt, ex his de eo, quod ad eum cum quo agitur pervenit, post annum iudicium dandum sabinus respondit.

Dig. 43.1.5

Paulus 13 ad sab.

Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, veluti cum vi deiecerunt aut vi aut clam opus fecerunt. sed officio iudicis continetur, ut dominum sua impensa opus restituentem absolvat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absolvat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestimaverit, atque si ipse fecisset.

Dig. 43.2.0. Quorum bonorum.

Dig. 43.2.1pr.

Ulpianus 67 ad ed.

Ait praetor: " quorum bonorum ex edicto meo illi possessio data est, quod de his bonis pro herede aut pro possessore possides possideresve, si nihil usucaptum esset, quod quidem dolo malo fecisti, uti desineres possidere, id illi restituas".

Dig. 43.2.1.1

Ulpianus 67 ad ed.

Hoc interdictum restitutorium est et ad universitatem bonorum, non ad singulas res pertinet et appellatur " quorum bonorum" et est apiscendae possessionis universorum bonorum.

Dig. 43.2.2

Paulus 20 ad ed.

Interdicto quorum bonorum debitores hereditarii non tenentur, sed tantum corporum possessores.

Dig. 43.3.0. Quod legatorum.

Dig. 43.3.1pr.

Ulpianus 67 ad ed.

Dig. 43.3.1.1

Ulpianus 67 ad ed.

Hoc interdictum volgo " quod legatorum" appellatur.

Dig. 43.3.1.2

Ulpianus 67 ad ed.

Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex voluntate heredis occupavit, id restituat heredi. etenim aequissimum praetori visum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum convenire.

Dig. 43.3.1.3

Ulpianus 67 ad ed.

Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.

Dig. 43.3.1.4

Ulpianus 67 ad ed.

Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede vel pro possessore possideat, bellissime arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, sive quis pro herede vel pro possessore sive pro legato possideat, hoc interdicto teneatur: quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos velle consequi quod nos contingit.

Dig. 43.3.1.5

Ulpianus 67 ad ed.

Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis falcidiae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt:

Dig. 43.3.1.6

Ulpianus 67 ad ed.

Qui vero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.

Dig. 43.3.1.7

Ulpianus 67 ad ed.

Quod ait praetor " aut dolo desiit possidere", sic accipere debemus " desiit facultatem habere restituendi".

Dig. 43.3.1.8

Ulpianus 67 ad ed.

Unde est quaesitum, si usus fructus vel usus fuerit alicui relictus eumque occupaverit, an hoc interdicto restituere sit compellendus. movet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. idem dicendum est et in servitute relicta.

Dig. 43.3.1.9

Ulpianus 67 ad ed.

Quaesitum est, si quis legatorum servandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. movet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere videtur.

Dig. 43.3.1.10

Ulpianus 67 ad ed.

Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, verum heredem quoque eius ceterosque successores.

Dig. 43.3.1.11

Ulpianus 67 ad ed.

Quod ait praetor " voluntate eius, ad quem ea res pertinet", ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem vel bonorum possessionem adgnitam voluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumve possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam voluntatem non nocere debere.

Dig. 43.3.1.12

Ulpianus 67 ad ed.

Si duae res legatae sint, altera ex voluntate occupata, altera non ex voluntate eveniet, ut altera revocari possit, altera non. idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex voluntate, altera pars non ex voluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.

Dig. 43.3.1.13

Ulpianus 67 ad ed.

Illud tenendum, sive a te sive ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore. in locum successisse accipimus, sive per universitatem sive in rem sit successum.

Dig. 43.3.1.14

Ulpianus 67 ad ed.

Prodest autem possedisse, quotiens voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea voluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea vero voluntas non perseverat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex voluntate.

Dig. 43.3.1.15

Ulpianus 67 ad ed.

Si alter ex heredibus iisve, ad quos ea res pertinet, voluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui voluit, non competere palam est.

Dig. 43.3.1.16

Ulpianus 67 ad ed.

Quod ait praetor " nisi satisdatum sit", accipere debemus " si perseveret satisdatum", scilicet ut, si non perseveret cautum, mittatur in possessionem legatorum servandorum causa.

Dig. 43.3.1.17

Ulpianus 67 ad ed.

Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario vel ipso iure adquisita sit idonea cautio vel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.

Dig. 43.3.1.18

Ulpianus 67 ad ed.

Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.

Dig. 43.3.2pr.

Paulus 63 ad ed.

Diversum est, si postea pars legato adcreverit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum.

Dig. 43.3.2.1

Paulus 63 ad ed.

Quod ait praetor " si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur", sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petenti satis moram non facere.

Dig. 43.3.2.2

Paulus 63 ad ed.

Ex hoc interdicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari.

Dig. 43.3.2.3

Paulus 63 ad ed.

Si legatarius repromissione contentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caveri.

Dig. 43.3.2.4

Paulus 63 ad ed.

Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto. sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cavere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur.

Dig. 43.4.0. Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Dig. 43.4.1pr.

Ulpianus 72 ad ed.

Ait praetor: " si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusve, cuius ea iurisdictio fuit, in possessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in possessionem missus erit, dabo".

Dig. 43.4.1.1

Ulpianus 72 ad ed.

Hoc edictum summa providentia praetor proposuit: frustra enim in possessionem mitteret rei servandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes venire in possessionem coerceret.

Dig. 43.4.1.2

Ulpianus 72 ad ed.

Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, qui in possessionem a praetore missi sunt: convenit enim praetori omnes, quos ipse in possessionem misit, tueri. sed sive rei servandae causa sive legatorum aut ventris nomine in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, sive doli sive aliter prohibuerint.

Dig. 43.4.1.3

Ulpianus 72 ad ed.

Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem venire in possessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum venisset in possessionem: nec exigitur, ut vi fecerit qui prohibuit.

Dig. 43.4.1.4

Ulpianus 72 ad ed.

Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam putabat vel sibi nexam vel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non teneatur.

Dig. 43.4.1.5

Ulpianus 72 ad ed.

Haec verba " quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit" continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui prohibuit condemnetur. proinde si ob falsum creditum vel ob falsam petitionem missus est in possessionem vel si exceptione summoveri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, quia propter nullam causam in possessionem missus est.

Dig. 43.4.1.6

Ulpianus 72 ad ed.

Hoc edicto neque pupillum neque furiosum teneri constat, quia affectu carent. sed pupillum eum debemus accipere, qui doli capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum. ergo et si tutor dolo fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo solvendo sit tutor: sed et ipsum tutorem posse conveniri iulianus scribit.

Dig. 43.4.1.7

Ulpianus 72 ad ed.

Si domini vel patris voluntate prohibitus quis sit a possessione, in ipsos dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint.

Dig. 43.4.1.8

Ulpianus 72 ad ed.

Hanc actionem excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas pervenit: sed heredi similibusque personis dabitur. nam cum prohibitus quis est legatorum vel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in heredem dabitur, quia est in potestate successorum evitare interdictum satisdatione oblata.

Dig. 43.4.2pr.

Paulus 59 ad ed.

Suo quis an alieno nomine prohibitus sit, nihil interest: haec enim verba " quanti ea res est" referenda sunt ad personam domini.

Dig. 43.4.2.1

Paulus 59 ad ed.

Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit.

Dig. 43.4.3pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis missus fuerit in possessionem fideicommissi servandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est in possessionem, qui eum misit, aut si quis volet uti interdicto, consequens erit dicere interdictum locum habere. sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suae potestatis exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem.

Dig. 43.4.3.1

Ulpianus 68 ad ed.

Constitutum est ab antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis. si quis igitur in his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit uti et extraordinaria exsecutione.

Dig. 43.4.3.2

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ventrem in possessionem mittit, et hoc interdictum prohibitorium et restitutorium est. sed si mulier velit in factum actione uti ad exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est.

Dig. 43.4.3.3

Ulpianus 68 ad ed.

Si mulier dicatur calumniae causa in possessionem venisse, quod non sit praegnas vel non ex eo praegnas, vel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula divi hadriani ad exemplum praesumptionis carboniani edicti ventri praetor pollicetur possessionem.

Dig. 43.4.4pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Per interdictum etiam ei subvenit praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei vis fiat.

Dig. 43.4.4.1

Ulpianus 69 ad ed.

Poena autem eius, qui non promittit vel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur adversarius. sive ergo promittat, sive per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur.

Dig. 43.4.4.2

Ulpianus 69 ad ed.

Praetor in eum, qui neque cavit neque possidere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum oporteret, si de ea re cautum fuerat.

Dig. 43.4.4.3

Ulpianus 69 ad ed.

Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, scilicet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est.

Dig. 43.4.4.4

Ulpianus 69 ad ed.

Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem.

Dig. 43.5.0. De tabulis exhibendis.

Dig. 43.5.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quas tabulas lucius titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. item si libellus aliudve quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam".

Dig. 43.5.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in praesentiarum exhibere. sed si neget se exhibere posse vel oportere, interdictum hoc competit.

Dig. 43.5.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, verum ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet.

Dig. 43.5.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Sive autem valet testamentum sive non, vel quod ab initio inutiliter factum est, sive ruptum sit vel in quo alio vitio, sed etiam si falsum esse dicatur vel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum valere.

Dig. 43.5.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Sive supremae tabulae sint sive non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere.

Dig. 43.5.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, sive perfectam sive imperfectam, interdictum hoc pertinere.

Dig. 43.5.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicendum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat.

Dig. 43.5.1.7

Ulpianus 68 ad ed.

Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias vel servus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur.

Dig. 43.5.1.8

Ulpianus 68 ad ed.

Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum.

Dig. 43.5.1.9

Ulpianus 68 ad ed.

Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit.

Dig. 43.5.1.10

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum ad vivi tabulas non pertinet, quia verba praetoris " reliquerit" fecerunt mentionem.

Dig. 43.5.1.11

Ulpianus 68 ad ed.

Sed et si deletum sine dolo sit testamentum.

Dig. 43.5.2

Paulus 64 ad ed.

Vel totum vel pars eius,

Dig. 43.5.3pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Locum habet hoc interdictum.

Dig. 43.5.3.1

Ulpianus 68 ad ed.

Si tabulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est.

Dig. 43.5.3.2

Ulpianus 68 ad ed.

Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit.

Dig. 43.5.3.3

Ulpianus 68 ad ed.

Proinde et si custodiam tabularum aedituus vel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto.

Dig. 43.5.3.4

Ulpianus 68 ad ed.

Si penes servum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur.

Dig. 43.5.3.5

Ulpianus 68 ad ed.

Si ipse testator, dum vivit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas vindicet. quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est.

Dig. 43.5.3.6

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi corneliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur. et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amoverit neque celaverit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicenti exhiberet, hoc est si non supprimendi animo vel consilio fecit, sed ne huic exhiberet.

Dig. 43.5.3.7

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum exhibitorium est.

Dig. 43.5.3.8

Ulpianus 68 ad ed.

Quid sit exhibere, videamus. exhibere hoc est materiae ipsius adprehendendae copiam facere.

Dig. 43.5.3.9

Ulpianus 68 ad ed.

Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti venirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, labeo scribit coerceri eos a praetore debere.

Dig. 43.5.3.10

Ulpianus 68 ad ed.

Solent autem exhiberi tabulas desiderare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent.

Dig. 43.5.3.11

Ulpianus 68 ad ed.

Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit aestimari debet.

Dig. 43.5.3.12

Ulpianus 68 ad ed.

Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est aestimatio:

Dig. 43.5.3.13

Ulpianus 68 ad ed.

Et si legatum sit, tantum venit in aestimationem, quantum sit in legato:

Dig. 43.5.3.14

Ulpianus 68 ad ed.

Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic aestimandum est, nec compelli debebit ad cavendum, ut se restituturum caveat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non exhibet.

Dig. 43.5.3.15

Ulpianus 68 ad ed.

Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus. et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere. et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem consecutus, eadem est distinctio.

Dig. 43.5.3.16

Ulpianus 68 ad ed.

Interdictum hoc et post annum competere constat. sed et heredi ceterisque successoribus competit.

Dig. 43.5.4

Paulus 69 ad ed.

Si sint tabulae apud pupillum et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum.

Dig. 43.5.5

Iavolenus 13 ex cass.

De tabulis proferendis interdictum competere non oportet, si hereditatis controversia ex his pendet aut si ad publicam quaestionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud virum idoneum.

Dig. 43.6.0. Ne quid in loco sacro fiat.

Dig. 43.6.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " in loco sacro facere inve eum immittere quid veto".

Dig. 43.6.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum de sacro loco, non de sacrario competit.

Dig. 43.6.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Quod ait praetor, ne quid in loco sacro fiat, non ad hoc pertinet, quod ornamenti causa fit, sed quod deformitatis vel incommodi.

Dig. 43.6.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Sed et cura aedium locorumque sacrorum mandata est his, qui aedes sacras curant.

Dig. 43.6.2

Hermogenianus 3 iuris epit.

In muris itemque portis et aliis sanctis locis aliquid facere, ex quo damnum aut incommodum irrogetur, non permittitur.

Dig. 43.6.3

Paulus 5 sent.

Neque muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia possunt.

Dig. 43.7.0. De locis et itineribus publicis.

Dig. 43.7.1

Pomponius 30 ad sab.

Cuilibet in publicum petere permittendum est id, quod ad usum omnium pertineat, veluti vias publicas, itinera publica: et ideo quolibet postulante de his interdicitur.

Dig. 43.7.2

Iulianus 48 Dig.

Nemini licet in via publica monumentum exstruere.

Dig. 43.7.3pr.

Ulpianus 33 ad sab.

Viae vicinales, quae ex agris privatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum viarum numero sunt.

Dig. 43.7.3.1

Ulpianus 33 ad sab.

Sed inter eas et ceteras vias militares hoc interest, quod viae militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam viam militarem habent, harum autem vicinalium viarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares vias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur.

Dig. 43.8.0. Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Dig. 43.8.1

Paulus 64 ad ed.

In loco publico praetor prohibet aedificare et interdictum proponit.

Dig. 43.8.2pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " ne quid in loco publico facias inve eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur, praeterquam quod lege senatus consulto edicto decretove principum tibi concessum est. de eo, quod factum erit, interdictum non dabo".

Dig. 43.8.2.1

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum prohibitorium est.

Dig. 43.8.2.2

Ulpianus 68 ad ed.

Et tam publicis utilitatibus quam privatorum per hoc prospicitur. loca enim publica utique privatorum usibus deserviunt, iure scilicet civitatis, non quasi propria cuiusque, et tantum iuris habemus ad optinendum, quantum quilibet ex populo ad prohibendum habet. propter quod si quod forte opus in publico fiet, quod ad privati damnum redundet, prohibitorio interdicto potest conveniri, propter quam rem hoc interdictum propositum est.

Dig. 43.8.2.3

Ulpianus 68 ad ed.

Publici loci appellatio quemadmodum accipiatur, labeo definit, ut et ad areas et ad insulas et ad agros et ad vias publicas itineraque publica pertineat.

Dig. 43.8.2.4

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in fisci patrimonio, non puto pertinere: in his enim neque facere quicquam neque prohibere privatus potest: res enim fiscales quasi propriae et privatae principis sunt. igitur si quis in his aliquid faciat, nequaquam hoc interdictum locum habebit: sed si forte de his sit controversia, praefecti eorum iudices sunt.

Dig. 43.8.2.5

Ulpianus 68 ad ed.

Ad ea igitur loca hoc interdictum pertinet, quae publico usui destinata sunt, ut, si quid illic fiat, quod privato noceret, praetor intercederet interdicto suo.

Dig. 43.8.2.6

Ulpianus 68 ad ed.

Cum quidam velum in maeniano immissum haberet, qui vicini luminibus officiebat, utile interdictum competit: " ne quid in publico immittas, qua ex re luminibus gaii seii officias".

Dig. 43.8.2.7

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis quod in publico loco positum habuit, reficere voluit, hoc interdicto locum esse aristo ait ad prohibendum eum reficere.

Dig. 43.8.2.8

Ulpianus 68 ad ed.

Adversus eum, qui molem in mare proiecit, interdictum utile competit ei, cui forte haec res nocitura sit: si autem nemo damnum sentit, tuendus est is, qui in litore aedificat vel molem in mare iacit.

Dig. 43.8.2.9

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis in mari piscari aut navigare prohibeatur, non habebit interdictum, quemadmodum nec is, qui in campo publico ludere vel in publico balineo lavare aut in theatro spectare arceatur: sed in omnibus his casibus iniuriarum actione utendum est.

Dig. 43.8.2.10

Ulpianus 68 ad ed.

Merito ait praetor " qua ex re quid illi damni detur": nam quotiensque aliquid in publico fieri permittitur, ita oportet permitti, ut sine iniuria cuiusquam fiat. et ita solet princeps, quotiens aliquid novi operis instituendum petitur, permittere.

Dig. 43.8.2.11

Ulpianus 68 ad ed.

Damnum autem pati videtur, qui commodum amittit, quod ex publico consequebatur, qualequale sit.

Dig. 43.8.2.12

Ulpianus 68 ad ed.

Proinde si cui prospectus, si cui aditus sit deterior aut angustior, interdicto opus est.

Dig. 43.8.2.13

Ulpianus 68 ad ed.

Si quid in loco publico aedificavero, ut ea, quae ex meo ad te nullo iure defluebant, desinant fluere, interdicto me non teneri labeo putat.

Dig. 43.8.2.14

Ulpianus 68 ad ed.

Plane si aedificium hoc effecerit, ut minus luminis insula tua habeat, interdictum hoc competit.

Dig. 43.8.2.15

Ulpianus 68 ad ed.

Idem ait, si in publico aedificem, deinde hoc aedificium ei obstet, quod tu in publico aedificaveras, cessare hoc interdictum, cum tu quoque illicite aedificaveris, nisi forte tu iure tibi concesso aedificaveras.

Dig. 43.8.2.16

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis a principe simpliciter impetraverit, ut in publico loco aedificet, non est credendus sic aedificare, ut cum incommodo alicuius id fiat, neque sic conceditur: nisi forte quis hoc impetraverit.

Dig. 43.8.2.17

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis nemine prohibente in publico aedificaverit, non esse eum cogendum tollere, ne ruinis urbs deformetur, et quia prohibitorium est interdictum, non restitutorium. si tamen obstet id aedificium publico usui, utique is, qui operibus publicis procurat, debebit id deponere, aut si non obstet, solarium ei imponere: vectigal enim hoc sic appellatur solarium ex eo, quod pro solo pendatur.

Dig. 43.8.2.18

Ulpianus 68 ad ed.

Si tamen adhuc nullum opus factum fuerit, officio iudicis continetur, uti caveatur non fieri: et ea omnia etiam in persona heredum ceterorumque successorum erunt cavenda.

Dig. 43.8.2.19

Ulpianus 68 ad ed.

Locorum sacrorum diversa causa est: in loco enim sacro non solum facere vetamur, sed et factum restituere iubemur: hoc propter religionem.

Dig. 43.8.2.20

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " in via publica itinereve publico facere immittere quid, quo ea via idve iter deterius sit fiat, veto".

Dig. 43.8.2.21

Ulpianus 68 ad ed.

Viam publicam eam dicimus, cuius etiam solum publicum est: non enim sicuti in privata via, ita et in publica accipimus: viae privatae solum alienum est, ius tantum eundi et agendi nobis competit: viae autem publicae solum publicum est, relictum ad directum certis finibus latitudinis ab eo, qui ius publicandi habuit, ut ea publice iretur commearetur.

Dig. 43.8.2.22

Ulpianus 68 ad ed.

Viarum quaedam publicae sunt, quaedam privatae, quaedam vicinales. publicas vias dicimus, quas graeci basilikas, nostri praetorias, alii consulares vias appellant. privatae sunt, quas agrarias quidam dicunt. vicinales sunt viae, quae in vicis sunt vel quae in vicos ducunt: has quoque publicas esse quidam dicunt: quod ita verum est, si non ex collatione privatorum hoc iter constitutum est. aliter atque si ex collatione privatorum reficiatur: nam si ex collatione privatorum reficiatur, non utique privata est: refectio enim idcirco de communi fit, quia usum utilitatemque communem habet.

Dig. 43.8.2.23

Ulpianus 68 ad ed.

Privatae viae dupliciter accipi possunt, vel hae, quae sunt in agris, quibus imposita est servitus, ut ad agrum alterius ducant, vel hae, quae ad agros ducunt, per quas omnibus commeare liceat, in quas exitur de via consulari et sic post illam excipit via vel iter vel actus ad villam ducens. has ergo, quae post consularem excipiunt in villas vel in alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse.

Dig. 43.8.2.24

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum tantum ad vias rusticas pertinet, ad urbicas vero non: harum enim cura pertinet ad magistratus.

Dig. 43.8.2.25

Ulpianus 68 ad ed.

Si viae publicae exemptus commeatus sit vel via coartata, interveniunt magistratus.

Dig. 43.8.2.26

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis cloacam in viam publicam immitteret exque ea re minus habilis via per cloacam fiat, teneri eum labeo scribit: immisisse enim eum videri.

Dig. 43.8.2.27

Ulpianus 68 ad ed.

Proinde et si fossam quis in fundo suo fecerit, ut ibi aqua collecta in viam decurrat, hoc interdicto tenebitur: immissum enim habere etiam hunc videri.

Dig. 43.8.2.28

Ulpianus 68 ad ed.

Idem labeo scribit, si quis in suo ita aedificaverit, ut aqua in via collecta restagnet, non teneri eum interdicto, quia non immittat aquam, sed non recipit: nerva autem melius scribit utrumque teneri. plane si fundus viam publicam contingat et ex eo aqua derivata deteriorem viam faciat, quae tamen aqua ex vicini fundo in tuum veniat: si quidem necesse habeas eam aquam recipere, interdictum locum habebit adversus vicinum tuum: si autem necesse non sit, non teneri vicinum tuum, te tamen teneri: eum enim videri factum habere, qui usum eius aquae habeat. idem nerva scribit, si tecum interdicto agatur, nihil ultra te facere cogendum, quam ut arbitratu eius qui tecum experitur cum vicino experiaris: ceterum aliter observantibus futurum, ut tenearis etiam, si iam bona fide cum vicino egeris neque per te stet, quo minus arbitratu actoris cum vicino experiaris.

Dig. 43.8.2.29

Ulpianus 68 ad ed.

Idem ait, si odore solo locus pestilentiosus fiat, non esse ab re de re ea interdicto uti.

Dig. 43.8.2.30

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum etiam ad ea, quae pascuntur in via publica itinereve publico et deteriorem faciant viam, locum habet.

Dig. 43.8.2.31

Ulpianus 68 ad ed.

Deinde ait praetor: " quo ea via idque iter deterius sit fiat". hoc sive statim deterior via sit, sive postea: ad hoc enim pertinent haec verba " sic fiat": etenim quaedam sunt talia, ut statim facto suo noceant, quaedam talia, ut in praesentiarum quidem nihil noceant, in futurum autem nocere debeant.

Dig. 43.8.2.32

Ulpianus 68 ad ed.

Deteriorem autem viam fieri sic accipiendum est, si usus eius ad commeandum corrumpatur, hoc est ad eundum vel agendum, ut, cum plane fuerit, clivosa fiat vel ex molli aspera aut angustior ex latiore aut palustris ex sicca.

Dig. 43.8.2.33

Ulpianus 68 ad ed.

Scio tractatum, an permittendum sit specus et pontem per viam publicam facere: et plerique probant interdicto eum teneri: non enim oportere eum deteriorem viam facere.

Dig. 43.8.2.34

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum perpetuum et populare est condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit.

Dig. 43.8.2.35

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quod in via publica itinereve publico factum immissum habes, quo ea via idve iter deterius sit fiat, restituas".

Dig. 43.8.2.36

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum ex eadem causa proficiscitur, ex qua et superius: et tantum interest, quod hoc restitutorium, illud prohibitorium est.

Dig. 43.8.2.37

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdicto non is tenetur, qui in via publica aliquid fecit, sed is, qui factum habet. proinde si alius fecit, alius factum habet, is tenetur, qui factum habet: et est hoc utilius, quia is potest restituere, qui factum immissum habet.

Dig. 43.8.2.38

Ulpianus 68 ad ed.

Habere eum dicimus, qui utitur et iure possessionis fruitur, sive ipse opus fecit sive ex causa emptionis vel conductionis vel legato vel hereditate vel quo alio modo adquisiit.

Dig. 43.8.2.39

Ulpianus 68 ad ed.

Unde ofilius putat eum, qui pro derelicto reliquit id opus quod fecit, si viam publicam corrupit et reliquit, non teneri hoc interdicto: non enim habet quod fecit. sed an in eum actio debeat dari, videbimus. et puto utile interdictum competere, ut, quod in via publica aedificavit, restituat.

Dig. 43.8.2.40

Ulpianus 68 ad ed.

Si ex fundo tuo arbor in viam publicam sic ceciderit, ut itineri sit impedimento, eamque pro derelicto habeas, non teneri labeo scribit: si tamen, inquit, actor sua impensa arborem tollere paratus fuerit, recte tecum acturum interdicto de via publica reficienda. sed si pro derelicto non habeas, recte tecum agi hoc interdicto.

Dig. 43.8.2.41

Ulpianus 68 ad ed.

Idem labeo scribit, si vicinus meus viam opere corruperit, quamvis opus, quod fecit, tam mihi quam ipsi utile sit, tamen si is vicinus fundi sui causa id fecerit, me tamen non posse hoc interdicto conveniri: si autem communiter hoc opus fieri curaverimus, utrumque nostrum teneri.

Dig. 43.8.2.42

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum locum habet etiam adversus eum, qui dolo malo fecit, quo minus possideret vel haberet: etenim parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat vel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret vel haberet: et mihi videtur vera labeonis sententia.

Dig. 43.8.2.43

Ulpianus 68 ad ed.

" restituas" inquit. restituere videtur, qui in pristinum statum reducit: quod fit, sive quis tollit id quod factum est vel reponat quod sublatum est. et interdum suo sumptu: nam si ipse, quo qui interdixit, fecerit, vel iussu eius alius, aut ratum habitum sit quod fecit, ipse suis sumptibus debet restituere: si vero nihil horum intervenit, sed habet factum, tunc dicemus patientiam solam eum praestare debere.

Dig. 43.8.2.44

Ulpianus 68 ad ed.

Interdictum hoc non esse temporarium sciendum est: pertinet enim ad publicam utilitatem: condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit tolli quod factum est.

Dig. 43.8.2.45

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo minus illi via publica itinereve publico ire agere liceat, vim fieri veto".

Dig. 43.8.3pr.

Celsus 39 Dig.

Litora, in quae populus romanus imperium habet, populi romani esse arbitror:

Dig. 43.8.3.1

Celsus 39 Dig.

Maris communem usum omnibus hominibus, ut aeris, iactasque in id pilas eius esse qui iecerit: sed id concedendum non esse, si deterior litoris marisve usus eo modo futurus sit.

Dig. 43.8.4

Scaevola 5 resp.

Respondit in litore iure gentium aedificare licere, nisi usus publicus impediretur.

Dig. 43.8.5

Paulus 16 ad sab.

Si per publicum locum rivus aquae ductus privato nocebit, erit actio privato ex lege duodecim tabularum, ut noxa domino sarciatur.

Dig. 43.8.6

Iulianus 43 Dig.

Ei, qui hoc interdicto experitur " ne quid in loco publico fiat, quo damnum privato detur", quamvis de loco publico interdicat, nihilo minus procuratoris dandi facultas est.

Dig. 43.8.7

Iulianus 48 Dig.

Sicut is, qui nullo prohibente in loco publico aedificaverat, cogendus non est demolire, ne ruinis urbs deformetur, ita qui adversus edictum praetoris aedificaverit, tollere aedificium debet: alioqui inane et lusorium praetoris imperium erit.

Dig. 43.9.0. De loco publico fruendo.

Dig. 43.9.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo minus loco publico, quem is, cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locavit, ei qui conduxit sociove eius e lege locationis frui liceat, vim fieri veto".

Dig. 43.9.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Interdictum hoc publicae utilitatis causa proponi palam est: tuetur enim vectigalia publica, dum prohibetur quis vim facere ei, qui id fruendum conduxit.

Dig. 43.9.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Sed si simul veniant ad interdictum movendum ipse qui conduxerit et socius eius, magis est, ut ipse conductor praeferatur.

Dig. 43.9.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor " quo minus e lege locationis frui liceat". merito ait " e lege locationis": ultra legem enim vel contra legem non debet audiri, qui frui desiderat.

Dig. 43.9.2

Paulus 5 sent.

Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamenta rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur.

Dig. 43.10.0. De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Dig. 43.10.1pr.

Papinianus lib. de cura urb.

Ohi astunomikoi epimeleisvwsan twn kata tyn polin hodwn, hopws an homalisvwsin kai ta hreumata my blapty tas oikias kai gefurai wsin ohu an dey.

Dig. 43.10.1.1

Papinianus lib. de cura urb.

Epimeleisvwsan de hopws ohi idioi toixoi y twn allwn y twn peri tas oikias ha eis tyn hodon ferei my sfalera y, hina hws dei kavairwsin ohi despotai twn oikiwn kai episkeuazwsin. ean de my kavairwsin myde episkeuazwsin, zymioutwsan autous, hews an asfaly poiyswsin.

Dig. 43.10.1.2

Papinianus lib. de cura urb.

Epimeleisvwsan de hopws mydeis orussy tas hodous myde xwnnuy myde ktisy eis tas hodous myden: ei de my, ho men doulos hupo tou entuxontos mastigousvw, ho de eleuveros endeiknusvw tois astunomois, ohi de astunomoi zymioutwsan kata ton nomon kai to gegonos kataluetwsan.

Dig. 43.10.1.3

Papinianus lib. de cura urb.

Episkeuazein de tas hodous tas dymosias kata tyn heautou oikian hekaston kai tas hudrorroas ekkavairein tas ek tou hupaivriou kai episkeuazein ohutws, hws an my kwluy hamacan epienai. hosoi de misvwsamenoi oikousin, ean my episkeuasy ho despotys, autoi episkeuasantes hupologizesvwsan to analwma kata ton misvon.

Dig. 43.10.1.4

Papinianus lib. de cura urb.

Epimeleisvwsan de kai hopws pro twn ergastyriwn myden prokeimenon y, plyn ean knafeus himatia qugy y tektwn troxous ecw tivy: tivesvwsan de kai ohutoi, hwste my kwluein hamacan badizein.

Dig. 43.10.1.5

Papinianus lib. de cura urb.

My eatwsan de myde maxesvai en tais hodois myde kopron ekballein myde nekra myde dermata hriptein.

Dig. 43.11.0. De via publica et itinere publico reficiendo.

Dig. 43.11.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo minus illi viam publicam iterve publicum aperire reficere liceat, dum ne ea via idve iter deterius fiat, vim fieri veto".

Dig. 43.11.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Viam aperire est ad veterem altitudinem latitudinemque restituere. sed et purgare refectionis portio est: purgare autem proprie dicitur ad libramentum proprium redigere sublato eo quod super eam esset. reficit enim et qui aperit et qui purgat et omnes omnino, qui in pristinum statum reducunt.

Dig. 43.11.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis in specie refectionis deteriorem viam facit, impune vim patietur. propter quod neque latiorem neque longiorem neque altiorem neque humiliorem viam sub nomine refectionis is qui intercidit potest facere, vel in viam terrenam glaream inicere aut sternere viam lapide quae terrena sit, vel contra lapide stratam terrenam facere.

Dig. 43.11.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Interdictum hoc perpetuo dabitur et omnibus et in omnes, et habet condemnationem in id quod actoris intererit.

Dig. 43.11.2

Iavolenus 10 ex cass.

Viam publicam populus non utendo amittere non potest.

Dig. 43.11.3pr.

Paulus 1 sent.

Si in agrum vicini viam publicam quis reiecerit, tantum in eum viae receptae actio dabitur, quanti eius interest, cuius fundo iniuria irrogata est.

Dig. 43.11.3.1

Paulus 1 sent.

Qui viam publicam exaraverit, ad munitionem eius solus compellitur.

Dig. 43.12.0. De fluminibus. ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Dig. 43.12.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " ne quid in flumine publico ripave eius facias neve quid in flumine publico neve in ripa eius immittas, quo statio iterve navigio deterior sit fiat".

Dig. 43.12.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Flumen a rivo magnitudine discernendum est aut existimatione circumcolentium.

Dig. 43.12.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Item fluminum quaedam sunt perennia, quaedam torrentia. perenne est, quod semper fluat, aenaos, torrens ho xeimarrous: si tamen aliqua aestate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est.

Dig. 43.12.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Fluminum quaedam publica sunt, quaedam non. publicum flumen esse cassius definit, quod perenne sit: haec sententia cassii, quam et celsus probat, videtur esse probabilis.

Dig. 43.12.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum ad flumina publica pertinet: si autem flumen privatum sit, cessabit interdictum: nihil enim differt a ceteris locis privatis flumen privatum.

Dig. 43.12.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Ripa autem ita recte definietur id, quod flumen continet naturalem rigorem cursus sui tenens: ceterum si quando vel imbribus vel mari vel qua alia ratione ad tempus excrevit, ripas non mutat: nemo denique dixit nilum, qui incremento suo aegyptum operit, ripas suas mutare vel ampliare. nam cum ad perpetuam sui mensuram redierit, ripae alvei eius muniendae sunt. si tamen naturaliter creverit, ut perpetuum incrementum nanctus sit, vel alio flumine admixto vel qua alia ratione, dubio procul dicendum est ripas quoque eum mutasse, quemadmodum si alveo mutato alia coepit currere.

Dig. 43.12.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Si insula in publico flumine fuerit nata inque ea aliquid fiat, non videtur in publico fieri. illa enim insula aut occupantis est, si limitati agri fuerunt, aut eius cuius ripam contingit, aut, si in medio alveo nata est, eorum est qui prope utrasque ripas possident.

Dig. 43.12.1.7

Ulpianus 68 ad ed.

Simili modo et si flumen alveum suum reliquit et alia fluere coeperit, quidquid in veteri alveo factum est, ad hoc interdictum non pertinet: non enim in flumine publico factum erit, quod est utriusque vicini aut, si limitatus est ager, occupantis alveus fiet: certe desinit esse publicus. ille etiam alveus, quem sibi flumen fecit, etsi privatus ante fuit, incipit tamen esse publicus, quia impossibile est, ut alveus fluminis publici non sit publicus.

Dig. 43.12.1.8

Ulpianus 68 ad ed.

Si fossa manu facta sit, per quam fluit publicum flumen, nihilo minus publica fit: et ideo si quid ibi fiat, in flumine publico factum videtur.

Dig. 43.12.1.9

Ulpianus 68 ad ed.

Aliter atque si flumen aliquam terram inundaverit, non alveum sibi fecerit: tunc enim non fit publicum, quod aqua opertum est.

Dig. 43.12.1.10

Ulpianus 68 ad ed.

Item si amnis aliquid circumeat, sciendum est eius manere cuius fuit: si quid igitur illic factum est, non est factum in publico flumine. nec pertinet ad hoc interdictum, si quid in privato factum sit, ne quidem si in privato flumine fiat: nam quod fit in privato flumine, perinde est, atque si in alio privato loco fiat.

Dig. 43.12.1.11

Ulpianus 68 ad ed.

In flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non videtur in flumine factum.

Dig. 43.12.1.12

Ulpianus 68 ad ed.

Non autem omne, quod in flumine publico ripave fit, coercet praetor, sed si quid fiat, quo deterior statio et navigatio fiat. ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, quae sunt navigabilia, ad cetera non pertinet. sed labeo scribit non esse iniquum etiam si quid in eo flumine, quod navigabile non sit, fiat, ut exarescat vel aquae cursus impediatur, utile interdictum competere " ne vis ei fiat, quo minus id opus, quod in alveo fluminis ripave ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare restituere viri boni arbitratu possit".

Dig. 43.12.1.13

Ulpianus 68 ad ed.

Stationem dicimus a stando: is igitur locus demonstratur, ubicumque naves tuto stare possunt.

Dig. 43.12.1.14

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " iterque navigii deterius fiat". hoc pro navigatione positum est: immo navigium solemus dicere etiam ipsam navem, iter ergo navigio potest et sic accipi " iter navi deterius fiat". navigii appellatione etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est. si pedestre iter impediatur, non ideo minus iter navigio deterius fit.

Dig. 43.12.1.15

Ulpianus 68 ad ed.

Deterior statio itemque iter navigio fieri videtur, si usus eius corrumpatur vel difficilior fiat aut minor vel rarior aut si in totum auferatur. proinde sive derivetur aqua, ut exiguior facta minus sit navigabilis, vel si dilatetur, aut diffusa brevem aquam faciat, vel contra sic coangustetur, et rapidius flumen faciat, vel si quid aliud fiat quod navigationem incommodet difficilioremve faciat vel prorsus impediat, interdicto locus erit.

Dig. 43.12.1.16

Ulpianus 68 ad ed.

Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui interdicto convenitur: " aut nisi ripae tuendae causa factum sit", sed ita excipiendum ait: " extra quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit".

Dig. 43.12.1.17

Ulpianus 68 ad ed.

Si in mari aliquid fiat, labeo competere tale interdictum: " ne quid in mari inve litore" " quo portus, statio iterve navigio deterius fiat".

Dig. 43.12.1.18

Ulpianus 68 ad ed.

Sed et si in flumine publico, non tamen navigabili fiat, idem putat.

Dig. 43.12.1.19

Ulpianus 68 ad ed.

Deinde ait praetor: " quod in flumine publico ripave eius fiat sive quid in id flumen ripamve eius immissum habes, quo statio iterve navigio deterior sit fiat, restituas".

Dig. 43.12.1.20

Ulpianus 68 ad ed.

Superius interdictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens.

Dig. 43.12.1.21

Ulpianus 68 ad ed.

Iubetur autem is, qui factum vel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet stationem vel navigium deterius faciat.

Dig. 43.12.1.22

Ulpianus 68 ad ed.

Haec verba " factum habes" vel " immissum habes" ostendunt non eum teneri, qui fecit vel immisit, sed qui factum immissum habet. denique labeo scribit, si auctor tuus aquam derivaverit, et hoc interdicto, si ea tu utaris.

Dig. 43.12.2

Pomponius 34 ad sab.

Quominus ex publico flumine ducatur aqua, nihil impedit ( nisi imperator aut senatus vetet), si modo ea aqua in usu publico non erit: sed si aut navigabile est aut ex eo aliud navigabile fit, non permittitur id facere.

Dig. 43.12.3pr.

Paulus 16 ad sab.

Flumina publica quae fluunt ripaeque eorum publicae sunt.

Dig. 43.12.3.1

Paulus 16 ad sab.

Ripa ea putatur esse, quae plenissimum flumen continet.

Dig. 43.12.3.2

Paulus 16 ad sab.

Secundum ripas fluminum loca non omnia publica sunt, cum ripae cedant, ex quo primum a plano vergere incipit usque ad aquam.

Dig. 43.12.4

Scaevola 5 resp.

Quaesitum est, an is, qui in utraque ripa fluminis publici domus habeat, pontem privati iuris facere potest. respondit non posse.

Dig. 43.13.0. Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Dig. 43.13.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " in flumine publico inve ripa eius facere aut in id flumen ripamve eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit, veto".

Dig. 43.13.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdicto prospexit praetor, ne derivationibus minus concessis flumina excrescant vel mutatus alveus vicinis iniuriam aliquam adferat.

Dig. 43.13.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Pertinet autem ad flumina publica, sive navigabilia sunt sive non sunt.

Dig. 43.13.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Ait praetor: " quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit": non omnis ergo, qui immisit vel qui fecit, tenetur, sed qui faciendo vel immittendo efficit aliter, quam priore aestate fluxit, aquam fluere. quod autem ait " aliter fluat", non ad quantitatem aquae fluentis pertinet, sed ad modum et ad rigorem cursus aquae referendum est. et generaliter dicendum est ita demum interdicto quem teneri, si mutetur aquae cursus per hoc quod factum est, dum vel depressior vel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud vitii accolae ex facto eius qui convenitur sentient, interdicto locus erit.

Dig. 43.13.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis ex rivo tecto per apertum ducere velit vel contra qui ante aperto duxit, nunc operto velit, interdicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat.

Dig. 43.13.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Simili modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alveum fluminis mutet, hoc interdicto tenebitur.

Dig. 43.13.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto " quod eius ripae muniendae causa non fiet", scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendae ripae causa fiat, interdicto locus non sit. sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripae cum incommodo accolentium muniendae sunt. hoc tamen iure utimur, ut praetor ex causa aestimet, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam dari.

Dig. 43.13.1.7

Ulpianus 68 ad ed.

Sed et si alia utilitas vertatur eius, qui quid in flumine publico fecit ( pone enim grande damnum flumen ei dare solitum, praedia eius depopulari), si forte aggeres vel quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad aliquid immutavit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina avertisse alveosque mutasse, dum praediis suis consulunt. oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum.

Dig. 43.13.1.8

Ulpianus 68 ad ed.

Is autem hoc interdicto tenetur, qui aliter fecit fluere, quam priore aestate fluxit. et idcirco aiunt praetorem priorem aestatem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum aestate potius quam hieme. nec ad instantem aestatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia illius aestatis fluxus indubitatior est. aestas ad aequinoctium autumnale refertur. et si forte aestate interdicetur, proxima superior aestas erit intuenda: si vero hieme, tunc non proxima hieme aestas, sed superior erit inspicienda.

Dig. 43.13.1.9

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum cuivis ex populo competit, sed non adversus omnes, verum adversus eum, qui deneget, ut aliter aqua flueret, cum ius non haberet.

Dig. 43.13.1.10

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum et in heredes competit.

Dig. 43.13.1.11

Ulpianus 68 ad ed.

Deinde ait praetor: " quod in flumine publico ripave eius factum sive quid in flumen ripamve eius immissum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore aestate fluxit, restituas".

Dig. 43.13.1.12

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, quae nondum facta sunt. si quid igitur iam factum est, per hoc interdictum restituetur: si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum redditum fuerit factum, coercebitur.

Dig. 43.13.1.13

Ulpianus 68 ad ed.

In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut labeo ait, venire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes.

Dig. 43.14.0. Ut in flumine publico navigare liceat.

Dig. 43.14.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo minus illi in flumine publico navem ratem agere quove minus per ripam onerare exonerare liceat, vim fieri veto. item ut per lacum fossam stagnum publicum navigare liceat, interdicam".

Dig. 43.14.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Hoc interdicto prospicitur, ne quis flumine publico navigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui via publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum praetor putavit.

Dig. 43.14.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Si privata sunt supra scripta, interdictum cessat.

Dig. 43.14.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Lacus est, quod perpetuam habet aquam.

Dig. 43.14.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme cogitur.

Dig. 43.14.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Fossa est receptaculum aquae manu facta.

Dig. 43.14.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Possunt autem etiam haec esse publica.

Dig. 43.14.1.7

Ulpianus 68 ad ed.

Publicano plane, qui lacum vel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere sabinus consentit: et ita labeo. ergo et si a municipibus conductum habeat, aequissimum erit ob vectigalis favorem interdicto eum tueri.

Dig. 43.14.1.8

Ulpianus 68 ad ed.

Si quis velit interdictum tale movere, ut locus deprimatur pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita mela scribit.

Dig. 43.14.1.9

Ulpianus 68 ad ed.

Idem ait tale interdictum competere, ne cui vis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamve fluminis publici appellatur.

Dig. 43.15.0. De ripa munienda.

Dig. 43.15.1pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Praetor ait: " quo minus illi in flumine publico ripave eius opus facere ripae agrive qui circa ripam est tuendi causa liceat, dum ne ob id navigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem viri boni arbitratu vel cautum vel satisdatum est aut per illum non stat, quo minus viri boni arbitratu caveatur vel satisdetur, vim fieri veto".

Dig. 43.15.1.1

Ulpianus 68 ad ed.

Ripas fluminum publicorum reficere munire utilissimum est. sicuti igitur de via publica reficienda interdictum propositum est, ita etiam de ripa fluminis munienda proponendum fuit.

Dig. 43.15.1.2

Ulpianus 68 ad ed.

Merito adicit " dum ne ob id navigatio deterior fiat": illa enim sola refectio toleranda est, quae navigio non est impedimento.

Dig. 43.15.1.3

Ulpianus 68 ad ed.

Is autem, qui ripam vult munire, de damno futuro debet vel cavere vel satisdare secundum qualitatem personae: et hoc interdicto expressum est, ut damni infecti in annos decem viri boni arbitratu vel caveatur vel satisdetur.

Dig. 43.15.1.4

Ulpianus 68 ad ed.

Dabitur autem satis vicinis: sed et his, qui trans flumen possidebunt.

Dig. 43.15.1.5

Ulpianus 68 ad ed.

Etenim curandum fuit, ut eis ante opus factum caveretur: nam post opus factum persequendi hoc interdicto nulla facultas superest, etiamsi quid damni postea datum fuerit, sed lege aquilia experiendum est.

Dig. 43.15.1.6

Ulpianus 68 ad ed.

Illud notandum est, quod ripae lacus fossae stagni muniendi nihil praetor hic cavit: sed idem erit observandum, quod in ripa fluminis munienda.

Dig. 43.16.0. De vi et de vi armata.

Dig. 43.16.1pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Praetor ait: " unde tu illum vi deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui vi deiecit pervenerit, iudicium dabo".

Dig. 43.16.1.1

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum proponitur ei, qui vi deiectus est: etenim fuit aequissimum vi deiecto subvenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur.

Dig. 43.16.1.2

Ulpianus 69 ad ed.

Ne quid autem per vim admittatur, etiam legibus iuliis prospicitur publicorum et privatorum nec non et constitutionibus principum.

Dig. 43.16.1.3

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum non ad omnem vim pertinet, verum ad eos, qui de possessione deiciuntur. ad solam autem atrocem vim pertinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo sive aedificio: ad alium autem non pertinet.

Dig. 43.16.1.4

Ulpianus 69 ad ed.

Et si quis de area deiectus sit, sine dubio interdicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohaerenti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis vi deiectus est, interdicto locus erit.

Dig. 43.16.1.5

Ulpianus 69 ad ed.

Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum.

Dig. 43.16.1.6

Ulpianus 69 ad ed.

Illud utique in dubium non venit interdictum hoc ad res mobiles non pertinere: nam ex causa furti vel vi bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhibendum agi. plane si quae res sint in fundo vel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum.

Dig. 43.16.1.7

Ulpianus 69 ad ed.

Si quis de nave vi deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de vehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse.

Dig. 43.16.1.8

Ulpianus 69 ad ed.

Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui vi deiectus est habet interdictum.

Dig. 43.16.1.9

Ulpianus 69 ad ed.

Deicitur is qui possidet, sive civiliter sive naturaliter possideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet.

Dig. 43.16.1.10

Ulpianus 69 ad ed.

Denique et si maritus uxori donavit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus.

Dig. 43.16.1.11

Ulpianus 69 ad ed.

Ait praetor: " deiecisti aut familia deiecit". merito familiae mentio habita: nam cum " deiecisti" verbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit ( nec enim ego videor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere " aut familia tua deiecit".

Dig. 43.16.1.12

Ulpianus 69 ad ed.

Deiecisse autem etiam is videtur, qui mandavit vel iussit, ut aliquis deieceretur: parvi enim referre visum est, suis manibus quis deiciat an vero per alium: quare et si familia mea ex voluntate mea deiecerit, ego videor deiecisse.

Dig. 43.16.1.13

Ulpianus 69 ad ed.

Quotiens verus procurator deiecerit, cum utrolibet eorum, id est sive domino sive procuratore, agi posse sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio fuerit praestita ( non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere. sabini sententia vera est.

Dig. 43.16.1.14

Ulpianus 69 ad ed.

Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum sabinum et cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me videri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc verum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari.

Dig. 43.16.1.15

Ulpianus 69 ad ed.

Quod igitur additur " aut familia tua deiecit", merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea vi deiecit. ceterum si iussit, ipse deiecit, nec gravari debet dominus qui non iussit, si servorum suorum factum praestaret, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non gravabitur hoc nomine, quippe cum aut pervenit ad eum aliquid et restitueret, aut non pervenit et ipsos servos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, in damno non debet reputare, cum servus hoc possit domini deteriorem condicionem facere.

Dig. 43.16.1.16

Ulpianus 69 ad ed.

Familiae autem appellatio servos continet:

Dig. 43.16.1.17

Ulpianus 69 ad ed.

Sed quaeritur, quem numerum servorum contineat, utrum plurium an vero et duum vel trium. sed verius est in hoc interdicto, etiamsi unus servus vi deiecerit, familiam videri deiecisse.

Dig. 43.16.1.18

Ulpianus 69 ad ed.

Familiae appellatione et eos, quos loco servorum habemus, contineri oportere dicendum est.

Dig. 43.16.1.19

Ulpianus 69 ad ed.

Si quis tamen neget se servum vel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum pervenit restituat.

Dig. 43.16.1.20

Ulpianus 69 ad ed.

Si filius familias vel mercennarius vi deiecerit, utile interdictum competit.

Dig. 43.16.1.21

Ulpianus 69 ad ed.

Si adversus eum, qui in libertatem ex servitute vel contra petitur, post inchoatum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a servis eius vi me deiectum, in possessionem restituar.

Dig. 43.16.1.22

Ulpianus 69 ad ed.

Quod servus vel procurator vel colonus tenent, dominus videtur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione videtur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat. et si quis igitur alius, per quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est.

Dig. 43.16.1.23

Ulpianus 69 ad ed.

Interdictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius deici visus est quam qui possidet.

Dig. 43.16.1.24

Ulpianus 69 ad ed.

Sive autem corpore sive animo possidens quis deiectus est, palam est eum vi deiectum videri. idcircoque si quis de agro suo vel de domo processisset nemine suorum relicto, mox revertens prohibitus sit ingredi vel ipsum praedium, vel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, vi deiectus videtur: ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore.

Dig. 43.16.1.25

Ulpianus 69 ad ed.

Quod volgo dicitur aestivorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est.

Dig. 43.16.1.26

Ulpianus 69 ad ed.

Eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non videri deiectum verius est: deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur.

Dig. 43.16.1.27

Ulpianus 69 ad ed.

Vim vi repellere licere cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere.

Dig. 43.16.1.28

Ulpianus 69 ad ed.

Vi possidere eum definiendum est, qui expulso vetere possessore adquisitam per vim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus venit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit. sed qui per vim possessionem suam retinuerit, labeo ait non vi possidere.

Dig. 43.16.1.29

Ulpianus 69 ad ed.

Idem labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, vi videri deiectum. sed pomponius ait vim sine corporali vi locum non habere, ergo etiam eum, qui fugatus est supervenientibus quibusdam, si illi vi occupaverunt possessionem, videri vi deiectum.

Dig. 43.16.1.30

Ulpianus 69 ad ed.

Qui a me vi possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum.

Dig. 43.16.1.31

Ulpianus 69 ad ed.

Qui vi deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus.

Dig. 43.16.1.32

Ulpianus 69 ad ed.

Si fundus, a quo vi expulsus sim, mihi restitutus esset, ceterae vero res, quae vi ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia verum est vi esse deiectum. plane si quis velit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus vero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita iulianus scribit: idem scribit et si quis vi bonorum raptorum de huiusmodi rebus velit experiri.

Dig. 43.16.1.33

Ulpianus 69 ad ed.

Quod autem ait praetor: " quaeque ibi habuit", sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, verum etiam si quae apud eum depositae vel ei commodatae vel pigneratae, quarumque usum vel usum fructum vel custodiam habuit, vel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat praetor " habuit", omnia haec habendi verbo continentur.

Dig. 43.16.1.34

Ulpianus 69 ad ed.

Rectissime autem praetor addidit " tunc ibi habuit". " tunc" sic accipimus " cum deiceretur": et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum venire. sic fit, ut, etiamsi homines vel pecora demortua sint post deiectionem, interdicto locus sit.

Dig. 43.16.1.35

Ulpianus 69 ad ed.

Denique scribit iulianus eum, qui vi deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur hominis etiam mortuo eo tenetur. huic consequens esse ait, ut villae quoque et aedium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse videtur, quo minus restitueret.

Dig. 43.16.1.36

Ulpianus 69 ad ed.

Idcirco constare ait eum, qui vi deiecit quique vi sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri.

Dig. 43.16.1.37

Ulpianus 69 ad ed.

" ibi" autem ait praetor, ut ne quis et quae illic non habuit, complectatur.

Dig. 43.16.1.38

Ulpianus 69 ad ed.

Sane quod ait praetor " ibi", quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis vi deiectus est, an vero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum vel locum, in quo fuerit, verum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur.

Dig. 43.16.1.39

Ulpianus 69 ad ed.

Annus in hoc interdicto utilis est.

Dig. 43.16.1.40

Ulpianus 69 ad ed.

Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamvis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro, computantur. idem est et in rebus mobilibus, quae ibi erant: nam et earum fructus computandi sunt, ex quo quis vi deiectus est.

Dig. 43.16.1.41

Ulpianus 69 ad ed.

Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, verum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam vivianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus vel adsecuturus erat is qui deiectus est, si vi deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se vi deiectum non esse.

Dig. 43.16.1.42

Ulpianus 69 ad ed.

Ex interdicto unde vi etiam is qui non possidet restituere cogetur.

Dig. 43.16.1.43

Ulpianus 69 ad ed.

Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum vel liberis adversus parentes competit. et verius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere. aliter atque si vi armata usus sit adversus libertum patronus vel adversus liberos parens: nam hic interdictum competit.

Dig. 43.16.1.44

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit.

Dig. 43.16.1.45

Ulpianus 69 ad ed.

Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde vi competere argumentum praebet, quod apud vivianum relatum est, si quis me vi deiecerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt.

Dig. 43.16.1.46

Ulpianus 69 ad ed.

Idem vivianus refert: servos quosdam vi depulit, alios retinuit et vinxit aut etiam eis imperavit: vi te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum servi ab alio possideantur. et quod in parte servorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset.

Dig. 43.16.1.47

Ulpianus 69 ad ed.

Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed vinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego verius puto eum quoque deiectum videri, qui illic vinctus est.

Dig. 43.16.1.48

Ulpianus 69 ad ed.

Ex causa huius interdicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos pervenit.

Dig. 43.16.2

Paulus 65 ad ed.

Dolove malo eorum factum est, quo minus perveniret.

Dig. 43.16.3pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Quod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem pervenit, actio datur: sufficit enim non in lucro versari eum heredem, non etiam damnum subire.

Dig. 43.16.3.1

Ulpianus 69 ad ed.

Haec actio, quae adversus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur.

Dig. 43.16.3.2

Ulpianus 69 ad ed.

Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae.

Dig. 43.16.3.3

Ulpianus 69 ad ed.

Plane et si unus vel alter fustem vel gladium tenuit, armis deiectus possessor videtur.

Dig. 43.16.3.4

Ulpianus 69 ad ed.

Plus dicitur, et si inermes venerant, si in ipsa concertatione qui inermes venerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, vis erit armata.

Dig. 43.16.3.5

Ulpianus 69 ad ed.

Qui armati venerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata vis facta esse videtur: sufficit enim terror armorum, ut videantur armis deiecisse.

Dig. 43.16.3.6

Ulpianus 69 ad ed.

Si quis autem visis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non videtur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui armati erant, sed alio tendebant.

Dig. 43.16.3.7

Ulpianus 69 ad ed.

Proinde et si, cum armatos audisset venire, metu decesserit de possessione, sive verum sive falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata.

Dig. 43.16.3.8

Ulpianus 69 ad ed.

Si autem, cum dominus veniret in possessionem, armati eum prohibuerunt qui invaserant possessionem, videri eum armis deiectum.

Dig. 43.16.3.9

Ulpianus 69 ad ed.

Eum igitur, qui cum armis venit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex intervallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex intervallo, sed ex continenti.

Dig. 43.16.3.10

Ulpianus 69 ad ed.

Cum procurator armatus venit, et ipse dominus deiecisse videtur, sive mandavit sive, ut iulianus ait, ratum habuit.

Dig. 43.16.3.11

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata venit, ego non videor venisse, sed familia, nisi iussi vel ratum habui.

Dig. 43.16.3.12

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum etiam adversus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod pervenit ad eum qui prohibuit unde vi.

Dig. 43.16.3.13

Ulpianus 69 ad ed.

Interdictum necessarium fuisse fructuario apparet " si prohibeatur uti frui usu fructu fundi".

Dig. 43.16.3.14

Ulpianus 69 ad ed.

Uti frui autem prohibuisse is videtur, qui vi deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa. ceterum si quis ab initio volentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet. quid ergo est? debet fructuarius usum fructum vindicare.

Dig. 43.16.3.15

Ulpianus 69 ad ed.

Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur. consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere.

Dig. 43.16.3.16

Ulpianus 69 ad ed.

Item si non usus fructus, sed usus sit relictus, competit hoc interdictum. ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus vel usus, hoc interdictum locum habebit.

Dig. 43.16.3.17

Ulpianus 69 ad ed.

Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in possessione, utetur hoc interdicto. sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit vel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur.

Dig. 43.16.3.18

Ulpianus 69 ad ed.

Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se pervenit.

Dig. 43.16.4

Ulpianus 10 ad ed.

Si vi me deiecerit quis nomine municipum, in municipes mihi interdictum reddendum pomponius scribit, si quid ad eos pervenit.

Dig. 43.16.5

Ulpianus 11 ad ed.

Si per vim tibi possessionem tradidero, dicit pomponius unde vi interdictum cessare, quoniam non est deiectus, qui compulsus est in possessionem inducere.

Dig. 43.16.6

Paulus 17 ad ed.

In interdicto unde vi tanti condemnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti pomponius scribit, id est tanti rem videri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, veluti cum quaestionis habendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri.

Dig. 43.16.7

Paulus 24 ad ed.

Cum a te vi deiectus sim, si titius eandem rem possidere coeperit, non possum cum alio quam tecum interdicto experiri.

Dig. 43.16.8

Paulus 54 ad ed.

Fulcinius dicebat vi possideri, quotiens vel non dominus, cum tamen possideret, vi deiectus est.

Dig. 43.16.9pr.

Paulus 65 ad ed.

Si plures heredes sunt, unusquisque non in amplius, quam ad eum pervenerit, tenetur. qua de causa interdum in solidum tenebitur is ad quem totum pervenerit, quamvis ex parte heres sit.

Dig. 43.16.9.1

Paulus 65 ad ed.

Deiectum ab usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus non esset. itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere.

Dig. 43.16.10

Gaius 2 ad ed. pu. de liberali c.

Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius constituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, sive experiatur cum fructuario adversus praedonem sive non experiatur, retinere debeat reversum ad se usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit.

Dig. 43.16.11

Pomponius 6 ex plaut.

Vim facit, qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, sive inserendo sive fodiendo sive arando sive quid aedificando sive quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem adversarii non relinquit.

Dig. 43.16.12

Marcellus 19 Dig.

Colonus eum, cui locator fundum vendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus vi ab alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde vi. dixi nihil interesse, colonus dominum ingredi volentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi possessionem, non admisit. igitur interdictum unde vi colono competiturum ipsumque simili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc videretur, cum emptori possessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset.

Dig. 43.16.13

Ulpianus 8 ad sab.

Neque unde vi neque aliud interdictum famosum est.

Dig. 43.16.14

Pomponius 29 ad sab.

Sed si vi armata deiectus es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi vi aut clam aut precario eum possideres, ita res quoque mobiles omnimodo recipies.

Dig. 43.16.15

Paulus 13 ad sab.

Si vi me deieceris vel vi aut clam feceris, quamvis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino vi deiecisti aut vi aut clam fecisti.

Dig. 43.16.16

Ulpianus 29 ad ed.

In interdicto unde vi dicendum est, ut eius causa, quod ad patrem pervenit, ipse teneatur.

Dig. 43.16.17

Iulianus 48 Dig.

Qui possessionem vi ereptam vi in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reverti potius quam vi possidere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde vi interdictum tibi utile erit.

Dig. 43.16.18pr.

Papinianus 26 quaest.

Cum fundum qui locaverat vendidisset, iussit emptorem in vacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor vi colonum expulit: de interdictis unde vi quaesitum est. placebat colonum interdicto venditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex voluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem videri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset. emptorem quoque, qui postea vim adhibuit, et ipsum interdicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a venditore per vim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata. quaesitum est, an emptori succurri debeat, si voluntate venditoris colonum postea vi expulisset. dixi non esse iuvandum, qui mandatum illicitum susceperit.

Dig. 43.16.18.1

Papinianus 26 quaest.

Eum, qui fundum vindicavit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit.

Dig. 43.16.19

Tryphonus 15 disp.

Merito iulianus respondit, si me de fundo vi deieceris, in quo res moventes fuerunt, cum mihi interdicto unde vi restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te convenirem, subtractis tamen mortalitate servis aut pecoribus aliisve rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis restituendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus es.

Dig. 43.16.20

Labeo 3 pith. a paulo epit.

Si colonus tuus vi deiectus est, ages unde vi interdicto. idem si inquilinus tuus vi deiectus fuerit. paulus: idem dici potest de coloni colono, item inquilini inquilino.

Dig. 43.17.0. Uti possidetis.

Dig. 43.17.1pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Ait praetor: " uti eas aedes, quibus de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, vim fieri veto. de cloacis hoc interdictum non dabo. neque pluris, quam quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam".

Dig. 43.17.1.1

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem.

Dig. 43.17.1.2

Ulpianus 69 ad ed.

Huius autem interdicti proponendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.

Dig. 43.17.1.3

Ulpianus 69 ad ed.

Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controversia, aut convenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non convenit. si convenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem convenit possidere, ille petitoris onere fungetur. sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur.

Dig. 43.17.1.4

Ulpianus 69 ad ed.

Est igitur hoc interdictum, quod volgo uti possidetis appellatur, retinendae possessionis ( nam huius rei causa redditur, ne vis fiat ei qui possidet) et consequenter proponitur post interdictum unde vi. illud enim restituit vi amissam possessionem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti vim fieri vetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. et ut pedius ait, omnis de possessione controversia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis restituatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus. restitutae possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex via est, aut exceptio aut interdictum. exceptio datur ex multis causis ei qui possidet.

Dig. 43.17.1.5

Ulpianus 69 ad ed.

Perpetuo autem hoc interdicto insunt haec: " quod nec vi nec clam nec precario ab illo possides".

Dig. 43.17.1.6

Ulpianus 69 ad ed.

Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis. actio enim numquam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat.

Dig. 43.17.1.7

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum locum habet, sive quis totum fundum possidere se dicat, sive pro certa parte, sive pro indiviso possideat.

Dig. 43.17.1.8

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit.

Dig. 43.17.1.9

Ulpianus 69 ad ed.

Quod ait praetor in interdicto: " nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis", hoc eo pertinet, ut, si quis possidet vi aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si vero ab adversario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet vincere: has enim possessiones non debere proficere palam est.

Dig. 43.17.2

Paulus 65 ad ed.

Usta enim an iniusta adversus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet.

Dig. 43.17.3pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Si duo possideant in solidum, videamus, quid sit dicendum. quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam. ego possideo ex iusta causa, tu vi aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si vero non a me, neuter nostrum vincetur: nam et tu possides et ego.

Dig. 43.17.3.1

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actores et rei sunt.

Dig. 43.17.3.2

Ulpianus 69 ad ed.

Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim videris mihi possessionis controversiam facere, qui prohibes me uti mea possessione.

Dig. 43.17.3.3

Ulpianus 69 ad ed.

Cum inquilinus dominum aedes reficere volentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.

Dig. 43.17.3.4

Ulpianus 69 ad ed.

Item videamus, si auctor vicini tui ex fundo tuo vites in suas arbores transduxit, quid iuris sit. et ait pomponius posse te ei denuntiare et vites praecidere, idque et labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur vitium: nam si tibi vim fecerit, quo minus eas vites vel praecidas vel transducas, vim tibi facere videtur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit pomponius.

Dig. 43.17.3.5

Ulpianus 69 ad ed.

Item videamus, si proiectio supra vicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri adversus alterum. et est apud cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem.

Dig. 43.17.3.6

Ulpianus 69 ad ed.

Labeo quoque scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur. an, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic " uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus est?"

Dig. 43.17.3.7

Ulpianus 69 ad ed.

Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus moretur, interdicto uti possidetis me uti posse labeo ait, non eum qui in cenaculo moretur: semper enim superficiem solo cedere. plane si cenaculum ex publico aditum habeat, ait labeo videri non ab eo aedes possideri, qui kruptas possideret, sed ab eo, cuius aedes supra kruptas essent. verum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum superficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur. dominus autem soli tam adversus alium quam adversus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor superficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita pomponius quoque probat.

Dig. 43.17.3.8

Ulpianus 69 ad ed.

Creditores missos in possessionem rei servandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et merito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in possessionem, dicendum est.

Dig. 43.17.3.9

Ulpianus 69 ad ed.

Si vicinus meus in parte in pariete meo tectoria habeat et in parte sua, " uti possidetis" mihi efficax est ut ea tollere compellatur.

Dig. 43.17.3.10

Ulpianus 69 ad ed.

Non videor vi possidere, qui ab eo, quem scirem vi in possessionem esse, fundum accipiam.

Dig. 43.17.3.11

Ulpianus 69 ad ed.

In hoc interdicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem. " quanti res est" sic accipimus " quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere". servii autem sententia est existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opinandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis.

Dig. 43.17.4

Ulpianus 70 ad ed.

In summa puto dicendum et inter fructuarios hoc interdictum reddendum: et si alter usum fructum, alter possessionem sibi defendat. idem erit probandum et si usus fructus quis sibi defendat possessionem, et ita pomponius scribit. perinde et si alter usum, alter fructum sibi tueatur, et his interdictum erit dandum.

Dig. 43.18.0. De superficiebus.

Dig. 43.18.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Ait praetor: " uti ex lege locationis sive conductionis superficie, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero fruamini, quo minus fruamini, vim fieri veto. si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo".

Dig. 43.18.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Qui superficiem in alieno solo habet, civili actione subnixus est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest. enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere. sed longe utile visum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri.

Dig. 43.18.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Proponitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis. tuetur itaque praetor eum, qui superficiem petit, veluti uti possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam possidendi habeat: unum tantum requirit, num forte vi clam precario ab adversario possideat. omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto servantur, hic quoque servabuntur.

Dig. 43.18.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Quod ait praetor " si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo", sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio. et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet.

Dig. 43.18.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo. plane si adversus superficiarium velit vindicare, dicendum est exceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.

Dig. 43.18.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Si soli possessori superficies evincatur, aequissimum erit subvenire ei vel ex stipulatu de evictione vel certe ex empto actione.

Dig. 43.18.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum sive usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est.

Dig. 43.18.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit.

Dig. 43.18.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

Et si duobus sit communis, etiam utile communi dividundo iudicium dabimus.

Dig. 43.18.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Servitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure constitutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit.

Dig. 43.18.2

Gaius 25 ad ed. provinc.

Superficiarias aedes appellamus, quae in conducto solo positae sunt: quarum proprietas et civili et naturali iure eius est, cuius et solum.

Dig. 43.19.0. De itinere actuque privato.

Dig. 43.19.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Praetor ait: " quo itinere actuque privato, quo de agitur, vel via hoc anno nec vi nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto".

Dig. 43.19.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum prohibitorium est, pertinens ad tuendas rusticas tantummodo servitutes.

Dig. 43.19.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdicto praetor non inquirit, utrum habuit iure servitutem impositam an non, sed hoc tantum, an itinere actuque hoc anno usus sit non vi non clam non precario, et tuetur eum, licet eo tempore, quo interdictum redditur, usus non sit. sive igitur habuit ius viae sive non habuit, in ea condicione est, ut ad tuitionem praetoris pertineat, si modo anno usus est vel modico tempore, id est non minus quam triginta diebus. neque ad praesens tempus refertur usus, quia plerumque itineribus vel via non semper utimur, nisi cum usus exegerit ita.

Dig. 43.19.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Annui temporis spatio conclusit usum. annum ex die interdicti retrorsum computare debemus.

Dig. 43.19.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis hoc interdicto utatur, sufficit alterutrum probare vel iter vel actum in usu habuisse.

Dig. 43.19.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Iulianus ait, quoad usque ingressus est, eo usque ei interdictum competere: quod verum est.

Dig. 43.19.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Vivianus recte ait eum, qui propter incommoditatem rivi aut propterea, quia via publica interrupta erat, per proximi vicini agrum iter fecerit, quamvis id frequenter fecit, non videri omnino usum, itaque inutile esse interdictum, non quasi precario usum, sed quasi nec usum. ergo secundum hoc neutro usus videtur: multo enim minus illo usus est, per quem non ivit propter incommoditatem rivi aut propterea, quia via praerupta erat. idem erit dicendum et si non erat via publica, sed iter privatum: nam et hic eadem quaestio est.

Dig. 43.19.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Is, cuius colonus aut hospes aut quis alius iter ad fundum fecit, usus videtur itinere vel actu vel via, et idcirco interdictum habebit: et haec ita pedius scribit et adicit etiamsi ignoravit, cuius fundus esset, per quem iret, retinere eum servitutem.

Dig. 43.19.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis autem, cum putaret fundum ad se pertinere, suo nomine iter fecerit amicus meus, utique sibi, non mihi interdictum adquisisse intellegitur.

Dig. 43.19.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis propter inundationem usus non sit itinere actuque hoc anno, cum superiore usus sit, potest repetita die hoc interdicto uti per in integrum restitutionem ex illa parte " si qua mihi iusta causa esse videbitur". sed et si per vim hoc ei contigerit, in integrum eum restitui oportere Marcellus probat. praeterea et aliis casibus interdictum repetita die competit, ex quibus in integrum quis restitutionem impetrare solet.

Dig. 43.19.1.10

Ulpianus 70 ad ed.

Praeterea sciendum est, si dilatione data adversario futurum est, ut causa interdicti mei deterior fiat, aequissimum esse repetita die reddi interdictum.

Dig. 43.19.1.11

Ulpianus 70 ad ed.

Si tibi fundum precario concessero, cui via debebatur, deinde tu a domino fundi precario rogaveris, ut ea via ad eum fundum utaris: an noceat tibi exceptio, si adversus eum velis interdicere, a quo precario viam rogasti? et magis est, ut noceat, idque colligi potest ex eo, quod iulianus scribit in specie huiusmodi. quaerit enim, si ego tibi fundum precario dedero, cui via debebatur, et tu rogaveris precario, ut ea via utaris: nihilo minus utile interdictum mihi esse, quia, sicuti me precarium rei meae non tenet, ita nec per te precario possidere intellegor: quotiens enim colonus meus aut is, cui precario fundum dedi, via utitur, ego ire intellegor, propter quod et recte dico me itinere usum. quae ratio, inquit, efficit, ut et, si ego viam precario rogavero et tibi fundum precario dedero, quamvis hac mente ieris, quasi fundo meo deberetur, inutile esset interdictum et precario eo itinere usus esse videar, non immerito: non enim opinio tua, sed mea quaerenda est. tu tamen, credo, poteris interdicto uti, etsi de hoc nihil scribat iulianus.

Dig. 43.19.1.12

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis supra dicto tempore anni non vi non clam non precario itinere usus sit, verum postea non sit usus, sed clam precariove, videndum est, an ei noceat. et magis est, ut nihil ei noceat, quod attinet ad interdictum:

Dig. 43.19.2

Paulus 66 ad ed.

Nec enim corrumpi aut mutari, quod recte transactum est, superveniente delicto potest.

Dig. 43.19.3pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Inde etiam illud labeo scribit: si, cum a me recte via utebaris, fundum vendidero, per quem utebaris, deinde emptor te prohibuit: licet clam videaris ab eo uti ( nam qui prohibitus utitur, clam utitur), tamen interdictum tibi competere intra annum, quia hoc anno non vi non clam non precario usus es.

Dig. 43.19.3.1

Ulpianus 70 ad ed.

Item sciendum est non tantum eum clam via uti, qui ipse prohibitus utitur, verum eum quoque, per quem quis id ius retinebat, si eo prohibito, per quem retinebat, utatur. plane si ignoravi prohibitum et persevero uti, nihil mihi nocere dicendum est.

Dig. 43.19.3.2

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis ab auctore meo vi aut clam aut precario usus est, recte a me via uti prohibetur et interdictum ei inutile est, quia a me videtur vi vel clam vel precario possidere, qui ab auctore meo vitiose possidet. nam et pedius scribit, si vi aut clam aut precario ab eo sit usus, in cuius locum hereditate vel emptione aliove quo iure successi, idem esse dicendum: cum enim successerit quis in locum eorum, aequum non est nos noceri hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successimus.

Dig. 43.19.3.3

Ulpianus 70 ad ed.

In hoc interdicto examinatur, quanti eius interesset via non prohiberi sive itinere.

Dig. 43.19.3.4

Ulpianus 70 ad ed.

Uti videmur servitutibus etiam per servos vel colonos vel amicos vel etiam hospites et fere per eos omnes, qui nobis retinent servitutes: sed enim per fructuarium quidem servitus retinetur, per fructuarium autem interdictum hoc domino non competere iulianus ait.

Dig. 43.19.3.5

Ulpianus 70 ad ed.

Idem iulianus scribit, si meus usus fructus in fundo tuo, proprietas vero tua fuerit et uterque nostrum per vicini fundum ierit, utile interdictum de itinere nos habere: et sive forte ab extraneo fructuarius prohibeatur, sive etiam a domino, sed et si dominus a fructuario, competet: nam et si quilibet prohibeat ire, interdictum adversus eum competit.

Dig. 43.19.3.6

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum et ei competit, qui donationis causa fundi vacuam possessionem adeptus est.

Dig. 43.19.3.7

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis ex mandatu meo fundum emerit, aequissimum est mihi hoc interdictum dari " ut ille usus est" qui mandatu meo emit.

Dig. 43.19.3.8

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et si quis usum fructum emit vel usum vel cui legatus est et traditus, uti hoc interdicto poterit.

Dig. 43.19.3.9

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc amplius et is, cui dotis causa fundus traditus est, experiri hoc interdicto poterit.

Dig. 43.19.3.10

Ulpianus 70 ad ed.

Et generaliter ex omnibus causis, quae instar habent venditionis vel alterius contractus, dicendum est hoc interdicto locum fore.

Dig. 43.19.3.11

Ulpianus 70 ad ed.

Ait praetor: " quo itinere actuque hoc anno non vi non clam non precario ab alio usus es, quo minus id iter actumque, ut tibi ius esset, reficias, vim fieri veto. qui hoc interdicto uti volet, is adversario damni infecti, quod per eius vitium datum sit, caveat".

Dig. 43.19.3.12

Ulpianus 70 ad ed.

Utilitas suasit hoc quoque interdictum proponere: namque consequens erat eum qui itinere utitur interdictum proponere, ut refici iter possit: quemadmodum enim alias uti potest itinere vel actu commode, quam si refecerit? corrupto enim itinere minus commode frui aut agi potest.

Dig. 43.19.3.13

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc autem a superiori distat, quod illo quidem interdicto omnes uti possunt, qui hoc anno usi sunt: hoc autem interdicto eum demum uti posse, qui hoc anno usus est et ius sibi esse reficiendi oporteat. ius autem esse videtur ei, cui servitus debetur. itaque qui hoc interdicto utitur, duas res debet docere, et hoc anno se usum et ei servitutem competere: ceterum si desit alterutrum, deficit interdictum, nec immerito. qui enim vult ire agere, tantisper, quoad de servitute constet, non debet de iure suo docere: quid enim perdit, qui eum patitur hoc facere qui hoc anno fecit? enimvero qui vult reficere, aliquid novi facit neque debet ei in alieno permitti id moliri, nisi vere habet servitutem.

Dig. 43.19.3.14

Ulpianus 70 ad ed.

Fieri autem potest, ut qui ius eundi habeat et agendi, reficiendi ius non habeat, quia in servitute constituenda cautum sit, ne ei reficiendi ius sit, aut sic, ut, si velit reficere, usque ad certum modum reficiendi ius sit: merito ergo ad refectionem se praetor rettulit: " ut tibi", inquit, " ius est, reficias". " uti ius est" hoc est sic uti per servitutem impositam licet.

Dig. 43.19.3.15

Ulpianus 70 ad ed.

Reficere sic accipimus ad pristinam formam iter et actum reducere, hoc est ne quis dilatet aut producat aut deprimat aut exaggeret: aliud est enim reficere, longe aliud facere.

Dig. 43.19.3.16

Ulpianus 70 ad ed.

Apud labeonem quaeritur, si pontem quis novum velit facere viae muniendae causa, an ei permittatur: et ait permittendum, quasi pars sit refectionis huiusmodi munitio. et ego puto veram labeonis sententiam, si modo sine hoc commeari non possit.

Dig. 43.19.4pr.

Venonius 1 interd.

Veteres nominatim adiciebant, ut ea quoque, quae ad refectionem utilia essent, adportanti vis non fieret: quod supervacuum est, quoniam qui adportari non patitur ea, sine quibus refici iter non possit, vim facere videtur, quo minus reficiatur.

Dig. 43.19.4.1

Venonius 1 interd.

Si quis autem, cum posset compendiaria adportare, quae refectioni necessaria sunt longiori itinere velit adportare, ut deteriorem causam eundi faciat, impune ei vis fiet, quia ipse sibi impedimento sit, quo minus reficiat.

Dig. 43.19.5pr.

Ulpianus 20 ad ed.

Apparet ergo eum, qui non patitur haec congeri, vim facere, quo minus quis perficiat.

Dig. 43.19.5.1

Ulpianus 20 ad ed.

Plane si quis, cum posset alia parte agri sine incommodo domini fundi impensam adportare, id egit, ut alia parte adportet, impune ei vim fieri recte placuit.

Dig. 43.19.5.2

Ulpianus 20 ad ed.

Hoc interdictum non solum ipsi, verum successoribus quoque esse dandum non est ambigendum: emptori quoque dabitur et in emptorem.

Dig. 43.19.5.3

Ulpianus 20 ad ed.

Si quis servitutem iure impositam non habeat, habeat autem velut longae possessionis praerogativam ex eo, quod diu usus est servitute, interdicto hoc uti potest.

Dig. 43.19.5.4

Ulpianus 20 ad ed.

Qui hoc interdicto usurus est, de vitio operis cavere adversario debet.

Dig. 43.19.6

Paulus 66 ad ed.

Sicut non nocet ei, qui sine vitio usus est, quod eodem anno vitiose usus est, ita emptori heredique non nocebit, quod ipsi vitiose usi sunt, si testator venditorve recte usi sunt.

Dig. 43.19.7

Celsus 25 Dig.

Si per fundum tuum nec vi nec clam nec precario commeavit aliquis, non tamen tamquam id suo iure faceret, sed, si prohiberetur, non facturus, inutile est ei interdictum de itinere actuque: nam ut hoc interdictum competat, ius fundi possedisse oportet.

Dig. 43.20.0. De aqua cottidiana et aestiva.

Dig. 43.20.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Ait praetor: " uti hoc anno aquam, qua de agitur, non vi non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto".

Dig. 43.20.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam.

Dig. 43.20.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie uti, si vellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat, etsi possit duci.

Dig. 43.20.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiva. cottidiana ab aestiva usu differt, non iure. cottidiana ea est, quae duci adsidue solet vel aestivo tempore vel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius servitus intermissione temporis divisa est. aestiva autem ea est, qua aestate sola uti expedit, sicuti dicimus vestimenta aestiva, saltus aestivos, castra aestiva, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur. ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam aestivam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse aestivam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiva dicetur: et si ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestivam dici.

Dig. 43.20.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Quod autem scriptum est in interdicto: " uti hoc anno aquam duxisti" hoc est: non cottidie, sed hoc anno vel una die vel nocte. ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae cottidie duci possit, vel hieme vel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiva ea, quae cottidie quidem duci possit, vel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet.

Dig. 43.20.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Loquitur autem praetor in hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quae perennis est.

Dig. 43.20.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt. ceterum sunt quaedam, quae, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut defluere extra terram et usui esse non possint. sed huiusmodi aquis, quae duci non possint, haustus servitus imponi potest.

Dig. 43.20.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere videntur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam servitus iure civili constitui potest.

Dig. 43.20.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine vel lacu, prima incilia vel principia fossarum, quibus aquae ex flumine vel ex lacu in primum rivum compelli solent. plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit.

Dig. 43.20.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum locum habere.

Dig. 43.20.1.10

Ulpianus 70 ad ed.

Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putavit, cum non in iure, sed in facto erravit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putavit nec vi nec clam nec precario duxit.

Dig. 43.20.1.11

Ulpianus 70 ad ed.

Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigandum pertinet, an vero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum. et hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur. propter quod etiam si in urbana praedia quis aquam ducere velit, hoc interdictum locum habere potest.

Dig. 43.20.1.12

Ulpianus 70 ad ed.

Praeterea labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc interdictum pertinere.

Dig. 43.20.1.13

Ulpianus 70 ad ed.

Idem labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sentiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aquarum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris praestant. his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris necessariae sunt, ut hierapoli: constat enim apud hierapolitanos in asia agrum aqua calida rigari. et quamvis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore.

Dig. 43.20.1.14

Ulpianus 70 ad ed.

Sive autem intra urbem sit aqua sive extra urbem, hoc interdicto locus erit.

Dig. 43.20.1.15

Ulpianus 70 ad ed.

Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno. proinde neque amplioris modi, neque alia permisisse potest videri. quare si alia aqua sit, quam quis velit ducere, quam hoc anno duxit, vel eadem, per aliam tamen regionem velit ducere, impune ei vis fiet.

Dig. 43.20.1.16

Ulpianus 70 ad ed.

Illud labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse. ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine velit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto ( ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua velit possit, nisi ei nocitum sit, ex quo aquam ducit.

Dig. 43.20.1.17

Ulpianus 70 ad ed.

Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur. et extat ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in rivum admittit: et ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait. ego ofilio adsentio non posse dividi, quia non potest ita in parte vis fieri, ut non in tota aqua fiat.

Dig. 43.20.1.18

Ulpianus 70 ad ed.

Trebatius, cum amplior numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse universum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum. Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpulserit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est verum, quia pecora separari possunt.

Dig. 43.20.1.19

Ulpianus 70 ad ed.

Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur.

Dig. 43.20.1.20

Ulpianus 70 ad ed.

Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec vi nec clam nec precario et eodem anno vitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine vitio fuerit: esse enim verum hoc anno non vi non clam non precario usum.

Dig. 43.20.1.21

Ulpianus 70 ad ed.

Quaesitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit. et refert severus valerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse videatur, licet penitus prospicientibus non videtur iste duxisse.

Dig. 43.20.1.22

Ulpianus 70 ad ed.

Item quaesitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse videatur, ut hoc interdictum habeat: ait enim praetor: " uti hoc anno aquam duxisti" id est alternis diebus. illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti velit: nam cum sufficiat vel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil refert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse videtur.

Dig. 43.20.1.23

Ulpianus 70 ad ed.

Praeterea illud sciendum est, si, cum aquam duxisses, adversarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae ducendae amiseris, in restitutionem hoc venire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc verum puto.

Dig. 43.20.1.24

Ulpianus 70 ad ed.

Si fundum, ad quem aquam ducebas, vendideris et tradideris, nihilo minus interdictum tibi utile est.

Dig. 43.20.1.25

Ulpianus 70 ad ed.

Competit hoc interdictum adversus eum, qui prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. idcircoque is tenetur interdicto: nam et si servitus coepit adversus quemvis posse vindicari.

Dig. 43.20.1.26

Ulpianus 70 ad ed.

Si inter rivales, id est qui per eundem rivum aquam ducunt, sit contentio de aquae usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit.

Dig. 43.20.1.27

Ulpianus 70 ad ed.

Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat fodiat serat succidat putet aedificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum tuum sine vitio duxit, inquinetur vitietur corrumpatur deteriorve fiat: et similiter de aestiva aqua debere interdici ait.

Dig. 43.20.1.28

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quaerere, ea cessio valet.

Dig. 43.20.1.29

Ulpianus 70 ad ed.

Deinde ait praetor: " uti priore aestate aquam, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto. inter heredes emptores et bonorum possessores interdicam".

Dig. 43.20.1.30

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum de aqua aestiva proponitur.

Dig. 43.20.1.31

Ulpianus 70 ad ed.

Quia autem diximus aestivam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam interdictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: " uti hoc anno aquam duxisti", at qui de aestiva, sic: " uti priore aestate", nec immerito: nam quia hieme non utitur, referre se non ad praesentem aestatem, sed ad priorem debuit.

Dig. 43.20.1.32

Ulpianus 70 ad ed.

Aestatem incipere ( sic peritiores tradiderunt) ab aequinoctio verno et finiri aequinoctio autumnali: et ita senis mensibus aestas atque hiems dividitur.

Dig. 43.20.1.33

Ulpianus 70 ad ed.

Priorem aestatem ex comparatione duarum aestatium accipi.

Dig. 43.20.1.34

Ulpianus 70 ad ed.

Propter hoc, si aestate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses continere: quod ita contingit, si initio verni aequinoctii ducta sit aqua et sequenti aestate pridie aequinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in biennium haec res extendetur.

Dig. 43.20.1.35

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, aestate non fuit solitus, utile interdictum ei competit.

Dig. 43.20.1.36

Ulpianus 70 ad ed.

Qui hac aestate duxit, non superiore, utile interdictum habet.

Dig. 43.20.1.37

Ulpianus 70 ad ed.

Ait praetor: " inter heredes et emptores et bonorum possessores interdicam". haec verba non solum ad aestivam aquam, verum etiam ad cottidianam quoque referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur interdicta et emptori, ita haec quoque danda praetor putavit.

Dig. 43.20.1.38

Ulpianus 70 ad ed.

Ait praetor: " quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permissum est ducat, vim fieri veto. quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caveri iubebo".

Dig. 43.20.1.39

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum necessario propositum est. namque superiora interdicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt vel imposita servitute vel quia putant impositam: aequissimum visum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari. id est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit. castellum accipe.

Dig. 43.20.1.40

Ulpianus 70 ad ed.

Si ex castello permissum est, dandum erit interdictum:

Dig. 43.20.1.41

Ulpianus 70 ad ed.

Permittitur autem aquam ex castello vel ex rivo vel ex quo alio loco publico ducere.

Dig. 43.20.1.42

Ulpianus 70 ad ed.

Idque a principe conceditur: alii nulli competit ius aquae dandae.

Dig. 43.20.1.43

Ulpianus 70 ad ed.

Et datur interdum praediis, interdum personis. quod praediis datur, persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque neque ad alium dominum praediorum neque ad heredem vel qualemcumque successorem transit. plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit praediis suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate impetrat ius aquae ducendae, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non impetraverit.

Dig. 43.20.1.44

Ulpianus 70 ad ed.

Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quaestionem finiri adsignationis: non enim praeparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad possessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et interdictum totum finitur.

Dig. 43.20.2

Pomponius 32 ad sab.

Si diurnarum aut nocturnarum horarum aquae ductum habeam, non possum alia hora ducere, quam qua ius habeam ducendi.

Dig. 43.20.3pr.

Pomponius 34 ad sab.

Hoc iure utimur, ut etiam non ad irrigandum, sed pecoris causa vel amoenitatis aqua duci possit.

Dig. 43.20.3.1

Pomponius 34 ad sab.

Ex flumine aquam ducere plures possunt, ita tamen, ut vicinis non noceant, vel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in alia ripa sit.

Dig. 43.20.3.2

Pomponius 34 ad sab.

Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes subsequi flumen, quia ei loco servitus imposita non sit, quamvis is locus meus sit. sed si alluvione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus fluminis serviat ductioni. sed si circumfluere coeperit mutato alveo, non potes, quia medius locus non serviat interruptaque sit servitus.

Dig. 43.20.3.3

Pomponius 34 ad sab.

Aqua, quae in rivo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit.

Dig. 43.20.3.4

Pomponius 34 ad sab.

Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur.

Dig. 43.20.3.5

Pomponius 34 ad sab.

Is, qui aquae cottidianae ius habet, vel fistulam in rivo ponere vel aliud quodlibet facere potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium rivalibus deterius faciat.

Dig. 43.20.3.6

Pomponius 34 ad sab.

Si aqua ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra rivum factus sit, iure ducitur, dum inferiori rivo non noceatur.

Dig. 43.20.4

Iulianus 41 Dig.

Lucio titio ex fonte meo ut aquam duceret, cessi: quaesitum est, an et maevio cedere possim, ut per eundem aquae ductum aquam ducat: et si putaveris posse cedi per eundem aquae ductum duobus, quemadmodum uti debeant. respondit: sicut iter actus via pluribus cedi vel simul vel separatim potest, ita aquae ducendae ius recte cedetur. sed si inter eos, quibus aqua cessa est, non convenit, quemadmodum utantur, non erit iniquum utile iudicium reddi, sicut inter eos, ad quos usus fructus pertinet, u