Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
militiae? nam si subeuntur prospera castra
* * * 2a
me pauidum excipiat tironem porta secundo
sidere. plus etenim fati ualet hora benigni
quam si nos Veneris commendet epistula Marti 5
et Samia genetrix quae delectatur harena.
commoda tractemus primum communia, quorum
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec
audeat excussos praetori ostendere dentes 10
et nigram in facie tumidis liuoribus offam
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire uolenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
legibus antiquis castrorum et more Camilli 15
seruato, miles ne uallum litiget extra
et procul a signis. 'iustissima centurionum
cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae.'
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli 20
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe 25
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille
nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,' 30
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum. citius falsum producere testem
contra paganum possis quam uera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.
praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35
sacramentorum. conuallem ruris auiti
improbus aut campum mihi si uicinus ademit
et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos 40
uana superuacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites incohet annus
totius populi. sed tum quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
sternuntur, iam facundo ponente lacernas 45
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena.
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
nec res atteritur longo sufflamine litis. 50
solis praeterea testandi militibus ius
uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore
militiae placuit non esse in corpore census,
omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum
signorum comitem castrorumque aera merentem 55
quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus
prouehit et pulchro reddit sua dona labori.
ipsius certe ducis hoc referre uidetur
ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes 60