ABBATIS LHOMOND
DE VIRIS ILLVSTRIBVS VRBIS ROMAE
A ROMVLO AD AVGVSTVM
Paris 1779

ROMANI IMPERII EXORDIUM

Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu major erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et ut eum sobole privaret, Rheam Sylviam ejus filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula conjecit, parvulos alveo impositos abjecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in eis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit, matremque se gessit. Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit in casam et Accae Laurentiae conjugi dedit educandos. Qui adulti inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxere, deinde, venando saltus peragrare coeperunt, tum latrones a rapina pecorum arcere. Quare eis insidiati sunt latrones, a quibus Remus captus est. Romulus autem vi se defendit. Tunc Faustulus necessitate compulsus indicavit Romulo quis esset ejus avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus Albam properavit.

Interea Remum latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris greges infestare solitus esset; Remus itaque a rege Numitori ad supplicium traditus est: at Numitor, considerato adolescentis vultu, haud procul erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus, aetasque tempori expositionis congruebat. Dum ea res animum Numitoris anxium teneret, repente Romulus supervenit, fratrem liberavit, et Amulio interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.

Deinde Romulus et Remus urbem in eisdem locis ubi expositi educatique fuerant condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen novae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum transiliret. Quod Remus irridens transilivit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans verbis: "Sic deinceps malo afficietur quicumque transiliet moenia mea." Ita solus potitus est imperio Romulus.

ROMULUS, ROMANORUM REX PRIMUS

Romulus imaginem urbis magis quam urbem, fecerat deerant incolae. Erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, qui societatem connumbiumque peterent. Nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: "Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret connubium." Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum jubet. Multi convenere studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini eum liberis et conjugibus. Ubi spectaculi tempus venit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, virgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum.

Sabini ob virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat. Hujus pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius Sabinorum dux Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gerebant, videlicet annulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius eam scutis obrui praecepit. Nam et scuta in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.

Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruit. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans cecidit; cujus interitu consternati Romani fugere coeperunt. Jam Sabini clamitabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus arma ad caelum tollens Jovi aedem vovit, et exercitus seu fore seu divinitus restitit. Proelium itaque redintegratur: sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela volantia inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliarunt.

Romulus cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit quorum consilio omnia ageret, qui ob senilem aetatem Senatus vocati sunt. Tres equitum centurias constituit; plebem in tringinta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione, is in concionem processit, et jurejurando affirmavit Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque praecipere ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo cultus, et Quirinus est appellatus.

NUMA POMPILIUS, ROMANORUM REX SECUNDUS

Successit Romulo Numa Pompilius vir incluta justitia et religione. Is Curibus oppido Sabinorum accitus est. Cum Romam venisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aram Vestae consecravit, et ignem in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem Jovis sacerdotem creavit, eumque insigni veste et curuli sella ornavit. Duodecim Salios Martis sacerdotes legit, qui ancilia quaedam imperii pignora e caelo ut putabant, delapsa, ferre per urbem, canentes et rite saltantes solebant. Annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsit: nefastos fastosque dies fecit: portas Jano gemino aedificavit, ut esset index pacis et belli: nam apertus in armis esse civitatem, clausus vero pacatos circa omnes populos, significabat.

Leges quoque plurimas et utiles tulit Numa. Ut vero majorem institutis suis auctoritatem conciliaret, simulavit sibi cum Dea Aegeria esse colloquia nocturna, ejusque monitu se omnia quae ageret facere. Lucus erat quem medium fons perenni rigabat aqua: eo saepe Numa sine arbitris se inferebat, velut ad congressum Deae: ita omnium animos religione imbuit, ut fides et jusjurandum, non minus quam legum et poenarum metus cives continerent. Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati profuit quam Romulus. Morbo extinctus, in Janiculo monte sepultus est. Ita duo deinceps reges, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta.

TULLUS HOSTILIUS, ROMANORUM REX TERTIUS

Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed etiam Romulo ferocior fuit. Eo regnante, bellum inter Albanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Suffetio placuit, paucorum manibus fata utriusque populi committi. Erant apud Romanos trigemini Horatii, trigemini quoque apud Albanos Curiatii. Cum eis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege, ut unde victoria, ibi quoque imperium esset. Itaque trigemini arma capiunt, et in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque duo exercitus. Datur signum, infestisque armis terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.

Ut primo concurso increpuere arma, horror ingens spectantes perstrinxit. Consertis deinde manibus, statim duo Romani alius super alium expirantes ceciderunt: tres Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos jam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant; is quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ut singulos per intervalla secuturos separatim aggrederetur. Jam aliquantum spatii ex loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens vidit unum Curiatium haud procul ab se abesse. In eum magno impetu redit et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, jam Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit.

Jam singuli supererant sed nec spe nec viribus pares. Alterius erat intactum ferro corpus, et geminata victoria ferox animus. Alter fessum vulnere, fessum cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit. Romanus exultans male sustinentem arma conficit, jacentemque spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, et domum deducunt. Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror, quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere coepit. Movit feroci juveni animum comploratio sororis in tanto gaudio publico: stricto itaque gladio transfigit puellam, simul eam verbis increpans: "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum; oblita fratrum, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."

Atrox id visum est facinus patribus plebique; quare raptus est in jus Horatius et apud judices condemnatus. Jam acesserat lictor injiciebatque laqueum. Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat filiam suam jure caesam fuisse; et juvenem amplexus, spoliaque Curiatiorum ostentans orabat populum ne se orbum liberis faceret. Non tulit populus patris lacrymas, juvenemque absolvit, magis admiratione virtutis, quam jure causae. Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisit per viam tigillum, et filium capite adoperto velut sub jugum misit: quod tigillum sororium appellatum est.

Non diu pax Albana mansit: nam Suffetius, dux Albanorum, cum invidiosum se apud cives videret quod bellum uno paucorum certamine finisset, ut rem corrigeret, Veientes adversus Romanos concitavit. Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem subduxit, ut fortunam belli experiretur ac sequeretur. Qua re Tullus intellecta, dixit clara voce suo illud jussu Suffetium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Quo audito, hostes territi victique sunt. Postera die Suffetius cum ad gratulandum Tulo venisset, jussu illius quadrigis religatus est, et in diversa distractus. Deinde Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire jussit.

Roma interim crevit Albae ruinis: duplicatus est civium numerus: mons Caelius urbi additus, et quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae cepit, ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatus bellum Sabinis indixit; pestilentia insecuta est: nulla tamen ab armis quies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quam domi esse juvenum corpora; sed ipse quoque diuturno morbo est implicitus: tunc fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, nullique rei deinceps nisi sacris operam dedit. Memorant Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

ANCUS MARCIUS, ROMANORUM REX QUARTUS

Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini cum quibus Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum misit qui res repeteret, eumque morem posteri retinuerunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit, a quibus res repetuntur, capite velato, ait: "Audi, Jupiter; audite, fines hujus populi. Ego sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fides sit." Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de re mittitur fecialis, ritusque belli indicendi jus fecilae appellatur.

Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc modo eis indictum est Ancus exercitu conscripto profectus, Latinos fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: muro lapideo urbem circumdedit, et Janiculum montem, ponte sublicio in Tiberim facto, urbi conjunxit. Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis, immatura morte praereptus, non potuit praestare qualem promiserat regem.

LUCIUS TARQUINIUS, PRISCUS, ROMANORUM REX QUINTUS

Anco regnante, Lucius Tarquinius urbe Tarquinia profectus, cum conjuge et fortunis omnibus Romam commigravit. Additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquila pileum sustulit, et super carpentum, ubi Tarquinius sedebat, cum magno clangore volitans, rursus capiti apte reposuit; inde sublimis abiit. Tanaquil conjux auguriorum perita regnum ei portendi intellexit: itaque virum complexa jussit eum alta sperare. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato, Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est, a quo tutor liberis relictus regnum intercepit, et ita administravit, quasi jure adeptus fuisset.

Tarquinius Prisicus bellum cum Sabinis gessit, in quo bello equitum centurias numero auxit; nomine mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Accii Navii auctoritate. Accius, ea tempestate augur inclutus, id fieri posse negabat, nisi aves addixissent; iratus rex, in experimentum artis, eum interrogavit fieri ne posset quod ipse mente conceperat: Accius, augurio acto, fieri posse respondit. Atqui hoc, inquit rex, agitabam an cotem illam secare novacula possem. Potes ergo, inquit augur, et secuisse dicitur. Tarquinius Sabinos vicit, et filium tredecim annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta et bulla donavit, unde haec ingenuorum puerorum insignia esse coeperunt.

Supererant duo Anci filii, qui aegre ferentes se paterno regno fraudatos esse, regi paraverunt insidias. Ex pastoribus duos ferocissimos deligunt ad patrandum facinus. Ei, simulata rixa, in vestibulo regiae tumultuantur. Cum eorum clamor penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque simul vociferari coepit, et certatim alter alteri obstrepere. Cum vero jussi essent invicem dicere, unus ex composito rem orditur; dumque intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in ejus caput dejecit, et relicto telo, ambo foras se proripiunt.

SERVIUS TULLIUS, ROMANORUM REX SEXTUS

Servius Tullius matre nobili, sed captiva, natus est. Cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, ferunt prodigium visu eventuque mirabile accidisse. Flammae species pueri dormientis caput amplexa est. Hoc viso Tanaquil summam ei dignitatem portendi intellexit; conjugi suasit ut eum non secus ac liberos suos educaret. Is postquam adolevit, a Tarquinio gener assumptus est; et cum Tarquinius occisus esset, Tanaquil, celata ejus morte, populum ex superiori parte aedium allocuta, ait regem, gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere, ut, interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. Servius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administravit.

Servius Tullius aliquod urbi decus addere voluit. Jam tum inclytum erat Dianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Itaque Latinorum populis suasit, ut et ipsi Romae fanum Dianae cum populo Romano aedificarent. Quo facto, bos mirae magnitudinis cuidam Latino nata dicitur, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cujus civis bovem illam immolasset. Latinus bovem ad fanum Dianae deduxit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Sacerdos callidus dixit eum debere prius vivo flumine manus abluere. Dum Latinus ad Tiberim descendit, sacerdos bovem immolavit. Ita imperium civibus, sibique gloriam vindicavit.

Servius Tullius filiam alteram ferocem mitem alteram habebat. Duo quoque Tarquinii Prisci filii longe dispares moribus erant: Tullia ferox Tarquinio miti nupserat; Tullia vero mitis Tarquinio feroci; seu mites, seu forte, seu fraude, perierunt: feroces morum similitudo conjunxit. Statim Tarquinius superbus a Tullia incitatus, advocato senatu, regnum paternum repetere coepit: qua re audita, Servius dum ad curiam contendit, jussu Tarquinii gradibus dejectus, et domum refugiens interfectus est. Tullia carpento vecta in forum properavit, virum e curia evocavit, et prima regem salutavit: a quo jussa a turba decedere, cum domum rediret, viso patris corpore, mulionem evitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit. Unde vicus ille Sceleratus dictus est. Servius Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta.

TARQUINIUS SUPERBUS, ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS

Tarquinius superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus hostes domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris in se saevitiam querens. Benigne a Gabinis exceptus est, et paulatim eorum benevolentiam fictis blanditiis alliciendo, dux belli electus est. Tum e suis unum ad patrem mitit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuncio filii nihil respondit, sed in hortum transiit; ibique inambulans, sequente nuncio, altissima papaverum capita baculo decussit. Nuncius fessus expectando redit Gabios. Sextus, cognito silentio patris simul ac facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit, patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea Tarquinius superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis juvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque, suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendant. Pergant inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare judicatur. Paucis interjectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et conjuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque, et in exitium regum conjurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium indictum.

JUNIUS BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS

Junius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam fratri inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat ab avunculo occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. Peractis deinde mandatis patris, juvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. Tunc Brutus perinde, atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.

Expulsis regibus, duo consules creati sunt, Junius Brutus et Tarquinius Collatinus, Lucretiae maritus. At libertas modo parta, per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in juventute Romana adolescentes aliquot, sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. Sermonem eorum ex servis unus excepit: rem ad consules detulit. Scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula conjecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati juvenes nobilissimi, sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos convertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt, securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Tarquinius deinde bello, aperto regnum recuperare tentavit. Equitibus praeerat Aruns Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules erant. Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira: "Ille est vir, inquit, qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit." Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit: Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt ut ambo hasta transfixi ceciderint; fugatus est tamen Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti collegae funus quanto potuit apparatu fecit Brutum matronae ut parentem anno luxerunt.

HORATIUS COCLES

Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto exercitu Romam venit. Primo impetu Janiculum cepit. Non usquam alias ante tantus terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam sepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi objecto, tuta videbatur. Pons sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. Is pro ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur: ipsa audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso, armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad suos transnavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit; ei tantum agri datum est, quantum una die circumarari potuisset. Statua quoque in comitio posita est.

MUCIUS SCAEVOLA

Cum Porsenna Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiae senatum adiit, et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur: et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius illum pro rege deceptus occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium foculo injecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex juvenem amoveri ab altaribus jussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui similes, adversus eum conjurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis obsidibus, deposuit.

CLAELIA VIRGO

Porsenna Claeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum ejus castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibus noctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim trajecit. Quod ubi regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam excedere restituerunt. Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parte obsidum donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret. Productis obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetatem injuriae obnoxiam sciebat, et cum eis in patriam rediit. Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa via sacra, fuit posita virgo insidens equo.

PUBLIUS VALERIUS PUBLICOLA

Tarquinius Collatinus se consulatu abdicavit, quod invisum esset populo Tarquinii nomen. Itaque consul creatus est Publius Valerius, quo adjutore Brutus reges ejecerat. Hic tamen, quia in locum Bruti mortui alterum consulem non subrogaverat, et domum in alto atque munito loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. Quo cognito, apud populum questus est quod de se tale aliquid timuissent, et misit qui domum suam diruerent. Dempsit etiam secures fascibus, eosque in populi concione submisit, quasi major populi quam consulis majestas esset. Gratum id multitudini spectaculum fuit. Inde Valerio cognomen Publicolae datum est. Cum quartum consul fuisset, mortuus est adeo pauper, ut funeri sumptus deesset. Collectis a populo nummis est sepultus, et annuo matronarum luctu honoratus.

FABII TRECENTI SEX

Vexabantur incursionibus Veientium Romani. Tum Fabia gens senatum adit. Consul Fabius pro gente loquitur: "Vos alia bella curate: Fabios hostes Veientibus date: istud bellum privato sumptu gerere nobis in animo est." Ei gratiae ingentes actae sunt. Consul e curia egressus, comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota urbe rumor: Fabios ad caelum laudibus ferunt; Fabii postera die arma capiunt. Nunquam exercitus neque minor numero, neque clariore fama et admiratione hominum per urbem incessit. Ibant sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis. Ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus est focus communiendo praesidio. Hostes non semel fusi pacem supplices petunt.

Veientes pacis impetratae brevi poenituit. Itaque, redintegrato bello, inierunt consilium insidiis ferocem hostem captandi. Multo successu Fabiis audacia crescebat: cum igitur palati passim agros popularentur, pecora a Veientibus obviam acta sunt; ad quae progressi Fabii, in insidias circa ipsum iter locatas delapsi sunt, et omnes ad unum perierunt. Dies quo id factum est inter nefastos relatus fuit: porta qua profecti fuerant, Scelerata est appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui, propter aetatem impuberem, domi relictus fuerat. Is genus propagavit ad Quintum Fabium Maximum qui Annibalem mora fregit.

AULUS POSTHUMIUS DICTATOR

Tarquinius ejectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat: cum ille Romanos graviter urgeret, nova Romae dignitas creata est quae Dictatura appellata est, major quam consulatus. Tunc creatus est magister equitum, qui dictatori etiam obsequeretur. Aulus Posthumius dictator factus, cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi jussit, ut irrevocabili impetu ferrentur: itaque et aciem Latinorum fuderunt, et castra ceperunt. Tarquinius Cumas se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse confectus.

MENENIUS AGRIPPA

Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit: nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa vir facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in castra nihil aliud quam narrasse fertur: "Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit: inde apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia membra disserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt concordia valent."

Hac fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est. Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatis superbiam defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi factus. Is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio.

QUINCTIUS CINCINNATUS

Aequi consulem Minucium atque exercitum ejus circumcessos tenebant: id ubi Romae nunciatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in altero consule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quatuor jugerum colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderint. Salute data invicem redditaque, Quinctius togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam jussit, ut senatus mandata togatus audiret.

Postquam absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, quantus terror in exercitu sit exponunt. Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibus litoribus domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphant ingressus est. Ducti ante currum hostium duces, militaria signia praelata: secutus est exercitus praeda onustus; epulae instructae ante omnium domos. Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex menses acceperat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.

CAIUS MARCIUS CORIOLANUS

Caius Marcius gentis patriciae, a captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela adolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam rediit, nisi donatus coroni aliove militari praemio. In omni vitae ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque illa audiret filium laudari, aut corona donari videret, tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari non poterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.

Coriolanum, post victoriam ejus opera maxime partam, Posthumius consul apud milites laudavit: eum militaribus donis onerare voluit; agri centum jugera, decem captivos, totidem ornatos equos, centum boves et argenti pondus quantum sustinere potuisset, offerebat. Coriolanus vero nihil ex his omnibus accepit, praeter unius hospitis captivi salutem et equum. Consul factus, gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio, dandum populo curavit, ut plebs agros, non seditiones coleret. Qua de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversus Romanos concitavit. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbe lapidem castra posuit, et agrum Romanum est populatus.

Missi sunt Roma ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum ejus flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me injuriam condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.

LUCIUS VIRGINIUS CENTURIO

Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemviri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. Unus ex eis Appius Claudius virginem plebeiam adamavit, quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in servitutem deposceret: facile victurus cum ipse esset et accusator et judex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini venienti in forum injecit manum, affirmans suam esse servam: eam sequi se jubet; ni faciat, minatur se cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. Cum ille puellam non posset abducere eam, vocat in jus ipso Appio judice.

Interea missi nuncii ad Virginium properant. Is prima luce Romam advenit, cum jam civitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in foruni lacrymabundus et civium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit; "Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui." Data venia, pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. Concitatus exercitus montem Aventinum occupavit; decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exitio mulctavit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.

CAIUS LICINIUS STOLO

Fabius Ambustus ex duabus filiabus majorem Aulo Sulpitio patricio, minorem Licinio Stoloni plebeio, conjugem dedit. Aulus Sulpitius tribunus militum erat potestate consulari. Cum in ejus domo sorores Fabiae inter se tempus sermonibus tererent, forte incidit ut Sulpitius de foro domum se reciperet, et ejus lictor forem, ut mos est, virga percuteret; minor Fabia moris ejus insueta id expavit: risus sorori fuit miranti sororem id ignorare. Confusam eam cum pater vidisset, sciscitanti confessa est eam esse causam doloris, quod viro plebeio juncta esset. Consolatur filiam Ambustus, polliceturque eosdem honores domi propediem visuram quos apud sororem videat. Inde consilia inire coepit cum genero, qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulit ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamen est, et primus Licinius Stolo consul e plebe factus.

MARCUS FURIUS CAMILLUS

Cum Marcus Furius Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magister plurimos et nobilissimos inde pueros, velut ambulandi gratia, eductos, in castra Romanorum perduxit: quibus Camillo traditis, non erat dubium quin Falisci, deposito bello, sese Romanis dedituri essent; sed Camillus perfidiam proditoris detestatus: "Non ad similem tui inquit, venisti; sunt belli sicut et pacis jura: arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversas armatos qui castra Romana oppugnaverunt." Denudari deinde ludi magistrum jussit, eum manibus post tergum alligatis in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque eis dedit, quibus euntem verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quam armis victi, portas Romanis aperuerunt.

Camillus post multa in patriam merita judicio populi damnatus exsulatum abiit. Urbe egrediens ab Diis precatus esse dicitur, ut si innoxio sibi ea injuria fieret, desiderium sui facerent ingratae patriae quamprimum: neque multo postea res evenit. Nam Galli Senones Clusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusini novo bello exterriti ab Romanis auxilium petierunt. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut ab oppugnatione desisterent. Ex his legatis unus contra jus gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Qua re commoti Galli, petitis in deditionem legatis nec impetratis, ad urbem venerunt et exercitum Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt die decimo sexto calendas augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus est.

Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nunciatum est, juventus Romana duce Manlio in arcem conscendit; seniores vero domos ingressi adventum Gallorum obstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curules magistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Interim Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis simillimos: cum Galli ad eos veluti simulacra, conversi starent, unus ex his senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in caput incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde ceteri omnes in sedibus suis trucidati sunt.

Galli deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem et trahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant, quia aves erant Junoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius, ceteros ad arma vocans Gallos ascendentes dejecit: unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur; anser vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur.

Tunc consensu omnium placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur ad eum legati ipseque dictator absens dictus est. Interim fames utrumque exercitum urgebat: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate ad deditionem cogi, multis locis de Capitolio panis jactatus est in hostium stationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionem relinquerent. Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni auro appenso Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitus reliquiis; auferri aurum de medio jubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuncius quidem cladis relictus est. Dictator, recuperati, ex hostibus patria, triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae, conditorque alter urbis appellatus est.

TITUS MANLIUS TORQUATUS

Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus fuerat. Cum audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis, cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro succinctus mane in urbem, atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus cultrum stringit, et super lectum Pomponii stans, se eum transfixurum minatur, nisi ab incoepta accusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum ante oculos micare, accusationem demisit. Ea res adolescenti honori fuit, quod animum ejus acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque eodem anno tribunus militum factus est.

Cum postea Galli ad tertium lapidem trans Anionem fluvium castra posuissent, exercitus Romanus ab urbe profectus est, et in citeriore ripa fluvii constitit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximii corporis magnitudine in vacuum pontem processit, et quam maxima voce potuit: "Quem nunc, inquit, Roma fortissimum habet, is procedat ad pugnam, ut eventus ostendat utra gens bello sit melior " Diu inter primores juvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad imperatorem pergit: "Injussu tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non, si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deturbavit. Cui imperator: Macte virtute, inquit, Tite Manli, esto: perge, et nomen Romanum invictum praesta." Armant deinde juvenem aequales scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem pugnam habili. Expectabat eum Gallus solide laetus et linguam ab irrisu exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum ingenti sonitu in arma Manlii dejecit. Manlius vero insinuavit sese inter corpus et arma Galli, atque uno et altero ictu ventrem transfodit: jacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militi suo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad imperatorem perducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.

Idem Manlius, postea consul factus bello Latino ut disciplinam militarem restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Forte filius ejus accessit prope stationem hostium: is qui Latino equitatui praeerat ubi consulis filium agnovit, "Visne, inquit, congredi mecum ut singularis proelii eventu cernatur quantam eques Latinus Romano praestet?" Movit ferocem animum juvenis seu ira, seu detractandi certaminis pudor. Oblitus itaque imperii paterni in certamen ruit, et Latinum ex equo excussum transfixit, spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo filium aversatus consul milites classico advocat: qui postquam frequentes convenere: "Quandoquidem inquit, tu, fili, contra imperium consulis pugnasti oportet ut disciplinam poena tua restituas. Triste exemplum, sed in posterum salubre juventuti eris. "I, lictor, deliga ad palum." Metu omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus est cruor, in questus et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniores tantum obviam exierunt: juventus et tunc eum et omni deinde vita exsecrata est.

PUBLIUS DECIUS PUBLIUS

Decius sub Valerio consule tribunus militum fuit. Cum exercitus Romanus in angustiis clausus esset, Decius conspexit editum collem imminentem hostium castris. Accepto praesidio verticem occupavit, hostes terruit, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum. Ipse intempesta nocte per medias hostium custodias somno oppressas incolumis evasit. Quare ab exercitu donatus est corona civica, quae dabatur ei qui obsidione cives liberasset. Consul fuit bello Latino cum Manlio Torquato. Tunc cum utrique consuli somnio obvenisset eum populum victorem fore, cujus dux in proelio cecidisset, convenit inter eos, ut is cujus cornu in acie laboraret, Diis se Manibus devoveret: inclinante sua parte, Decius se et hostes Diis Manibus devovit. Armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit. Corruit obrutus telis, et victoriam suis reliquit.

VALERIUS CORVINUS

Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat Valerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.

Valerius Corvinus annos tres et viginti natus consul creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!

SPURIUS POSTHUMIUS

Spurius Posthumius consul cum bellum adversus Samnites gereret, a Pontio Thelesino duce hostium in insidias inductus est: is namque simulatos transfugas misit qui Romanos monerent Luceriam Apuliae urbem a Samnitibus obsideri. Non erat dubium quin Romani Lucerinis bonis ad fidelibus sociis opem ferrent. Luceriam duae viae ducebant, altera longior et tutior, altera brevior et periculosior. Festinatio breviorem elegit. Itaque cum in insidias venissent, qui locus Furculae Caudinae vocabatur, et fraus hostilis apparuisset, retro viam qua venerant repetunt; at eam hostium praesidio clausam inveniunt: sistunt igitur gradum, et omni spe evadendi adempta, intuentes alii alios diu immobiles silent; deinde erumpunt in querelas adversas duces, quorum temeritate in eum locum erant adducti. Ita noctem tum cibi, tum quietis immemores traduxerunt.

Nec Samnites ipsi quid sibi faciendum in re tam laeta sciebant. Pontius accitum patrem Herennium rogavit quid fieri placeret. Is, ubi audivit inter duos saltus clausum esse exercitum Romanum, dixit aut omnes esse occidendos, ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos, esse incolumes, ut beneficio obligarentur. Neutra sententia accepta fuit: interea Romani necessitate victi legatos mittunt qui pacem petant. Pax concessa est ea lege ut omnes sub jugum traducerentur. Itaque paludamenta consulibus detracta, ipsique primi sub jugum missi, deinde singulae legiones: circumstabant armati hostes exprobrantes illudentesque, Romanis e saltu egressis lux ipsa morte tristior fuit: pudor fugere colloquia et coetus hominum cogebat. Sero Romam ingressi sunt et se in suis quisque aedibus abdiderunt. Deliberante senatu de pace Caudina, Posthumius sententiam dicere jussus: "Turpi sponsione, inquit, qua me obstrinxi, non tenetur populus Romanus, quando ejus injussu facta est; nec quidquam ex ea praeter corpus meum debetur Samnitibus. Eis dedite me nudum vinctumque: in me unum saeviant; exsolvam religione populum." Senatus hanc animi magnitudinem admiratus Posthumium laudavit, ejusque sententiam secutus est. Traditus est igitur Posthumius fecialibus, qui eum ad Samnites ducerent. Vestis ei detracta; manus post tergum vinctae sunt; cumque apparitor, verecundia maiestatis, Posthumium laxe vinciret: " Quin tu, inquit ipse Posthumius, adducis lorum, ut justa fiat deditio?" Tum ubi in coetum Samnitium venit, facta deditione, Posthumius fecialis femur genu, quanta potuit vi percussit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum: fecialem a se contra jus gentium violatum; eo justius bellum adversus Samnites fore. Accepta non fuit Samnitibus ista deditio, Posthumiusque in castra Romana inviolatus rediit.

LUCIUS PAPIRIUS CURSOR

Lucius Papirius, cum dictatorem se adversis ominibus contra Samnites profectum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus est, ac prius Quinto Fabio magistro equitum edixit ut sese loco teneret neu absente se manum cum hoste consereret. Fabius post dictatoris profectionem, opportunitate ductus acie cum Samnitibus conflixit. Neque melius res geri potuisset, si adfuisset dictator. Non miles duci, non dux militi defuit. Viginti millia hostium eo die caesa traduntur. Haud multo post dictator advenit plenus minarum iraeque Statim advocata concione spoliari magistrum equitum, virgasque ac secures expediri jussit. Tam Fabius militum fidem implorare coepit. Clamor in tota concione est ortus: alibi preces, alibi minae audiebantur. Itaque es in posterum diem est dilata.

Magister equitum noctu clam ex castris Romam profugit, quem dictator ipse secutus est. Vocato senatu iterata contentio est; prehendi Fabium Papirius jussit. Tum Fabii pater ad populum provocavit. Populus Romanus ad preces et obtestationem versus, oravit dictatorem ut veniam adolescentiae Fabii daret. Ipse adolescens ejusque pater procumbere ad genus dictatoris coepeerunt, iramque deprecari. Tot precibus cessit Papirius.

Is fuit vir non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit. Idem comis et iocorum studiosus. Quadam die inambulans ante tabernaculum, praetorem Praenestinum, qui per timorem segnius suos in proelium duxerat, vocari jussit, et postquam cum graviter increpuit: "Lictor, expedi, inquit, secures," et cum praetorem vidisset metu mortis attonitum: "Agedum, lictor, inquit, exscinde radicem hanc incommodam ambulantibus." Deinde praetorem mulcta dicta dimisit.

PUBLIUS VALERIUS LAEVINUS

Tarentinis quod Romanorum legatis injuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis cepisset, jussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum jam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi jussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit.

Pyrrhus captivos Romanos summo honore habuit; occisos sepelivit, quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere cerneret, manus ad caelum tulisse dicitur cum hac voce. "Ego talibus viris brevi orbem terrarum subegissem." Deinde ad urbem Romam magnis itineribus contendit: omnia igne et ferro vastavit, ad vicesimum ab urbe lapidem castra posuit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu; quo viso rex ait sibi eamdem adversus Romanos esse fortunam, quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisa fuerant: deinde in Campaniam se recepit; missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice excepit; captivos sine pretio reddidit, ut Romani, cognita jam ejus virtute, cognoscerent etiam liberalitatem.

Erat Pyrrho utpote magno et forti viro mitis ac placabilis animus. Solet enim magni animi comes esse clementia: ejus humanitatem experti sunt Tarentini: ei scilicet, cum sero intellexissent se pro socio dominum accepisse, sortem suam liberis vocibus querebantur, et de Pyrrho multa temere effutiebant, maxime ubi vino incaluerant. Itaque arcessiti ad regem sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti fuerant; sed periculum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatus fuisset an ea quae ad aures suas pervenerant, dixissent? "Et haec diximus, inquiunt, rex; et nisi vinum defecisset, longe plura et graviora dicturi fuimus." Pyrrhus qui malebat vini, quam hominum eam culpam videri, subridens eos dimisit. Pyrrhus igitur, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi, expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subjicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?" Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armis occupare. Tunc Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex qui nondum Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, trajicere mihi animus est. Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique, Mi Cinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio jam nunc frueris?"

Romam itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat. Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta ejus munera. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque in Romanos animum verbis extolleret, et de conditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem et foedus faciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiam lectica deferri se jussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit: itaque responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis habere non posse. Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent. Quare legatus ad regem reversus est: quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, respondit urbem sibi templum senatum vero consessum regum esse visum.

CAIUS FABRICIUS

Caius Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captivis redimendis venerant. Cujus postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut viri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, cum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum ob. tulit. Omnia Fabricius repudiavit. Postero die cum illum Pyrrhus vellet exterrere conspectu subito elephantis, imperavit suis ut bellua post aulaeum admoveretur Fabricio secum colloquenti. Quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente bellua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. At ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: "Non me hodie magis tua commovet bellua, quam heri tuum aurum pellexit."

Fabricii virtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto invitavit ut patriam desereret, secumque vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: "Si me virum bonum judicas, cur me vis corrumpere? Sin vero malum, cur me ambis?" Anno interjecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. Cumque vicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium venit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum veneno necaturum. Hunc Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput ejus medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset averti."

Cum Fabricius apud Pyrrhum legatus esset, Cineam audivit narrantem esse quemdam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumdemque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem se referenda. Tunc Fabricium exclamasse ferunt: " Utinam id hostibus nostris persuadeatur, quo facilius vinci possint, cum se voluptatibus dederint!" Nihil magis ab ejus vita alienum quam voluptas et luxus. Tota ejus supellex argentea salino uno constabat, et patella ad usum sacrorum, quae tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur. Cenabat ad focum radices et herbas, quas in agro repurgando vulserat, cum legati a Samnitibus ad eum venerunt, magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus respondit: "Quandiu cupi ditatibus imperare potero, nihil mihi ista pecunia opus erit: hanc ad illos reportate qui ea indigent."

Caius Fabricius cum Rufino viro nobili simultatem gerebat ob morum dissimilitudinem, cum ille pecuniae contemptor esset, hic vero avarus et furax existimaretur. Quia tamen Rufinus egregie fortis ac bonus imperator erat, magnumque et grave bellum imminere videbatur, Fabricius auctor fuit, ut Rufinus consul crearetur: cumque is deinde Fabricio gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset: "Nihil est, inquit Fabricius, quod mihi gratias agas, si malui compilari quam venire." Eumdem postea Fabricius censor factus senatu movit, quod argenti facti decem pondo haberet. Fabricius omnem vitam in gloriosa paupertate exegit, adeoque inops decessit, ut unde dos filiarum expediretur non reliquerit. Senatus patris sibi partes desumpsit, et datis ex communi aerario dotibus eas collocavit.

MANIUS CURIUS

Manius Curius contra Samnites profectus eos ingenibus proeliis vicit concione ait. Romam regressus in concione ait "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato juraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena jugera populo viritim divisit: cumque ei senatus jugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset.

Postea Curius consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et juniores taedio belli nomina non darent, conjectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari jussit. Cum adolescens non responderet, bona ejus hastae subjecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de injuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona ejus et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.

His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est; sed relicto in urbe Tarentina praesidio fidem sui reditus fecerat. Itaque cum bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem fieri placuit; sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem jam ingressus, a juvene quodam Argivo lancea leviter vulneratus est: mater adolescentis anus paupercula cum aliis mulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae, cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris suo magno impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit, et utraque manu in caput regis dejecit.

PRIMUM BELLUM PUNICUM

APPIUS CLAUDIUS CAUDEX

Appio Claudio consule coeptum est primum adversus Poenos bellum. Cum Messanam Siciliae urbem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsiderent, Appius Claudius ad Messanam liberandam missus est. Consul primo ad explorandos hostes nave piscatoria, trajecit fretum inter Italiam et Siciliam interjectum. Ad quem venerunt nuncii ab Hannone Poenorum duce, hortantes ad pacem conservandam. Cum vero consul nullas conditiones admitteret, nisi Poeni ab oppugnatione desisterent, iratus Hanno exclamavit se non esse passurum Romanos vel manus in mari Siculo abluere. Non tamen potuit prohibere quin Claudius in Siciliam legionem traduceret, et Poenos Messana, expelleret. Deinde Hiero apud Syracusas victus est. Qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit, et in eorum societate postea constanter permansit.

CAIUS DUILIUS

Caius Duilius Poenos navali proelio primus devicit. Is cum videret naves Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas, quas corvos vocavere, instituit. Ea machina Romanis magno usui fuit nam injectis illis corvis hostilem navem apprehendebant, deinde superjecto ponte in eam insiliebant, et gladio velut in pugna terrestri dimicabant; unde Romanis, qui robore praestabant facilis victoria fuit. Inter pugnandum triginta hostium naves captae sunt, tredecim mersae. Duilius victor Romam reversus est, et primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra jam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.

Annibal dux classis Punicae e navi, quae jam capienda erat, in scapham saltu se demisit, et Romanorum manus effugit. Veritus autem ne in patria classis amissae poenas daret, civium offensam astutia avertit: nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuncius domum perveniret, quemdam ex amicis Carthaginem misit; qui curiam ingressus: Vos, inquit, consulit Annibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis instructus advenerit, an cum eo confligere debeat? Acclamavit universus senatus: "Non est dubium quin confligendum sit." Tum ille: "Fecit, inquit, et victus est." Ita non potuerunt factum damnare quod ipsi fieri debuisse judicaverant. Sic Annibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenae genere dux, re male gesta, apud Poenos afficiebatur.

AULUS ATTILIUS CALATINUS

Attilius Calatinus consul paucis navibus magnam Poenorum classem superavit: sed postea cum temere exercitum in vallem iniquam duxisset, ab hostibus circumventus est. Romanos eximia virtus Calpurnii tribuni militum servavit. Is enim ad consulem accessit eique: "Censeo, inquit, jubeas milites quadringentos ire ad hanc rupem inter medios hostes editam atque asperam, eamque occupare. Futurum enim profecto est ut hostes properent ad occursandum nostris militibus, atque ita circa eam rupem atrox pugna fiat: at tu interea tempus habebis exercitus ex loco infesto educendi. Alia nisi haec salutis via nulla est." Respondit consul: "Fidum quidem et providum hoc consilium videtur; sed quisnam erit qui ducat quadringentos illos milites ad eum locum?" - "Si alium, inquit Calpurnius, neminem reperis, me ad hoc consilium perficiendum uti potes. Ego hanc tibi et reipublicae animam do."

Consul tribuno gratias egit et quadringentos milites dedit. Quos Calpurnius admonens quem in locum deduceret, et quo consilio: "Moriamur, inquit, commilitones, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones." Omnes nulla spe evadendi, sed amore laudis accensi proficiscuntur. Mirati sunt primo hostes eam militum manum ad se venire. Deinde ubi cognitum est eos ad illam rupem obtinendam iter intendere, adversus illos arma verterunt. Romani repugnant: fit proelium diu anceps. Tandem superat multitudo: quadringenti omnes perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. Consul interim, dum ea pugna fit, se in loca edita et tuta subducit.

Virtuti par fuit Calpurnii fortuna: nam ita evenit ut, cum multis locis saucius factus esset, nullum tamen in capite vulnus acciperet. Inter mortuos multis confossus vulneribus, sed adhuc spirans inventus est: convaluit, saepeque postea operam reipublicae strenuam navavit. Ei merces egregii facinoris data est corona graminea, qua nulla nobilior corona fuit in praemium virtutis belliciae apud populum terrarum principem, et quae ab universo exercitu servato decerni solebat.

MARCUS ATILIUS REGULUS

Marcus Regulus Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit quasi de pace acturus, sed revera ut tempus traheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est clamor, auditaque vox: idem huic faciendum esse quod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum fuerat. Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis comprehensus fuerat, et in vincula conjectus. Jam Hanno timere incipiebat, sed periculum callido dicto avertit. "Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis Afris meliores." Consul tacere jussit eos qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat." De pace non convenit, quia nec Poenus serio agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.

Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum trajecit. Clypeam urbem et trecenta castella expugnavit: neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradam castra haberet, anguis mirae magnitudinis exercitum Romanum vexabat: multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus afflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat; quippe qui durissima squamarum lorica omnia tela facile repelleret. Confugiendum fuit ad machinas, et advectis balistis, tanquam arx quaedam munita dejiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus jacuit; sed cruore suo flumen et vicinam regionem infecit, Romanosque castra movere coegit. Corium belluae centum et viginti pedes longum Romam misit Regulus.

Regulo ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui villicum suum in agello, quem septem jugerum habebat, mortuum esse, et servum occasionem nactum aufugisse ablato instrumento rustico, indeoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi jussit: agellum colendum locavit, et alimenta conjugi ac liberis praebuit. Regulus deinde crebris proeliis Carthaginiensium opes contudit, eosque pacem petere coegit, quam cum Regulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

Lacedaemonii Xantippum virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum millia hominum ex omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem conjectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato jurejurando missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem: qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primum ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium potestatem venisset, jam non esse senatorem. Jussus tamen sententiam aperire, negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent et boni duces, ipse vero jam confectus senectute: cujus cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt.

Regulus deinde cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed jusjurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam incluserunt, in qua undique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo extinctus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et illustrior.

APPIUS CLAUDIUS PULCHER

Appius Claudius vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus est. Priorum ducum consili palam reprehendebat, seque, quo die hostem vidisset bellum perfecturum esse jactitabat. Antequam navale proelium committeret, auspicia habuit: cumque pullarius ei nunciasset pullos non exire e cavea neque vesci irridens jussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Quo facto militum animos vana religio incessit: commisso deinde proelio, magna clades a Romanis accepta est; quorum octo millia caesa sunt, viginti millia capta. Quare Claudius a populo condemnatus est: ea res calamitati fuit etiam Claudiae consulis sorori; nam cum illa a ludis publicis rediens turba premeretur, dixit: "Utinam frater meus viveret, classemque iterum duceret," significans optare se ut nimis magna civium frequentia minueretur. Ob istam vocem impiam Claudia quoque damnata est.

CAIUS LUTATIUS

Caius Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliam advenienti nunciatum est maximam classem Poenorum ex Africi venire: erant autem quadringentae naves onustae commeatu quem ad exercitum portabant, cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthagininensis. Dux classis Hanno nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare, easque deinde acceptis ab Amilcare delectis viris complere. At Lutatius optimum ratus praevertere Hannonis adventum, et cum classe gravi suisque oneribus impedita confligere, adversus eum ad Aegates insulas cursum intendit: nec longa fuit victoriae mora; nam omnes Carthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae sunt. Ingens fuit praeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis hac conditione concessa est, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam et Africam decederent, et certum populo Romano vectigal per viginti annos penderent.

SECUNDUM BELLUM PUNICUM

QUINTUS FABIUS MAXIMUS

Annibal, Amilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus, odium in Romanos perenne juravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum bellum Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causam belli quaerens, Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent, et Annibalem mali auctorem sibi dedi postularent. Tergiversantibus Poenis, Quintus Fabius legationis princeps, sinu ex toga facto: "Hic ego, inquit, porto bellum pacemque; utrum placet, sumite." Poenis bellum succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum dare se dixit. Poeni accipere se responderunt, et quo acciperent animo, eodem se gesturos.

Annibal, superatis Pyrenaei et Alpium jugis, in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius dictator, Annibalis impetum mora fregit; namque pristinis edoctus cladibus, belli rationem mutavit. Per loca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae se committebat: castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles. Dux neque occasioni rei bene cogeret gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat.Frumentatum exeunti Annibali opportunus aderat, agmen carpens, palentes excipiens. Ita ex levibus proeliis superior discessit, militemque coepit minus jam aut virtutis suae aut fortunae poenitere.

His artibus Annibalem Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidus sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boum cornibus alligavit, eaque principio noctis incendit: metus flammae relucentis ex capite boves velut stimulatos furore agebat. Hi ergo accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrebant. Romani, qui ad speculandum concurrerant, miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Annibal ex angustiis evasit. Dein Annibal, ut Fabio apud suos crearet invidiam, agrum ejus, omnibus circa vastatis, intactum reliquit; at Fabius omnem ab se suspicionem propulsavit: nam eumdem agrum vendidit, ejusque pretio captivos Romanos redemit.

Haud grata tamen erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cauto timidum, pro considerato segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius magister equitum dictatorem criminando illum in ducendo bello tempus terere, quo diutius in magistratu esset, solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictarori magistrum equitum imperio aequavit. Quam injuriam aequo animo tulit Fabius, exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum postea Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cujus subito adventu compressus Annibal receptui cecinit, palam confessus abs se Minucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt: "Nubes ista quae sedere in jugis montium solebat, tandem cum procella imbrem dedit." Minucius periculo liberatus Fabium, cui salutem debebat, patrem appellavit, eique deinceps parere non abnuit.

Postea Annibal Tarento per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere juvenes nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Annibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Eos laudavit Annibal, monuitque ut redeuntes pascentia Carthaginiensium pecora ad urbem agerent, et praedam veluti ex hoste factam praefecto et custodibus portarum donarent. Id iterum saepiusque ab eis factum, eoque consuetudinis adducta res est, ut quocumque noctis tempore dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Annibal eos nocte media cum decem millibus hominum delectis secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota juvenum vox vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum belluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Annibal cum suo agmine ingreditur. Romani passim trucidantur. Livius Salinator Romanorum praefectus, cum eis, qui caedi superfuerant, in arcem confugit.

Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum, urbem obsidione cinxit. Romanos plurimum adjuvit res levis momenti. Praefectus praesidii Tarentini deperiebat amore mulierculae cujus frater in exercitu Fabii erat. Miles, jubente Fabio, pro perfugi Tarentum transiit, ac per sororem praefecto conciliatus, eum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri quam praefectus custodiebat. Eo adjuvante, Romani muros inscenderunt. Inde proxima porta refracta Fabius cum exercitu intravit. Annibal, auditi Tarenti oppugnatione, ad opem ferendam festinavit; cumque ei esset nunciatum urbem captam esse. "Et Romani, inquit, suum Annibalem habent: eadem qua ceperamus, arte Tarentum amisimus." Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam retinuisset, diceretque eum sua opera Tarentum recepisse. "Certe, respondit Fabius, Tarentum nunquam recepissem nisi tu perdidisses."

Quintus Fabius jam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in ejus castra veniret, filius obviam patri progressus est; duodecim lictores pro more anteibant. Equo vehebatur senex, nec appropinquante consule descendit. Jam ex lictoribus undecim verecundia paternae majestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem jussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens: "Non ego, fili, inquit, tuum imperium contempsi, sed experiri volui an scires consulem agere." Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est; sed insita ejus ingenio prudentia, bello quod tum gerebatur, aptissima erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit.

PAULUS AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO

Annibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo consules Paulus Aemilius et Terentius Varro. Paulo solers Fabii cunctatio magis placebat. Varro autem ferox et temerarius acriora sequebatur consilia.Ambo apud vicum, qui Cannae appellabatur, castra posuerunt. lbi insitam Varronis te meritatem fortuna aliquo levium proeliorum successis aluerat: itaque invito collega aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus caesusque est Romanus exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta est respublica. Paulus Aemilius telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum cruore conspexit quidam tribunus militum: "Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili. Quin tu potius, respondit Paulus, abi, nuncia patribus ut urbem muniant, ac priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment: tu me patere in hac militum meorum strage expirare." Alter consul cum paucis equitibus fugit.

Annibali victori cum ceteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse sumeret, et fessis militibus daret, unus ex ejus praefectis Maharbal, minime cessandum ratus, Annibalem hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. cumque Annibali illud consilium non probaretur, Maharbal adjecit: "Vincere scis,Annibal, sed victoria uti nescis." Mora hujus diei satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Postero die, ubi primum illuxit, ad spolia legenda Poeni insistunt. Jacebant tot Romanorum millia ut missi fuerint Carthaginem tres modii annulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detracti fuerant. Dein Annibal in Campaniam divertit, cujus deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit.

Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuncius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; imo Varroni calamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibus actae, quod de republica non desperasset: qui si Carthaginiensium dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Dum Annibal Capuae segniter et otiose ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta sunt templis et porticibus vetera hostium spolia. Egebat aerarium: opes suas senatus libens in medium protulit, patrumque exemplum imitati sunt equites. Deerant milites: nomina dederunt quidam adhuc praetextati, id est, juniores annis septemdecim, qui satis virium ad ferenda arma habere videbantur: empti sunt publice et armati servi. Id magis placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.

Cum Annibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab eis postulavit Annibal, quam ut jurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros. Eos senatus non censuit redimendos cum id parva pecunia fieri potuisset, ut militibus Romanis insitum esset aut vincere aut mori. Unus ex eis legatis e castris egressus, velut aliquid oblitus paulo post reversus fuerat in castra, deinde comites ante noctem assecutus fuerat. Is ergo, re non impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esse jurejurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, jussit senatus illum comprehendi, et vinctum duci ad Annibalem. Ea res Annibalis audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso esset animo.

MARCUS CLAUDIUS MARCELLUS

Claudius Marcellus praetor Annibalem vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum ad Caslilinum parvam Campaniae urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tam ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalemab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque majorem hiemis exercitum in tectis habuit.

Mitescente jam hieme, Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.

Postremo ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe et emptori, sors merita obtigit nam avaro fame consumpto non licuit sui pecuniae frui; emptor vero cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum exarassent, Casilinates raporum semen injecerunt. Miratus Annibal exclamavit: Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum! Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non repudiavit.

Postea cum Sicilia a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas, urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis, Marcellus eximia hominis prudentia delectatus, utcapiti illius parceretur edixit. Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa a in domum ejus irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Qua propter a, milite obtruncatus est. Ejus mortem aegre tulit Marcellus, sepulturaeque curam habuit.

Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur. Pridie injussu senatus in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. In sequenti anno iterum Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri jussit.

CLAUDIUS NERO ET MARCUS LIVIUS SALINATOR

Asdrubal frater Annibalis ex Hispania, profectus cum ingentibus copiis in Italiam trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si jungere so Annibali potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules Claudius Nero et Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali ad Alpibus descendenti occurreret, ille vero in Apuliam, ut Annibali se opponeret. Fuerant Livio cum Nerone veteres inimicitiae tamen ubi ei collega datus est, injuriae quamgravissimam acceperat oblitus est; et amicitiam cum eo junxit, ne propter privatam discordiam respublica male administraretur. Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes in provincias consules prosecutus est. Eiporro id in mente habebant, ut uterque in sua provincia hostem contineret, neque conjungi aut conferre in unum vires pateretur.

Inter haec Asdrubal Italiam ingressus, quatuor equites cum litteris ad Annibalem misit: qui capti ad Neronem sunt perducti. Consul, cognito Asdrubalis consilio, audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis profectus est nocte, et inscio Annibale, paene totam Italiam emensus sex dierum spatio ad castra Livii pervenit, amboque collatis signis Asdrubalem apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelio quinquaginta sex hostium millia. lpse Asdrubal, netantae cladi superesset, concitato equo se in cohortem Romanam immisit, ibique pugnans cecidit. Nero ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate qua venerat, in castra sua rediit, antequam Annibal eum discessissesentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, projici ante hostium stationes jussit. Annibal, viso fratris occisi capite, dixisse fertur: "Agnosco fortunam Carthaginis."

PUBLIUS CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS

Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit: nam cum is in pugna. apud Ticinum contra Annibalem commissa graviter vulneratus esset, et in hostium manus jamjam venturus esset, filius, interjecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit, et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea Aedilitatem petenti favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem ejus esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset: "Si me, inquit Scipio, omnes quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto destiterint.

Post cladem Cannensem, Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant: cumque ibi tribuni militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem admodum adolescentem summa imperii delata est. Tunc Scipioni nunciatum est nobiles quosdam juvenes de Italia deserenda conspirare. Statim in hospitium Metelli, quiconspirationis erat princeps, se contulit Scipio; cumque concilium ibi juvenum de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio. "Jurate, inquit, vos neque rempublicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros; qui non juraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi, quam si victorem Annibalem cernerent, jurant omnes, custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt.

Cum Romani duas clades in Hispania accepissent, duoque ibi summi imperatores cecidissent, placuit exercitum augeri, eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat, ut qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Moesta itaque civitas erat, et prope consilii inops. Subito Cornelius Scipio quatuor et viginti ferme annos natus, professus est se petere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit: in quem omnium ora conversa sunt. Deinde ad unum omnes Scipionem in Hispania, proconsulem esse jusserunt. At postquam animorumimpetus resedit, populum Romanum coepit facti poenitere. Aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata concione, ita magno elatoque animo disseruit de bello quod gerendum erat, uthomines cura liberaverit, speque certa impleverit.

Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberos natam, principique ejus gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad eam redimendam satis magnum auri pondusattulerant Scipionem orabant ut id ab se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoque ad se virginis sponso: "Super dotem, inquit quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere jussit. llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit.

Deinde Scipio Asdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus, omnem praedam militibus concessit: captivos Hispanos sine pretio domum dimisit. Afros vero vendi jussit. Erat inter eos puer adultus regii generis forma insigni, quem percunctatus est Scipio quis et cujas esset, et cur id aetatis in castris fuisset? Respondit puer: "Numida sum; Massivam populares vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum Numidiae regem educatus sum: cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam trajeci; prohibitus propter aetatem a Masinissa ante proelium inii. Eo die quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armisequoque sumpto in aciem exivi: prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogavit velletne ad avunculum reverti? Id vero cupere se dixit puer, effusis gaudio lacrymis. Tam Scipio eum annulo aureo et equo ornato donavit, datisque, qui tuto deducerent, equitibus dimisit.

Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me mei milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum judicatis quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis. Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.

Scipio, recepta Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem Maurorum regem primum tentare statuit. Eum regem totius Africa opulentissimum magno usui sibi fore sperabat. Itaque legatum cum donis ad eum misit. Syphax amicitiamRomanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio igitur in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipso tempore Asdrubal ad eumdem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud regem est, et eodem lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiam hostem infensissimum Asdrubalem sibi conciliaverit. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.

Masinissa quoque amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principesmisit, ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione voluit, remisso tertio, qui Masinissam in locum constitutum adduceret. Scipio et Masinissa cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante Masinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis veneratio cepit: erat enim in vultu multa majestas; accedebat promissa caesaries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens juventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserat; cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit, atque in societatem recepit.

Scipio deinde Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Sicilia provincia decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Trecentos juvenes ex omni Sicilia nobilissimos et ditissimos legit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secum ducturus, eosque jussit quam celerrime arma et equos expedire. Edicto imperatoris paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellum reformidabant. Tunc Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus Romanis vellent tradere. Laeti conditionem acceperunt juvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.

Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est. Tantus erat militum ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt, conspectaque brevi Africae littora. Expositis copiis, Scipio in proximis tumulis castra metatus est. lbi speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Paenorum percontatus est; sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos: dein interrogavit an ea satis considerassent quae jussi erant speculari; tum, prandio dato, eos incolumes dimisit. Qua sui fiducia prius animos hostium, quam arma contudit.

Scipioni in Africam advenienti Masinissa se conjunxit cum parva, equitum turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Asdrubal Poenorum dux Syphaxque se Scipioni opposuerunt: at Scipio utriusque castra una nocte perrupit et incendit. Syphax ipse captus est, et vivus ad Scipionem pertractus. Quem cum in castra Romana adduci nunciatum esset, omnis, velut ad spectaculum triumphi, multitudo effusa est: praecedebat is vinctus; sequebatur nobilium Numidarum turba. Movebat omnes fortuna viri, cujus amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit Scipio: Masinissam, qui egregie rem Romanam adjuverat, aurea corona donavit.

Haec clades Carthaginiensibus tantum terroris intulit, ut Annibalem ex Italia ad tuendam patriam revocaverint: qui frendens gemensque ac vix lacrymis temperans, mandatis paruit. Respexit saepe Italiae littora, semet accusans quod non exercitum victorem statim a pugna Cannensi Romam duxisset. Jam Zamam venerat Annibal (quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest), inde nuncium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Colloquium haud abnuit Scipio. Dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquandiu mutua admiratione defixi. Cum vero de conditionibus pacis inter illos non convenisset, ad suos se receperunt renunciantes armis rem esse dirimendam. Proelium commissum est, victusque Annibal cum quatuor tantum equitibus fugit.

Carthaginienses metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunt triginta seniorum principes: qui ubi in castra Romana venerunt, more adulantium procubuere. Conveniens oratio tam humili adulationi fuit. Veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Annibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas conditiones recusarent, Romam profecti sunt, ut quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac populiauctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio, exercitu in naves imposito, Romam reversus est. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris turba vias obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus, primusque nomine victae se gentis est nobilitatus, Africanusque appellatus.

Annibal a Scipione victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regem confugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Annibale collocutus, ab eo quaesivit quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit Annibal Alexandrum Macedonum regem maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Interroganti deinde quem secundum poneret; Pyrrhum, inquit, quod primus castra metari docuit, nemoque illo elegantius loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitanti demum quem tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio: Quidnam, inquit, igitur tu diceres, si me vicisses? "Me vero, respondit Annibal, et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem." Ita improviso assentationis genere, Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.

Decreto adversas Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli hujus gerendi curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio. Surrexit tunc Scipio Africanus frater major Lucii Scipionis, et illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium, seque ei legatum fore promisit; quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu major minori legatus in Asia profectus est, et tandiu eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici peperisset.

Eodem bello filius Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochum deductus. Benigne et comiter adolescentem rex habuit, quamvis ab ejus patre tunc finibus imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus ejus Publium Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit: "Abi, nuncia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere, nullamque pacis conditionem recusare." Pax non convenit; Antiochus tamen Scipioni filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quam dolorem ulcisci maluit.

Victo Antiocho, cum praedae Asiaticae ratio a duobus, Scipionibus reposceretur, Africanus prolatum a fratre discerpsit librum, quo acceptae et expensae summae continebantur, indignatus scilicet ea de re dubitari quae sub ipso legato administrata fuisset, et ad eum modum verba fecit: "Non est quod quaeratis, patres conscripti, an parvam pecuniam in aerarium retulerim, qui antea illud Punice auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subjecerim, nihil ex ea praeter cognomen retuli. Non igitur me punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia,est onustus." Tum constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda ex Antiocho capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in forum est deductus. Jussus causam dicere, sine ulla criminis mentione, magnificam orationem de rebus a se gestis habuit. "Hac die, inquit, Carthaginem vici: eamus in Capitolium, et Diis supplicemus." E foro statim in Capitolium ascendit. Simul se universa concio ab accusatoribus avertit, et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis mansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbemest ingressus. Inde, ne amplius tribunitiis injuriis vexaretur, in Literninam villam concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.

Cum Scipio Africanus Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Scipio eos ad vim faciendam venire ratus, praesidium servorum in tecto collocavit, aliaque parabat quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abjectis armis, januae appropinquant, nunciantque se non vitae ejus hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum tanti viri expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Id postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci jussit. Illi postes januae tanquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dexteram apprehenderunt, ac diu deosculati sunt: deinde positis ante vestibulum donis, laeti quod Scipionem videre contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio, moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.

LUCIUS SCIPIO ASIATICUS

Lucius Scipio frater Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre, contra Antiochum missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme millia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et jaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in Lydiam concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.

Postea Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Tunc Tiberius Gracchus, licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cum Scipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in domum Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni collata est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio noluit accipere.

PUBLIUS SCIPIO NASICA

Publius Scipio Nasica patrui Scipionis Africani filius, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam judicantes, iram suam adversus contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.

Cum Annibal Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam senatus judicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris nomen a militibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu judicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam publii Scipionis Nasicae imaginem fore.

Scipio Nasica censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, equitem quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero ejus strigosum et macilentum. "Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" - "Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, equum vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter objurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poeta vivebat conjunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a janua quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credis ipsi."

MARCUS PORCIUS CATO

Marcus Porcius Cato ortus municipio Tusculo, adolescentulus priusquam honoribus operam daret, rure in praediis paternis versatus est, deinde Romam demigravit, et in foro esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque, Quinto Fabio consule, cui postea semper adhaesit. Inde castra secutus est Claudii Neronis, ejusque opera magni aestimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Asdrubal frater Annibalis. Ab adolescentia frugalitatem temperantiamque coluit. Pellibus haedinis pro stragula veste utebatur; eodem cibo quo milites vescebatur; aquam in bellicis expeditionibus potabat; si nimio aestu torqueretur, acetum; si vires deficerent, paululum vilis vini.

Quaestor Scipioni Africano obtigit, et cum eo parum amice vixit. Nam parcimoniae amans haud probabat sumptus, quos Scipio faciebat. Quare, eo relicto, Romam rediit, ibique Scipionis vitam palam et aperte re reprehendit, quasi militarem disciplinam corrumperet. Dictitabat illum cum pallio et crepidis solitum ambulare in Gymnasio, palaestrae operam dare, militum licentiae indulgere. Quod crimen non verbo, sed facto diluit Scipio. Nam cum ea de re legati Roma Syracusas missi essent, Scipio exercitum omnem eo convenire et classem expedire jussit, tanquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset, postridie, legatis inspectantibus, pugnae simulacrum exhibuit. Tam eis armamentaria, horrea, omnemque belli apparatum ostendit. Reversi Romam legati, omnia apud exercitum Scipionis praeclare se habere renuntiarunt.

Eadem asperitate Cato matronarum luxum insectatus est. Scilicet in medio ardore belli Punici, Oppius tribunus plebis legem tulerat, qua vetabantur mulieres Romanae plus semuncia auri habere, vestimento varii coloris uti, et juncto vehiculo in urbe vehi. Confecto autem bello, et florente republica, matronae pristina ornamenta sibi reddi postulabant; omnes vias urbis obsidebant, virosque ad forum descendentes orabant, ut legem Oppiam, abrogarent. Quibus acerrime restitit Cato, sed frustra; nam lex fuit abrogata.

Cato creatus consul, in Hispaniam adversas Celtiberos profectus est. Quos acri proelio vicit, et ad deditionem compulit: eo in bello Cato cum ultimis militum parcimonia vigiliis et labore certavit, nec in quemquam gravius severiusque imperium exercuit, quam in semetipsum. Cum Hispanos ad defectionem pronos videret, cavendum judicavit ne deinceps rebellare possent. Id autem effecturus sibi videbatur, si eorum muros dirueret. Sed veritus ne, si id universis civitatibus imperaret communi edicto, non obtemperarent, scripsit ad singulas separatim ut muros diruerent, epistolasque omnibus simul eodemque die reddendas curavit. Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, universae paruerunt. Cato Romam reversus de Hispania triumphavit.

Postea Cato censor factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et in complures nobiles animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virum consularem senatu movit. Cui inter alia facinora illud objecit. Cum esset in Gallia Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat, ad cenam vocavit, eique forte inter cenandum dixit multos capitis damnatos in vinculis esse, quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminius unum ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securi percussit. Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato, quod cum probro privato conjungeret imperii dedecus. Quid enim crudelius quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulieris humanam victimam mactare, et mensam cruore respergere?

Cum in senatu de tertio Punico bello ageretur, Cato jam senex delendam Carthaginem censuit, negavitque ea stante salvam esse posse rempublicam. Cum autem id, contradicente Scipione Nasica, non facile patribus persuaderet, deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit in senatu, addidit semper: "Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam." Tandem in curiam intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujus cum pulchritudinem patres admirarentur, interrogavit eos Cato quandonam ex arbore lectam putarent? Illis ficum recentem videri affirmantibus: "Atqui, inquit, tertio abhinc die scitote decerptam esse Carthagine; tam prope ab hoste absumus." Movit ea res patrum animos, et bellum Carthaginiensibus indictum est.

Fuit Cato ut senator egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius, nullis negotiis nisi publicis impediebatur quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa enim proprio lacte filium alebat. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum domi servum haberet. Nolebat enim servum filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset; neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam in paterna domo ante oculos proposita haberet veterum instituta et exempla.

Cum postea Catonis filius in exercitu Pompili tiro militaret, et Pompilio visum esset unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sed cum is amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater ad Pompilium scripsit, ut, si filium pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus jure pugnare non poterat. Exstat quoque Catonis patris ad filium epistola, in qua scribit se audivisse eum missum factum esse a Pompilio imperatore monetque eum ut caveat ne proelium ineat. Negat enim jus esse, qui miles non sit, eum pugnare cum hoste.

Agricultura plurimum delectabatur Cato, malebatque agrorum et pecorum fructu, quam foenore ditescere. Cum ab eo quaereretur quid maxime in re familiari expediret. Respondit, bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quid quartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset, quid foenerari? Tum Cato: "Quid, inquit, hominem occidere?" Scripsit ipse villas suas, ne tectorio quidem fuisse perlitas, atque postea addidit: "Neque mihi aedificatio neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum; si quid est, quo uti possim, utor; si non est, facile careo. Suo quemque uti et frui per me licet: mihi vitio quidam vertunt, quod multis egeo; at ego illis vitio tribuo, quod nequeunt egere."

Injuriarum patientissimus fuit Cato. Cum ei causam agenti, protervus quidam, pingui saliva quantum poterat attracta, in frontem mediam inspuisset, tulit hoc leniter: "Et ego, inquit, o homo! affirmabo falli eos qui te negant os habere." Ab alio homine improbo contumeliis proscissus: "Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra facile audis, et dicis libenter; mihi vero et dicere ingratum, et audire insolitum." Dicere solebat acerbos inimicos melius de quibusdam mereri quam eos amicos qui dulces videantur; illos enim saepe verum dicere, hos nunquam.

Cato ab adolescentia usque ad extremam aetatem inimicitias, reipublicae causa, suscipere non destitit: ipse a multis accusatus, non modo nullum existimationis detrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit. Quartum et octogesimum annum agens, ab inimicis capitali crimine accusatus suam ipse causam peroravit, nec quisquam, aut memoriam ejus tardiorem, aut lateris firmitatem imminutam, aut os haesitatione impeditum animadvertit. Non ilium enervavit, nec afflixit senectus: ea aetate aderat amicis, veniebat in senatum frequens. Graecas etiam literas senex didicit. Quando obreperet senectus, vix intellexit. Sensim sine sensu aetas ingravescebat; nec subito fracta est, sed diuturnitate quasi extincta. Annos quinque et octoginta natus excessit e vita.

TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS

Titus Quinctius Flaminius filius ejus, qui apud Trasimenum periit, consul missus est adversus Philippum Macedonum regem, qui Annibalem pecunia et copiis juverat, Atheniensesque populi Romani socios armis lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam digna causa. Duo juvenes Acarnanes non initiati templum Cereris cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit, urbes complures cepit, Athenas ipsas oppugnavit.

Quinctius exercitu conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus, in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit, locum ac tempus colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum tempus venit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet. Accensus indignatione rex exclamavit: "Quid victo imperares gravius, Tite Quincti?" Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset, aut bello vincendum, aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem, inquit Philippus, etiam caeco", jocans in ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis proelio fudit castrisque exuit.

Quinctius Flaminius Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suis viveret, et antiqua libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorum tempus, ad quod spectaculum Graecia universa convenerat. Tam praeco in mediam arenam processit, tubaque silentio facto, haec verba pronunciavit: "Senatus, populusque Romanus et Titus Quinctius Flaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus devictis, omnes Graeciae civitates liberas esse jubet." Audita voce praeconis, majus gaudium fuit, quam quantum homines possent capere: vix satis credebat se quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi revocatus praeco, cum unusquisque non audire tantum, sed videre etiam libertatis suae nuncium averet, iterum pronunciavit eadem. Tum tantus clamor ortus est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas paventesque decidisse.

Quinctio Flaminio triumphus a Senatu decretus est. Postea cum Prusias Bithyniae rex legatos Romam mississet, casu accidit ut legati apud Flaminium cenarent atque ibi de Annibale mentione facta, ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flaminius senatui detulit. Patres, qui, vivo Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flaminium, qui Annibalem sibi dedi poscerent. A primo colloquio Flaminii, ad domum Annibalis custodiendam, milites a rege missi sunt. Annibal septem exitus e domo fecerat, ut semper aliquod iter fugae praeparatum haberet. Postquam nunciatum est ei milites regios in vestibulo esse, conatus est postico occulto fugere: ubi vero id quoque obseptum sensit, et omnia clausa esse, hausto, quod sub annuli gemma habebat, veneno absumptus est.

LUCIUS PAULUS AEMILIUS MACEDONICUS

Paulus Aemilius ejus qui ad Cannas cecidit filius erat. Consul sortitus est Macedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni in Romanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum profecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: "Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?" - "Mi pater, inquit illa, Perse periit." (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam complexus: "Accipio omen, inquit, mea filia." Ita ex fortuito dicto quasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.

Cum duae acies in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit.

Paulus Aemilius cum Perseo acerrime dimicavit tertio nonas septembris. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.

Perseus pulla veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat, donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseum adesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi manum porrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculum suo lateri assidere jussit. Deinde eum interrogavit qua inductus injuria bellum contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso, terram intuens diu flevit. Tum consul: "Bonum, inquit, animum habe: populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet."

Postquam Perseum consolatus est Paulus Amilius sermonem ad circumstantes Romanos convertit: "Videtis, inquit, exemplum insigne mutationis rerum humanarum: vobis haec praecipue dico, juvenes; ideo neminem decet in quemquam superbe agere, nec praesenti credere fortunae." Eo die Perseus a consule ad cenam invitatus est, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna, poterat. Deinde cum ad consulem multarum gentium legati gratulandi causa venissent Paulus Aemilius ludos magno apparatu fecit, lautumque convivium paravit: qua in re curam et diligentiam adhibebat, dicere solitus et convivium instruere et ludos parare viri ejusdem esse, qui sciret bello vincere.

Confecto bello, Paulus Aemilius regia nave ad urbem est subvectus. Completae erant omnes Tiberis ripae obviam effusa multitudine. Fuit ejus triumphus omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructis per forum tabulatis in modum theatrorum, spectavit in candidis togis. Aperta templa omnia et sertis coronata thure fumabant. In tres dies distributa est pompa spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis signis tabulisque; sequenti die translata aunt arma, galeae, scuta, loricae, pharetrae, argentum aurumque. Tertio die, primo statim mane ducere agmen coepere tibicines, non festos solemnium pomparum modos, sed bellicum sonantes, quasi in aciem procedendum foret. Deinde agebantur pingues cornibus auratis et vittis redimiti boves centum et viginti.

Sequebantur Persei liberi, comitante educatorum et magistrorum turba qui manus ad spectatores cum lacrymis miserabiliter tendebant, et pueros docebant implorandam suppliciter victoris populi misericordiam. Pone filios incedebat cum uxore Perseus stupenti et attonito similis. Inde quadringentae coronae aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciae civitatibus dono missae. Postremo ipse in curru Paulus auro purpuraque fulgens eminebat, qui magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa majestatem prae se ferebat. Post currum inter alios illustres viros filii duo Aemilii; deinde equites turmatim, et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludis Circensibus veste triumphali uteretur, eique cognomen Macedonici inditum.

Tantae huic laetitiae gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius, duobus filiis in adoptionem datis, duos tantum nominis haeredes domi retinuerat. Ex his minor ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum patris, major autem triduo post triumphum decessit. Erat porro Aemilius liberorum amantissimus; eos erudiendos curaverat non solum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis literis. Optimos adhibuerat magistros, eorumque exercitiis omnibus ipse interfuerat, cum eum respublica alio non vocaret. Eum tamen casum fortiter tulit, et in oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit: "Optavi, inquit, ut si quid adversi immineret ad expiandam nimiam felicitatem, id in domum meam potius quam in rempublicam recideret. Nemo jam ex tot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen ferat; sed hanc privatam calamitatem vestra felicitas, et secunda fortuna publica consolatur."

Paulus Aemilius omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat: tantam in aerarium populi Romani pecuniam invexerat, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum; at hic non modo nihil ex thesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectare eos dignatus est. Per alios homines cuncta administravit, nec quidquam in domum suam intulit, praeter memoriam nominis sempiternam: mortuus est adeo pauper, ut dos ejus uxori, nisi vendito, quem unum reliquerat, fundo, non potuerit exsolvi. Exsequiae ejus non tam auro et ebore, quam omnium benevolentia et studio fuerunt insignes. Macedoniae principes, qui tunc Romae erant legationis nomine, humeros suos funebri lecto sponte subjecerunt. Quem enim in bello ob virtutem timuerant, eumdem in pace ob justitiam diligebant.

CAIUS POPILIUS LAENAS

Paulo Aemilio consule, Romam venerunt legati a Ptolemaeo rege Aegypti, qui, pulso fratre majore, Alexandriam tenebat. Nam Antiochus rex Syriae, per speciem reducendi in regnum majoris Ptolemaei, Aegyptum invadere conabatur. Jam navali proelio vicerat minorem Ptolemaeum, et Alexandriam obsidebat; nec procul abesse videbatur quin regno opulentissimo potiretur, Legati sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt. Oratio fuit etiam miserabilior quam habitus. Orabant senatum ut opem regno Aegypti ferret. Moti patres legatorum precibus, extemplo legationem miserunt, cujus princeps Caius Popilius Laenas, ad bellum inter fratres componendum. Jussus est Popilius adire prius Antiochum, deinde Ptolemaeum, eisque denunciare ut bello absisterent: qui secus fecisset, eum pro hoste a senatu habitum iri.

Prope Alexandriam Antiocho occurrerunt legati, quos advenientes Antiochus amice salutavit, et Popilio dextram porrexit; at Popilius suam regi noluit porrigere, sed tabellas, in quibus erat senatusconsultum, ei tradidit, atque statim legere jussit. Quibus perlectis, Antiochus dixit se, adhibitis amicis, consideraturum quid faciendum sibi esset. Indignatus Popilius, quod rex aliquam moram interponeret, virga, quam manu gerebat, regem circumscripsit; ac: "Prius, ait, quam hoc circulo excedas, da responsum, quod senatui referam." Obstupefactus Antiochus, cum parumper haesitasset: "Faciam, inquit, quod censet senatus." Tum demum Popilius dextram regi tanquam socio et amico porrexit. Eadem die, cum Antiochus excessisset Aegypto, legati concordiam inter fratres auctoritate sua firmaverunt. Clara ea legatio fuit, quod Egyptus Antiocho adempta, redditumque regnum patrium stirpi Ptolemaei fuerat.

PUBLIUS SCIPIO AEMILIANUS

Publius Scipio Aemilianus Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos, a tenera aetate Graecis literis a Polybio praestantis ingenii viro eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam majores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas juvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio versatus; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.

Scipio Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae dejecisset. Scipio multo majus etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani: nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus dux juvenem pro concione laudatum murali corona donavit.

TERTIUM BELLUM PUNICUM

Tertio bello Punico, cum clarum esset Scipionis nomen, juvenis adhuc factus est consul, eique Africa provincia extra sortem data est, ut quam urbem avus ejus concusserat, eam nepos evertere. Tunc enim Romani suadente Catone, deliberatum habebant Carthaginem diruere. Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe migrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubi Carthagine auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.

Scipio exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam summa vi defenderetur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta millia hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua Scipionis cum ramis oleae supplex procubuit. Cum vero ejus uxor se a viro relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium immisit. Deleta Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egit triumphum, Africanusque est appellatus. Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni majori, eadem eversa Scipioni minori peperit.

Postea Scipio iterum consul creatus, contra Numatinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta fuerat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris ejecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat: jumenta omnia vendi jussit, ne oneribus portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.

Scipio censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit: "Non amo nimium diligentes." Equum ademit adolescenti, qui in obsidione Carthaginis, vocatis ad cenam amicis, diripiendam sub figura urbis Carthaginis placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: "Quia, inquit Scipio, me prior Carthaginem diripuisti." Contra Mummius Scipionis collega neque ipse notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat. Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex majestate reipublicae gerere impedimento esset Mummii segnities, in senatu ait: "Utinam mihi collegam dedissetis, aut non dedissetis!"

In Scipione Aemiliano etiam multa privatae vitae dicta factaque celebrantur. Caio Laelio familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionem saepe rusticatum fuisse, eosque incredibiliter repuerascere solitos esse, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris; sed ita narratur conchas eos ad litus maris legere consuevisse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Mortuo Paulo Aemilio, Scipio cum fratre haeres relictus animum vere fraternum in eum ostendit; nam universam ei haereditatem tradidit quod illum videret re familiari minus quam se instructum. Pariter, defuncta matre, omnia bona materna sororibus concessit, quanquam nulla pars haereditatis ad eas lege pertineret.

Cum in concione interrogaretur quid sentiret de morte Tiberii Gracchi, qui populi favorem pravis largitionibus captaverat, palam respondit cum jure caesum videri. Quo responso exacerbata concio acclamavit; tum Scipio clamorem ortum a vili plebecula animadvertens: "Taceant, inquit, quibus Italia noverca est, non mater." Cum magis etiam obstreperet populus, ille vultu constanti: "Hostium, inquit, armatorum toties clamore non territus, qui possum vestro moveri?" Tunc constantia et auctoritate viri perculsa plebs conticuit. Deinde quasi vim sibi mox inferendam animo praesagiret, malam sibi rependi gratiam laborum pro republica susceptorum ab ingratis civibus questus est. Maxima patrum frequentia domum deductus est.

Postridie quam domum se validus receperat, Scipio repente in lectulo exanimis est inventus. De tanti viri morte nulla habita est quaestio, ejusque corpus velato capite est elatum, ne livor in ore appareret. Metellus, licet Scipionis inimicus, hanc necem adeo graviter tulit, ut, ea audita in forum advolaverit, ibique moesto vultu clamaverit: "Concurrite, cives; moenia urbis nostrae eversa sunt: Scipioni intra suos penates quiescenti nefaria vis illata est." Idem Metellus filios suos jussit funebri ejus lecto humeros subjicere, eisque dixit: "Nunquam a vobis id officium majori viro praestari poterit." Scipionis patrimonium tam exiguum fuit, ut triginta duas libras argenti, duas et selibram auri tantum reliquerit.

Cum duo consules, quorum alter inops erat, alter autem avarus, in senatu contenderent uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres esset dissensio, rogatus sententiam Scipio Aemilianus: "Neutrum, inquit, mihi mitti placet; quia alter nihil habet; alteri nihil est satis." Scilicet ad rem bene gerendam judicabat pariter abesse debere et inopiam et avaritiam. Alioquin maxime verendum est ne publicum munus quaestui habeatur, et praeda communis in privatum imperatoris lucrum convertatur. Longe ab hac culpa alienus fuit Scipio; nam post duos consulatus et totidem triumphos officio legationis fungens, septem tantum servos secum duxit. E Carthaginis et Numantiae spoliis comparare plures cer