P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM
XIX. Hero Leandro
Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
ut possim missam rebus habere, veni!
longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
da veniam fassae; non patienter amo.
urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar:
fortius ingenium suspicor esse viris.
ut corpus, teneris ita mens infirma puellis;
deficiam, parvi temporis adde moram.
vos modo venando, modo rus geniale colendo
ponitis in varia tempora longa mora.
aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae
flectitis aut freno colla sequacis equi;
nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo,
diluitur posito serior hora mero.
his mihi summotae, vel si minus acriter urar,
quod faciam, superest praeter amare nihil.
quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
aut ego cum cana de te nutrice susurro,
quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
aut mare prospiciens odioso concita vento
corripio verbis aequora paene tuis;
aut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
posse quidem, sed te nolle venire, queror;
dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
pollice quas tremulo conscia siccat anus.
saepe tui specto si sint in litore passus,
impositas tamquam servet harena notas;
utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
venerit aut, quaero, siquis Abydon eat.
quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua?
sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
exhibuit pulso sidera clara die,
protinus in summa vigilantia lumina turre
ponimus, adsuetae signa notamque viae,
tortaque versato ducentes stamina fuso
feminea tardas fallimus arte moras.
quid loquar interea tam longo tempore, quaeris:
nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
an vigilant omnes, et timet ille suos?
iamne suas umeris illum deponere vestes,
pallade iam pingui tinguere membra putas?'
adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
sed movet obrepens somnus anile caput.
postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
paucaque cum tacta perfeci stamina terra
an medio possis, quaerimus, esse freto.
et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
ut tibi det faciles utilis aura vias;
auribus incertas voces captamus et omnem
adventus strepitum credimus esse tui.
sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
acta, subit furtim lumina fessa sopor.
forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis
et, quamquam non vis ipse venire, venis.
nam modo te videor prope iam spectare natantem,
bracchia nunc umeris umida ferre meis,
nunc dare quae soleo, madidis velamina membris,
pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
multaque praeterea linguae reticenda modestae
quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
nam tu cum somno semper abire soles.
firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
nec careant vera gaudia nostra fide.
cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
cur totiens a me, lente morator, abes?
est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
nocte sed hesterna lenior aura fuit.
cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
protinus ut similis detur tibi copia cursus,
hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
at cito mutata est pacati forma profundi.
tempore, cum properas, saepe minore venis.
hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes
meque tibi amplexo nulla noceret hiems.
certe ego tum ventos audirem laeta sonantes
et numquam placidas esse precarer aquas.
quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
contemptumque prius nunc vereare fretum?
nam memini, cum te saevum veniente minaxque
non minus, aut multo non minus, aequor erat;
cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
ne miserae virtus sit tua flenda mihi.'
unde novus timor hic quoque illa audacia fugit?
magnus ubi est spretis ille natator aquis?
sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
et facias placidum per mare tutus iter
dummodo sis idem; dum sic, ut scribis, amemur
flammaque non fiat frigidus illa cinis.
non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
quam similis vento ne tuus erret amor,
ne non sim tanti, superentque pericula causam
et videar merces esse labore minor.
interdum metuo, patria ne laedar et impar
dicar Abydeno Thressa puella toro.
ferre tamen possum patientius omnia, quam si
otia nescio qua paelice captus agis,
in tua si veniunt alieni colla lacerti
fitque novus nostri finis amoris amor.
a, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
fataque sint culpa nostra priora tua!
nec quia venturi dederis mihi signa doloris,
haec loquor aut fama sollicitata nova.
omnia sed vereor! quis enim securus amavit?
cogit et absentes plura timere locus.
felices illas, sua quas praesentia nosse
crimina vera iubet, falsa timere vetat.
nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
incitat et morsus error uterque pares.
o utinam venias! aut ut ventusve paterve
causaque sit certe femina nulla morae!
quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
iamdudum pecca, si mea fata petis.
sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
quoque minus venias, invida pugnat hiems.
me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
et latet obscura condita nube dies!
forsitan ad pontum mater pia venerit Helles
mersaque roratis nata fleatur aquis;
an mare ab inviso privignae nomine dictum
vexat in aequoream versa noverca deam?
non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum
nullus erat ventis impediendus amor:
si neque Amymone nec, laudatissima forma,
criminis est Tyro fabula vana tui,
lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata,
et nondum nexis angue Medusa comis
flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno
et quarum memini nomina lecta mihi.
has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
molle latus lateri conposuisse tuo.
cur igitur, totiens vires expertus amoris,
adsuetum nobis turbine claudis iter?
parce, ferox, latoque mari tua proelia misce;
seducit terras haec brevis unda duas.
te decet aut magnas magnum iactare carinas
aut etiam totis classibus esse trucem;
turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem
gloriaque est stagno quolibet ista minor.
nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non
a tibi suspecto ducit Ulixe genus.
da veniam servaque duos. natat ille; sed isdem
corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
sternuit etn lumenposito nam scribimus illo
sternuit et nobis prospera signa dedit.
ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes
'cras' que 'erimus plures' inquit et ipsa bibit.
effice nos plures evicta per aequora lapsus,
o penitus toto corde recepte mihi!
in tua castra redi, socii desertor amoris;
ponuntur medio cur mea membra toro?
quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit
sternet et aequoreas aequore nata vias.
ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
sola dedit vastis femina nomen aquis?
forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
aut gemini nequeas ferre laboris onus.
at nos diversi medium coeamus in aequor
obviaque in summis oscula demus aquis
atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
exiguum sed plus quam nihil illud erit.
vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
vel timidus famae cedere vellet amor!
nunc male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
impositam celeri Phasida puppe tulit;
ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
cum praeda rediit protinus ille sua.
tu quam saepe petis quod amas, tam saepe relinquis,
et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
sic tamen, o iuvenis, tumidarum victor aquarum,
sic facito spernas, ut vereare, fretum.
arte laboratae merguntur ab aequore naves;
tu tua plus remis bracchia posse putas?
quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
exitus hic fractis puppibus esse solet.
me miseram! cupio non persuadere quod hortor
sisque, precor, monitis fortior ipse meis;
dummodo pervenias excussaque saepe per undas
inicias umeris bracchia lassa meis.
sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
nescio quid pavidum frigore pectus habet.
nec minus hesternae confundor imagine noctis,
quamvis est sacris illa piata meis.
namque sub aurora iam dormitante lucerna
somnia quo cerni tempore vera solent,
stamina de digitis cecidere sopore remissis
collaque pulvino nostra ferenda dedi.
hic ego ventosas nantem delphina per undas
cernere non dubia sum mihi visa fide:
quem postquam bibulis illisit fluctus harenis,
unda simul miserum vitaque deseruit.
quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
nec nisi tranquillo bracchia crede mari.
si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
quae numquam nisi te sospite sospes ero.
spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
tu placidas toto pectore finde vias.
interea, quoniam nanti freta pervia non sunt,
leniat invisas littera missa moras.