P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM
VII. Dido Aeneae
Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
quae legis a nobis ultima verba legi.
Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
ad vada Maeandri concinit albus olor.
Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
alloquor: adverso movimus ista deo!
sed meriti famam corpusque animumque pudicum
cum male perdiderim, perdere verba leve est.
Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon
atque idem venti vela fidemque ferent.
certus es, Aenea, cum foedere solvere naves
quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
nec nova Karthago, nec te crescentia tangunt
moenia nec sceptro tradita summa tuo.
facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
altera, quaesita est altera terra tibi.
ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
quis sua non notis arva tenenda dabit?
alter habendus amor tibi restat et altera Dido
quamque iterum fallas, altera danda fides.
quando erit, ut condas instar Karthaginis urbem
et videas populos altus ab arce tuos?
omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur,
unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
Uror ut inducto ceratae sulpure taedae,
ut pia fumosis addita tura rogis.
Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret;
Aenean animo noxque diesque refert.
ille quidem male gratus et ad mea munera surdus
et quo, si non sim stulta, carere velim.
non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
sed queror infidum questaque peius amo.
parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
frater Amor; castris militet ille tuis.
aut ego quem coepineque enim dedignoramare,
materiam curae praebeat ille meae.
Fallor et ista mihi falso iactatur imago:
matris ab ingenio dissidet ille suae.
te lapis et montes innataque rupibus altis
robora, te saevae progenuere ferae
aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis:
qua tamen adversis fluctibus ire paras?
quo fugis? obstat hiems. hiemis mihi gratia prosit!
adspice ut eversas concitet Eurus aquas.
quod tibi malueram, sine me debere procellis;
iustior est animo ventus et unda tuo.
Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique,
ut pereas, dum me per freta longa fugis.
exerces pretiosa odia et constantia magno,
si, dum me careas, est tibi vile mori.
iam venti ponent, strataque aequaliter unda
caeruleis Triton per mare curret equis.
tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses
et, nisi duritia robora vincis, eris.
quid, si nescires, insana quid aequora possunt,
expertae totiens tam male credis aquae?
ut, pelago suadente etiam, retinacula solvas,
multa tamen latus tristia pontus habet.
nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;
perfidiae poenas exigit ille locus,
praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum
nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti
neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
vive, precor! sic te melius quam funere perdam,
tu potius leti causa ferere mei.
finge, age, te rapidonullum sit in omine pondus!
turbine deprendi; quid tibi mentis erit?
protinus occurrent falsae periuria linguae
et Phrygia Dido fraude coacta mori;
coniugis ante oculos deceptae stabit imago
tristis et effusis sanguinolenta comis.
quid tanti est ut tum "merui! concedite!" dicas,
quaeque cadent in te fulmina missa putes!
Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;
grande morae pretium tuta futura via est.
nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo!
te satis est titulum mortis habere meae.
quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
ignibus ereptos obruet unda deos?
sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
presserunt umeros sacra paterque tuos.
omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua
incipit a nobis, primaque plector ego:
si quaeras ubi sit formosi mater Iuli
occidit a duro sola relicta viro!
haec mihi narraras, sat me monuere merentem
ure; minor culpa poena futura mea est.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent:
per mare, per terras septima iactat hiems.
fluctibus eiectum tuta statione recepi
vixque bene audito nomine regna dedi.
his tamen officiis utinam contenta fuissem
nec mea concubitu fama sepulta foret!
illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum
caeruleus subitis conpulit imber aquis.
audieram vocem; nymphas ululasse putavi:
Eumenides fatis signa dedere meis.
Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti
iura neque ad cineres fama retenta meos!
vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei,
ad quas, me miseram, plena pudoris eo.
est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus;
oppositae frondes velleraque alba tegunt.
hinc ego me sensi noto quater ore citari;
ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!"
Nulla mora est: venio, venio tibi debita coniunx,
sum tamen admisso tarda pudore meo!
da veniam culpae; decepit idoneus auctor;
invidiam noxae detrahit ille meae.
diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,
spem mihi mansuri rite dedere viri.
si fuit errandum, causas habet error honestas:
adde fidem, nulla parte pigendus erit.
Durat in extremum vitaeque novissima nostrae
prosequitur fati, qui fuit ante, tenor:
occidit internas coniunx mactatus ad aras
et sceleris tanti praemia frater habet,
exul agor cineresque viri patriamque relinquo
et feror in dubias hoste sequente vias;
adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque;
quod tibi donavi, perfide, litus emo.
urbem constitui lateque patentia fixi
moenia finitimis invidiosa locis.
bella tument. bellis peregrina et femina temptor
vixque rudis portas urbis et arma paro.
mille procis placui, qui me coiere querentes
nescio quem thalamis praeposuisse suis.
quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae?
praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.
est etiam frater, cuius manus impia poscit
respergi nostro sparsa cruore viri.
pone deos et quae tangendo sacra profanas!
non bene caelestis impia dextra colit.
si tu cultor eras elapsis igne futurus,
paenitet elapsos ignibus esse deos.
Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas
parsque tui lateat corpore clausa meo.
accedet fatis matris miserabilis infans
et nondum nato funeris auctor eris.
cumque parente sua frater morietur Iuli,
poenaque conexos auferet una duos.
"Sed iubet ire deus." vellem, vetuisset adire
Punica nec Teucris pressa fuisset humus.
hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis
et teris in rapido tempora longa freto?
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,
Hectore si vivo quanta fuere forent.
non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas,
nempe ut pervenias quo cupis hospes eris.
utque latet vitatque tuis obtrusa carinis,
vix tibi continget terra petita seni.
Hos potius populos in dotem ambage remissa
accipe et advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem
resque loco regis sceptraque sacra tene!
si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus,
unde suo partus Marte triumphus eat,
quem superet, nequid desit praebebimus hostem;
hic pacis leges, hic locus arma capit.
tu modoper matrem fraternaque tela, sagittas,
perque fugae comites, Dardana sacra, deos!
sic superent, quoscumque tua de gente reportas
Mars ferus et damni sit modus ille tui
Ascaniusque suos feliciter inpleat annos
et senis Anchisae molliter ossa cubent!
parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
quod crimen dicis praeter amasse meum?
non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,
nec steterunt in te virque paterque meus.
si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
dum tua sit Dido, quidlibet esse feret.
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
temporibus certis dantque negantque viam:
cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
nunc levis eiectam continet alga ratem.
tempus ut observem, manda mihi: certius ibis,
nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
et socii requiem poscunt, laniataque classis
postulat exiguas semirefecta moras.
pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
pro spe coniugii tempora parva peto:
dum freta mitescunt et amor, dum temperat usum,
fortiter edisco tristia posse pati.
Si minus, est animus nobis effundere vitam;
in me crudelis non potes esse diu.
adspicias utinam, quae sit scribentis imago;
scribimus, et gremio Troicus ensis adest;
perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,
qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
quam bene conveniunt fato tua munera nostro!
instruis impensa nostra sepulcra brevi.
nec mea nunc primum feriuntur pectora telo:
ille locus saevi vulnus amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,
iam dabis in cineres ultima dona meos.
nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei,
hoc tantum in tumuli marmore carmen erit:
praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
ipsa sua Dido concidit usa manu.