P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM

VIII. Hermione Oresti

Alloquor Hermione nuper fratremque virumque
nunc fratrem. nomen coniugis alter habet.

Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
     inclusam contra iusque piumque tenet.
quod potui renui, ne non invita tenerer,
     cetera femineae non valuere manus.
"quid facis, Aeacidae? non sum sine vindice!" dixi
     "haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo!"
surdior ille freto clamantem nomen Orestis
     traxit inornatis in sua tecta comis.
quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem,
     si raperet Graias barbara turba nurus?
parcius Andromachen vexavit Achaia victrix,
     cum Danaus Phrygias ureret ignis opes.
At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,
     inice non timidas in tua iura manus!
an si quis rapiat stabulis armenta reclusis,
     arma feras, rapta coniuge lentus eris?
sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae,
     cui pia militiae causa puella fuit;
si pater ignavus vidua plorasset in aula,
     nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.
Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis
     nec numeros Danai militis: ipse veni!
sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito
     aspera pro caro bella tulisse toro.
quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus,
     et si non esses vir mihi, frater eras.
vir, precor, uxori, frater succurre sorori;
     instant officio nomina bina tuo.
Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis
     tradidit; arbitrium neptis habebat avus.

at pater Aeacidae promiserat inscius acti;
     plus patre, quo prior est ordine, posset avus.
cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat;
     si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.
et pater ignoscet nostro Menelaus amori;
     succubuit telis praepetis ipse dei.
quem sibi permisit, genero concedet amorem.
     proderit exemplo mater amata suo.
tu mihi, quod matri pater est. quas egerat olim
     Dardanius partes advena, Pyrrhus agit.
ille licet patriis sine fine superbiat actis;
     et tu quae referas facta parentis habes.
Tantalides omnes ipsumque regebat Achillem;
     hic pars militiae, dux erat ille ducum.
tu quoque habes proavum Pelopem Pelopisque parentem;
     si melius numeres, a Iove quintus eris.
Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti;
     sed tu quid faceres? induit illa pater.
materia vellem fortis meliore fuisses;
     non lecta est operi, sed data causa tuo.
hanc tamen implesti; iuguloque Aegisthus aperto
     tecta cruentavit, quae pater ante tuus.
increpat Aeacides laudemque in crimina vertit;
     et tamen aspectus sustinet ille meos.
rumpor et ora mihi pariter cum mente tumescunt
     pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quisquamne obiecit Oresti,
     nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest!
flere licet certe; flendo diffundimus iram,
     perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.
has semper solas habeo semperque profundo;
     ument incultae fonte perenne genae.
Num generis fato, quod nostros errat in annos,
     Tantalides matres apta rapina sumus?
non ego fluminei referam mendacia cygni
     nec querar in plumis delituisse Iovem.
qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
     vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Castori Amyclaeo et Amyclaeo Polluci
     reddita Moposia Taenaris urbe soror;
Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta
     Argolicas pro se vertit in arma manus.
vix equidem memini. memini tamen: omnia luctus,
     omnia solliciti plena timoris erant.
flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
     orabat superos Leda suumque Iovem.
ipsa ego non longos etiam tunc scissa capillos
     clamabam "sine me, me sine, mater abis?"
nam coniunx aberat. ne non Pelopeia credar,
     ecce Neoptolemo praeda parata fui.
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
     damnaret nati facta proterva pater.
nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
     abducta viduum coniuge flere virum.
quae mea caelestes iniuria fecit iniquos?
     quodve mihi miserae sidus obesse querar?
parva mea sine matre fui; pater arma ferebat;
     et duo cum vivant, orba duobus eram.
non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
     incerto dictas ore puella tuli.
non ego captavi brevibus tua colla lacertis,
     nec gremio sedi sarcina grata tuo.
non cultus tibi cura mei, nec pacta marito
     intravi thalamos matre parante novos.
obvia prodieram reduci tibi—vera fatebor—
     nec facies nobis nota parentis erat!
te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;
     ipsa requirebas quae tua nata foret.
Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
     is quoque, ni pro se pugnet, ademptus erit.
Pyrrhus habet captam reduce et victore parente;
     munus et hoc nobis diruta Troia dedit!
cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
     perfruor infelix liberiore malo;
nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
     condidit in maesto procubuique toro,
pro somno lacrimis oculi funguntur obortis
     quaque licet fugio sicut ab hoste viro.
saepe malis stupeo rerumque oblita locique
     ignara tetigi Scyria membra manu;
utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
     et mihi pollutas credor habere manus.
saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis
     exit, et errorem vocis ut omen amo.
Per genus infelix iuro generisque parentem,
     qui freta, qui terras et sua regna quatit;
per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,
     quod se sub tumulo fortiter ulta iacent:
aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
     aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!