IULI PARIDIS DE NOMINIBUS EPITOME

1. Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait existimationisque suae argumentum refert, quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen habuerint. Qui ab eo dissentiunt aiunt matrem eorum Ream Silviam vocatam, avum Silvium Numitorem, fratrem eius Amulium Silvium, ac superiores Albanorum reges Capetum Silvium, Agrippam Silvium, posterioresque duces Mettium Fufetium et Tutorem Cloelium vocatos. Nec contenti his ad Sabinos transgrediuntur; Titum Tatium, Numam Pompilium et patrem eius Pompium Pompilium, eiusdemque regionis principes enumerant Pustulanum Lauranum, Volesum valesium, Mettum Curtium, Alium Fumusilleaticum. E Tuscis citant Lartem Porsennam, ab Aequiculis Septimum Modium, primum regem eorum, et fertorem Resium, qui ius fetiale constituit. In hunc modum Varronis sententia subruitur.

2. Romanos autem arbitrandum est maxime ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consetudinem traxisse, quoniam ab illis orti sunt. Omnia autem, quae ad unum quemque nostrum definiendum excogitata sunt, eandem vim significandi hominis obtinent. Quod proprie ita dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium. Cetera ordine variantur: nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur cognomen, quod ad ultimum adicitur agnomen est. Quorum series non ita, ut exposui, semper servata est: animadverto enim in consulum fastis perplexum usum praenominum et cognominum fuisse. Dictum Postumum Cominium Aurundum et Postumum Aebutium Helvam et Vopiscum Iulium et Opitrem Verginium Tricostum et Paulum Fabium Maximum. Quin etiam quaedam cognomina in nomen versa sunt, ut Caepio: namque hoc in Bruto nominis locum obtinuit.

3. Gentilicia nomina Varro putat fuisse numero I, praenomina circa XXX. Pueris non prius quam togam virilem sumerent, puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Q. Scaevola auctor est. Quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus, Agrippa, Proculus, Caesar.

4. Opiter vocabatur qui patre mortuo, avo vivo gignebatur. Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus altero abortu eiecto incolumis editus erat. Hostus praenomen fuit in eo, qui peregre apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L. Sergii. Volero praenomen abiit, quod volentibus nasci liberi parentibus videbantur, quo usus est Publilius Philo. Lartis praenomen sumptum est a laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lar Herminius cum T. Verginio Tricosto. Statius a stabilitate, Faustus a favore praenomina ceperunt. Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus, o littera in u conversa. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Ancum praenomen Varro e Sabinis translatum putat. Valerius Antias <ita vocatum reem Ancum> scribit, quod cubitum vitiosum habuerit, qui Graece vocatur agkon.

5. Lucii coeperunt adpellari qui ipso initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis, Manii qui mane editi erant, vel ominis causa quasi boni: manum enim antiqui bonum dicebant. Cnaeus ab insigne naevi adpellatus est. Quod unum praenomen varia scriptura notatur: alii enim Naeum, alii Gnaeum, alii Cnaeum scribunt. Qui G littera in hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi videntur, quae multum ea usa littera est. Olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum effertur, et forgtis, non fortis, et gnatura, non natura. Ergo etiam qui in corporibus gigni solet gnaevus adpellabatur. Qui CN ponunt, asperatione syllabae delectari videntur, qui Naeus, lenitate. Gai iudicantur dicti a gaudio parentum. Auli, quod iis aventibus nascuntur. Marci Martio mense geniti, Publi, qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, alii ominis causa e pube.

6. Tiberii vocitari coeperunt qui ad Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine Tito fluxit. Appius ab Atto eiusdem regionis praenomine. Caesones adpellati sunt qui e mortuis matribus exsecti erant, Servius, quod mortua matre in utero servatus est, Spurii patre incerto geniti quasi sporaden. Numeriis sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe exstiterat, ducta in matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleventani sub eo pacto, ut quem primum filium sustulisset, ei materni avi praenomen inponeret, obtemperavit.

7. Antiquarum mulierum frequenti in usu praenomina fuerunt Rutila, Caesellia, Rodacilla, Murrula, Burra a colore ducta. Illa praenomina a virilibus tracta sunt, Gaia, Lucia, Publia, Numeria. Ceterum gaia usu super omnes celebrata est: ferunt enim Gaiam Caeciliam, Tarquini Prisci regis uxorem, optimam lanificam fuisse et ideo institutum, ut novae nuptae ante ianuam mariti interrogatae quaenam vocarentur Gaias esse se dicerent.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page