PASSIO SANCTARUM PERPETUAE ET FELICITATIS

[1] Si uetera fidei exempla et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia propterea in litteris sunt digesta ut lectione eorum quasi repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur, cur non et noua documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? 2. uel quia proinde et haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem antiquitatis. 3. sed uiderint qui unam uirtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum, cum maiora reputanda sunt nouitiora quaeque ut nouissimiora secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia decretam. 4. In nouissimis enim diebus, dicit dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super seruos et ancillas meas de meo Spiritu effundam; et iuuenes uisiones uidebunt, et senes somnia somniabunt. 5. itaque et nos qui sicut prophetias ita et uisiones nouas pariter repromissas et agnoscimus et honoramus ceterasque uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus (cui et missus est idem omnia donatiua administraturus in omnibus, prout unicuique distribuit dominus) necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus, ut ne qua aut inbecillitas aut desperatio fidei apud ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, sive in martyrum siue in reuelationum dignatione, cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. 6. et nos itaque quod audiuimus et contrectauimus, annuntiamus et uobis, fratres et filioli, uti et uos qui interfuistis rememoremini gloriae domini et qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum domino nostro Iesu Christo cui est claritas et honor in saecula saeculorum. Amen.

[2] Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius, Saturninus et Secundulus. Inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, 2. habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera. 3. erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.

[3] Cum adhuc, inquit, cum prosecutoribus essemus et me pater uerbis euertere cupiret et deicere pro sua affectione perseueraret: Pater, inquam, uides uerbi gratia uas hoc iacens, urceolum siue aliud? et dixit: Video. 2. et ego dixi ei: Numquid alio nomine uocari potest quam quod est? et ait: Non. sic et ego aliud me dicere non possum nisi quod sum, Christiana. 3. tunc pater motus hoc uerbo mittit se in me ut oculos mihi erueret, sed uexauit tantum et profectus est uictus cum argumentis diaboli. 4. tunc paucis diebus quod caruissem patre, domino gratias egi et refrigeraui absentia illius.5. in ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus, et mihi Spiritus dictauit non aliud petendum ab aqua nisi sufferentiam carnis. post paucos dies recipimur in carcerem; et expaui, quia numquam experta eram tales tenebras. 6. o diem asperum: aestus ualidus turbarum beneficio, concussurae militum. nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. 7. tunc Tertius et Pomponius, benedicti diaconi qui nobis ministrabant, constituerunt praemio uti paucis horis emissi in meliorem locum carceris refrigeraremus. 8. tunc exeuntes de carcere uni uersi sibi uacabant. ego infantem lactabam iam inedia defectum; sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam filium; tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. 9. tales sollicitudines multis diebus passa sum; et usurpaui ut mecum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata sum a labore et sollicitudine infantis, et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem esse quam alicubi.

[4] Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus. 2. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc. 3. uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum et angustam, per quam nonnisi singuli ascendere possent, et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae, ueruta, ut si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. 4. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat et exterrebat ne ascenderent. 5. ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat (quia ipse nos aedificauerat), et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat. 6. et peruenit in caput scalae et conuertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te; sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit, in nomine Iesu Christi. 7. et desub ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput. et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput et ascendi. 8. et uidi spatium immensum horti et in medio sedentem hominem canum in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem. et circumstantes candidati milia multa. 9. et leuauit caput et aspexit me et dixit mihi: Bene venisti, teknon. et clamauit me et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus et manducaui; et uniuersi circumstantes dixerunt: Amen. 10. et ad sonum uocis experrecta sum, conmanducans adhuc dulce nescio quid. et retuli statim fratri meo; et intelleximus passionem esse futuram, et coepimus nullam iam spem in saeculo habere.

[5] Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio, et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens: 2 Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi, si te praeposui omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum. 3. aspice fratres tuos, aspice matrem tuam et materteram, aspice filium tuum qui post te uiuere non poterit. 4. depone animos; ne uniuersos nos extermines. nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. 5. haec dicebat quasi pater pro sua pietate basians mihi manus et se ad pedes meos iactans et lacrimans me iam non filiam nominabat sed dominam. 6. et ego dolebam casum patris mei quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo. et confortaui eum dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus uoluerit. scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a me contristatus.

[6] Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur. et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit et factus est populus inmensus. 2. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo et extraxit me de gradu dicens: Supplica. miserere infanti. 3. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat, Parce, inquit, canis patris tui, parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute imperatorum. 4. et ego respondi: Non facio. Hilarianus: Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum. 5. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano proiciet uirga percussus est. et doluit mihi casus patris mei quasi ego fuissem percussa; sic dolui pro senecta eius misera. 6. tunc nos uniuersos pronuntiat et damnat ad bestias; et hilares descendimus ad carcerem. 7. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. sed pater dare noluit. 8. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderauit neque mihi feruorem fecerunt ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.

[7] Post dies paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox et nominaui Dinocraten. et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc, et dolui commemorata casus eius. 2. et cognoui me statim dignam esse et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum et ingemescere ad dominum. 3. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. 4. uideo Dinocraten exeuntem de loco tenebroso ubi et conplures erant, aestuantem ualde et sitientem, sordido cultu et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. 5. hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus. 6. pro hoc ergo orationem feceram; et inter me et illum grande erat diastema ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus. 7. erat deinde in illo loco ubi Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri; et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. 8. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. 9. et experrecta sum, et cognoui fratrem meum laborare. sed fidebam me profuturam labori eius. et orabam pro eo omnibus diebus quousque transiuimus in carcerem castrensem. munere enim castrensi eramus pugnaturi; natale tunc Getae Caesaris. 10. et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrimans ut mihi donaretur.

[8] Die quo in neruo mansimus, ostensum est mihi hoc. uideo locum illum quem retro uideram et Dinocraten mundo corpore bene uestitum refrigerantem; et ubi erat uulnus uideo cicatricem, 2 et piscinam illam, quam retro uideram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione. 3. et super marginem fiala aurea plena aqua. et accessit Dinocrates et de ea bibere coepit; quae fiala non deficiebat. 4. et satiatus accessit de aqua ludere more infantium gaudens. et experrecta sum. tunc intellexi translatum eum esse de poena.

[9] Deinde post dies paucos Pudens miles optio, praepositus carceris, nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis; qui multos ad nos admittebat ut et nos et illi inuicem refrigeraremus. 2. ut autem proximauit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae mouerent uniuersam creaturam. 3. ego dolebam pro infelici senecta eius.

[10] Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc: venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris et pulsare uehementer.2. et exiui ad eum et aperui ei; qui erat uestitus discincta candida, habens multiplices galliculas. 3. et dixit mihi: Perpetua, te expectamus; ueni. et tenuit mihi manum et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. 4. uix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum et induxit me in media arena et dixit mihi: Noli pauere. hic sum tecum et conlaboro tecum. et abiit. 5. et aspicio populum ingentem adtonitum; et quia sciebam me ad bestias damnatam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. 6. et exiuit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori, adiutores et fautores mei. 7. et expoliata sum et facta sum masculus; et coeperunt me fauisores mei oleo defricare, quomodo solent in agone. et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem. 8. et exiuit uir quidam mirae magnitudinis ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus, purpuram inter duos clauos per medium pectus habens, et galliculas multiformes ex auro et argento factas, et ferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. 9. et petiit silentium et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; haec, si hunc uicerit, accipiet ramum istum. 10. et recessit. et accessimus ad inuicem et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat; ego autem illi calcibus faciem caedebam. 11. et sublata sum in aere et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi moram fieri, iunxi manus ut digitos in digitos mitterem et apprehendi illi caput; et cecidit in faciem et calcaui illi caput. 12. et coepit populus clamare et fauisores mei psallere. et accessi ad lanistam et accepi ramum. 13. et osculatus est me et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum. 14. et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse uictoriam. 15. hoc usque in pridie muneris egi; ipsius autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat.

[11] Sed et Saturus benedictus hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. 2. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebant. 3. ibamus autem non supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. 4. et liberato primo mundo uidimus lucem inmensam, et dixi Perpetuae (erat enim haec in latere meo): Hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem. 5. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi uiridiarium arbores habens rosae et omne genus flores. 6. altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione. 7. ibi autem in uiridiario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui, ubi uiderunt nos, honorem nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis, Ecce sunt, ecce sunt, cum admiratione. et expauescentes quattuor illi angeli qui gestabant nos, deposuerunt nos. 8. et pedibus nostris transiuimus ad stadium uia lata. 9. ibi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt, et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat. et quaerebamus de illis, ubi essent. 10. ceteri angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum.

[12] Et uenimus prope locum cuius loci parietes tales erant quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. 2. et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem, agios agios agios, sine cessatione. 3. et uidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos et uultu iuuenili, cuius pedes non uidimus. 4. et in dextera et in sinistra seniores quattuor, et post illos ceteri seniores complures stabant. 5. et introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum, et quattuor angeli subleuauerunt nos et osculati sumus illum, et de manu suatraiecit nobis in faciem. 6. et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus; et stetimus et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniorex: Ite et ludite. 7. et dixi Perpetuae: Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sim et hic modo.

[13] Et exiuimus et uidimus ante fores Optatum episcopum ad dexteram et Aspasium presbyterum doctorem ad sinistram separatos et tristes. 2. et miserunt se ad pedes nobis et dixerunt: Componite inter nos, quia existis, et sic nos reliquistis. 3. et diximus illis: Non tu es papa noster et tu presbyter, ut uos ad pedes nobis mittatis? et moti sumus et complexi illos sumus. 4. et coepit Perpetua graece cum illis loqui, et segregauimus eos in uiridiarium sub arbore rosae. 5. et dum loquimur cum eis, dixerunt illis angeli: Sinite illos refrigerent; et si quas habetis inter uos dissensiones, dimittite uobis inuicem. 6. et conturbauerunt eos. et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam, quia sic ad te conueniunt quasi de circo redeuntes et de factionibus certantes. 7. et sic nobis uisum est quasi uellent claudere portas. 8. et coepimus illic multos fratres cognoscere sed et martyras. uniuersi odore inenarrabili alebamur qui nos satiabat. tunc gaudens experrectus sum.

[14] Hae uisiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. 2. Secundulum uero Deus maturiore exitu de saeculo adhuc in carcere euocauit non sine gratia ut bestias lucraretur. 3. gladium tamen etsi non anima certe caro eius agnouit.

[15] Circa Felicitatem uero et illi gratia domini eiusmodi contigit. 2. cum octo iam mensium uentrem haberet (nam praegnans fuerat adprehensa), instante spectaculi die in magno erat luctu ne propter uentrem differretur (quia non licet praegnantes poenae repraesentari) et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. 3. sed et conmartyres grauiter contristabantur ne tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. 4. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. 5. statim post orationem dolores inuaserunt. et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? 6. et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. 7. ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educauit.

[16] Quoniam ergo permisit et permittendo uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantae gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. 2. cum tribunus castigatius eos castigaret, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis, in faciem ei Perpetua respondit: 3 Quid utique non permittis nobis refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et natali eiusdem pugnaturis? aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? 4. horruit et erubuit tribunus; et ita iussit illos humanius haberi ut fratribus eius et ceteris facultas fieret introeundi et refrigerandi cum eis, iam et ipso optione carceris credente.

[17] Pridie quoque cum illam cenam ultimam quam liberam uocant, quantum in ipsis erat, non cenam liberam sed agapem cenarent, eadem constantia ad populum uerba iactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: 2 Crastinus satis uobis non est? quid libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen uobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. 3. ita omnes inde adtoniti discedebant, ex quibus multi crediderunt.

[18] Illuxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum quasi in caelum hilares, uultu decori, si forte gaudio pauentes non timore. 2. sequebatur Perpetua lucido uultu et placido incessu ut matrona Christi, ut Dei delicata, uigore oculorum deiciens omnium conspectum. 3. item Felicitas, saluam se peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. 4. et cum ducti essent in portam et cogerentur habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri, generosa illa in finem usque constantia repugnauit. 5. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus ne libertas nostra obduceretur; ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus; hoc uobiscum pacti sumus. 6. agnouit iniustitia iustitiam: concessit tribunus. quomodo erant, simpliciter inducerentur. 7. Perpetua psallebat caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti comminabantur. 8. dehinc ut sub conspectu Hilariani peruenerunt, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. 9. ad hoc populus exasperatus flagellis eos uexari per ordinem uenatorum postulauit; et utique gratulati sunt quod aliquid et de dominicis passionibus essent consecuti.

[19] Sed qui dixerat: Petite et accipietis, petentibus dederat eum exitum quem quis desiderauerat. 2. nam, si quando inter se de martyrii sui uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur, ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. 3. itaque in commissione spectaculi ipse et Reuocatus leopardum experti etiam super pulpitum ab urso uexati sunt. 4. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur; sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. 5. itaque cum apro subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia post dies muneris obiit; Saturus solummodo tractus est. 6. et cum ad ursurn substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur.

[20] Puellis autem ferocissimam uaccam ideoque praeter consuetudinem conparatam diabolus praeparauit, sexui earum etiam de bestia aemulatus. 2. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. 3. ita reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est et concidit in lumbos. 4. et ubi sedit, tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit pudoris potius memor quam doloris. 5. dehinc acu requisita et dispersos capillos infibulauit; non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria plangere uideretur. 6. ita surrexit et elisam Felicitatem cum uidisset, accessit et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt. 7. et populi duritia deuicta, reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. 8. illic Perpetua a quodam tunc catechumeno Rustico nomine qui ei adhaerebat, suscepta et quasi a somno expergita (adeo in spiritu et in extasi fuerat) circumspicere coepit et stupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad uaccam illam nescioquam? 9. et cum audisset quod iam euenerat, non prius credidit nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. 10. exinde accersitum fratrem suum et illum catechumenum, adlocuta est dicens: In fide state et inuicem omnes diligite, et passionibus nostris ne scandalizemini.

[21] Item Saturus in alia porta Pudentem militem exhortabatur dicens: Ad summam, inquit, certe, sicut praesumpsi et praedixi, nullam usque adhuc bestiam sensi. et nunc de toto corde credas: ecce prodeo illo, et ab uno morsu leopardi consummor. 2. et statim in fine spectaculi leopardo obiectus de uno morsu tanto perfusus est sanguine, ut populus revertenti illi secundi baptismatis testimonium reclamauerit: Saluum lotum! saluum lotum! 3. plane utique saluus erat qui hoc modo lauerat. 4. tunc Pudenti militi, [inquit] Vale, inquit, et memento fidei et mei; et haec te non conturbent, sed confirment. 5. simulque ansulam de digito eius petiit, et uulneri suo mersam reddidit ei hereditatem, pignus relinquens illi et memoriam sanguinis. 6. exinde iam exanimis prosternitur cum ceteris ad iugulationem solito loco. 7. et cum populus illos in medio postularet, ut gladio penetranti in eorum corpore oculos suos comites homicidii adiungerent, ultro surrexerunt et se quo uolebat populus transtulerunt, ante iam osculati inuicem, ut martyrium per sollemnia pacis consummarent. 8. ceteri quidem inmobiles et cum silentio ferrum receperunt: multo magis Saturus, qui et prior ascenderat, prior reddidit spiritum; nam et Perpetuam sustinebat. 9. Perpetua autem, ut aliquid doloris gustaret, inter ossa conpuncta exululauit, et errantem dexteram tirunculi gladiatoris ipsa in iugulum suum transtulit. 10. fortasse tanta femina aliter non potuisset occidi, quae ab inmundo spiritu timebatur, nisi ipsa uoluisset.

11. O fortissimi ac beatissimi martyres! o uere uocati et electi in gloriam domini nostri Iesu Christi! quam qui magnificat et honorificat et adorat, utique et haec non minora ueteribus exempla in aedificationem Ecclesiae legere debet, ut nouae quoque uirtutes unum et eundem semper Spiritum Sanctum usque adhuc operari testificentur, et omnipotentem Deum Patrem et Filium eius Iesum Christum dominum nostrum, cui est claritas et inmensa potestas in saecula saeculorum. Amen.

This text is taken from The Acts of the Christian Martyrs, ed. H. Musurillo. Oxford 1972. p.106-130. Italicised words are quotations from Scripture.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page