T. MACCI PLAVTI EPIDICVS

PERSONAE

EPIDICVS SERVVS
THESPRIO SERVVS
STRATIPPOCLES ADVLESCENS
CHAERIBVLVS ADVLESCENS
PERIPHANES SENEX
APOECIDES SENEX
FIDICINA
MILES
PHILIPPA MVLIER
ACROPOLISTIS FIDICINA
DANISTA
TELESTIS VIRGO

ARGVMENTVM
Emit fidicinam, filiam credens, senex
Persuasu servi, atque conductam
Iterum pro amica ei subiecit filii.
Dat erili argentum. eo sororem destinat
Imprudens iuvenis. compressae ac militis
Cognoscit opera sibi senex os sublitum —
Vt ille amicam, haec quaerebat filiam —
Sed inventa gnata servolum emittit manu.

ACTVS I

I.i
EPIDICVS Heus, adulescens. THESPRIO Quis properantem me
                                           reprehendit pallio?
EP. Familiaris. TH. Fateor, nam odio es nimium familiariter.
EP. Respice vero, THESPRIO. TH. Oh,
Epidicumne ego conspicor?
EP. Satis recte oculis uteris.                                        5
TH. Salve. EP. Di dent quae velis.
venire salvom gaudeo. TH. Quid ceterum? EP. Quod eo adsolet:
cena tibi dabitur. TH. Spondeo. EP. Quid? TH. Me accepturum, si dabis.
EP. Quid tu agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,
corpulentior videre atque habitior. TH. Huic gratia.                                        10
EP. Quam quidem te iam diu
perdidisse oportuit.                                   11a
T. Minus iam furtificus sum quam antehac. E. Quid ita? T. Rapio propalam.
EP. Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
vix adipiscendi potestas modo fuit. TH. Scurra es. EP. Scio                                15
te esse equidem hominem militarem. TH. Audacter quam vis dicito.
quid ais? perpetuen valuisti? EP. Varie. TH. Qui varie valent,
capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus.
EP. Quid tibi vis dicam nisi quod est? ut illae res? responde. TH. Probe.
EP. Quid erilis noster filius? TH. Valet pugilice atque athletice.                   20
EP. Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, THESPRIO.
sed ubist is? TH. Advenit simul. EP. Vbi is ergo est? nisi si in vidulo
aut si in mellina attulisti. TH. Di te perdant. EP. Te volo —
percontari: operam da, opera reddetur tibi.
TH. Ius dicis. EP. Me decet. TH. Iam tu autem nobis praeturam geris?                25
EP. Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?
TH. At unum a praetura tua,
Epidice, abest. EP. Quidnam? TH. Scies:
lictores duo, duo ulmei
fasces virgarum. EP. Vae tibi.
sed quid ais? TH. Quid rogas? EP. Vbi arma sunt Stratippocli?
T. Pol illa ad hostis transfugerunt. E. Armane? T. Atque equidem cito.        30
EP. Serione dicis tu?
TH. Serio, inquam: hostes habent.
EP. Edepol facinus improbum. TH. At iam ante alii fecerunt idem.
erit illi illa res honori. EP. Qui? TH. Quia ante aliis fuit.
Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles:
travolaverunt ad hostis. EP. Tum ille prognatus Theti                        35
sine perdat: alia apportabunt ei Nerei filiae.
id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
TH. Supersede istis rebus iam. EP. Tu ipse, ubi lubet, finem face.
TH. Desiste percontarier. EP. Loquere ipse: ubist Stratippocles?                                        40
TH. Est causa qua causa simul mecum ire veritust. EP. Quidnam id est?
TH. Patrem videre se nevolt etiam nunc. EP. Quapropter? TH. Scies.
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam
de praeda mercatust. EP. Quid ego ex te audio? TH. Hoc quod fabulor.
EP. Cur eam emit? TH. Animi causa. EP. Quot illic homo animos habet?                        45
nam certo, prius quam hinc ad legionem abiit domo,
ipsus mandavit mi, ab lenone ut fidicina,
quam amabat, emeretur sibi. id ei impetratum reddidi.
TH. Vtcumque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.
EP. Vae misero mihi, male perdidit me. TH. Quid istuc? quidnam est?                                50
EP. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? TH. Vili. EP. Haud istuc te rogo.
TH. Quid igitur? EP. Quot minis? TH. Tot — quadraginta minis.
id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore,
in dies minasque argenti singulas nummis. EP. Papae.
TH. Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit.                                        55
EP. Di immortales, ut ego interii basilice. TH. Quid iam? aut quid est,
Epidice? EP. Perdidit me. TH. Quis? EP. Ille qui arma perdidit.
TH. Nam quid ita? EP. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
mittebat — sed taceam optumum est,
plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.                        60
TH. Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom~
videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
EP. Potin ut molestus ne sies? TH. Abeo. EP. Asta, abire hinc non sinam.
TH. Quid nunc me retines? EP. Amatne istam quam emit de praeda? TH. Rogas?
deperit. EP. Detegetur corium de tergo meo. ~                                                   65
TH. Plusque amat quam te umquam amavit. EP. Iuppiter te perduit.
TH. Mitte nunciam, nam ille me vetuit domum
venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;
ibi manere iussit, eo venturust ipsus. EP. Quid ita? TH. Dicam:
quia patrem prius convenire se non volt neque conspicari,                   70
quam id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.
EP. Eu edepol res turbulentas. TH. Mitte me ut eam nunciam.
EP. Haecine ubi scibit senex,
puppis pereunda est probe.
TH. Quid istuc ad me attinet,                           75
quo tu intereas modo?
EP. Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum,
benevolens cum benevolente. TH. Abi in malam rem maxumam a me
cum istac condicione. EP. I sane, siquidem festinas magis.
TH. Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.                80
EP. Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,
Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.
tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,
non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.
neque ego nunc quo modo                           85
me expeditum ex impedito faciam, consilium placet.
ego miser perpuli
meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
is suo filio
fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi.                90
si sibi nunc alteram
ab legione adduxit animi causa, corium perdidi.                        91a
nam ubi senex senserit
sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
at enim tu praecave.
at enim — bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.                95
nequam homo es, Epidice.
qui lubidost male loqui?
quia tu tete deseris.
quid faciam? men rogas?
tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam                                100
adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.
tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.
huc concedam, orationem unde horum placide persequar.

I.ii
STRATIPPOCLES Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.                                                   105
CHAERIBVLVS Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.
idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono
de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
STR. Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.                                           110
CHAER. Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cum in amore temperes.
STR. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
CHAER. Quid tibi me vis facere? STR. Argenti dare quadraginta minas,
quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.                                           115
CHAER. Si hercle haberem *** STR. Nam quid te igitur retulit
beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
CHAER. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.
STR. Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.                                        120
quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo,
nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,
quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
EP. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.
sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.                           125
aggrediar hominem. advenientem peregre erum suom Stratippoclem
impertit salute servos Epidicus. STR. Vbi is est? EP. Adest.
salvom huc advenisse — STR. Tam tibi istuc credo quam mihi.
EP. Benene usque valuisti? STR. A morbo valui, ab animo aeger fui.
EP. Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi                                                              130
impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
missiculabas. STR. Perdidisti omnem operam. EP. Nam qui perdidi?
STR. Quia meo neque cara est cordi neque placet. EP. Quid retulit
mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
STR. Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.                                135
EP. Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene.
ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
STR. Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
EP. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?                                        140
STR. Quid istic? verba facimus. huic homini opust quadraginta minis
celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
EP. Dic modo unde auferre me vis. a quo trapezita peto?
STR. Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo *
meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum                           145
EP. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
STR. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? EP. Ne feceris.
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
STR. Nunc places, nunc ego te laudo. EP. Patiar ego istuc quod lubet.                150
STR. Quid illa fiet fidicina igitur? EP. Aliqua res reperibitur,
aliqua ope exsolvar, extricabor aliqua. STR. Plenus consili es.
novi ego te. EP. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,
qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,
continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.                                                         155
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? STR. Iam faxo hic erit.
CH. Quid hic nunc agimus? ST. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
luculentum habeamus. — EP. Ite intro, ego de re argentaria
iam senatum convocabo in corde consiliarium,
quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.                        160
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;
non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.
i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio,
ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.                        165

ACTVS II

II.i
APOECIDES Plerique homines, quos cum nil refert pudet,
ubi pudendum est ibi eos deserit pudor,
quom usus est ut pudeat.
is adeo tu es. quid est quod pudendum siet,
genere natam bono pauperem domum                           170
ducere te uxorem?                                                              170a
praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist
filiam prognatam.
PERIPHANES Revereor filium. AP. At pol ego te credidi
uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi,
cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas                   175
ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria,
quia licitumst eam tibi vivendo vincere. PER. Oh,
Hercules ego fui, dum illa mecum fuit;
neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast.
AP. Pulcra edepol dos pecuniast. PER. Quae quidem pol non maritast. 180

II.ii
EPIDICVS St, tacete, habete animum bonum.
liquido exeo foras auspicio, avi sinistra;
acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.
sed eccum ipsum ante aedis conspicor (cum) Apoecide                                        184-185
qualis volo vetulos duo. 186
iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem,
senati qui columen cluent.
* * *                           188a
(AP.) continuo ut maritus fiat. PER. Laudo consilium tuom.                        189-190
nam ego illum audivi in amorem haerere apud nescio quam fidicinam,                191
id ego excrucior. EP. Di hercle omnis me adiuvant augent amant:
ipsi hi quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam.
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice
itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.                195
age, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi
Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:
per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro,
per myropolia et lanienas circumque argentarias.
rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.                           200
PER. Epidice. EP. Epidicum quis est qui revocat? PER. Ego sum, Periphanes.
AP. Et ego Apoecides sum. EP. Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma
vos video opportunitate ambo advenire. PER. Quid rei est?
EP. Mane <dum>, sine respirem quaeso. PER. Immo adquiesce. EP. Animo malest.
A. Recipe anhelitum. P. Clementer, requiesce. E. Animum advortite.                   205
a legione omnes remissi sunt domum Thebis. AP. <Quis hoc>
dicit factum? E. Ego ita factum esse dico. P. Scin tu istuc? E. Scio.
PER. Qui tu scis? EP. Quia ego ire vidi milites plenis viis;
arma referunt et iumenta ducunt. PER. Nimis factum bene.
EP. Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,                                   210
binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,
filios suos quisque visunt. PER. Hercle rem gestam bene.
EP. Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,
obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,
eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?                                215
pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.
quom ad portam venio, atque ego illam illi video praestolarier
et cum ea tibicinae ibant quattuor. PER. Quicum, Epidice?
EP. Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,
ubi fidemque remque seque teque properat perdere;                                                   220
ea praestolabatur illum apud portam. PER. Viden veneficam?
EP. Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
PER. Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
EP. Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.
PER. Vtin inpluvium induta fuerit? EP. Quid istuc tam mirabile est?                225
quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
at tributus quom imperatus est, negant pendi potis:
illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.
quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,                   230
indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,
cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum — gerrae maxumae.
cani quoque etiam ademptumst nomen. PER. Qui? EP. Vocant Laconicum.
haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.                                                   235
AP. Quin tu ut occepisti loquere? EP. Occepere aliae mulieres
duae post me sic fabulari inter sese — ego abscessi sciens
paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;
nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,
quae loquerentur. PER. Id lubidost scire. EP. Ibi illarum altera                                240
dixit illi quicum ipsa ibat — PER. Quid? EP. Tace ergo, ut audias
postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:
'quam facile et quam fortunate evenit illi, obsecro,
mulieri, quam liberare volt amator.' 'quisnam is est?'
inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem                           245
Periphanai filium. PER. Perii hercle. quid ego ex te audio?
EP. Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,
coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,
quasi retruderet hominum me vis invitum. PER. Intellego.
EP. Ibi illa interrogavit illam: 'qui scis? quis id dixit tibi?'                250
'quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,
eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore,
id paratum et sese ob eam rem id ferre. PER. Certo ego occidi.
EP. Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.
PER. Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.        255
AP. Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. EP. Si aequom siet
me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
quod laudetis, ut ego opino, uterque, PER. Ergo ubi id est, Epidice?
EP. Atque ad eam rem conducibile. AP. Quid istuc dubitas dicere?                        260
EP. Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
qui plus sapitis. PER. Eia vero, age dic. EP. At deridebitis.
AP. Non edepol faciemus. EP. Immo, si placebit, utitor,
consilium si non placebit, reperitote rectius.
mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.                                        265
PER. Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.
EP. Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam
illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,
ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
AP. Fieri oportet. PER. Facere cupio quidvis, dum id fiat modo. EP. Em,                270
nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,
sicut cras hic aderit, hodie non venit. PER. Qui scis? EP. Scio.
quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.
PER. Quin tu eloquere, quid faciemus? EP. Sic faciundum censeo
quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia                              275
quasique ames vehementer tu illam. P. Quam ad rem istuc refert? E. Rogas?
ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,
atque ut eam te in libertatem dicas emere, PER. Intellego.
EP. Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua
secus sententia. PER. Immo docte. EP. Quid tua autem, Apoecides?                        280
AP. Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?
EP. Iam <simul> igitur amota ei erit omnis consultatio
nuptiarum, ne gravetur quod velis. PER. Vive sapis,
et placet. EP. Tum tu igitur calide quidquid acturu's age.
PER. Rem hercle loquere. EP. Et repperi, haec te qui abscedat suspicio. 285
PER. Sine me scire. EP. Scibis, audi. AP. Sapit hic pleno pectore.
EP. Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;
nam te nolo neque opus factost. PER. Quid iam? EP. Ne te censeat
fili causa facere, PER. Docte. EP. Quo illum ab illa prohibeas:
ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat.                                                   290
PER. Quem hominem inveniemus ad eam rem utilem? EP. Hic erit optimus,
hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.
PER. Epidico habeas gratiam. EP. Sed ego istuc faciam sedulo:
ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,
atque argentum ego cum hoc feram. P. Quanti emi potest minimo? EP. Illane?                        295
ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
PER. Quidum? EP. Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,                                   300
gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
face modo, est lucrum hic tibi amplum. P. Deos quidem oro. E. Impetras.
AP. Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.
Epidice, eo veni. EP. Ne abitas prius quam ego ad te venero.
A. Vsque opperiar. P. Sequere tu intro. E. I, numera, nil ego te moror.                305

II.iii
nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
aeque feracem quam hic est noster Periphanes:
quin ex occluso atque obsignato armario
decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
quod pol ego metuo si senex resciverit,                              310
ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
atque id quoque habeo: mane me iussit senex
conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,                        315
<quae>, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
ea conducetur atque ei praemonstrabitur
quo pacto fiat subdola adversus senem.
ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.

ACTVS III

III.i
STRATIPPOCLES Expectando exedor miser atque exenteror,                320
quo modo mi Epidici blanda dicta evenant.
nimis diu maceror: sitne quid necne sit,
scire cupio. CHAERIBVLVS Per illam tibi copiam
copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio ilico
nullam tibi esse in illo copiam. STR. Interii hercle ego.                                        325
CHAER. Absurde facis qui angas te animi; si hercle ego illum semel prendero,
numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem.
CHAER. Quid illum facere vis, qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt,
is nummum nullum habes neque sodali tuo in te copiast.                                      329-330
CHAER. Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo                331
alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.
STR. Vae tibi, muricide homo. CHAER. Qui tibi lubet mihi male loqui?
STR. Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas                                         335
nec mihi plus adiumenti ~ades, quam ille qui numquam etiam natust.

III.ii
EPIDICVS Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.
per hanc curam quieto tibi licet esse — hoc quidem iam periit:
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.                                   340
pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,
ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,
ut importem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum?
mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,
erum et Chaeribulum, conspicor. quid hic agitis? accipe hoc sis.                        345
STR. Quantum hic inest? EP. Quantum sat est, et plus satis: superfit.
decem minis plus attuli quam tu danistae debes.
dum tibi ego placeam atque obsequar, meum tergum flocci facio.
STR. Nam quid ita? EP. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.
STR. Quid istuc est verbi? EP. Nil moror vetera et volgata verba;                                350
peratum ductarent: ego follitum ductitabo.
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina — ego resolvi,
manibus his denumeravi pater suam natam quam esse credit;
nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur
inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem                                        355
* * *                                                   355a
ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. STR. Euge.
* * *                                           356a
(EP.) Ea iam domist pro filia. STR. <Iam> teneo. EP. Nunc cautorem
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me,
[quasique amaret] caveat. STR. Haud male. EP. Iam ipse cautor captust.
ipse in meo collo tuos pater cruminam collocavit;                                360
is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
STR. Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
mi adempsit Orcus. EP. Nunc ego hanc astutiam institui.
deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat                        365
pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta —
quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur —
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,
quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.        370
CHAER. Vorsutior es quam rota figularis. EP. Iam ego parabo
aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.
eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. STR. Vt parate.
EP. Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam                           375
mittam. sed nimis longum loquor, diu me estis demorati.
haec scitis iam ut futura sint. abeo. STR. Bene ambulato.
CHAER. Nimis doctus ille <est> ad male faciendum. STR. Me equidem certo
servavit consiliis suis. CHAER. Abeamus intro hinc ad me.
STR. Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus;                        380
virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.

III.iii
PERIPHANES Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
[igitur perspicere ut possent cordis copiam]                        385
ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus deliquisset me erga aut quasi non plurima                390
male facta mea essent solida in adulescentia.
profecto deliramus interdum senes.
[fuit conducibile hoc quidem mea sententia.]
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
venire salvom mercatorem gaudeo.                                           395
quid fit? APOECIDES Di deaeque te adiuvant. PER. Omen placet.
AP. Quin omini omnes suppetunt res prospere.
sed tu hanc iube sis intro abduci. PER. Heus, foras
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
atque audin? SERVVS Quid vis? PER. Cave siris cum filia        400
mea copulari hanc neque conspicere. iam tenes?
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
divortunt mores virgini longe ac lupae.
AP. Docte et sapienter dicis. ~ num nimis potest
pudicitiam quisquam suae servare filiae.                                        405
edepol ne istam temperi gnato tuo
sumus praemercati. PER. Quid iam? AP. Quia dixit mihi
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
hanc edepol rem apparabat. PER. Planum hercle hoc quidem est.
AP. Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti,                           410
non carust auro contra. ut ille fidicinam
fecit <sese ut> nesciret esse emptam tibi!
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
PER. Mirum hoc qui potuit fieri. AP. Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,                                      415
quia Thebis salvos redierit. PER. Rectam institit.
AP. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
quae hic administraret ad rem divinam tibi.
[facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi]
ego illic me autem sic assimulabam: quasi                                   420
stolidum, combardum me faciebam. PER. Em istuc decet.
AP. Res magna amici apud forum agitur, ei volo
ire advocatus. PER. At quaeso, ubi erit otium,
revortere ad me extemplo. AP. Continuo hic ero.
PER. Nihil homini amicost opportuno amicius:                        425
sine tuo labore quod velis actumst tamen.
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
meus derideret filius meritissumo. 430
sed quis hic est quem <ego> huc advenientem conspicor,                435
suam qui undantem chlamydem quassando facit?

III.iv
MILES Cave praeterbitas ullas aedis, quin roges,
senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.
incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.
PER. Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,                440
tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
MIL. Virtute belli armatus promerui, ut mihi
omnis mortalis agere deceat gratias.
PER. Non repperisti, adulescens, tranquillum locum,
ubi tuas virtutes explices, ut postulas.                                                   445
nam strenuiori deterior si praedicat
suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
sed istum quem quaeris Periphanem Platenium,
ego sum, si quid vis. MIL. Nempe quem in adulescentia
memorant apud reges armis, arte duellica                                           450
divitias magnas indeptum? PER. Immo si audias
meas pugnas, fugias manibus dimissis domum.
MIL. Pol ego magis unum quaero, meas cui praedicem,
quam illum qui memoret suas mihi. PER. Hic non est locus;
proin tu alium quaeras cui centones sarcias.                           455
atque haec stultitiast me illi vitio vortere                                              431
egomet quod factitavi in adulescentia,
cum militabam: pugnis memorandis meis
eradicabam hominum auris, quando occeperam.
MIL. Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.        456
meam amicam audivi te esse mercatum. PER. Attatae,
nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus
mihi praedicavit militem. adulescens, itast
ut dicis, emi. MIL. Volo te verbis pauculis,                   460
si tibi molestum non est. PER. Non edepol scio,
molestum necne sit, nisi dicis quid velis.
MIL. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.
nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
ego illam volo hodie facere libertam meam,                   465
mihi concubina quae sit. PER. Te absolvam brevi:
argenti quinquaginta mi illa empta est minis;
si sexaginta mihi denumerantur minae,
tuas possidebit mulier faxo ferias;
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.                                470
MIL. Estne empta mi istis legibus? PER. Habeas licet.
MIL. Conciliavisti pulchre. PER. Heus, foras educite
quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.
age accipe hanc sis. MIL. Quae te intemperiae tenent?                        475
quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam
produci intus iubes. PER. Haec ergo est fidicina.
hic alia nullast. MIL. Non mihi nugari potes.
quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?
PER. Haec inquamst. MIL. Non haec inquamst. non novisse me        480
meam rere amicam posse? PER. Hanc, inquam, filius
meus deperibat fidicinam. MIL. Haec non est ea.
P. Quid? non est? M. Non est. P. Vnde haec igitur gentiumst?
equidem hercle argentum pro hac dedi. MIL. Stulte datum
reor et peccatum largiter. PER. Immo haec east.                           485
nam servom misi, qui illum sectari solet
meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.
MIL. Em istic homo te articulatim concidit, senex,
tuos servos. PER. Quid? concidit? MIL. Sic suspiciost,
nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.                                           490
senex, tibi os est sublitum plane et probe.
ego illam requiram iam ubi ubi est. PER. Bellator, vale.
euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es,
qui me emunxisti mucidum, minimi preti.
mercatus te hodie est de lenone Apoecides?                           495
FIDICINA Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem,
neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit: plus iam sum libera quinquennium.
PER. Quid tibi negotist meae domi igitur? FID. Audies.
conducta veni, ut fidibus cantarem seni,                                                   500
dum rem divinam faceret. PER. Fateor me omnium
hominum esse Athenis Atticis minimi preti.
sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?
F. Tam facile quam me. P. Vbi habitat? F. Postquam liberast
ubi habitet dicere admodum incerte scio.                                      505
PE. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
volo scire, si scis. FID. Id quod audivi audies.
Stratippoclem aiunt Periphanai filium
absentem curavisse ut fieret libera.
PER. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume                        510
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
FID. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
PER. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
FID. Fides non reddis? PER. Neque fides neque tibias.
propera igitur fugere hinc, si te di amant. FID. Abiero.                        515
flagitio cum maiore post reddes tamen.
PER. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, ~
[eamne ego sinam impune? immo etiam si alterum
tantum perdundumst, perdam potius quam sinam
me impune irrisum esse, habitum depeculatui]                                        520
ei sic data esse verba praesenti palam!
atque me minoris facio prae illo, qui omnium
legum atque iurum fictor, conditor cluet;
is etiam sese sapere memorat: malleum
sapientiorem vidi excusso manubrio.                                        525

ACTVS IV<

IV.i
PHILIPPA Si quid est homini miseriarum quod miserescat, miser ex animost.
id ego experior, cui multa in unum locum
confluont, quae meum pectus pulsant simul:
multiplex aerumna me exercitam habet,
paupertas, pavor territat mentem animi,                                530
neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.
ita gnata mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.
PER. Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens
quae ipsa se miseratur? PHIL. In his dictust locis habitare mihi
Periphanes. PER. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.                                535
PHIL. Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.
PER. Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.
estne ea an non east quam animus retur meus?
PHIL. Di boni, visitavi * * * antidhac?
PER. Certo east * * * quam in Epidauro pauperculam memini comprimere.                540
PHIL. Plane hicine est, qui mihi in Epidauro primus pudicitiam pepulit.
PER. Quae meo compressu peperit filiam quam domi nunc habeo.
quid si adeam — PHIL. Hau scio an congrediar — PER. Si haec east. PHIL.
                                Si is est homo, sicut
anni multi dubia dant.
PER. Longa dies meum incertat animum. sin east quam incerte autumo,                        545
hanc congrediar astu.                           545a
PHIL. Muliebris adhibenda mihi malitia nunc est.
PER. Compellabo. PHIL. Orationis aciem contra conferam.
PER. Salva sis. PHIL. Salutem accipio mi et meis. PER. Quid ceterum?
PHIL. Salvos sis: quod credidisti reddo. PER. Haud accuso fidem.
novin ego te? PHIL. Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.                   550
PER. Vbi te visitavi? PHIL. Inique iniuriu's. PER. Quid iam? PHIL. Quia
tuae memoriae interpretari me aequom censes. PER. Commode
fabulata es. PH. Mira memoras. <P. Te memini >— PH. Em istuc rectius.
P. Meministin — PH. Memini id quod memini. P. At in Epidauro — PH. Ah, guttula
pectus ardens mi aspersisti. PER. Virgini pauperculae,                                   555
tuaeque matri me levare paupertatem? PHIL. Tun is es,
qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
PER. Ego sum. salve. PHIL. Salva sum, quia te esse salvom sentio.
PER. Cedo manum. PHIL. Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem
mulierem retines. PER. Quid est quod voltus turbatust tuos?                   560
PHIL. Filiam quam ex te suscepi — PER. Quid eam? PHIL. Eductam perdidi.
hostium est potita. PER. Habe animum lenem et tranquillum. tace.
domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico
ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,
ut emeretur. ille eam rem adeo sobrie et frugaliter                                565
accuravit, ut<ut > ad alias res est impense inprobus.
PHIL. Fac videam, si mea, si salva <mihi sit>. PE. Eho, istinc, Canthara,
iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,
ut suam videat matrem. PHIL. Remigrat animus nunc demum mihi.

IV.ii
ACROPOLISTIS Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? PER. Vt                570
                                matrem tuam
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
ACR. Quam meam matrem? PER. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
PHIL. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? PER. Tua filia.
PHIL. Haecine? PER. Haec. PHIL. Egone osculum huic dem? PER. Quor
                                non, quae ex te nata sit?
PHIL. Tu homo insanis. PER. Egone? PHIL. Tune. PER. Quor? PHIL.                        575
                                Quia ego hanc quae siet
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
PER. Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
habet haec, * * *
PH. * * * aliter catuli longe olent, aliter suis.
ne ego eam novisse * PER. Pro deum atque hominum fidem,                580
quid? ego lenocinium facio, qui habeam alienos domi
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
ACR. Quid loquar vis? PER. Haec negat se tuam esse matrem. ACR. Ne fuat,
si non volt: equidem hac invita tamen ero matris filia;                           585
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
PER. Cur me igitur patrem vocabas? ACR. Tua istaec culpast, non mea.
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.                        590
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
Epidicus mihi fuit magister. PER. Perii, plaustrum perculi.
ACR. Numquid ego ibi, pater, peccavi? PER. Si hercle te umquam audivero
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. ACR. Non voco.
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.                                   595
PHIL. Quid, <si> ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
quibus de signis agnoscebas? PER. Nullis. PHIL. Qua re filiam
credidisti nostram? PER. Servos Epidicus dixit mihi.
PHIL. Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? ~
PER. Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?                                        600
PHIL. Perii misera. PER. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
ego illam reperiam. PHIL. Hinc Athenis civis eam emit Atticus:
adulescentem equidem dicebant emisse. PER. Inveniam, tace.
abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:                                        605
si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem.

ACTVS V

V.i
STRATIPPOCLES Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit
neque illam adducit quae <empta> ex praedast. sed eccum incedit Epidicus.
quid illuc est quod illi caperrat frons severitudine?
EPIDICVS Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,                        610
ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt
sibi data esse verba. STR. Quid agis, mea commoditas? EP. Quod miser.
STR. Quid est tibi? EP. Quin tu mi adornas ad fugam viaticum,                                   615
prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes
quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
STR. Habe bonum animum. EP. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.
STR. Ego te servabo. EP. Edepol me illi melius, si nacti fuant.
sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?                                                   620
STR. Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. EP. Haecinest?
STR. Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:
usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.
estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?
EP. Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas,                        625
quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
STR. Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus ~ pulmunes
qui perhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi.
DANISTA Haec edepol remorata med est. STR. Siquidem istius gratia
id remoratu's quod ista voluit, nimium advenisti cito.                                   630
DAN. Age age, absolve <me> atque argentum numera, ne comites morer.
ST. Pernumeratumst. DA.Tene cruminam: huc inde. ST. Sapienter venis.
opperire, dum effero ad te argentum. DAN. Matura. STR. Domist.
EP. Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?
videon ego Telestidem te, Periphanai filiam,                                           635
ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?
TELESTIS Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
EP. Non me nosti? TEL. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
EP. Non meministi me auream ad te afferre natali die
lunulam atque anellum aureolum in digitum? TEL. Memini, mi homo.                        640
tune is es? EP. Ego sum, et istic frater, qui te mercatust, tuos.
* * * alia matre, uno patre.
TEL. Quid pater meus? vivit? EP. Animo liquido et tranquillo es, tace.
TEL. Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.
EP. Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.                                        645
STRATIPPOCLES Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.
siquid erit dubium, immutabo. DAN. Bene fecisti, bene vale.
STR. Nunc enim tu mea es. TEL. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.
salve, frater. STR. Sanan haec est? EP. Sana, si appellat suom.
S. Quid? ego modo <amator sum> huic frater factus, dum intro eo atque exeo?                650
EP. Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.
STR. Perdidisti et repperisti me, soror. EP. Stultu's, tace.
tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea;
et sororem in libertatem idem opera concilio mea.
STR. Epidice, fateor — EP. Abi intro ac iube huic aquam calefieri;                        655
cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.
STR. Sequere hac me, soror. EP. Ego ad vos THESPRIO nem iussero
huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes,
suppetias mihi cum sorore ferre. STR. Facile istuc erit.
EP. THESPRIO, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,                                660
magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.
remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.
eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.
non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi
pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.                        665

V.ii
PERIPHANES Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
habet? APOECIDES Immo edepol tu quidem miserum med habes miseris modis.
PER. Tace sis, modo sine me hominem apisci. AP. Dico ego tibi iam, ut scias:
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
lassitudine invaserunt misero in genua flemina.                                                      670
PER. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
AP. Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
EPIDICVS Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium                                675
mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
apolactizo inimicos omnis. PER. Vbi illum quaeram gentium?
AP. Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
EP. Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.                        680
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? >* * * nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
tu habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
PER. Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. EP. Quin colligas?                                685
AP. Edepol mancipium scelestum. EP. Te profecto, Apoecides,
nil moror mihi deprecari. AP. Facile exoras, Epidice.
EP. Ecquid agis? PER. Tuon arbitratu? EP. Meo hercle vero atque hau tuo
colligandae haec sunt tibi hodie. PER. At non lubet, non colligo.
AP. Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.                   690
EP. Tibi moram facis, cum ego solutus asto. age, inquam, colliga.
PER. At mihi magis lubet solutum te rogitare. EP. At nil scies.
PER. Quid ago? AP. Quid agas? mos geratur. EP. Frugi es tu homo, Apoecides.
PER. Cedo manus igitur. EP. Morantur nihil. atque arte colliga.
PER. Nihil moror. EP. Obnoxiose. PER. Facto opere arbitramino.                                695
EP. Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.
PER. Qua fiducia ausu's primum, quae emptast nudiustertius,
filiam meam dicere esse? EP. Libuit: ea fiducia.
PER. Ain tu? libuit? EP. Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.
PER. Quam negat novisse mater? EP. Ni ergo matris filia est,                                700
in meum nummum, in tuom talentum pignus da. PER. Enim istaec captiost.
sed quis east mulier? EP. Tui gnati amica, ut omnem <rem> scias.
PER. Dedin tibi minas triginta ob filiam? EP. Fateor datas
et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam
pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.                   705
PER. Quo modo me ludos fecisti de illa conducticia
fidicina? EP. Factum hercle vero, et recte factum iudico.
PER. Quid postremo argento factum est quod dedi? EP. Dicam tibi:
neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
PER. Quor dare ausu's? EP. Quia mi libitum est. PER. Quae haec,                710
malum, impudentiast?
EP. Etiam inclamitor quasi servos? PER. Cum tu es liber, gaudeo.
EP. Merui ut fierem. PER. Tu meruisti? EP. Vise intro: ego faxo scies
hoc ita esse. PER. Quid est negoti? EP. Iam ipsa res dicet tibi.
abi modo intro. AP. Ei, non illuc temerest. PER. Adserva istum, Apoecides.
AP. Quid illuc, Epidice, est negoti? EP. Maxima hercle iniuria                           715
vinctus asto, cuius haec hodie opera inventast filia.
AP. Ain tu te illius invenisse filiam? EP. Inveni, et domi est.
sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
AP. Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
EP. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.                                   720
PER. Quid isti oratis opere tanto? mi <orandum> esse intellego,
ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
EP. Ne attigas. PER. Ostende vero. EP. Nolo. PER. Non aequom facis.
EP. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
PER. Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium                                725
tibi dabo. EP. Quid deinde porro? PER. Libertatem. EP. At postea?
novo liberto opus est quod pappet. PER. Dabitur, praebebo cibum.
EP. Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. PER. Oro te, Epidice,
mihi ut ignoscas, siquid imprudens culpa peccavi mea.
at ob eam rem liber esto. EP. Invitus do hanc veniam tibi,                        730
nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. >

POETA Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.
plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.