HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM EMETERII ET CHELIDONII CALAGURRITANORUM

Scripta sunt caelo duorum martyrum uocabula,
aureis quae Christus illic adnotauit litteris,
sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,
hic locus dignus tenendis ossibus uisus deo,
qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,
inlitas cruore sancto nunc harenas incolae
confrequentant obsecrantes uoce, uotis, munere.

Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit,
fama nam terras in omnes percucurrit proditrix
hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

Nemo puras hic rogando frustra congessit preces,
laetus hinc tersis reuertit supplicator fletibus
omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens.

Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit,
audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt.

Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt,
supplicum causas petitis quae medellis inrigant;
nil suis bonus negauit Christus umquam testibus,

testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit
unicum deum fateri sanguinis dispendio,
sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris:
membra morbis exedenda texta uenis languidis
hostico donare ferro morte et hostem uincere.

Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,
nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur,
lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant
milites, quos ad perenne cingulum Christus uocat,
sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat.

Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis
proque uentosis draconum, quos gerebant, palliis
praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

Vile censent expeditis ferre dextris spicula,
machinis murum ferire, castra fossis cingere,
inpias manus cruentis inquinare stragibus.

Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros
ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,
idolis litare nigris, esse Christi defugas.

Liberam succinta ferro pestis urgebat fidem;
illa uirgas et secures et bisulcas ungulas
ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

Carcer inligata duris colla bacis inpedit,
barbaras forum per omne tortor exercet manus,
ueritas crimen putatur, uox fidelis plectitur.

Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum
et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit,
dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,
fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas,
stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima,

seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam
uerberunt post uim crepantum, post catastas igneas,
siue pardis offerendum pectus aut leonibus.

'Nosne Christo procreati mammonae dicabimur
et dei formam gerentes seruiemus saeculo?
absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

Sit satis, quod capta primo uita sub chirografo
debitum persoluit omne functa rebus Caesaris,
tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei.

Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite,
aureos auferte torques, sauciorum praemia!
clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia.

Christus illic candidatis praesidet cohortibus
et throno regnans ab alto damnat infames deos
uosque, qui ridenda uobis monstra divos fingitis.'

haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,
nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor
et chalybs adtrita colla grauibus ambit circulis.

O uetustatis silentis obsoleta obliuio!
inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur,
chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit,

ne tenacibus libellis erudita saecula
ordinem, tempus modumque passionis proditum
dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

Hoc tamen solum uetusta subtrahunt silentia,
iugibus longum catenis an capillum pauerint,
quo uiros dolore tortor quaue pompa ornauerit.

Illa laus occulta non est nec senescit tempore,
missa quod sursum per auras euolarunt munera,
quae uiam patere caeli praemicando ostenderent.

Illius fidem figurans nube fertur anulus,
hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,
quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur
ac diu uisum sequacem textilis candor fugit,
subuehuntur usque in astra nec uidentur amplius.

Vidit hoc conuentus adstans, ipse uidit carnifex
et manum repressit haerens ac stupore obpalluit,
sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,
quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?
credis in deum relatos hostiarum spiritus?

Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones,
qui lupino capta ritu deuorant praecordia,
strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

Tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo
spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina,
expiandus quaestione non suorum criminum,

audias, nec tortor adstat, heiulatus flebiles,
scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,
crescit et suspensus ipse uinculis latentibus.

His modis spurcum latronem martyrum uirtus quatit,
haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit,
praedo uexatus relictis se medullis exuit.

Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,
ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia
confitens ardere sese; nam gehennae est incola.

Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,
algidus cum decoloros horror artus concutit,
hic tumor uultum relinquit, hic color uerus redit?

Hoc bonum saluator ipse, quo fruamur, praestitit,
martyrum cum membra nostro consecrauit oppido,
sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit.

State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis,
coniugum salute laeta uox maritarum strepat,
sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!

Prudentius Christian Latin The Latin Library The Classics Page