M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR SEXTA DECIMA

Duo amici, ex quibus uni mater erat, peregre profecti ad tyrannum appliciti sunt. mater cognito, quod filius haberetur a tyranno, flendo oculos amisit. oblata est a iuvenibus tyranno condicio, ut dimitteret alterum ad visendam matrem ad diem praestitutam reversurum, ita ut, nisi occurrisset ad diem, de eo, qui restiterat, poena sumeretur. et iureiurando adstrictus est. venit iuvenis in civitatem; mater detinet ex lege, qua parentes in calamitate deserere non licebat.

[1] Etsi, sanctissimi viri, olim omnes videor humanorum pectorum adfectus in solam amicitiam contulisse, et patior invidiam hominis, qui sibi non reliquerit, ut amaret et matrem, quotiens tamen universam pietatis meae conscientiam intueor, in qua minimum est, quod videor bonus amicus, non possum non hanc primam electionis nostrae conplorare fortunam, quod mihi necesse est aut amicum relinquere aut matrem. facinus, severissimi viri, facinus fit inpatientissimis adfectibus meis, quod succurri non potest duobus. excedit omnem querelae meae complorationem, quod me tam diversis meorum conatibus adversa conveniunt, ut videar eligere. quid non darem miser pro luce matris, qui, ut illam viderem, amicum dedi! fidem vestram, iudices, ne inter maximas necessitates pereat usus hominis, qui paratus est duobus inpendi! iam hic est tota ratio clementiae, ne ibi me detineatis, ubi non prosum. nec dissimulo, sanctissimi viri, perferre me cum maxime tam incredibilis exempli fidem, ut non immerito possim videri cum matre colludere. ego videor excogitasse istum colorem, et hoc, quod detineor, amicitiae vocatur infirmitas. miseremini, iudices, temptate me et dimittite. an voluerim reverti, scire non potestis, nisi revertor.

[2] Illud, sanctissimi iudices, illud adfectus meos torquet ac lacerat, quod sim ingenti expectatione deceptus: speraveram futurum, ut hoc loco rem magnam faceret et mater. paraveram apud tyrannum hanc iactationem, ut me crederet remissum, et genus ostentationis adamaveram, ut mirarentur homines fidem etiam in orbitate. quo vultis hoc animo feram, quod, etiam ut revertar, amico meo mater inposuit? et quantum ad hanc pertinet, maximum iuvenem decepit, illum, qui meos crediderit adfectus. non possum, iudices, litis huius dissimulare facinus: innocentius fuerat, ut ego nollem reverti.

Viderint, sanctissimi viri, . . . sed receptas nominum persuasiones velut aliquam servitutem caritatis attendunt. me si quis interroget, nullos affectus tantum nasci puto, et si quis omnia vera ratione respiciat, quicquid liberos, <parentes,> fratres, propinquos invicem tenet, amicitia est. homines igitur, quos cum maxime incredibilium rerum loquitur invidia, sumus sine dubio non eiusdem pars animae, non eiusdem pondus uteri; sed quanto minus in causis, tanto plus in affectu est. admirabilior caritas, in quam coimus viribus nostris. non pudet, iudices, hanc fateri persuasionem: minus debetur homini, qui aliquem ideo tantum amat, quia necesse est. ita est, iudices, ita est: a primis statim aetatibus in eandem coire vitam habet aliquem fraternitatis affectum.

Sic effectum est, ut nos statim fama committeret, et tali certamine coimus, ut, si quid accidisset, uni deberet alter[i] exemplum. inde est, quod et pariter ~reverti~ contempsimus, et, quasi facilius esset ~inter fides~ placuit sub incerta pelagi cohaerere. [3] nec tamen vanitate, nec discursu putetis extractos; magnas et inexplicabilis navigandi fuisse causas vel hinc potestis aestimare, quod nos non detinuit haec mater.

Utrumne igitur, iudices, sumere de nobis etiam nunc voluit experimentum ipsa amicitia, et parum fortuna credit hominibus adhuc tantum feliciter amantibus, an haec est magnae semper opinionis invidia, nec ulli umquam tam plena confessione laudantur, ut illos non ipsa quoque . . . ~ad~ litoribus appulsi sumus. homines, quorum omnis casus fama custodiebat, ~consumimus~ terrore, qui parentibus statim caecitas est. hinc illud evenit, quod <non> sumus pariter alligati: sic magis adversus solutum carcer inventus est. pudet, iudices, fateri: iam in hoc victus, iam inferior recessi; ex duobus magis amatur, quem tyrannus paratus est alligare.

Quantum tibi, amice, debeo! non potuit nos dividere nisi mater. ubi primum caecitas nuntiata est, tuus hic affectus fuit, quod hoc credidit tyrannus. quid ille non fecit! ut rex desideravit vicarium corpus, amplexus est catenas; sponderi sibi voluit hominem rediturum per maria, per matrem; repromisit de incertis tamquam de animo suo. quis hominum pro se tam multa fecisset? praestitit, inquam, amicus, praestitit rem, quam videbatur ideo tyrannus indulsisse, ne fieret, et hominem, qui in rebus humanis hunc esse nolebat affectum, decipimus, dum temptamur.

[4] Ego non invenio, cur horreat mater arcem, quid sibi velit quasi destinatas operire cervices. non odit me tyrannus, cuius non interest, an alium occidat. miserere, mater, si quis est magnorum meritorum pudor, querere, quod unum decet, impatientius ex <d>uobus amari semper absentem. cui tu fortunae, quibus necessitatibus inicis manum! me ad amicum meum admitterent alterius catenae tyranni, nunc mihi portas aperiret, subsidio navigium pirata praestaret. si mehercules ante morerer, ire deberes, mater, ad diem. misera, non intellegis, quanto te magis [plus] obligaverit amicus? plus debes homini, qui me tibi remisit, ex quo pati non potes, ut revertar.

Libet mehercules, iudices, libet misereri hominum, qui me laudant revertentem. amicus mihi credidit, ut redirem. ita nunc ego facio rem magnam, ego sum ille bonus amicus, ille mirabilis, ille narrandus? si qua dicentis fides est, facinus mihi videtur, quod scio me non esse periturum.

Sentit, iudices, et ipsa mater rem se facere turpissimam, si necessitate detinear; itaque mulier, quae adhuc de affectu cuncta fecerat, ad legem subito convertitur. pessima, iudices, causa matris est, in qua plurimum lex potest. liberi parentes in calamitate ne deserant; [5] facinus est, iudices, hoc dici homini reverso. ita nunc ego contemno matrem, ego despicio caecitatis obsequia, homo qui omnium calamitatium mearum ambitum in hoc consumpsi, ut redirem, qui inter supremas sollicitudines non pro me rogavi? mihi quisquam contumacium supplicia liberorum, mihi neglectae pietatis minatur invidiam? bone Iuppiter, quanti mihi constitit, ut malus filius viderer! inputem tibi necesse est, mater, quod meum amicum propter te reliqui, ad quem facinus est non reverti.

Nondum, iudices, necessitates meas, nondum amici merita refero; interim contendo tunc esse tantum legis huius usum, cum in calamitate soli sunt parentes. magnam partem mortalium fortuna dimisit a legibus, nec ulla iura tam tristia sunt, ut ea in adversis patiantur homines. ego, cum me necessitas rapit, sic ~habeo queri~ quasi relinquar. excusatae sunt parentibus liberorum calamitates, et si quem lex ista deprehenderit in alterius fatum, transeat necesse est tamquam orbitatem. quid enim, si me detinente matre pater a latere revocaret? et si bella militem poscerent, si legatum patria dimitteret, vel, uti ad propriam descendam necessitatis meae conplorationem, si me damnatum poena constringeret, videlicet effringeres carcerem, mater, iniceres carnifici manum et perituri filii iugulum auctoritate iuris operires?

[6] Dii deaeque, quam longe est lex, quae retinet hominem, qui poenae non venit! nescis, quantum intellego, mater, quantam invidiam debeant facere liberis parentes, a quibus relinquuntur. mater, quae se deseri queritur, illud exclamet: 'filium meum civitas peregrina sollicitat; ut amoenos nescio cuius recessus orbis petat, debilitati meae subtrahit umeros.' 'iuvenis meus abducitur amore meretricis, et ab officiis caecitatis vitiis abstrahitur oculorum.' eiusmodi gemitu filium necesse est persequaris, ut, quod detineor, obiter et poena sit. non facit ista lex ad liberos, qui misericordia detinentur. ut turpe sit, quod recedo, in eo tantum est, ad quem revertor, et ut facinus sit relicta mater, non faciunt nisi causae relinquendi. homo, qui ad tyrannum revertor, si malo animo relinquo matrem, dignus sum, qui detinear. non est itaque, quod subinde nominis vestri beneficia, mater, opponas, non est, quod vilitati tuae fieri putes, si credimus esse in rebus humanis et alterum affectum. amicitia est, quam mihi videtur natura excogitasse, ut coire invicem possit totum hominum genus, quae ideo nondum circa se tenet omnes admirationes, quia tota non contigit, quae tamen pervenerat ad incredibilium fidem, nisi illa vos inpediretis; amicitia, plurium corporum unus animus, vicariae manus, fortior quam matris affectus.

[7] Rogo, quid refert, quid vocetur ille, qui sic amat? Quid interest, ex quibus magna merita descendant? vultis scire, quid de hoc affectu sentiat mater? et amicum meum putat malle, ne revertar.

Finge me <se>positis paulisper meritis, quibus obligatus sum, hoc tantum dicere: 'amicus alligatus est.' ire volo, mater, ut redeat, ut consoler, ut ~dominum regem, ut, si tyrannus exegerit, vicarium corpus opponam. quid detines, quid moraris? hoc est tempus, propter quod coimus. nescias, an diligat, cuius non habet experimenta nisi sola felicitas, et, si vitae praestes omnia secunda, amicus otiosa res est. dicturum me putas: 'hoc expectat alligatus'? expectat totum immo genus hominum, et nos in hanc fidem persuasiones receperunt, ut, si hoc faciam, nemo miretur. vis scire, mater, quem affectum, quam reverentiam in calamitatibus amico praestare debeamus? nullam legem timuit, ne relinqueretur.

Differo interim causam amicitiae; agere paulisper omnium libet. et tyrannus mihi credidit; volo reverti. nulli umquam, mater, plus commisit fides, neminem magis obligaverunt expectationes. credidit mihi homo, cui res favorabilis contingit, si decipitur, qui sibi excogitasse contra omnes amicos videtur, ut illi inponeremus. non est, quod mihi supplicia, quod omnem mortis apparatum, mater, opponas; facinus est id tantum hominibus bene credere, quod expedit, et actum est de rebus humanis, si sola servatur utilitatium fides. infinitum est, quantum mihi crediderit tyrannus, si me occiderit reversum.

[8] Intellegit, iudices, et ipsa mater, quantae reverentiae locum amicus optineat, quae incipit contendere adfectu. nisi fallor igitur, cum ego sim materia litis, hoc primum aestimare debetis, ut<er> in mea calamitate plus fecerit. ante omnia permitte mihi de hoc adfectus tui genere, mater, queri. quid tibi tam rabido, tam praecipiti dolore voluisti, quid adversis tuis praestare faciem et in oculos tuos accipere nuntium? non reliquisti tibi, ut redimeres. sine dubio adiecisti ad matris adfectus; oculos in media orbitate fudisti; sed illud non laxat catenas, non explicat corpus. quid mihi prodest iste, qui se citra filium consumpsit, adfectus? plus fecisset mater, quae isset ad tyrannum. alligatus sum; tu nunc sic flebis, tamquam solvar in lectulo, tamquam in tuis manibus expirem? in quibusdam calamitatibus desperatio non est summus affectus, et quisquis orbitatem statim credit, festinat ad inpatientiae securitatem. dissimules licet, mater tantae pro me inpatientiae, tam incredibilis adfectus: amicus rem difficiliorem fecit, quod servavit oculos suos, ut alligaretur. dii deaeque, quantum ille praestitit <mihi>, qui [mihi] [in]vidit poenam meam nec recessit! ille, ille terribilem carcerem facit, qui inde procedit. iam non corporis nexus haerebat, nec aliud quam resederant pondere catenae; consumpti longo squalore vultus, concretae noctibus diebusque super ora lacrimae.

[9] Miseremini, iudices, ne perdat auctoritatem meritum, quod ultra expectationem est. ponite sub oculos alligatos, quorum alterum amicus redemerit, alterum mater: rogo, uter plus fecerit? bone Iuppiter, quam avide, quam fortiter vincla nostra tractavit! quibus ille precibus exegit, ut sibi crederetur! 'accipe,' inquit, 'has manus, haec membra, si fieri potest, ut amicum matri remittamus. in totum explebo, si videtur, vicaria poena locum recedentis, vel, si vis utique tibi dimissa membra restitui, spondeo quemcumque iusseris aperto iugulo diem.' fidem deorum hominumque, quid non factum est, ut amicum meum paeniteret? ingestum est misero illud carceris tenebrarumque secretum, gravioribus vinculis opus esse carnifex dixit ad bonum amicum. accedere ad illud cubile iussi sunt homines nocentes, et subinde dictum est: 'vide tamen, amice, si tanti est.' una vox, unus miseri gemitus: 'urite, lacerate, distrahite, ille tamen revertetur.'

Miserere, mater, magna res agitur. amicum meum reliqui contendentem cum tyranno. excuso me vobis, humani generis adfectus, et tibi ante omnia, mater, excuso, quod hoc fieri passus sum. ulla ergo in rebus humanis necessitas tanti fuit, ut illum amicum meum in carcerem ipse deducerem, ut squalorem meum, meas catenas in membra festinantis exuerem, ut tam abrupti commeatus diem contra tot incerta promitterem? testor te, misera conscientia, et si quod nos in illa necessitate numen aspexit, quantum simus rixati circa catenas, quam omnia fecerim, ut ille potius veniret ad matrem. [10] fateor, iudices, unius cogitationis pudore victus sum, quod tam magni beneficii difficultatem ab amico non accipere adfectus videbatur hominis, qui non credidisset.

Miserere, mater, ne me solutum putes; amicum alligavi. hae sunt catenae, quae ligant membra, quae per maria, per infinita terrarum spatia restringunt. sic non potest carcer effringi. invideo tyranno: scit alligare amicos, scit tenere dimissum. iterum ac subinde proclamem necesse est: ego amicum meum alligavi, et, ut te viderem, poenam meam altero homine implevi. scio, quo hoc amicus praestiterit animo, sed ego rem feci hominis non reversuri. interrogo hoc loco inpatientiam tuam, mater, interrogo: quid faceres, si nos ad te videndam deduxissent alligatos aliqui satellites, si barbarus aliqui? fruereris osculis, fruereris amplexibus. non est, quod te ista tamquam levior, tamquam expeditior condicio decipiat. quid putas esse, quod me dimisit solutum ire, quo vellem? crudelis artifex non reliquit nobis, ut inponeremus.

[11] Supervacuo igitur hoc vos in matris causa movet, quod caeca est. hoc, quod nobis invidiam facit vulneribus oculorum, nolite detinendi putare causas; idem videns faceret, nec plus est, quod non potest caecitas ferre, quam mater. ut aliqua filio carere non possit, non umquam calamitas facit. quod si, iudices, in persona mea nec adfectu nec meritis inferior est amicus, quid aliud iustitia vestra debet attendere quam uter plus patiatur? iam satiavit dolorem mater, egessit aestus, edit impetum; iam non desiderant oculi, cum cadunt. adice, quod hanc qualemcumque fortunam inter amicos tenet, inter propinquos; habet omnia ministeria sua debilitas, suas comparationes. vis scire, quanto intolerabilius sit, quod patitur amicus? excaecavit te, quod ego sic tenebar. accipere cibos, quos carnifex, quos tortor ~appendebat . . .