M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR DVODEVICENSIMA

Malae tractationis sit actio. Speciosum filium, infamem, tamquam incestum cum matre committeret, pater in secreta parte domus torsit et occidit in tormentis. interrogat illum mater, quid ex filio compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat.

[1] Etsi, iudices, callidissimus parricida facinus suum sic ordinavit, ut vobis matrem faceret invisam, sive dissimularet misera mortem filii sui, sive quereretur, tantaque monstrorum novitate circumdatam eo perduxit, ut sibi videatur infamaturus iterum vel patientiam nostram vel dolorem, matri tamen, <in> cuius calamitatibus ~ne minimum sibi vindicat orbitas locum, ideo ad vos fugiendum fuit, ut sciretis non illi praestari, quod tacet maritus. laudo, iudices, laudo miseram, quod interrogare noluit domi, quod nihil fecit et ipsa secreto. hic coram civitate, coram liberis ac parentibus et, licet dissimulare parricida videatur, coram rumore mater inquirit, quid tormentis unici quaesierit, quid morte compererit. respondeat saltim reus, fateatur iratus, cui in peracta crudelitate modestia[e] frontis obstitit. nec uxori potest videri parcere, de qua scire voluit, an esset incesta, nec filio, quem, tamquam sciret, occidit.

Ante omnia igitur, iudices, mulier infelicissimi pudoris hoc ab adfectibus publicis petit, ne vobis accusare videatur: ream se incesti, ream parricidii putat, exhibet populo conscientiam suam et adversus quemcumque sermonem, quodcumque secretum marito famaeque praestat interrogandi potestatem. vellet innocentiam suis probare visceribus, vellet in eculeos, in ignes hanc miseram praecipitare pietatem. [2] ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra callidissimam dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum probaretur silentio patris, si taceret et mater.

Equidem, iudices, tam contrarios adfectus senis satis admirari, satis stupere non possum: in rumore tam suspicax, post tormenta <tam> patiens, modo ad fabulas vulgaresque sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio, <in> reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est, in quam modestiam desperationemque defecit? torsit tamquam dicturum, tacet, tamquam dixerit. fidem igitur vestram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis auctoritatem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis, quia se silentio parricida miratur. parcere nunc illum cuiquam tacendo creditis? loqui se cum maxime putat, et, si bene artes et profundae mentis consilia perspicio, respondere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quisquis hunc esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter silentii confessionisque causas miserum pudorem; alium exitum non habet, quam ut respondere nolle videatur, quisquis filium occidit et probare non potest, propter quod debuerit occidi.

[3] Coniungat, quantum volet, nocentissimus senex cum rumore populi silentium suum, et relaturae ordinem tristissimae sortis conlata malignitate cludat ora, compescat auditus. securi tamen estote, mortales, fas est, fas est innocentissimae matri velut in templis, velut apud ipsos proclamare superos: 'amavi filium meum!' matrona, iudices, cuius puellares annos, primam rudemque coniugii mentem nulla libidinum respersit infamia, cui impudens rumor, suspicax maritus nihil umquam potuit obicere nisi filium, quae pudicitiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agnosceret. non timuit, ne stupra furtivosque concubitus parvuli vultus aut crescentis infantiae similitudo detegeret. natum de te continuo, si quid ipsi creditis, inpatientius complexa quam reliqui parentes non in nutrices nec in ministeria seposuit; suis aluit uberibus, suo fovit amplexu. numquid et hos annos, parricida, numquid et pueritiam miseri iuvenis infamas? actum est de sacrorum nominum fide, si, ut videatur innocens mater, aetas tantum filii facit. accendebat hanc erga unicum optimae matris inpatientiam rigidus pater, asper maritus, et sibi videbatur parum implere, quem pro duobus conferebat, adfectum. rarus hic namque ad oscula, difficilis amplexibus, et qui unicum aspiceret animo, quo quandoque posset occidere, fecit, ut notabilior esset caritas matris. omnis igitur miserae sermo cum filio, omnis in publicum pariter egressus. gaudebat etiam, quod laudandus occursibus, quod omni frequentia coetuque conspicuus populo iam ipse fateretur, quod plus amaretur a matre. [4] miseremini, iudices, ne nefandas suspiciones maritum ex ullius traxisse credatis indiciis; suum rigorem, suum tantum secutus est animum. filium si non ames, videatur tibi mater adamasse.

Questurum nunc me, iudices, putatis de licentia sermonis humani? ego vero iuxta hunc patrem non accuso rumorem. quae materia fabulae tam inpudentis, qui fuerit auctor, iste probavit, qui credidit. facillimum fuit, ut loqueretur populus de incesto, de quo mirabatur patrem suspicari.

Haec sunt, iudices, quae mater fecit secure, simpliciter, palam, coram marito, coram civitate. referat nunc suum iste secretum. iuvenem, quae integritatis prima simplicitas est, nihil timentem in partem domus, qua nulla proclamatio, nullus poterat gemitus audiri, rapuit, abduxit. ibi verberibus, ignibus, omni crudelitatis arte consumpsit. quis umquam, iudices, peius de innocentia temporum, de sacris meruit adfectibus? torsit filium, ut probaretur incestum; occidit, ut crederetur.

Ponite nunc ante oculos, iudices, duorum parentum confessionem. mater exclamat: 'filium amavi!' pater dicit: 'occidi.' nefas est utrumque putetis innocentem. iam quidem, nocentissime senex, grande deprehensae feritatis indicium est, quod, cum filium occideris, ut interrogeris, expectas: non erumpis ab illo secreto tuo terribilis in publicum, et homo filii cruore perfusus non proclamas, non deos hominesque testaris, non occidis et matrem? scilicet modestia te scelerum tuorum cum maxime decet, et ideo tibi relinquis, unde sis quietae patientiae: [5] miser parcis uxori, coniugales deos et lectuli iura revereris. o quam non habet nec quod mentiatur!

Malae tractationis agimus. placet ergo, iudices, ut illa voce, qua matrimoniorum conquerimur iniurias, gemitu, quo corporum contumelias, damna cultus et negatos in publicum deflemus egressus, orbitates ac liberorum suprema plangantur? quid tamen facere vultis miserum dolorem, si non habet aliam sexus hic legem, si intra iuris huius angustias omnis nuptiarum querela constricta est? mater, quae de morte filii maritum malae tractationis accusat, non vindicat, sed probare contenta est, quod non debuerit occidi.

Omittamus paulisper, iudices, orbitatis tristissimae dolorem, et in parricidio malae tractationis reddamus aliunde causas. ita non iuste quereretur uxor, si diceret: 'adulterium de me facile suspicatus es, cito credidisti'? matronalis pudor tutelam non ex sua tantum innocentia habet, infirmitas huius sexus non potest totam [in]probitatis existimationem debere tantum moribus suis; omnis in feminas venit maritorum praedicatione reverentia, omnes sermones originem de vestris pectoribus accipiunt. tristior vultus, querela, fastidium fatum est coniugii. de pudore pronuntiat, mittit in ora populi, mittit in fabulas. hoc proxima ministeria narrant, hoc exteri putant. nemo peiore exemplo temere de uxore credit, quam cui omnes credituri sunt. sane faciat vos pronos ad suspiciones nimia caritas, et <ex> inpatientia diligendi plerumque descendat, ut credas facile, quod timeas; furtiva stupra raptosque concubitus obiciat vel falso maritus; fas est, fieri solet; parcius tamen, si iam sit et mater, si in fidem castitatis uxoria fecunditate profecerit. quid, si sit iam iuvene quoque filio severa, iam nurum nepotesque prospiciat? [6] miseremini temporum, ne alienae innocentiae interpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum posse fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit occidere.

'Rumor,' inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum naturam, contra parentes liberosque credatur! 'rumor fuit.' hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres: 'conscius detulit servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non timeor, adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum de matre an de rumore mendacium? rem inpudentissimam populus loquendo fecerat, nisi pater credidisset.

Pessimum, iudices, humanarum mentium malum est, quod semper avidius nefanda finguntur, nec umquam se maius operae pretium putant maligni facere sermones, quam cum incredibilia quasi deprehensa narrantur. Necesse est contentiosius loquaris quod probare non possis, et adfirmationem sumit ex homine quicquid non habet ex veritate. est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod plerumque accendit contentio non credentium fama<m>: materiam miraris rumoris, de qua nemo nec sibi credit, quam qui narrat, adsignat alii. rumor res sine teste, sine indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et similis silentio tuo. [7] quid et ipse de rumore senseris, vis breviter probem? tormentis quaerendum putasti, an verum diceret.

Sane sit aliqua publici sermonis auctoritas in illis, ad quae fas est populi pervenire notitiam. vide[o], cur adulteria proferantur in fabulas: explicantur per ministeria, per conscios; habent inconsulta gaudia. pars voluptatis videtur esse iactatio. facinus vero, cui, si fas est, ut illud humanae mentis capiat audacia, circumdatur undique nox profunda, densior caligo tenebrarum, quod nocentes suis quoque oculis vix fatentur, non servo, non creditur ancillae. quid internuntiis, quid opus est ministeriis? sufficit animus duorum, explicat omne filius materque secretum. incestum tanto incredibilius est, quanto et de illo plures locuntur.

O misera condicio sexus, cuius ipsae plerumque virtutes fabulas parant! 'cur ista nullis in publicum gaudet egressibus? unde adversum omnes tam rigida conversatio, tam severus adfectus? nihil concupiscit, nihil ergo desiderat? filius possidet cuncta tempora, universos occupavit adfectus, filius matris tota iactatio est. rogo, numquid adamavit?' mihi credite, non est nefandorum ista simplicitas. da, ut sit haec inter matrem ac filium conscientia; parcent osculis palam, abstinebunt coram patre complexibus, omnis familiaritas substringetur in publico, sermones, occursus coram servulis libertisque vitabunt, et maximi sceleris ardor captabit adfectare gravitatem. [8] elige, parricida, quod voles: incestum diligens suspectum non erit, neglegens deprehendetur.

Sed quid ego sic ago, tamquam inauditum, incredibile scelus locutus sit populus? teneo in hoc sermone facinus unius. mali mariti non interest, incestum de uxore fingat an credat. quid? iste ergo non timuit tam nefandae rei famam, nec ad aures patris pervenire rumor erubuit? dissimules licet, a te malignitas accepit ortum, te secutus est, quisquis hoc ausus est narrare, proferre. da bonum patrem, bonum maritum; dicturum me putas, non credet? nesciet esse rumorem. ite nunc, iudices, et adhuc dubitate, quis famae fuerit auctor, cuius pater agit causam.

[9] 'Speciosus,' inquit, 'fuit.' non magis hoc facinus in matre est quam crimen in filio. 'speciosus fuit.' ut hoc obici possit, ut debeat, adice, 'et adulter et raptor; in illa matrona maritali dolore paene percussus, in illa virgine publica subclamatus invidia.' quamquam haec quoque intra notos decurrunt iuventutis excursus. quid ais? ab incesto libidines coeperunt? hoc primum umquam iuvenis admisit? hoc solum argumentum sumis ex forma? dic potius: 'deprehendi iuvenem mihi venena miscentem, in necem meam conscientia sceleris est armatus.' infinitum est, quantum debeat ante fecisse filius, ut de illo incestum pater sibi credat. 'speciosus fuit.' quis enim non est formosus filius matri? amant debilitates, amplectuntur illum morborum suppliciorumque pallorem, et in vires caritatis adcrescit ipsa miseratio. non inpedit <s>acrae pietatis animum deformitas, pulchritudo non auget; amare liberos unus adfectus est. liberi, marite, liberi non amantur oculis, non complectitur mater ore, non vultu, sed est in filio matri nescio quid homine formosius. possit forsitan novitas sollicitare visus, expugnare mentes; in matris aspectu coalescit infantia, pueritia consurgit, iuventa subrepit; speciosum suum cotidie videt, miratur, amplectitur. quae tamdiu amavit, quando incipiat amare desinere? non est opus, nocentissime senex, ad hoc nefas caritate, sed amentia, sed furore. ut in iuvene suo mater possit concupiscere, quod formosus est, oderit oportet, quod filius est, et adeo sacris adfectibus non adiuvatur in facinus, ut ad illud nisi per oblivionem sui transire non possit.

[10] Quid, quod et hoc incredibilius est, quod parem duorum poscit insaniam, et ad incestum opus est, ut adamet et filius, non ut adametur? ab utro deinde vultis incipere preces, venire sermonem? audebit hoc rogare filius matrem, mater hoc inpetraturam se sperabit a filio? hunc animum tuum, senex, quo cum maxime taces, si non est callida, non maligna simulatio, de fide tanti sceleris interrogo: an potest mater admittere, quod loqui non potest pater?

'Speciosus fuit.' libet interrogare hoc loco omnes humani generis adfectus. placet ergo, ut, si filio optigerit indulgentior facies, vultus erectior, refugiat mater amplexus? si virginem usque ad notabilem speciem natura formaverit, timeat oscula pater horreatque contactum? dii deaeque male perdant tam inpudentes sollicitudines, tam nefarios metus! prope est ab incesto timere, ne fiat. malo simplicitatem, quae non vereatur infamiam, malo nudos adfectus inconsultamque pietatem; nihil de se fingi, nihil credant posse narrari. teneat insatiabiliter, avide; tanti fama non est, ut amet filium mater sollicitudine pudicae.

Me quidem, marite, si quis interroget, omnes matres liberos suos, tamquam adamaverint, amant. videbis oculos numquam a facie vultuque deflectere, comere caput habitumque componere; suspirare cum recesserit, exultare, cum venerit, conserere manus, pendere cervicibus, non o<s>culis, non conloquiis, non praesentiae voluptate satiari. hoc est ergo <in> tam nefanda suspicione saevissimum: incestum non potest fingi, nisi de optima matre. execrarer mehercules, iudices, si crimen istud clarius obiecisset filio pater, si usque ad verborum processisset amentiam. nemini minus fas esse debet credere incestum, quam qui propter illud paratus est filium occidere.

[11] Quid, quod non credis tantum, nefande, sed quaeris? Ita tu non times monstri huius agitare secretum? 'populus loquitur incestum;' sed tu nega. 'civitas infamat;' tanto magis osculare unicum et coniugem, tene pariter, duos circa tuum stringe complexum. pro inaudita feritas! ita patri non sufficit non credere incestum, quod non potest probare? ferrem tamen adhuc suspiciones tuas, nefandissime senex, si dissimulanter indicia tanti sceleris agitasses: observa sermones, secreta custodi, omnium dierum noctiumque momentis sagax scrutator insiste. quid tibi cum abruptis, quid cum supremis? incestum iam credas oportet, ut torqueas. at tu -- pro nefas! -- verberibus, ignibus et tota crudelitatis arte scrutaris rem, de qua non deberes interrogare servos, de qua vernilium quoque corporum patientiam petulanter excuteres. laminas accendis, eculeos moves et parricidio suspicaris incestum. nescis, quod praeceps, quod abruptum tam nefandae diligentiae furore commoveas? pater, qui de incesto filium torquet, non est neganti crediturus.

Omnium quidem, iudices, incertorum suspiciones pessime semper a corporibus incipiunt, nec bene de cuiusquam moribus illam partem hominis interroges, quae non animo, sed dolore respondet. nondum dico, quem torqueas, quis inter eculeos ignesque ponatur; criminis argu<men>ta prius, indicia praecedant. novissimum debet esse, quicquid obiter et torquet[ur] et punit. fidem hominum deorumque, ne gravitatem putetis a novissimis ultimisque coepisse! non habet probationem facinus, de quo pater non potest alium torquere quam filium.

[12] Video, qua possis ratione defendi, si omnia ante fecisti, ut incestum aliter erueres. quid ais? interrogasti servulos, nec potuit conscius inveniri? exquisisti ancillas, non apparuit ministra flagitii? non obscena litterarum commercia, non fatentis deprehendisti nefanda blanditias? nihil invenis maritus, dominus, pater? i nunc et dic scisse rumorem!

Sed, ut torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis ministeria, per filii servulos, in illa potius vilitate desaeviat. prius est, ut repudietur uxor, ut divortio fiat in domo grande secretum. excedit omnem inmanitatem filium ideo torquere, ut scias, an nocens torqueatur. unicum pater ignibus verberibusque interrogas; rogo, quid facturus, si pernegaverit? videlicet, ut laudes, deinde dimittas, ut amplectaris perusta vitalia et laceri pectoris vulnera pietati rursus admoveas? solus superest pudor homini, qui torsit unicum, ~ut torquere debuerit~. faciat te necesse est res ista pessimum patrem, et oderis oportet filium, cui satisfacere non possis. iamiam malo venena, ferrum, subitos ictus inprovisamque mortem. incestum qui non credit, torquere non debet; qui credit, statim debet occidere.

Quodsi tormenta etiam filii placent, si praestanda est satisfactio tam nefanda rumori[s], exigo, ne perdas quaestionem. in media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos malignos, illos loquaces, et saeculi rem exquire audiente populo. coram omnibus torqueri debet, de quo locuntur omnes. interroget quisque, quod volet, suis auribus, suis credat oculis. cur in abditam semotamque partem iuvenis abducitur? secretum quaestionis nec incesto filio debetur nec innocenti. dabo adhuc inter secretum publicationemque temperamentum: advoca propinquos, adhibe amicos, circumpone iuveni serios senes, intersint magistratus, adsistant, quibus habere possit civitas fidem. praestare debes aut tibi, ut probare possis, si confessus fuerit, aut filio, si pernegaverit. [13] at tu, nefande, crudelis, tollis quaestionis alteram partem: efficis, ne possit amplius innocens esse, qui tortus est. quid agunt contra populum tormenta secreta? praedico, testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus, et a quaestione seposita in maius reditur incertum. coram omnibus torquere debet filium pater, et qui vult absolvere et qui est paratus occidere.

Non vultis, iudices, ad facinus indignissimae quaestionis accedat et quod ipse torsit filium pater? adeone non potuit libertis aut servulis necessitas ista mandari, non carnifex potius adhiberi? pater in tormentis filii non aversos tenuit oculos; ipse vestes scidit, velamenta laceravit, manibus flagella concussit, renovavit ignes et mori filium contentione non sivit; diduxit os, quod iam suprema claudebant, fovit animum, ut longis cruciatibus patientia sufficeret. o dignum patrem, cui dicat innocens filius 'feci'!

Non mehercules inprobe mihi proclamaturus hoc loco videor hominem, qui torquetur in matrem, debere coram matre torqueri. cur excluditur infelix a sua causa, a sua quaestione? adhibe speciosi cruciatibus hanc nimis amantem, huius gemitus excipe, huius suspiria oculosque custodi; si quod facinus admissum est, torquebis quidem filium, sed fatebitur mater.

[14] Inrumpere me cum maxime puta in illud tuum, parricida, secretum; inicio properanti quaestioni manum: inhibe ictus, subtrahe paulisper ignes. quicquid est, quod eruisti, profer in medium. memento te fecisse de filio, propter quod tibi non debeat credi. quid spiritum dolore praecipitas, quid miserae intervalla patientiae pertinaci crudelitate continuas? [si] frustra tibi sufficere credis, quod audieris, nuntiare, proferre: incestum ut credatur, ipse debet audiri.

Mirabar et ego, iudices, si tam nefanda quaestio alium exitum potuisset habere quam mortem. hic est parricidii pudor, sic desinunt, quae incipere non debent. facinus quaestionis operis scelere maiore: exire tibi videris per orbitatem. scimus, unde venerit ista contentio: nihil extorsit saevitia misero. vincit torquentem qui occiditur.

Iamiam non miror, quod post ista non habes vocem, verba non invenis. unicum sine teste lacerasti, unicum occidisti soli tibi. deinde vis videri celare facinus, et in parricidio quaeris aliunde tristitiam. praepostera res est filium occidere, deinde erubescere. fas non est non esse notum, propter quod se parricida putat innocentem. eligas utrum voles: aut tormenta damnes necesse est aut silentium. quod non debet indicari, non debet quaeri. posses videri fortassis, crudelissime senex, silentium filio praestare, si viveret; consumpta est paterni nominis religio, omnis pietatis sublata reverentia. si hoc ille meruit, parum in quaestione, parum ultionis in morte est. vindicare vis confessionem? traduc cadaver, et super illa vulnera omnes pone causas. non est eiusdem fateri, cur torseris, et tacere, cur occideris.

[15] Quid ais, severissime parricida? filium consumpsisti per flagella, per laminas: potes tacere? viscera de tuis concepta vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit anima, non insania, non furore sed, quantum vis videri, consilio, gravitate lacerasti: potes tacere? super vulnera unici, super exustos artus metuendus adsistis, et causas quaerente matre, quaerente populo hoc solum dicis: 'occidi; contenta esse debet incerto.' interrogari nunc te, marite, credis a matre sola? causas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant circa liberos attoniti parentes, horret invicem se caritas fraterna complecti, rupta est illa osculorum inter soceros generosque simplicitas. quousque nos cum silentii tui interpretatione committis? si nihil factum est, quod debeat erubescere temporum pudor, quid sibi volunt verba media, suspensa? si nefas prodigiosis simile fabulis deprehendisti, miserere, ne sis una morte contentus. incestam gravius odisse debes, quod et venit in forum, quod audaciam innocentis imitatur, et tacenti videtur irasci. cum filium propter rumorem torseris, propter tormenta occideris, non est media res, ut neutrum sciamus.

Mater quidem, iudices, innocentissima hoc complorat, hoc ferre non potest, quod nihil parricida respondet, sed nobis videtur iamiamque esse dicturus. [16] non fallit nos, nefande, quid captes: hoc, quod supra silentium trahis alta suspiria, quod in prorumpenti videris exclamatione deficere, mendacio paratur auctoritas, et in fidem erupturae vocis adfertur, ut fateri videaris invitus. dic tamen! par est huic rei matris integritas, ut mentiaris. o quanto nunc dolore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci proclamatione discutere! non verba tibi contra miseram, sed argumenta desunt, non voce, sed probatione deficeris. quod solum datur, relinquis infamiae, et nos cum perpetua sermonum malignitate committis. qui interrogantem uxorem nec damnat nec absolvit, rumore contentus est. modestiam mariti pariter et patris accipite: de muliere, quae convinci non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur. quis umquam tam nefandas artes, tam cruentum deprehendit ingenium? quia non potest probare, quod dixerit, captat, ut credatur, quod non dixerit. dissimulas, taces, saeve, crudelis; invenisti tormenta matris.

[17] Audi, quid misera simplicissimo dolore proclamet. 'non efficies,' inquit, 'callidissime parricidarum, ut non audeam cadaver amplecti. ego vero incesta sum, si possum moderari gemitus, conprimere lacrimas coite in funus, omnes liberi, omnes parentes, custodite planctus meos, observate suspiria. si quid feci, si quid admisi, fatebor. ecce supra lectulum effusa feralem laceros artus et perustum complexa corpus exclamo: teneo unicum meum, velit nolit invidia, meum misera formosum. hoc erat, quod infelicissimam matrem ultra solitae caritatis exagitabat adfectus: amabam, marite, periturum. infames quantumlibet hanc inpatientiam, ego mihi videor defuisse, cessasse, multum de laetitia, multum perdidisse de gaudiis. nemo umquam filium nimis amavit.'

'Excuso tibi,' inquit, 'iuvenis innocentissime, quod supremis tuis nondum praestiti misera comitatum. vivere quidem te defuncto continuo non debui, sed mori marito tacente non potui. rumpam taedium lucis invisae, si prius licuerit coram civitate manibus tuis iusta persolvere, cum damnato supra callidissimum silentium parricida nihil te dixisse constiterit. ignosce, quod ad iudicium istud orbata duravi. timui, ne, si ad exitum impatientia, si praecipiti pietate properassem, faceret alium parricida de mea morte rumorem.'