SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII,
REGULA AD MONACHOS I.

CAPUT I.

PRAEFATIO.

Sedentibus nobis in unum consilio saluberrimo, cum prece Dominum nostrum rogavimus, ut nobis distribueret Spiritum sanctum, qui nos instrueret, qualiter fratrum conversationem, vel Regulam ordinare possimus.

CAPUT II.

De prima conjugatione coenobitarum. Serapion dixit:

"Quoniam misericordia Domini plena est terra," [Psal. xxxii,5] et multorum agmina ad vitae fastigium tendunt, et quia eremi vastitas et diversorum monstrorum terror singillatim habitare fratres non permittit; optimum videtur Spiritus sancti praeceptis obedire. Nec nostra propria verba possunt firma perseverare, nisi firmitas Scripturarum e centesimo tricesimo secundo Psalmo nostrum ordinem firmet, quo dicit: "Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum." [Psal. cxxxii,1] Et iterum: "Qui habitare facit unanimes in domo;" [Psal. lxvii,7] firmam jam nunc Regulam pietatis per Spiritus sancti ostensionem fratribus ordinare prosequamur.

CAPUT III.

Idem ipse: De unanimitate et jucunditate fratrum.

Volumus ergo fratres unanimes in domo cum jucunditate habitare; sed qualiter unanimitas ipsa, vel jucunditas recto ordine teneatur, Deo adjuvante, mandamus.

CAPUT IV.

Qui supra: De abbate, et quomodo ei obedient monachi.

Volumus ergo unum praeesse seniorem super omnes fratres, nec ab ejus consilio vel imperio quemquam sinistrum declinare, sed sicut imperio Domini cum omni laetitia obedire; dicente Apostolo ad Hebraeos: "Obedite praepositis vestris, quia ipsi vigilant pro vobis." [1 Hebr. xiii,13] Et ipse Dominus dixit: "Nolo sacrificium, sed obedientiam" [Matth. ix,13] Considerandum est quoque ab his, qui se tali opere unanimes esse cupiunt, quia per obedientiam Abraham placuit Deo, "Et amicus Dei appellatus." [Jacob. ii,23] Per obedientiam ipsi Apostoli meruerunt testes Domino in tribubus et populis esse. Ipse quoque Dominus noster de supernis ad inferiora descendens ait: "Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit." [Joan. vi,38] His ergo tantis virtutibus firmata obedientia magnopere magnoque studio teneatur.

CAPUT V.

Macarius dixit: Qualiter spirituale exercitium ab his, qui praesunt patribus teneatur.

Quoniam fratrum insignia virtutum, habitationes quoque, vel obedientia superius conscripta sunt; nunc qualiter spirituale exercitium ab his, qui praesunt, patribus teneatur, Deo juvante, ostendamus. Debetis qui praeestis patres, tales vos exhibere, ut Apostolus ait: "Estote forma credentibus:" [1 Thess. i,7] hoc est, ut per qualitatem mysticae pietatis et severitatis, fratrum animos ad coelestia de terrenis erigatis, dicente Apostolo: "Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina." [2 Tim. iv,2] Et alio loco inquit: "Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis?" [1 Cor. iv,21] Decernendum est ab illo qui praeest, qualiter circa singulos debeat pietatis affectum monstrare, et qualiter tenere debeat disciplinam, non immemor Domini dicentis: "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." [Matth. vii,2]

CAPUT VI.

Idem ipse: Ut in oratione astantibus nullus sine praecepto abbatis Psalmum imponat.

Astantibus ergo ad orationem nullus praesumat sine praecepto qui praeest patris, Psalmi laudem emittere. Ordo iste teneatur, ut nullus priorem in monasterio ad standum vel psallendum ordine praesumat praecedere, dicente Salomone: "Fili, primatum concupiscere noli; [Eccli. vii,4] Neque accubueris prior in convivio, ne veniat melior te, et dicat tibi: Surge, et confusionem patiaris in die illa." [Luc. xiv,8] Et iterum, "Noli altum sapere, sed time." [Rom. xi,20] Quod si tardat is, qui praeest, oportet primum in notitiam ejus differre, et secundum ejus imperium obedire convenit fratres.

CAPUT VII.

Idem ipse: Quomodo examinentur qui ex saeculo convertuntur.

Qualiter vero examinatio erga eos, qui de saeculo convertuntur teneri debeat, ostendamus vobis. Amputandae sunt primo ab hujuscemodi divitiae saeculi. Et si quis pauper converti videatur, habet et ipse divitias, quas amputare debeat, quas Spiritus sanctus ostendit per Salomonem diceas: "Odit anima mea pauperem superbum, et divitem mendacem." [Eccli. xxv,4] Et alio loco dicit: "Sicut vulneratum superbum." [Psal. lxxxviii,11] Debet ergo is, qui praeest, pater, magno studio hanc regulam tenere; ut si pauper convertitur, primo exponat sarcinam superbiae, et sic examinatus suscipiatur. Debet ante omnia humiliter imbui, ut quod magnum et Deo acceptum sacrificium est, suam voluntatem non faciat unusquisque vestrum, fratres; sed, "Ad omne opus bonum parati estote." [2 Tim. ii,21] Quidquid acciderit aut justum quid fuerit, memores esse debetis: "In tribulatione patientes;" [Rom. xii,12] in operibus honesti. "Nolite vos invicem ad iracundiam provocare, [Ephes. vi,4] sed semper bona sectanini." [1 Thess. v,15] Ii, qui tales sunt, cum de saeculi hujus illecebris liberari voluerint, appropiantes monasterio, hebdomada pro foribus jaceant: nulli cum eis de fratribus jungantur, et semper dura et laboriosa eis proponantur. Si vero perseveraverint pulsantes, eis non negetur ingressus; sed is, qui praeest, pater hujusmodi homines introire permittat, et qualiter vitam fratrum, vel regulam tenere possint, ostendat. Quod si dives est, et habens multas divitias in saeculo, et converti voluerit, debet primo Dei voluntate implere, et consequi praeceptum illud praecipuum, quod adolescenti diviti dicitur: "Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et tolle crucem tuam et sequere me." [Marc. x,21] Deinde instruendus est ab eo qui praeest patre, ut nihil relinquat, nisi crucem Christi quam tenet, et sequatur Dominum. Crucis vero fastigia quae tenenda sunt; primo omni obedientia non suam voluntatem facere, sed alterius. Quod si voluerit monasterio partem conferre, noverit quo ordine sive ipse, sive ejus oblatio suscipiatur. Et si voluerit de suis servis secum in monasterio conducere, noverit jam non eum servum habere, sed fratrem; ut in omnibus perfectus inveniatur homo ille.

CAPUT VIII.

Idemque: Qualiter peregrini hospites suscipiantur.

Venientibus eis nullus nisi unus, cui cura circa hospitale fuerit injuncta occurrat, et responsum det venientibus. Orare, vel pacem offerre non liceat ulli, nisi primo videatur ab eo, qui praeest, patre; et oratione simul peracta, sequatur ordine suo pacis officium reddere. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari: non sit ulli cura interrogandi, unde venerit, quid venerit, vel quando ambulaturus sit, nisi soli, qui praeest, patri, aut quibus ipse jusserit. Venientibus vero fratribus ad horam refectionis non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo, qui praeest, patre, ut possit aedificari. Nulli licebit cum eo loqui; nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus, qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest patris, vel quibus ipse jusserit loqui, ut aliquid de Deo conveniat.

CAPUT IX.

Qualiter jejuniorum ordo teneatur. Paphnutius dixit:

Magna et utilia ad animae salutem dicta sunt, fratres; nec hoc tacendum est, qualiter jejuniorum ordo tenendus sit. Nec aliud huic firmitati testimonium convenit, dulcissimi fratres, nisi illud quod dicit: "Petrus autem et Joannes ascendebant in templum circa horam orationis nonam." [Act. iii,1] Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die nisi hora nona reficiantur fratres in monasterio, excepta dominica die et quinquagesima Pentecostes. Die autem dominica nihil aliud agant, nisi Deo vaceat, ne pro aliqua occasione se velint aut alios excusare. Tamen contestor fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis et Psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.

CAPUT X.

Idem ipse: Qualiter fratres debent operari.

Idemque praecipimus. Debent ergo fratres istum ordinem tenere. A prima hora usque ad horam tertiam Deo vacent fratres; a tertia vero usque ad nonam, quidquid injunctum fuerit a patre, sine aliqua murmuratione faciant. Meminisse debent hi, quibus injungitur, dictum Apostoli: "Omnia quae facitis, sine murmuratione facite." [Philip. ii,14] Timere debent illud dictum terribile "Nolite murmurare, sicut quidam eorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt." [1 Cor. x,10] Debet etiam qui praeest pater, opus quod faciendum est uni injungere, ut caeteri ejus praecepto cui injunctum fuerit, fratres obediant sine querela.

CAPUT XI.

Qualiter infirmitas vel possibilitas corporum ab eo, qui praeest, patre, cognoscenda sit.

Si quis ex fratribus pro jejunio, vel operibus manuum suarum quae Apostolus praecepit: "Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus." [1 Cor. ix,27] Si is, qui talis est, fuerit infirmitate obsessus, providendum est ab eo, qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si infirmus est animo hujusmodi frater, oportet eum frequentius operari, considerando Apostolum, qualiter corpus suum servituti redigit. Hoc autem observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille.

CAPUT XII.

Qualiter officiis mutuis se fratres praeveniant.

Si congregatio multa est, debet is, qui praeest, pater, disponere hebdomadarios, et ordinem officii, quo sibi invicem succedant ad ministrandum; et decernere debet ille, quomodo debeat esse, qui cellarium fratrum contineat. Debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fratribus suis victum gubernare; qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fur fuit. [Joan. xii,6] Studere debet qui huic officio deputatur, ut audiat: "Quia qui bene ministraverit, bonum gradum acquirit," [1 Tim. iii,13] et animae suae lucrum facit. Nosse debent etiam fratres, quia quidquid in monasterio tractatur, sive in vasis, sive in ferramentis, vel caetera omnia, esse sanctificata. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam. Custodienda sunt ista praecepta, et per singulos dies in aures fratrum recitanda sunt, ut non condemnentur in peccatis suis.

CAPUT XIII.

Qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Alius Macarius dixit:

Quoniam Veritas protestatur, quae dicit: "In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum," [Matth. xviii,16] firmanda ergo est regula pietatis; nec tacendum est, qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Non licebit de alio monasterio, sine voluntate ejus, qui praeest, patris, fratres recipere; sed nec videre oportet, dicente Apostolo: "Quia qui primam fidem irritam fecit, est infideli deterior." [1 Tim. v,8 & 12] Quod si precatus fuerit ab eo, qui praeest, patre, ut in alio monasterio ingrediatur, commendetur ab eo ei, qui praeest, ubi esse desiderat; et sic suscipiatur. Nam sine voluntate ejus, qui praeesse debet in monasterio, patris, nullatenus alibi recipiatur frater. Quod si praesumpserit talia facere, noverit se in synodo episcoporum, aut in conventu fratrum suorum in audientiam venire; et tunc recedet tanquam junior suus, donec ab eo, cui injuriam fecit, veniam petat; ut non per ipsius vitium alii despiciantur patres. Ille vero monachus quantos fratres in alio monasterio invenerit, tantos se noverit habere priores. Nec attendendum est, qui fuit antea; sed probandum est, qualis esse coeperit. Susceptus vero si habere videtur aliquid, sive in rebus, sive in codicibus, ultra ei possidere non licebit, ut possit esse perfectus, quod alibi non potuit. Residentibus vero fratribus, si fuerit aliqua de Scripturis collatio, et fuerit ex his talis scitus, non ei licebit aliquid dicere, nisi praeceptum ei fuerit a patre.

CAPUT XIV.

Idemque: Qualiter clerici hospites suscipiendi sunt in monasterio.

Cum omni reverentia ut ministri altaris: non licebit nisi ipsis orationem complere, sive ostiarius, sive minister est templi Dei. Quod si aliquo casu lapsus est, et in eo quod dicitur probatus crimine, non liceat ei ante eum, qui praeest, patrem, vel secundum complere. Nulli permittatur clerico in monasterio habitare, nisi ei tantummodo quem lapsus peccati ad humilitatem deduxit, et est vulneratus; ut in monasterio humilitatis medicina sanetur. Haec vobis tenenda sufficiant, fratres, custodienda conveniant, et eritis irreprehensibiles in populo Dei.

CAPUT XV.

Qualiter culpae singulorum emendentur.

Nec hoc tacendum est, qualiter culpae singulorum emendentur: pro qualitate culpae erit excommunicatio. Ergo iste ordo teneatur. Si quis ex fratribus sermonem otiosum emiserit, ne reus sit concilii, praecipimus eum triduo a fratrum congregatione vel colloquio esse alienum, ut nullus cum eo jungatur. Si vero aliquis deprehensus fuerit in risu, vel "In scurrilitate sermonis, sicut ait Apostolus, quae ad rem non pertinet;" [Ephes. v,4] "jubemus hujusmodi duarum hebdomadarum spatio in nomine Domini omni flagello humilitatis co╬rceri, dicente Apostolo: "Si quis frater nominatur iracundus, aut superbus, aut maledicus, hunc notate" [1 Cor. v,11] et, "Non odite ut inimicum, sed corripite ut fratrem." [2 Thess. iii,15] Et in alio loco: "Si quis frater fuerit praeventus in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi, [Galat. vi,1] et corripite fratrem;" ita ut per humilitatis frequentiam non reprobus, sed probatus in congregatione perseveret.

CAPUT XVI.

Ut sine personarum acceptione aequaliter judicetur.

Hoc ante omnia praecipimus vobis qui huic officio praeestis, ut personae a vobis non accipiantur, sed aequali affectu omnes diligantur, et per correptionem omnes sanentur; quia aequalitas placet apud Deum, dicente Propheta: "Si vere utique justitiam loquimini, juste judicate, filii hominum." [Psal. xvii,2] Nec latere vos volumus, quia qui non corripit errantem, noverit se pro eo rationem redditurum. Estote fideles et boni doctores ad omnes: corripite inquietos suscipite infirmos: patientes estote ad omnes: et quantos fueritis lucrati, pro tantis mercedem accipietis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

SS. PATRUM REGULA AD MONACHOS II.

PRAEFATIO.

Cum resideremus in unum in nomine Domini nostri Jesu Christi, secundum traditionem Patrum sanctorum virorum, visum est nobis conscribere vel Regulam ordinare, quae in monasterio teneatur ad profectum fratrum; ut neque nos laboremus; neque sanctus praepositus, qui constitutus est in loco, dubitationem aliquam pati possit: ut omnes "Unanimes, sicut scriptum est, et unum sentientes, [Philip. ii,2] invicem honorantes," ea quae statuta sunt a Domino jugi observatione custodiant.

I. Ante omnia habentes charitatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, [Colos. iii,12-14] vel caeteraque docet sanctus Apostolus; ita ut nemo quidquam suum vindicet, sed sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, habeant omnia communia. [Act. iv,32] Ille vero qui praepositus est, Dei judicium et ordinationem sacerdotis in omnibus timere, diligere et obaudire debet secundum veritatem: quia si quis illum putat se spernere, Deum spernit; sicut scriptum est: "Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum, qui me misit." [Luc. x,16] Ita ut sine ipsius voluntate nullus frater quidquam agat, neque accipiat ab aliquo aliquid, neque det, nec usquam prorsus recedat sine verbo.

II. Observantes etiam hoc, ut non se invicem fabulis vanis destruant, sed unusquisque opus suum meditetur et custodiat, et cogitationes habeat apud Deum. In conventu omnium nullus junior quidquam nisi interrogatus loquatur. Caeterum si quis vult consolationem accipere vel verbum audire, secretum et opportunum tempus requirat.

III. Advenienti peregrino nihil plus exhibeat quam pacem: reliquum non sit illi cura unde venerit, pro quo venerit, vel quando ambulaturus sit, nec se jungat ad fabulas cum illo.

IV. Illud quoque observandum est, ut praesente seniore quocumque, vel praecedente in ordine psallendi, sequens non habeat facultatem loquendi vel aliquid praesumendi, nisi tantum is qui in ordine, ut dictum est, praecedere videtur. Hoc usque ad imum ante omnia in oratione, seu in opere, sive in responso dando erit servandum. Si vero simplicior fuerit, vel impeditior sermone, et dederit locum, ita demum sequens loquatur. "Omnia tamen in charitate fiant," [1 Cor. xvi,14] non per contentionem vel aliquam praesumptionem.

V. Cursus vero orationum vel Psalmorum, sicut dudum statutum est, ultra tempus istud meditandi operandique servabitur. Ita meditationem habeant fratres, ut usque ad horam secundam legant; si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit, et usque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit, "Sine murmuratione vel haesitatione" [Philip. ii,14] perficiat, sicut docet sanctus Apostolus. Si quis autem murmuraverit, vel contentiosus extiterit, aut opponens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correctus tandiu obstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit atque emendaverit. Correctus autem non audeat usquam recedere. Si quis vero de fratribus, vel qui in oratorio sunt, vel qui in cellis consistunt, ejus errori consenserit, culpabilis erit, atque excommunicatione dignissimus.

VI. Ad horam vero orationis, dato signo, si quis non statim praetermisse omni opere quod agit, (quia nihil orationi praeponendum est,) paratus fuerit, foras excludatur confundendus. Operam vero dabunt singuli fratres, ut tempore quo Missae (12) fiunt, sive die, sive nocte, quando diutius ad orationem standum est, non deficiant, vel superfluo foras recedant; quia scriptum est in Evangelio: "Oportet autem semper orare, et non deficere." [Luc. xviii,1] Et in alio loco: "Non impediaris orare semper." [Eccli. xviii,22] Si quis autem non necessitate, sed magis vitio procedendum putaverit, sciat se, cum deprehensus fuerit, culpabilem judicandum; quia per suam negligentiam et alios in vitium mittit. In vigiliis observandum est, quando omnes conveniunt, quicumque gravatur somno, et exit foras, non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus ad quod convenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aurem semper ad Scripturas habeant, et silentium observent omnes.

VII. Hoc etiam addendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti; sed humiliet se in omnibus secundum praeceptum Domini dicentis: "Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit." [1 Petr. v,5] Et, "Qui se humiliat, exaltabitur." [Luc. xiv,11] Qui vero saepius correptus non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur; sicut Dominus dixit: "Sit tibi sicut ethnicus et publicanus." [Matth. xviii,27] Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.

SS. PATRUM REGULA AD MONACHOS III.

I. Cum in nomine Domini una cum fratribus nostris convenissemus, imprimis placuit ut Regula et instituta Patrum per ordinem legerentur: quibus lectis placuit, si de saeculo quis in monasterio converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Quod si omnia apte susceperit, sic digne a fratribus in cellula suscipiatur: tum si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de se ipso ab illa judicabit hora.

II. Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate. Si quis vero, quod in Regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione parentum. seu quolibet donato retinere praesumpserit, et non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur. Si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur; qui si ab episcopo correptus nec sic emendaverit, deponatur.

III. Vestimenta vero fratribus necessaria ita abbas omnibus ordinare debet, quae monachis deceant; non diversis coloribus tincta, exceptis cucullis quae comparantur, si fuerint nigrae, uti eas debere censemus.

IV. Familiaritatem omnium mulierum, tam parentum, quam extranearum pro custodienda vita, vel cavendis laqueis diaboli, ab omnibus monasteriis vel culturis monachorum, seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut Regula docet, prohibere censemus. Neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si cum consilio vel voluntate abbatis monasterium vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat; quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret; non per qualisbet familiaritates diabolo sociare festinet.

V. Matutino dicto fratres lectioni vacent usque ad horam secundam; si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa lectione aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam; quod injunctum fuerit, "Sine murmuratione" [Philip. ii,4] perficiat.

VI. Ad horam vero orationis dato signo, qui non statim praetermisso omni opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, ab abbate vel praeposito corripiatur, et nisi prostratus veniam petierit, excommunicetur.

VII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.

VIII. Ad necessaria quaerenda in cellula, bini egrediantur vel terni fratres, et ita illi, quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectantur.

IX. Si quis vero extra conscientiam abbatis vel praepositi, qualemcumque locum egressus, gulae vel ebrietati se sociaverit; aut si in proximo transmissus, pro sua levitate vel gula, non statim expedita necessitate ad cellam redierit; cun in id facinus fuerit detectus, ut canones docent aut triginta diebus a communione separetur, aut virgis caesus emendetur.

X. Quod si casu quis frater de cellula ex qualibet scandali causa exire voluerit, nihil penitus nisi nugalissimo induatur vestimento, et extra communionem infidelis discedat.

XI. Illud quoque statuimus, ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant; quia eo tempore, quo fratres aut pro negligentia arguere, aut spirituali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent.

XII. Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum suorum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari.

XIII. Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum; ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, communio.

XIV. Monachum nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate ad aliud monasterium commigrantem, nullus abbas aut suspicere aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui levitate tendentem abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasione egredi praesumat, nulla ratione permittimus. Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem non observare quae sunt superius comprehensa praesumpserit, reum se Divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat.

REGULA ORIENTALIS EX PATRUM ORIENTALIUM REGULIS COLLECTA

A VIGILIO DIACONO.

I. Ut neque seniores in regendis fratribus inaniter laborent neque disciplina juniorum vacillet, quae abbatis conversatione stabilita firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem esse, severum, patientem, jejunum, pium, humilem, ut doctoris et patris locum impleat, se ipsum formam praebens bonorum operam. [Tit. ii,7] Ad cujus ordinationem omnes fratres respiciant, nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens monasterii necessitates, de omnibus, quae in monasterio sunt, libere judicabit; nullius personam accipiens, nec ulli gratiam praestans; sed unumquemque secundum merita quotidianae conversationis in veritate judicans, admoneat, hortetur, castiget, condemnet; vel suscipiat, si ita utile videtur, venientes ad monasterium; vel ejiciat, si ita necessitas fuerit, male habitantes.

II. In monasterio seniores sint duo, ad quos vel praesente abbate vel absente onmium fratrum disciplina, et omnis cura monasterii pertineat; dantes sibi vices per dies et dividentes inter se pondus ac necessitatem monasterii; ex quibus unus tempore suo praesens in monasterio semper erit, ad praestandum abbati solatium, vel obsequium advenientibus fratribus; et ad procedendum ubi necessitas communis exegerit, atque diligentiam circa omnia quae ad quotidianam custodiam et conversationem monasterii pertinent adhibendam; ut quaecumque ad obsequium usumque monasterii facienda sunt, sine negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus erit, tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia opera et omnem necessitatem, providens ne quid contra disciplinam faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si qua contra rationem facta viderit, vel per se emendet, vel abbati indicet.

III. Ille vero qui secundum ordinem disciplinae ordinatione abbatis ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et diligentiam monasterii revocabit, habens potestatem, abbate absente, faciendi omnia quae abbas praesens facit. Ille autem patientiam, mansuetudinem, humilitatem, charitatem, aequitatem, sine personarum acceptione servabit; ita agens, ut nec abbati taedium generet, nec fratres intemperantia illius laborent. Haec observabit senior monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel praecipue illa, quae per se non valuerit explicare.

IV. Commendatum aliquod etiam a germano fratre nullus accipiat: nihil in cella sua absque praepositi jussione quispiam habeat, ne poma quidem vilissima, et caetera hujusmodi.

V. Operantes vero fratres nihil loquantur saeculare: sed aut meditentur ea, quae sancta sunt, aut certe silebunt.

VI. Qui autem coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam.

VII. Nemo in cella aut in domo sua habeat quidquam praeter ea, quae in communi monasterii lege praecepta sunt.

VIII. Cumque ad dormiendum se collocaverint, alter alteri non loquatur. Cellam alterius, nisi prius ad ostium percutiat, introire non audeat.

IX. Mutare de his, quae a praeposito acceperit cum altero non audebit. Nec accipiat melius, et dabit deterius; aut e contrario dans melius et deterius accipiens. Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi praepositus jusserit.

X. Clausa cella nullus dormiat; nec habeat cubiculum quod claudi possit; nisi forte aetati alicujus vel infirmitati pater monasterii concesserit.

XI. Nemo a terra solvat funiculum absque jussione patris. Qui in monasterio fratrum invenerit quidpiam, suspendat, ut tollat qui cognoverit.

XII. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi occasionem inveniat, quibus se dicat occupatum quasi ire non possit. Et si in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non praetermittat.

XIII. Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio. In qualicumque omnino arte quae exercetur a fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a patre minister operum: et ipse iterum increpet alium, qui opus perdiderit; duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem.

XIV. Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.

XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam honestum est deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi, vel bis qui foris sunt; et omnino quidquid contra regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, et audierit pater monasterii, vindicabit juxta mensuram opusque peccati.

XVI. Si omnes fratres viderint praepositum nimium negligentem aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii excedentem, referant hoc patri, et ab eo increpetur. Ipse autem praepositus nihil faciat, nisi quod pater jusserit; maxime in re nova. Quae ex more descendit, servabit regulam monasterii.

XVII. Praepositus vero non inebrietur, nec sedeat in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quae Deus in coelo condidit, ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris dominetur carni suae, juxta mensuram sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubulibus, imitans morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo Potestatibus. Ne fremat, nec hirriat iratus super humiliores: nec transferat terminos Regulae. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos; nec negligat peccatum animae suae; nec vincatur carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluntatem animam suam. Non resolvatur risu stultorum ac joco. Non capiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus: non parvulorum sermone ducatur. Non deficiat in tribulatione. Non mortem timeat, sed Deum: non praevaricator sit propter imminentem timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmus sit solidique decreti; justus, cuncta considerans; judicans in veritate absque appetitu gloriae; manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul. Nec ignoret conversationem suorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli noceat per superbiam; nec sequatur concupiscentias oculorum. Veritatem nunquam praetereat: oderit injustitiam. Secundum personam nunquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros: non deserat veritatem timore superatus. Non despiciat eos, qui indigent misericordia. Non deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam: ne respiciat dapes lautioris mensae: nec pulchra vestimenta desideret; nec se negligat, sed semper dijudicet cogitationes suas. Non inebrietur vino; sed humilitati junctam habeat veritatem. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est.

XVIII. Si deprehensus fuerit aliquis e fratribus libenter cum pueris ridere et ludere, et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commoneatur, ut recedat ab eorum necessitudine, et memor sit honestatis, et timoris Dei: si non cessaverit, corripiatur, ut dignus est, correptione severissima.

XIX. Qui contemnunt praecepta majorum et regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvi penduut seniorum consilia, corripiantur juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.

XX. Majores qui cum fratribus mittuntur foras, quandiu ibi fuerint, habebunt jus praepositorum, et eorum cuncta regentur arbitrio. Docebunt fratres per constitutos dies; et si forte inter eos ortum fuerit aliquid simultatis, audient ipsi majores, et dijudicabunt causam, et dignum culpa increpabunt; ut ad imperium eorum statim pacem pleno corde consocient.

XXI. Si quis frater contra praepositum suum habuerit tristitiam, aut ipse praepositus contra fratrem aliquam querimoniam; probatae fratres conversationis et fidei eos audire debent, et dijudicabunt inter eos. Si tamen absens est pater monasterii vel alicubi profectus, primum quidem expectabunt eum: sin autem diutius vident foris demorari, tunc audient inter praepositum et fratrem; ne diu suspenso judicio tristitia major oriatur; ut et ille qui praepositus est, et ille qui subjectus est, et illi qui audiunt, juxta timorem Dei cuncta faciant, et non dent in ullo occasionem discordiae.

XXII. Nullus mittatur foras ad aliquod negotium solus. Missi vero non singuli, sed bini vel terni ambulent: ut dum se invicem custodiunt et consolantur, et seniores eorum de honesta eorum conversatione securi sint, et illi non periclitentur. Observantes tamen hoc, ut non se invicem fabulis inanibus destruant, neque negligentiae dent locum destructionis; sed unusquisque in actu suo attentus sit, prout tempus fuerit.

XXIII. Quando autem reversi fuerint in monasterium, si ante ostium viderint aliquem quaerentem suorum affinium, de his qui in monasterio commorantur, non valebunt ire ad eum, et nuntiare, vel evocare. Et omnino quidquid foris gesserint, in monasterio narrare non praesumant.

XXIV. Omnibus erit potestas legendi usque ad horam tertiam: si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam aliquid fieri. Post horam vero tertiam si quae statuta sunt, sicut scriptum est, per superbiam, vel negligentiam, vel desidiam intercedentem non custodierit, sciat se cum in hoc errore deprehensus fuerit, culpabilem judicandum, quia per suum errorem et alios in vitium mittit.

XXV. Cellarii vero cura sit, ut abstinentiam et sobrietatem studens, illata in monasterio ad sumptus fratrum diligenter et fideliter servet: nihil suscipiens, nec quidquam tradens sine auctoritate vel seniorum consilio. Qui etiam omnia utensilia quae in monasterio sunt, id est, vestem, vas, ferramentum, et quidquid usibus quotidianis necessarium est, custodiat; et unamquamque rem proferens, cum fuerit necessarium, ab eo iterum ad reponendum cui utendo consignaverit recepturus. Ad victum vero fratrum proferat ac tradat septimanariis: ad condiendos cibos det necessaria secundum quotidiana expensae consuetudinem, neque profuse, neque avare; ne vitio ipsius vel monasterii substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem infirmorum fratrum ac laborem considerans, nihil aegrotantium desideriis neget ex his quae habuerit, quantum illis necesse fuerit. Advenientibus diversis fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii, recurrens semper ad seniorum consilium, et requirens de omnibus, vel praecipue de his quae proprio suo intellectu non potuerit adimplere.

XXVI. Ostiarii cura sit, ut omnes advenientes intra januas recipiat; dans eis responsum honestum cum humilitate et reverentia, ac statim nuntians vel abbati, vel senioribus, quis venerit et quid petierit. Nec ullus extraneorum patiatur injuriam; neque habeat cum aliquo de fratribus necessitatem ac facultatem loquendi, absque conscientia abbatis, vel seniorum praesentia. Si quid vero cuicumque de fratribus missum mandatumque fuerit, nihil ad ipsum perveniat prius quam abbati, vel senioribus indicetur. Ante omnia ostiarius monasterii haec observabit, ne quemquam de fratribus foris januam exire permittat.

XXVII. Si quis accesserit ad ostium volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non habeat libertatem intrandi; sed prius nuntietur patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, ac docebitur Orationem dominicam, et Psalmos, quantos potuerit discere; et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit, ut turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit; et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam contemnere facultatem. Si cum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas; quae facere debeat, quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine: ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Haec observabit custos, januae, referens omnia, sicut superius scriptum est, et annuntians senioribus.

XXVIII. Septimanarii ad cibos parandos, vel ad luminaria concinnanda, vel ad nitores faciendos, et quae ad obsequium ususque monasterii pertinent, semper parati sint. Hos nulla alia necessitas occupet, sed in hoc studium impendant, ut rem susceptam utiliter et diligenter impleant. Et si quid forte nesciunt de his quae agere debent, sine dissimulatione seniores suos semper interrogent.

XXIX. Hi itaque quibus disciplina, vel utilitas, vel opinio, vel obsequium monasterii creditur, officia sibi injuncta fideliter custodiant et impleant. Hos enim errare non decet, qui ad omnes errores emendandos praepositi sunt. Qui si vel superbia, vel negligentia, vel desidia aliqua ex his praetermiserint quae in Regula continentur; per ipsosque destructio esse coeperit per quos debet aedificatio crescere, omnibus condemnationibus quas Regula continet, subjacebunt.

XXX. Inter omnes fratres hoc observabitur, ut obedientes senioribus suis, et deferentes sibi invicem, habeant patientiam, moderationem, humilitatem, charitatem, pacem sine figmento et mendacio, et maledictione, et verbositate, et jurandi consuetudine. Ita ut nemo suum quidquam vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet; sed habeant omnia communia.

XXXI. Sine seniorum verbo et auctoritate nullus fratrum quidquam agat: neque accipiat aliquid, neque det; neque usquam prorsus procedat.

XXXII. Cum vero inventa fuerit culpa, ille qui culpabilis invenitur, corripiatur ab abbate secretius. Quod si non sufficit ad emendationem, corripiatur a paucis senioribus. Quod si nec sic emendaverit, excommunicetur, et non manducet quidquam. Cui si ne hoc quidem profuerit, in quolibet loco fuerit, postremus inter omnes in psallendi ordine ponatur. Quod si in pravitate perseverat, etiam psallendi ei facultas auferatur. Quem si vel haec confusio non commoverit, abstineatur a conventu fratrum; ita ut nec mensae, nec Missae intersit, neque cum eo ullus frater de junioribus colloquatur. Abstinebitur autem tandiu, quandiu vel qualitas culpae poposcerit, secundum abbatis ac seniorum arbitrium; vel se ex corde pro culpa poenitens humiliaverit, et veniam erroris sui omnibus praesentibus petierit. Quod si in fratrem peccavit, etiam ab eo fratre veniam petat, cui injuriam fecit.

XXXIII. Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit ut se tardius humiliet, sciat se cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum.

XXXIV. Hoc etiam addendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti se: sed humiliet se in omnibus, et emendet.

XXXV. Si vero fuerit aliquis tam durus et tam alienus a timore Domini, ut tot castigationibus et tot remissionibus non emendet, projiciatur de monasterio, et velut extraneus habeatur: ne vitio ipsius alii periclitentur.

XXXVI. Quod si aliquis locutus fuerit, vel riserit in vescendo, increpetur, et agat poenitentiam.

XXXVII. Si quis ad manducandum tardius venerit absque majoris imperio, similiter agat poenitentiam, aut ad cellam suam jejunus revertatur.

XXXVIII. Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signum soni dabit. Ministri vero absque his, quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.

XXXIX. Nemo plus alteri dabit quam alter accepit; quod si obtenditur infirmitas, praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab his quae necessaria sunt accipiet.

XL. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipientur: lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii praeceptum, et praebebunt eis omnia, quae apta sunt usui monachorum.

XLI. Si quis ad ostium monasterii venerit, dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit abbati, et permittente eo accipiet comitem cujus fides probata est; et sic mittetur ad fratrem videndum vel proximum.

XLII. Si propinquus alicujus mortuus fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam, nisi pater monasterii praeceperit.

XLIII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.

XLIV. Nemo alteri loquatur in tenebris; nullus in psiatho (13) cum altero dormiat; manum alterius nemo teneat: sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet ab altero.

XLV. Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus; et sic agat poenitentiam publice in collecta.

XLVI. Si praepositus injuste judicaverit, injustitiae ab aliis condemnabitur.

XLVII. Qui consentit peccatis, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page