P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS

[I.1] PROSAPODOSIS

Hoc schema duobus modis fieri et tractari potest. Nam sententiis duabus aut pluribus propositis sua cuique ratio vel posterius reddetur, vel statim sub unaquaque sententia subiungetur. Quibus posterius ratio subinfertur, huius modi sunt. Demosthenis: Non enim pari ratione Philippus atque nos adversis rebus medetur: sed ille usque eo nititur quoad restituat atque exsuperet; nos contra statim vinci meditamur. Ille enim pro laude sicut pro patria proeliatur; nobis autem, si nihil accidit mali, satis ac nimium boni videtur. Cum singulis sententiis statim ratio subiungitur, hoc exemplo. Demetrii Phalerei: Nam quod beneficium tempore et cupienti datur, gratum est; utilitas enim ac voluntas accipiendi honorem dantis facit ampliorem. At quod sero et non desideranti datur, ingratum est; amisso enim tempore utilitatis cadit accipiendi cupiditas.

[I.2] SYNATHROISMOS

Hoc et singulis verbis et plurium verborum coniunctione fieri potest. Singulis verbis hoc modo. Cleocharis: Sed cum ad supplicium sumendum se confirmaret, multa simul eum revocabant: officia, consuetudo, tempus, existimatio, periculum, religio, quae singula proprias (ei) cogitationes ad remorandum subiciebant. Item Democharis: Nam quis haec simul universa perpeti possit, timorem, morbum, senectutem, contumeliam, inopiam, vim? quarum quaevis una res per se satis est gravis ad deficiendum. Sed in coniunctione plurium verborum huius modi est. Lycurgi: Nemo enim nocens sine summo maerore est, iudices, sed multa simul eum perturbant: quod adest, sollicitudinis plenum, quod futurum est, formidolosum, lex paratum supplicium ostentans, vita ex vitiis coacta, occasionem arguendi maleficii captans inimicus. Quae cotidiano vehementer eius animum excruciant.

[I.3] PARONOMASIA

Hoc, aut addenda, aut demenda, aut mutanda, aut porrigenda, aut contrahenda littera, aut syllaba fieri consuevit. Id est huius modi: Non enim decet hominem genere nobilem, (ingenio mobilem) videri. Nam cum omnibus hominibus, tum maxime maximo cuique inconstantia turpitudini est. Item: At huius sceleratissimi opera, qui fuit lucus religiosissimus, [nunc est locus desertissimus]: nimirum quoniam traditam sibi publicorum custodiam sacrorum non honori sed oneri esse existimavit.

[I.4] PARADIASTOLE

Hoc schema duas aut plures res, quae videntur unam vim habere, disiungit et quantum distent docet, suam cuique propriam sententiam subiungendo. Hyperidis: Nam cum ceterorum opinionem fallere conaris, tu tete frustraris. Non enim probas te pro astuto sapientem intelligenti, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem rei familiaris, pro malivolo severum. Nullum est enim vitium, quo ut virtutis laude gloriari possis. Hoc idem schema solet illustrius fieri, cum ratio proposito subiungitur. Id est huius modi: Quapropter noli te saepius parcum appellare, cum sis avarus. Nam qui parcus est, utitur eo quod satis est; tu contra propter avaritiam, quo plus habes, magis eges. Ita non tam diligentiae fructus quam inopiae miseria sequitur.

[I.5] ANACLASIS

Hoc schema fieri solet, cum id quod ab altero dictum est, non in eam mentem quae intelligitur, sed in aliam aut contrariam excipitur. Huius modi est vulgare illud Proculeianum. Proculeius cum filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptum faceret, quas in res vellet atque opus esset, ne tum denique speraret libertatem licentiamque utendi futuram, cum pater decessisset, cui vivo patre promisse omnia licerent. Filius respondit se non esse opus saepe eadem oratione moneri, nec se patris mortem exspectare. Cui Proculeius pater subiecit: ÒImmo vero,Ó inquit, Òvelim meam mortem exspectes, nec properes moliri ut velocius moriar.Ó

[I.6] [ANTIMETABOLE]

*** respondisse dicitur: Si aut qui sapiunt imperare, aut qui imperant sapere discant. Item Theophrastus dicitur dixisse: Prudentis esse officium, amicitiam probatam appetere, non, appetitam probare. Item Aristoteles dicitur dixisse: Eius esse vitam beatissimam, cuius et fortunae sapientia et sapientiae fortuna suppeditet.

[I.7] EPIBOLE

Hoc schema dupliciter fieri consuevit, cum pluribus et diversis sententiis aut unum et idem verbum singulis praeponitur, aut varietas verborum, quae tamen eandem vim inter se habeant. Ab uno verbo saepius quae proficiscuntur sunt huius modi. Lycurgi: Nam cum iuventus concitata temere arma caperet et quietos Thessalos manu lacessere conaretur, ego senatum coegi auctoritate sua comprimere adulescentium violentiam. Ego quaestoribus interminatus sum, ne sumptum stipendio praeberent. Ego armamentario patefacto restiti atque efferri arma prohibui. Itaque unius opera mea *** non concitatum bellum non necessarium scitis. Item Hegesiae: Miseremini mei, iudices, quem coniurata tanta vis inimicorum oppugnat. Miseremini solitudinis, cui ne in summo quidem tempore [periculi] liberos adhibere ad communem calamitatem deprecandam licitum est. Miseremini senectutis, quae me etiam ceteris malis graviter defatigat. Varietas verborum quae eandem vim habet, huius modi est. Demosthenis: Dolui, Athenienses, ubi illum clandestinum hostem impune intra murum vidi vagari: aegre tuli quod omnium vestrum facilitatem unius fallacia temptatam intellexi: commovit me, quod in accipienda iniuria plerosque laetitiam ostentantes cognovi.

[I.8] EPIPHORA

Inter hoc schema et superius hoc interest quod in superiore unum verbum pluribus sententiis anteponitur, in hoc autem omnium sententiarum unum atque idem (est) novissimum verbum. Sosicratis: Non enim alius quis est, cuius opera in has difficultates inciderimus, sed initio ad bellum suscipiendum nos primum impulit Philippus deinde in ipso belli labore ac periculo deseruit nos Philippus, novissime nunc calamitati nostrae (proinde) atque culpae succensuit idem Philippus.

[I.9] KOINOTES

Hoc duorum superiorum schematum coniunctionem habet, quod et ab uno verbo omnes sententiae incipiunt et in uno novissimo acquiescunt. Stratoclis: Quaeritis novam rationem administrandae rei publicae. At reperire (ea) meliorem, quam a maioribus accepistis non potestis. Quaeritis maximis sumptibus faciendis, quo modo ne tributa conferatis. At consiliis fractas aerarii opes, quae capitis, augere non potestis. Quaeritis quem ad modum scelere contaminatis hominibus parcatis. At ignoscendo nocentibus innocentium salutem custodire non potestis.

[I.10] POLYPTOTON

Hoc schema solet complures sententias alio atque alio modo ut pronuntientur efferre. Cleocharis: Nam vehementer admiror, Lacedaemonii, si praeter hunc quemquam existimatis esse, cui ob hos casus iure succensere debeatis. Hic est enim, qui vobis exploratam spem victoriae est pollicitus. Hunc vos non solum in consilio dando ceteris anteposuistis, sed etiam in conficiendo negotio principem praefecistis. Huic omnium vestrum fortunas universi commisistis. Ab hoc igitur uno pristinae pollicitationis rerumque gestarum (rationem) reposcere debetis. Item Charisii: Pater hic tuus nunc denique est, ut egestatem tuam debere alere videatur? Patrem nunc appellas, quem prius egentem auxilio tuo ut alienum deseruisti? Patri tu filius es ad potiundas opes, cuius ad senectutem violandam crudelissimus hostis fuisti? Nimirum nullo consilio filios procreamus: nam maiorem partem ex illis doloris et contumeliae capimus.

[I.11] EPANALEPSIS

Hoc schema fieri solet, cum id quod dictum semel est, quo gravius sit, iteratur. Id interdum fit uno verbo, interdum plurium verborum coniunctione. Verbum sic iteratur. Pytheae: Quid contra tot res tamque evidentes dicere potes, Demosthenes? Cognitum enim est, rem publicam venalem habuisse, cognitum est. Item Hegesiae: Sed instigabat multitudinis animum ad bellum inferendum concitatus iracundia furor: furor, inquam, non ratio, sine qua nihil umquam populus ex sententia gessit. Sed plurium verborum iteratio est eiusmodi: At ego in his aerumnis amicis sum spoliatus omnibus; (amicis, inquam, spoliatus sum omnibus), iudices; qui non quod me odissent, sed quod inimicorum factionem pertimescunt, me in malis deseruerunt.

[I.12] DIAPHORA

Hoc schema (est) cum verbum iteratum aliam sententiam significat ac significavit primo dictum. Id est huius modi: Hunc tu frater eiusdem sanguinis particeps, in hac fortuna deserere potuisti, cuius aerumnae quemvis etiam extrarium hominem, modo hominem, commovere possent?  Item: Universum mulierem: quid potius dicam, aut verius, quam mulierem?

[I.13] EPIPLOKE

In hoc ex prima sententia secunda oritur, ex secunda tertia, atque ita deinceps complures. Nam quem ad modum catena multi inter se circuli coniuncti vinciuntur, sic huius schematis utilitate complures sententiae inter se connexae continentur. Lysiae: Constat igitur, iudices, Simonem domo sua, ab suis diis penatibus vi cum summa iniuria esse exturbatum. Nam Chaeremenes cum hominibus armatis ad eum venit. Cum venisset, sine ulla religione domum eius expugnavit; expugnata vi domo familiam abstraxit; abstractam tormentis omnibus exeruciavit; cruciatam vinxit; vinctam in publicum proiecit praedo, ne suum maleficium tacitum lateret. Sed cum praetereuntes prostratum familiam viderent, et ab his rem gestam audirent, simul et oculis et auribus scelus illius usurparent. Item Lycurgi: Haud mihi mirum videtur, quod tam excelsum boni gradum homo summi laboris escenderit. Nam cui praesto est sua voluntas, industria sit necesse est; industriam vero scientia consequitur; ex scientia copia et facultas ingenii nascitur; ex qua facultate varie et facile felicitas laudis oritur. Neque enim temere diligens studium virtutis fructus fortunae fallit.

[I.14] POLYSYNDETON

Hoc schema efficitur, cum sententiae multorum articulorum convenienti copia continentur. Pytheae: Ille hunc pone constrictum trahebat, hic autem vociferabatur. Concursus vero non mediocris, cum tantum (non) omnes opitulari vellent, sed nemo auderet. Neque ibi magistratus aderat nec circumspicientes, quo potissimum confugeremus, reperiebamus, sed uno tempore nos et praesens et futurum malum perturbabat. Nam praesens tempus acerbitatis erat plenum, reliquum vero timoris. Item Dinarchi: Partim nostri silebant partim autem ingentem clamorem excitabant. At hi socii, praeclara nostra auxilia, neutrum poterant; neque enim constanti silentio neque forti clamore strenue quid agerent conabantur. Huc accedebat ignavus turbae strepitus, qui nihil eorum mentes ad virtutem erigebat.

[I.15] DIALYSIS

Hoc schema contrarium est superiori. Nam, demptis omnibus articulis, sententiae divisae pronuntiantur. Daphnidis: Quid autem me convenit facere, Byzantii? Subire publicae causae iudicium, magno nomini adversariorum fortiter resistere, non vereri periculum, diligenter  posteritatis crescere , non minas extimescere, constanter in causa pro vobis perseverare? Omnia feci, vestrum commune commodum spectans. Tamen non desunt, qui ex tantis meis officiis aliquid velint vituperare. Item Lysiae: Omnibus in rebus suam confidentiam ostentabat. Debitum petebamus? Non dissolvebat. Minabamur? Contemnebat. Lex nihil valebat; magistratus neglegebat. Venit hoc tamen nobis novissime tempus ulciscendi.

[I.16] METANOIA

Hoc schema fieri solet, cum ipse se, qui loquitur, reprehendit, et id quod prius dixit, posteriori sententia commutat, ita uti facit Demosthenes: Nunc quoniam de me, ut volui, cognostis, iudicium per ipsius vitam  constituam. Nam dum opus est parentes appellat, quos scitis non ignotos fuisse, sed huius modi, ut omnes eos exsecrarentur. Sed hic bonus vir grandis natu atque sero, sero loquor? Immo vero nuper atque his paucis diebus simul et Atheniensis et eloquens est factus. Item: At hic omnium sceleratissimus, novo more atque exemplo alieni facinoris vindex, ipse confidentissime non criminibus, sed armis reum lacessere conatus, conatus? Nimium remisse loquor. Nam qui tantam caedem perfecerit, huius inceptum dumtaxat arguere, paene maleficii largitionem est facere.

[I.17] PARENTHESIS

Cum in continenti sententia aliquid interponitur, quod neque eius sit sententiae neque omnino alienum ab ea sententia, tum denique hoc schema efficitur, sed periculose ponitur; nam aut mire ineptum aut vehementer iucundum auribus accidere consuevit. Demosthenis: Nos scilicet omnes, ut fit fere, repentino nuntio perturbati obstupuimus. Adimantus autem solus ®¢ nam est homo multum vehemens in re publica, tum oris satis liberi ®¢ magno clamore efflagitabat, ut senatus haberetur et, prout tempus postulabat, celeriter quod opus esset constitueretur. Eiusdem: (Vix hostem) audieram appropinquare cum statim magistratum certiorem feci ®¢ Vos, dii immortales, quorum in templo gestum, testificor ®¢ illi neglexerunt et rem tantam differre maluerunt, cum interea subito portas hostis obsedit.

[I.18] MERISMOS

Hoc schema singulas res separatim disponendo et suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et illustrem consuevit. Lycurgi: Cuius omnes corporis partes ad nequitiam sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciviam, manus ad rapinam, venter ad aviditatem, [virilis naturae] membra, quae non possumus honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pes ad fugam, prorsus ut aut ex hoc vitia aut ipse ex vitiis ortus videatur. Item Aristotelis: Alexandro enim Macedoni neque in deliberando consilium neque in proeliando virtus neque in beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crudelitas. Nam cum aliqua res dubia accidisset, apparebat sapientissimus; cum autem confligendum esset cum hostibus, fortissimus; cum vero praemium dignis tribuendum, liberalissimus; at cum animadvertendum, clementissimus.

[I.19] PAROMOLOGIA

Hoc fit, cum aliquot res adversario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet. Hyperidis: Sume hoc  a iudicibus nostra voluntate: neminem illi propriorem cognatum quam te fuisse: concedimus officia tua in illum nonnulla exstitisse; stipendia vos una fecisse aliquamdiu, nemo negat. Sed quid contra testamentum dicis, in quo scriptus hic est? Item eiusdem: Quid a me saepius his verbis de meo officio requiris? Scripsisti, ut servis libertas detur? Scripsi, ne liberi servitutem experirentur. Scripsisti, ut exules restituerentur? Scripsi, ut ne quis exilio afficeretur. Leges igitur, quae prohibebant haec, non legebas? Non poteram, propterea quod litteris earum arma Macedonum opposita officiebant.

[I.20] ANANKAEON

Hoc schema tunc prodest atque omnis eius utilitas in eo est, cum volumus ostendere necessitudinem aut naturae, aut temporis, aut alicuius personae, quem ad modum fecit Myron: Amicus meus fuit Chremonides et opinione omnium magis familiaris, et pro salute eius quaecumque potui feci. Sed posteaquam maior vis legis nostrum auxilium ab illius periculo removit, calamitatis ac luctus eius particeps eram. Nam opitulandi facultas omnis erepta iam fuerat. Item Democharis: Nihil enim valebat assidua pro fratre, ac misericors deprecatio, cum iudicaret tyrannus, cuius crudelitas omnem naturae necessitudinem extinguebat.

[I.21] ETHOPOIIA

Lysiae: Rure rediens, iudices, homo maior natu, magno calore, vix sufferens viae molestiam, tamen his verbis egomet me consolor: Fer fortiter demum laborem; iam brevi domum veniens exspectatus; excipiet te defatigatum diligens atque amans uxor; ea sedulo ac blande praeministrando detrahet languorem, et simul seniles nutriendo recuperabit vires. Haec me in itinere recogitatio prope confectum confirmabat. Postea vero, cum domum veni, nihil earum rerum inveni, sed potius bellum intestinum ab uxore contra me comparatum. Item Demosthenis: At, medius fidius, iudices, ego sic arbitrabar: filium ad parentem dissoluto vultu venturum, lacrimis patrium sinum oppleturum, supplicem precario obsecraturum, blanditia sua quod petisset a patris mollitie impetraturum. Sed hic longe aliter, atque hic incredibili confidentia armatus ad patrem adnotavit sicut hostis, atque initium sermonis cum iurgio sumpsit.

[II.1] METABASIS

Hoc duobus modis fieri solet. Ex quibus unum genus est eius modi, cum ab ea sententia, quam proposuimus, convertimus ad aliquam personam aut rem  aut fortunam et tamquam praesentem appellamus, ita uti fecit Myron: Haec mulier nuper fuit locuples, potens, in amore atque deliciis necessariorum ornatus eius opibus abundabat; manus ancillarum sequebantur [comitatus appellabatur]. Nunc contra subito et gravi casu afflicta vix mediocris ancillulae dignitatem retinet. O fortuna, quam vehementer te rerum varietas oblectat, et quam magno odio est tibi beatae vitae perpetuus et constans fructus! Alterum genus est, cum ad id, quod demonstrare instituimus, ab alia re et actionem et orationem nostram revocamus. Demosthenis: Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis huius alienam, de qua posterius  huic dicendum. Qua propter ad illud quod paulo prius agendum revertor.

[II.2] ALLOIOSIS

In hoc schemate divisio et separatio est personarum aut rerum, et demonstratio quantum intersit. Hegesiae: Diversa studia adulescentium animum adverteramus, tametsi fratres erant, uno atque eodem sanguine orti. Alter in studio laudis versabatur et industria virtutis vitam gloriosam, sed laboriosam sequebatur; alter in augenda pecunia occupatus et habendi cupiditate depravatus summas divitias summam virtutem existimabat. Hic nimirum magis erat laboriosus, qui laborem condendi, non utendi causa suscipiebat. Item Hyperidis: Non enim simile est vivere in aequa civitate, ubi ius legibus valeat, et devenire sub unius tyranni imperium, ubi singularis libido dominetur. Sed necesse est aut legibus fretum meminisse libertatis, aut unius potestati tradidum quotidianam commentare servitutem.

[II.3] DIKAEOLOGIA

Hoc fieri solet, cum aequitatem causae quam maxime brevi sententia complectimur. Id est huius modi: Quod si me reprehendis, cum homo adulescens lapsus sim, vehementer erras, qui, quod naturae (placeat) in (iuvene), arbitraris vindicand(um) acerbusque (et) iniquus es, qui, quod aequaliter omnibus putes ignoscendum, uni (imputas). Item Lysiae: Nam ego huic, iudices, quicquid ad superius tempus attinet, nihil succenseo; nihil enim deliquisse cognovi. Sed in hoc novissimo facto cum plenum malitiae perfidiaeque invenirem, merito reprehendere atque odisse coepi. Quaeritis fortasse, quid acciderit causae, quam ob rem eundem et laudem et vituperem? Quod idem commutata voluntate non est, qui fuerat, neque idem nunc de se audire debet, quod prius consuerat, cum sine noxa se gerebat. Non arbitratus es igitur, rursum eum reversurum officio atque amicum tibi futurum? Quo modo? Quem sciam tantum facinus in me admisisse, ut in reliquum tempus neque beneficio locum neque benivolentiae spem relinqueret.

[II.4] PROLEPSIS

Hoc est, cum id quod aut in adversarii causa aut in iudicis opinione esse aut fore arbitramur contrarium nobis, praeoccupamus dicere et cum ratione dissolvere. Demosthenis: Atqui ego illum, iudices, arbitror Lycurgum laudatorem producturum, scilicet qui sit testis eius pudori ac probitati. Sed ego Lycurgum vobis praesentibus hoc unum interrogabo, velitne se similem esse illius factis et moribus? Quod si negarit, satis factum vobis esse de veritate nostra debebit. Lysiae: Hac oratione saepius apud me utebatur et orabat ut suarum aerumnarum misererer, inopiae subvenirem. Quid multa? Commotus humanitus precibus, deprecanti, quod petebat, dedi, solus soli, quo minus nota calamitas hominis esset. Sed, ut paratus venisse videtur, iam se negabit accepisse, et flens vobis supplicabit ut se a calumniatoribus eripiatis. Vos autem cum se agentem videritis, facitote ut et illius et mei memineritis.

[II.5] HORISMOS

Hoc fit, cum definimus aliquam rem nostrae causae ad utilitatem, neque tamen contra communem opinionem. Id est huius modi: Nam virtutis labor vera voluptatis exercitatio est. Sed fieri solet hoc schema non numquam ratione supposita, et tum denique magis illustratur  ita ut fecit dives avarus . In villa aedem fecit Fortunae. Crimen arguitur temeritate illius, quae tam locupletis copias dederit ei, qui odisset uti.

[II.6] PROSOPOPOIIA

Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivorum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi: Nam crudelitatis mater est avaritia, et pater furor. Haec facinori coniuncta, parit odium; inde  item nascitur exitium. Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de adulescente impudico diceret: Quid si tandem, iudice (natura) hanc causam ageremus, quae ita divisit (virilem et) muliebrem personam, ut suum cuique opus atque officium distribueret. Et hunc ostenderemus muliebri ritu esse suo corpore abusum; nonne vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum munus arbitraretur, virum se natum, sed depravato naturae beneficio in mulierem convertere properasse. Item Charisii: Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros, matres familias amplexam tenere, parentes nostros aetate confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem se a maioribus acceperitis, obsecrare (pro) sacris ac delubris deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis ipsis et salute vestra. Haec si praesens agat, ut dixi, res publica, quid animi sitis habituri, quaero.

[II.7] CHARAKTERISMOS

Quem ad modum pictor coloribus figuras describit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes eorum, de quibus loquitur, deformat. Lyconis: Quid in hoc arbitrer bonae spei reliquum residere, qui omne vitae tempus una ac desperatissima consuetudine producit? Nam simul atque ex prioris diei nimia cibi ac vini satietate, vix meridiano tempore, plenus crapula est experrectus, primum oculis mero madidis humore obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri non potest; deinde confectis viribus, utpote cuius venae non sanguine sed vino sunt repletae, se ipse erigere non valet. Tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit defatigatus, tunicatus, sine pallio, soleatus, (praeligato) palliolo frigus a capite defendens, flexa cervice, summissis genibus, colore exsangui, protinus ex cubiculari lectulo excitatus in triclinium trahitur. Ibi praesto sunt quotidiani  pauci eodem studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum illud, reliquum quod habet, menti ac sensu poculis extrudere festinat; bibendo provocat, lacessit, sicuti hostium proelio quam plurimos superarit atque adflixerit, amplissimam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit simul et  illud tempus et potatio oculi vinum lacrimantes caligant, ebrii se ipsi vix cognoscunt. Alius sine causa iurgio proximum lacessit; alius somno deditus vi cogitur vigilare; alius rixari parat. Alium turbas vitantem ac domum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohibet, domini interdictum demonstrans. Interea alium contumeliose extra ianuam eiectum vacillantem puer sustentat ac ducit pallium per lutum trahentem. Novissime solus in triclinio relictus, non prius poculum ex manibus emittit, quam somnus oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum poculum suapte natura dormienti excidit.

[II.8] BRACHYLOGIA

Hoc fieri solet, cum orator brevitate sententiae praecedit auditoris exspectationem. Lysiae: Quaeres a me, quo iure obtinere possim? Quo iure mihi Polyaenus reliquit, praetor dedit possessionem; leges me defendunt, ad te non pertinent. Hi veritatem sequantur. Item eiusdem: Sed nos aequum est voluntatem dispicere. Nam consilio valuit, fortuna lapsus est, homo fuit; fatetur. Concedendum (homini), non omnia posse. Hoc enim deorum est proprium.

[II.9] SYNOIKEIOSIS

Hoc schema docet diversas res coniungere et communi opinioni cum ratione adversari, et habet magnam vim vel ex laude vitium vel ex vitio laudem exprimendi. Hyperidis: Nam hominis avari atque asoti unum atque idem vitium est. Uterque enim nescit uti, atque utrique pecunia dedecori est. Quare merito utrique pari poena afficiuntur, quos pariter non decet habere. Item Lysiae: Quapropter prodigam in multos largitionem abstinentiae testimonium ne credideris: multo enim confidentius hoc genus hominum furatur. Nam quo maius eget ad sumptum ambitionis, audacius facit rapinam, ut hinc ipsi ambitioni copia suppeditare possit. Item Demosthenes, cum ei quidam obiecisset, matre Scytha natum, respondit: Non miraris igitur, quod Scytha (matre et barbara) natus tam bonus et clemens evaserit? Item eiusdem: At ego hunc propterea malum esse existimo, quia nimium se gerit severum. Namque ex hominibus humanitatem ac misericordiam tollere, maximum signum malitiae videtur. Ego contra deos precor, namque eiusmodi civem habeamus, qui ad supplicium sumendum in omnes partes sit inexorabilis.

[II.10] APORIA

Hoc schema efficitur, cum quaerimus quid aut quem ad modum pro rei dignitate dicamus, nec reperire nos ostendimus. Lysiae: Nec iam rationem invenimus, qua flecti (vos) posse speremus. Ita nos omnibus modis tentatos acerba ac nimi (a illa) tua facultas affligit. Item Hegesiae: Non haec est, ut vulgari verbo appellatur, calamitas. Quid igitur? Quod proprium imponam nomen, nescio nisi illud unum tantam esse aerumnae magnitudinem, ut omnem fortunae superbissimam crudelitatem (ingens) miseria superarit.

[II.11] PARASIOPESIS

Hoc est, cum aliquid nos reticere dicimus, et tamen tacitum intellegitur. Et hoc utendum est, cum aut notam rem esse auditoribus arbitramur, aut suspicionem excitare maiorem retinendo possumus. Lycurgi: In praesentia, iudices, iniussu populi quae improbissime gesserit, reticebo: de falsis eius litteris, quas ad senatum miserit, nihil dicam; quae illi saepe interminati sitis, omittam. Nam et haec vobis nota sunt, et quae novissime multo indigniora commisit, quam primum cognoscenda. Hyperidis: Cogis me iniuriae tuae causam proferre. Nihil agis; non dicam. Sed ipsum tempus eam patefaciet.

[II.12] PAROMOION

Hoc schema et homoioteleuton et homoioptoton fere non multum inter se distant. Tamen quid intersit, et ex unius cuiusque supposita sententia cognoscere poteris, et multo diligentius ex Graeco Gorgiae libro, ubi pluribus unius cuiusque ratio redditur. Sed hoc paromoion verborum efficit similitudinem, ita uti hoc est: Nam disputandi aut suadendi est aliud idoneum tempus. Cum quidem adversarius armatus praesto est, resistendum est huic non verbis, sed armis.

[II.13] HOMOIOPTOTON

Hoc in duobus verbis eundem habet casum aut eandem novissimam syllabam. Id est huius modi: In rebus adversis cui praesto est consilium, non potest deesse auxilium. Item Sosicratis: Nam qui, secundis rebus, libenter assentantur, iidem simul ac se fortuna contristaverit, primi insidiantur.

[II.14] HOMOIOTELEUTON

Hoc minus evidens est quam superius, et minorem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt, neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci PROSODIAN appellant. Id est huius modi: Nam res publica nostra ad hunc statum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severitate legum.

[II.15] ISOCOLON

Hoc aut duabus aut pluribus sententiis brevibus et inter se paribus efficitur, ita uti hoc est: Nequaquam mihi (dives) est, quamvis multa possideat, qui neque finem habet cupiendi neque modum statuit utendi. Nam et multum desiderare egentis est signum, et nihil parcere egestatis est initium. (Item:) Seorsum est beneficium dare libenter, iniuriam facere nolle. Nam dando beneficium extemplo benivolentiam (adiungimus), non faciendo iniuriam dumtaxat odium vitamus.

[II.16] ANTITHETON

Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni genere orationis summam utilitatem. Quare separatim demonstrandum est de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter se conferuntur. Charisii: Alter eorum erat in dando benignus, alter erat in accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant *** ne ab eo viderentur. Huius enim pudor erat omnibus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara. Hoc idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se diceret: Olim in adolescentia sedulo omnem gloriam sectabar: at nunc in senectute summum me ambitionum invasit odium. Tunc facile multis opitulabar: nunc iam me ipsum tueri vix possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam plurimis benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad necessarium aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re publica fortiter arma capiebam; nunc praeter quam laudare eos qui rem publicam armati defendunt nihil valeo. Est autem (aliud) genus huius,  quod in eadem sententia priori verbo  contrarium quod est, infert, et coniungi solet. Isidori: Non ille stultitia aut furore impulsus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate laboris iucundos voluptatis fructus sibi parabat. Aliud est, item quod superiori infertur, sed consequenter, ita uti fecit Demetrius Phalereus: Nobis primum dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis maiores nostri rem publicam reliquerunt; nos etiam socios nostros de servitute eripuimus. Itaque et amplissimus nobis honos ab omnibus habetur, et propter huius[modi] honoris dignitatem (superbiae nostrae) ne vestigium reperitur.

[II.17] EPITROPE

Hoc fieri solet, cum alicui rei vehementer confidimus et (de) nostro iure iudicibus largimur, ut quem ad modum videatur illis, constituant, atque  eo pareamus . Hyperidis: Sed ego iam, iudices, summum ac legitimum, quod exposui, meae causae ius omitto. Vobis, quod aequissimum videatur, ut constituatis permitto. Non enim vereor, quin, etiam si sit novum vobis instituendum, libenter id quod postulo propter utilitatem communis consuetudinis sequamini.

[II.18] PARRHESIA

Fere contrarium est hoc superiori. Nam in hoc vehementer cum iudice agendum est, et vitium aut erratum eius audacter coram eo reprehendendum. Sed raro hoc utendum et diligenter assimulandum est invitos necessario dicere, ne magis confidentia quam dolore excitati videamur, atque ita non fides, sed odium iudicum consequatur. Demosthenis: Sed ego liberam vocem veritatis apud nos omittam? Non, inquam, nec reticebo, quod salus communis dici flagitat. Vestra opera, Athenienses, in tanto res publica periculo est. Vos enim defendere defecistis, temere omnibus credendo et quorum ignavissima sunt consilia eorum sententias utilissimas existimando. Item Lycurgi: Sed vos, iudices, vos hoc facere debetis. Nam cum in sententiis ferundis nocentibus remisse parcitis, vos inpiorum studium ad peccandum excitatis.

[II.19] AETIOLOGIA

Hoc schema efficitur ratione brevi et sententiosa, ita ut, quod dubium est visum, ad certam fidem adduci videatur. (Isocratis): Quod vobis, Athenienses, in suadendo assentiuntur, vos fallere possunt. Nam dictum ad voluntatem auditoris (obscurat quaestionem) utilitatis. Sed ab iis, qui suadent, quod vobis iniucundum est, decipi non potestis. Non enim sententias vestras valent commutare, nisi vobis evidens bonum sui consilii patefecerint. Item eiusdem: Etsi acerbum vobis quod dicturus sum videbitur, tamen aequo animo audiendum est. Nam fere verum consilium, quod initio auditu grave est, in posterum cognita utilitate fit iucundum.

[II.20] TAXIS

Hoc fit, cum unaquaeque res novissimorum verborum sententia clare distinguitur. Stratoclis: Nam vehementer eorum vitiis invehi non licebat, reticere omnino non expediebat, suspiciose loqui potissimum placebat. Item (Dinarchi): Itaque ut familiares videbantur, hos necessitudine opitulandi adstrinxit, hosque ignotos iusta benivolentiae causa inlexit.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page