L. ANNAEI SENECAE MAIORIS EXCERPTA CONTROVERSIARUM LIBRI OCTAVI

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem

Orbata post laqueum sacrilega

1. MAGISTRATVS DE CONFESSA SVMAT SVPPLICIVM. Amisso quaedam viro et duobus liberis suspendit se. incidit ei laqueum tertius filius. illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium. vult magistratus tamquam de confessa supplicium sumere, filius contradicit.

Facio, iudices, in foro quod domi feci: matrem mori prohibeo. 'Quomodo' inquit 'fecisti? quo loco quae sustuleras condidisti?' haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam noverat. Amissis duobus liberis sacrilega sibi videbatur, quod vivebat. Non adfuturus veni sed servaturus. Alii pro reis rogant, ego rogabo ream. Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem. Non est confessio, nisi cum accusator eruit negante rea, tortor expressit. Fertur quaedam viso contra spem filio expirasse; si ad mortem agit matres magnum gaudium, quid magnus dolor? Mater, habes non mediocre solacium: vides aliquid et deos perdere. Magis deos miseri quam beati colunt. Non fecit sacrilegium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae custoditur, non fecit quae confitetur. 'Irata' inquit 'dis sacrilegium potuit admittere'; frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas damnat et hoc condicio humana vel pessimum habet, quod Fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit. Diligentius dii coluntur irati. 'Quis ergo fecit?' unde scire possum, qui matrem custodii? Ago causam legum, ne carnificem, quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant. Deos ita coluit, ut quae pro tam multis timeret. Confessio conscientiae vox est, confessio coacti et quae fecit agnoscentis verbum est.

Pars altera. Omnium vox erat: 'sacrilegium latere non poterit. quisquis est, non ipse bonum exitum faciet, non quisquam suorum. etsi nemo fuerit accusator, ipse narrabit.' Concitata processit velut diis ipsis persequentibus: 'feci' inquit. Supplicium de ea vel nunc exigamus homines, de qua dii olim exigere coeperunt. Violatorum numinum maiestate compulsa est, ut mori et vellet et deberet et non posset. Incisus est laqueus: ita putabas te, sacrilega, secreto mori posse? Omnia fecit, ut taceret, quae, ne confiteretur, etiam mori voluit. Si crimen quaeritis, factum est sacrilegium; si sacrilegum, fatetur. Facti quaeritis causam? si priusquam amitteret liberos, avara; si postquam amisit, irata.

Phidias amissis manibus

2. SACRILEGO MANVS PRAECIDANTVR. Elii ab Atheniensibus Phidian acceperunt, ut his Iovem Olympium faceret pacto interposito, ut aut Phidian aut centum talenta redderent. perfecto Iove Elii Phidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt; truncatum Atheniensibus reddunt. petunt Athenienses centum talenta. contradicitur.

Iam Phidian commodare non possum(us). Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit; ante sibi quam operi Iovem fecit. Sacrilegi vos estis, qui praecidistis consecratas manus. Primum sanguinem deus sui vidit artificis. Testor Iovem, proprium iam Phidiae deum. Ars alios in miseria sustinet, te miserrimum fecit. Paciscendum Phidian manus fecerant. sine eo Phidian nos recepturos putatis, sine quo vos accepturi non fuistis? Commodavimus qui facere posset deos; recepimus qui ne adorare quidem possit. Non pudet vos Iovem debere sacrilego? Superest homo, sed artifex periit. Poenam nobis Phidiae, non Phidian redditis. Manus, quae solebant deos facere, nunc ne homines quidem rogare possunt. Talem fecit Iovem, ut hoc eius opus Elii esse ultimum vellent. Manus commodavimus, manus reposcimus. Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex; Atheniensis tantum reus. Invoco deos, et illos quos fecit Phidias et illos quos facere potuit. Recepimus Phidian, confiteor, si possumus commodare.

Pars altera. Habuimus aurum olim sacrum, habuimus ebur; sacrae materiae artificem quaesivimus. Disposueramus quidem, ut aliis quoque templis simulacra Phidias faceret, sed non erat tam necesse ornare deos quam vindicare.

Infamis in nurum

3. Duorum iuvenum pater uni uxorem dedit. quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reversus abduxit ancillam uxoris et torsit; illa in tormentis periit, maritus incerto, quid quaesierit, se suspendit. Imperat alteri filio pater, ut eandem ducat; nolentem abdicat.

'Duc' inquit 'fratris uxorem'; si hoc fieri potest, adulterum frater invenit. Haec est mihi causa abdicationis, quae fratri mortis fuit. 'Duc' inquit 'fratris uxorem'; temptari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis, ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, viro mortis. Legi iam uxorem, quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari velit, quae, si viro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum.

Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est noluit vivere. Impulsu tuo frater torsit ancillam et, quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiavit.

Homicida in se

4. HOMICIDA INSEPVLTVS ABICIATUR. Quidam se occidit. petitur, ut insepultus abiciatur; contradicitur.

Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc removit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adulescens, cum te prohiberi etiam sepultura video, mirari desino, quod peristi: tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum Fortuna vincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam invidiosum, quod Catonem occideris! Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte repperisses. Quid est in vita miserius quam mori velle? quid in morte quam non posse sepeliri? Quis miretur eum mori voluisse, quem fugientem quoque Fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus, qui expulit, (sepelit); suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos, qui vivi uruntur, poena funerat. Irascere interfectori sed miserere interfecti. 'Homicida' inquit 'est, quia se occidit'; huic irasceris, pro quo irasceris? Non aliud Scaevolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennan regem libertatem reliquit quam vilitas sui. non aliud Codrum illum ceteris imperatoribus exemplum dedit, quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit, nec ullo maior dux fuit, quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo, ut gloriosum mori sed (ut) tutum sit. Non magis crudeles sunt qui volentes vivere occidunt quam qui volentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit. Celebretur Cato; huic miserrimo, quod aliquid non ignave de spiritu suo statuit, tantum impune sit. Etiam vulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate, an vivere licuerit cui ne mori quidem licuit.

Pars altera. Facinus indignum, si inveniuntur manus, quae sepeliant eum, quem occiderunt suae. Sumpsit gladium, video ardentes oculos in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod damnari non potest. Contra hos inventum est, ut aliquid post mortem timerent, (qui) non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.

Fortis nolens ad patrem fortem redire

5. Abdicavit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit, petit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit, petit ad se filii reditum; filius contradicit.

Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnavimus, post meam vicimus. Revertere; dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date; si non mereor, isti suum reddite. 'Ego' inquit 'eadem lege praemium non accepi.' hoc est unde abdicatus es, cum putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Admoneo te, iuvenis: hoc praemium qui recusaverat petit. 'Timeo, ne me iterum abdices'; commissurum me putas, ut iterum rogem? Bello graviore pugnavi, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego vici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta adhortatio iuvenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militavi senex, militavi exanguis, militavi qui iam vicarium dederam. Vterque nostrum, cum rogatur, fastidit, cum relinquitur, rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non vis in paternam domum venire nisi tuo praemio? Turpe erat virum fortem nisi a patre coacto non recipi.

Pars altera. Quid me captivum ex libero cupis? quid ignominiae subicis virum fortem? quid efficis, ut possit abdicari? 'Meus' iuquit 'es filius'; quid opus est praemio, si tuus sum?

Pauper naufragus divitis socer

6. VITIATA VITIATORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS PETAT. Dives pauperem de nuptiis filiae interpellavit tertio; ter pauper negavit. profectus cum filia naufragio expulsus est in divitis fundum. appellavit illum dives de nuptiis filiae; pauper tacuit et flevit. dives nuptias fecit. redierunt in urbem; vult pauper educere puellam ad magistratus. dives contradicit.

Educatur ad magistratus puella. quid times? certe uxor est tua. Queri nec de morte poteris, si hanc puella maluerit: nemo umquam raptor serius perit. Vt litus agnovi, naufragus in altum natavi. Quid times, si exorasti? Accessit ad me primum: 'filiam tuam ducere volo' inquit 'uxorem'; non flevi. tunc enim licuit negare. Nuptias filiae tamquam naufragium meum flevi. Naufragus plus de litore queror. Inter naufragium et nuptias ne una quidem nox interfuit. Differ nuptias, dum flere socer desinat. Putat me iam filiam commisisse sibi, cum hic se necdum committat uxori? Lacrimis inter verba manantibus venio; talis et filiae nuptiis fui. Si rapta est, cur optionem recusas? si uxor est, cur times? Loquor, ubi primum licet. Procul a conspectu reliqueram patriam, nondum tamen possessionem divitis praeterieram. subito fluctibus inhorruit mare ac discordes in perniciem nostram flavere venti, demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditus. inter caelum terramque dubii pependimus. adhuc tamen bene, iudices, navigamus: naufragium maius restat in litore. Erat in summis montium iugis ardua divitis specula; illic iste naufragiorum reliquias computabat, illic vectigal infelix et quantum sibi iratum redderet mare. Interrogatus de nuptiis filiae, cum adhuc pulsaret aures meas fluctus, feci quod debui: et captus et naufragus inimico stuprum lacrimis negavi. Delicatus dives, qui amare etiam inter naufragia potest! Matrimonii celebritatem remoti angulo ruris abscondis, ibi facis nuptias que nemo (nisi) naufragtus venit. Lacrimae semper indicium est inoptatae rei, lacrimae pignora sunt nolentium et repugnantis animi vultus index. Nemo umquam quod cupit deflet. lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio. sic ille, qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium; sic, qui naufragium deflet, maria detestatur. fletus humanarum necessitatum verecunda execratio est. Tuae nunc sunt partes, puella; discedo et, quod prius etiam feci, taceo. si nupta es, habes quod optes; si vitiata, quod imperes.

Pars altera. Naufragum duo sacratissima inter homines acceperunt, hospitium et adfinitas; alterum praestiti, alterum etiam rogavi. Oblatas conciliante Fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius rogavi, quod festinantis, non distuli. quid hic raptoris est, nisi quod indotatam duxi? Errat socer, qui putat mihi cariorem futuram puellam, si me potuerit occidere. quid enim superest? preces meae, quas totiens adhibui, an istius lacrimae, quas movi? Nihil mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest. Magnus est amor, qui ex misericordia venit. Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris, nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae. Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam velit dicere. Si interrogaveris filiam, partem legis imputaturus es; si non interrogaveris, legem. Si genero vitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset. Quaeritis, quid, dum fleret, fecerit? non negavit et solebat negare, si nollet. Mortem optaturus est; non enim potest eas partes legis desiderare, quas habet.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page