ALEXANDER SEVERUS AELII LAMPRIDII

I. 1 Interfecto Varia Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcona genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino, 3 Augustumque nomen idem recepit addito eo, ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. 4 Et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti. 5 Non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. 6 Milites iam insueverant sibi facile mutare, adserentes nonnumquam addefensionem se idcirco fecisse, quod nescissent senatum principem appellasse. 7 Nam et Pescennium Nigrum et Clodium [Nigrum] Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire.

II. 1 Hac igitur causa festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imp[erator] acciperet. 2 Huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Romanum dehonestavit imperium. 3 Certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. 4 Primus denique et omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cumilli magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. 5 Atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

III. 1 Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit—nam et ita dicitur aplerisque—a prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est, quose non et ad litteras et ad militam exerceret. 2 Nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea litteras misit, 3 grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, filosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuuis hodieque declamatae feruntur. 4 Sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas &;tin> senatu habuit, vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. Nec valde amavit Latinam facundiam, sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. 5 Denique eos, <quos> dignos [ad desce] videbat, singula quaeque, quae publice privatim agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, esque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.