SIGEBERT OF GEMBLOUX
VITA BREVIOR SIGEBERTI REGIS

Quia de Vita Sigiberti, Francorum regis, quaeritis, quaeque de eo, vel de ordinatione regni in historiis, vel de sanctae religionis propagatione in sanctorum legimus gestis, inde collecta expediam paucis. Et quia tres hujus nominis reges Francorum fuisse scimus, nobilitatis ejus antiquitatem repetam altius, ut quis fuerit primus rex Sigibertus, quis secundus, quis iste, de quo nunc agitur, tertius, vobis patefiat clarius: et simul cunctis palam fiat unde gens Francorum nomen vel originem trahat, et unde et quando Gallias invaserit, quas per annos jam ferme sexcentos tenuit, et adhuc tenens potenter regit et feliciter.

Postquam Graeci nobilem Phrygiae urbem everterunt, Aeneas et Antenor nobiles Trojanorum, cum reliquiis Trojanorum ad exteras nationes se contulerunt. Aeneam quidem ad Italiam venisse, et Romani imperii fundamenta jecisse etiam a scholaribus cantatur. At duodecim millia Trojanorum, qui Antenorem secuti sunt, Scythiae regiones pervagati, circa Meothidas paludes consederunt, et ab Antenore Antenoridae vocati sunt. Hinc et in Virgilio legitur:

Antenor potuit mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi.

Quorum posteri condita civitate metropoli sui regni, quam Sicambriam nominaverunt, a qua etiam ipsi Sicambri denominati sunt, in gentem magnam coaluerunt, et semper suae gentis regem habentes nunquam alicujus gentis jugo subjici passi sunt, sed vicinis semper gentibus terrori fuerunt. Sed cum, sic dispensante Deo, universus orbis imperio Romano subactus est, et descriptione facta sub censu redactus, etiam ipsi Romanorum tributarii facti Romanorum tamen provincias crebris incursibus infestabant, et nomen suum longe lateque propalabant. Ab excidio Trojae usque ad haec tempora Valentiniani imperatoris res Francorum ita se habuerunt.

Valentiniano imperante, quo scilicet tempore sanctus Martinus Turonum episcopus per Gallias clarebat sanctitate et miraculis, cum quaedam Scythiae gens, qui dicuntur Alani, contra Romanos rebellassent, eosque Romani propter inaccessibiles Meothis fluminis paludes vincere non possent, Romani pactum proposuerunt, ut si qui eos vincerent a tributis decem annis liberi essent. Sicambri, quorum tunc temporis rex erat Priamus, Alanos vicerunt, et ob hoc a Valentiniano imperatore honore et munere digni habiti, ab eo lingua Graeca Franci, id est feroces appellati sunt. Post annos decem cum exigentibus Romanis tributa solvere nollent, et insuper audacter rebellarent, Valentinianus eos bello victos contrivit, et regem eorum Priamum peremit. Post Priamum filio ejus Marcomiro regnante, Franci Sicambria egressi in Thoringia Germanorum provincia consederunt. Post Marcomirum filius ejus Faramundus fuit, rex crinitus, a quo Franci crinitos reges habere coeperunt. Post quem Clodius filius ejus regnans Francis a Thoringia advectis Gallias invasit, et capta urbe Tornaco Cameracum usque progressus multos Romanorum in Galliis peremit. Galliae siquidem a tempore Julii Caesaris, qui eas decennali bello domuit, sub imperio Romano erant, et ab eis principes recipiebant. Sed omni auxilio destitutae, Wandalis et Gothis, caeterisque nationibus barbaris expositae direptioni patebant. Post Clodium Merovecus filius ejus regnavit, qui quia satis utilis fuit, Francos a se Merovingos denominavit. Hujus tempore Attila rex Hunnorum ut fera tempestas ab Aquilone irruens totas Gallias inundavit, et Metis, Treveris, Tungris, Remis, et omnes pene urbes, castra vel oppida, usque Aurelianis, diro excidio exterminavit. Sed tandem ab Ethio Romanorum duce, eisque auxiliantibus Francis, bello victus repatriavit. Anno post mortem sancti Martini LIV factum hoc excidium Gallicarum urbium, Merovechi anno quinto.

[Deest hic folium in cod. ms.]

Nam quamvis Dagobertus rex esset egregius bellator, sacerdotum Dei et Ecclesiarum pius amator, pauperum Christi largus sublevator, et multarum artium bonorum exsecutor, tamen carnalis incontinentiae morbo nimis laborabat, et inde claritudini nominis sui foedam infamiae notam contraxerat, et quod gravius erat Regis regum iram contra se accenderat. Reginas enim suas fictis ex causis alias pro aliis repudiabat, ipsis quoque desponsatis pellicum amores superducebat. Et quamvis adeo deditus esset carnali commercio, nullam tamen spem propagandae posteritatis habebat, ex nulla tot uxorum filio suscepto. Permaxime ergo dolebat, quia se Dei offensam incurrisse sentiebat, praesertim quod ex regio patrum suorum semine nullum superesse sciebat praeter se, et fratrem suum Charibertum. Qui Charibertus propter simplicitatem nimiam minus idoneus erat ad regni gubernaculum. Sed quamvis desperaret de prolis posteritate, non tamen desperans de Dei miserationne, praecordialiter eum deprecabatur ut sibi ex ejus nutu filius daretur, qui sibi in regimine regni subrogaretur. Justus et pius Dominus, qui hominum erratibus ad iram attrahitur, precibus etiam humilium ad misericordiam reducitur.

Rex siquidem Dagobertus dum circuiret Austrasiam nono anno regni sui, puellam quamdam Ragnetrudem nomine, vultus elegantia laudabilem, genere etiam inter Austrasios non ignobilem, cum regii cultus honore uxorem sibi junxit. Quae Deo ita volente eodem anno ei filium genuit, quem sacro fonte regeneratum Sigebertum nominavit.

Peracto aliquanto tempore rex Dagobertus cum omni exercitu suo magno tripudians gaudio anno regni sui XI Mettim adiit, ibique procerum et pontificum conventum adesse jussit, eorumque consilio et consensu filium suum Sigibertum in regnum Austrasiorum sublimavit, sedemque regni Mettis habere permisit, partem etiam thesaurorum sufficientem tradidit. Post annum nascitur regi Dagoberto filius, qui Clodoveus est nuncupatus. Qui iterum cunctis primatibus Austrasiae et Neustriae in generali conventu congregatis, iterum divisionem regni inter duos filios ordinavit, eorum consilio et assensu confirmavit, datis et acceptis invicem pactis et sacramentis, ut scilicet determinato utriusque regni certo limite, Sigibertus regnaret super Austrasiam, Clodoveus vero regeret Neustriam. Eam partem Franciae quae spectat ad meridiem et orientem vocabant Austrasiam, eam quae vergit ad aquilonem et occidentem vocabant Neustriam. Rex Dagobertus, tam juste et tam prudenter regno utroque ordinato, ne aliquando aliquo modo vel fratres inter se fraterno odio dissiderent, vel regnum in se ipso divisum civilis belli desolaretur scandalo, anno regni sui XVII mortuus, et Parisius in basilica Sancti Dionisii sepultus, regnum dimisit ab exteris pacatum gentibus, et in nullo diminutum a suis finibus. Post cujus obitum duo reges et fratres Sigibertus et Clodoveus se quisque in regno suo agebant prudenter, et inter suos valebant potenter. Interea Pipinus major domus ex hac luce est subtractus, qui ipsum Sigibertum paterne nutrierat a puero, et valido sui auxilii sustentaverat brachio. Hic omnimodis regno utilis, genere, potentia, prudentia, et fortitudine super omnes nominabilis, Grimoardum filium suum rerum suarum haeredem fecit: duas quoque filias suas Gertrudem et Beggam ad laudem et gloriam generis sui post se reliquit: quarum una Gertrudis, Christo quam sponso carnali malens nubere, sanctae religionis proposito inserviens, in Nivalensi coenobio, a sua matre fundato, spiritualem prolem adhuc non desinit Deo gignere. Soror ejus Begga, nupta Ansigiso, sancti Arnulfi Mettensis episcopi filio, regiae dignitatis decus, quod penitus disperserat per regum Francorum inauditam desidiam, per suam reparavit prosapiam. Ipsa siquidem genuit Pipinum, Pipinus Carolum, qui Tudetes, id est Martellus, est agnominatus, Carolus Pipinum primum regem, Pipinus Carolum, cognomento Magnum, Francorum regem et imperatorem Romanorum, qui eo honoris et potentiae processit, ut nullus de regibus Francorum vel ante eum vel post eum comparari potuerit.

Grimoaldus pro patre suo Pipino constitutus major domus potenter in aula Sigiberti regis principabatur, et domi militiaeque regnum viriliter tutabatur. Quia vero Sigibertus rex Grimoaldum majorem domus sibi in omnibus fidelem, morigerum et cooperatorem eatenus erat expertus, filium ejus Childebertum regni Austrasiorum haeredem delegerat, hoc tamen proposito conditionis tenore si ipsum contingeret sine liberis obire. Rex quidem, utpote futurorum nescius, quod tunc sibi videbatur ex temporis convenientia fecit; postea vero filium genuit, quem nomine patris sui Dagobertum vocavit.

Et priori testamento ad irritum tracto, hunc nutriendum commisit majori domus Grimoaldo, ut ejus potentia contra omnes tutus sublimaretur in Austrasiorum regno. Ipse autem Sigibertus duodecim monasteria in diversis regni sui partibus aedificavit, eisque ex suis reditibus regia liberalitate necessaria suppeditavit: ut illic sub apostolicae vitae regula viventes, dum sua meterent carnalia, sibi seminarent spiritualia. Inter quae eminent in nostra vicinia Stabulaus, et Malmundarium, coenobia infra silvam Ardennam sita, quae idem rex a se cooperante sibi majore domus Grimoaldo constructa, S. Remaclo Tungrensi episcopo tradit ordinanda. Expletis autem aetatis suae annis XXXI, regni autem XXVIII, anno ab Incarnatione Domini 642 a transitu S. Martini anno CCXLIII, Rex terribilis apud omnes reges terrae, qui aufert spiritum principum, in flore juvenilis aetatis eum acerba morte rapuit de praesenti saeculo nequam, et in coelesti curia ei contulit verae dignitatis gloriam. Obiit Kalendis Februarii, et sepultus est in urbe Mettis, quae regni sui sedes fuerat, in basilica quam ad laudem et gloriam Dei in honore sancti Martini gloriosi confessoris regia liberalitate construxerat, quae sita est ad radices montis, qui plurimus imminet urbi, adversasque aspectat desuper arces.

O quam multos saepe ambitio decepit! o quam multos perfidos divina ultio saepe pessum dedit! Mortuo Sigiberto rege, Grimoaldus major domus Dagobertum filium ejus suae fidei commendatum, ut Austrasiorum potiretur regno, tonsoravit in clericum, consilio Didonis Pictaviensis episcopi, qui fuit avunculus sancti martyris Leodegarii, et per manum ipsius Didonis insontem puerulum in Scotiam direxit exsilio irrevocabili. Filium vero suum Childebertum Austrasiorum regno constituit regem. Franci, aegre ferentes perfidiam Grimoaldi, captum eum destinant Parisius ad judicium regis Clodovei, qui fuit frater Sigiberti. Quem Clodoveus vinculatum carceri mancipavit, et crudeliter, ut dignus erat, usque ad mortem tormentavit. Austrasii Hildricum filium Clodovei assumunt, et in regno Austrasiorum, quod Sigibertus patruus ejus tenuerat, regem constituunt. Hic est Hildricus rex, ad cujus tempus fuit sanctus Lambertus martyr et episcopus. . .

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page