C. SVETONI TRANQVILII DE RHETORIBVS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
[1] Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica fere recepta est, paulo etiam difficilius, quippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit vetus S. C. item censorium edictum subiiciam: C. Fannio Strabone M. Valerio Messala cons. M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerut, ut N. Pomponius praetor anirndiverteret curaretque, ut si ei e re p. fideque sua videretur, uti Romae ne essent. De eisdem interiecto tempore CN. Domitius Aenobarbus, L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: Renuntiatum est nobis, esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos inventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescenhtuls dies lotos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinern ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent, et iis qui eo venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.
Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit, multique earn et praesidii causa et gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitavit, Latine vero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos et grandis praetextatos vocabat. CN. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum civile bellum, quo facilius C. Curioni promptissimo iuveni, causam Caesaris defendenti, contradiceret, repetisse declamandi consnetudinem; M. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. Nero Caesar primo imperii anno, publice quoque bis antea, declamavit. Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare magno studio hominibus iniecto, magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia, adeoque floruit, ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium atque ad summos honores processerint.
Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadero semper fuit, quando vario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum breviter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum Graecorum scripta convertere, ac illustres laudare vel vituperare; quaedam etiam ad usum communis vitae instituta turn utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere; saepe fabulis fidero firmare aut demere, quod genus thesis et anascenas et catascenas Graeci vocant; donec sensim haec exoleverunt, et ad controversiam ventum est.
Veteres controversiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc,.aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad verbum referre.
Aestivo tempore adolescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi, piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt, bolum quanti emerent; nummos solverunt; diu expectaverunt, dum retia extraherentur; aliquando extractis, piscis nullus affuit, sed sporta auri obsula. Turn emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.
Venalici cum Brundusi gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuerunt; facile fallaciam celarunt. Romarn venitur, res cognita est, petitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem. Olim autem eas appellationes Graece synthesis vocabant: mox controversias quidem, sed aut fictas aut iudiciales.
Illustres professores, et quorum memoria aliqua extet, non temere alii reperientur quam de quibus tradam.
[2] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistola ad M. Titinnium sic refert: Equidem memoria teneo, pueris nobis primum Laline docere coepisse Plotium quendam. Ad quern cum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebarn mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. Hunc eundem (nam diutissime vixit) M. Coelius in oratione, quam pro se de vi habuit, significat dictasse Atratino, accusatori suo, actionem; subtractoque nomine, ordearium eum rhetorem appellat, deridens ut inflatum ac levem et sordidum.
[3] L. Voltacilius Pilutus servisse dicitur atqne etiam ostiarius vetere more in catena fuisse, donec ob ingenium ac studium litterarum manumissus, accusanti patrono subscripsit. Deinde rhetoricam professus, CN. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit; primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, nonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.
[4] M. Epidius, calumnia notatus, ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium el Augustum; quibusquondam C. Cannutius, obiicientibus sibi quod in re p. administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. Hic Epidius ortum se ab Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni, paulo post cum cornibus extitisse, ac statim non comparuisse in numeroque deorum habitum.
[5] Sextus Clodius, e Sicilia, Latinae simul Graecaeque eloquentiae professor, male oculatus et dicax, par oculorum in amicitia M. Antonii triumviri extrisse se aiebat; eiusdem uxorem Fulviam, cui altera bucca inflatior erat, acumen stili tentare dixit, nec eo minus, immo vel magis ob hoc Antonio gratus. A quo mox consule ingens etiam congiarium accepit, ut ei in Philippicis Cicero obiicit: Adhibes ioci causa magistrum, suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. At quanta merces rhetori est data! Audite, audite, P. C. et cognoscite rei p. vulnera. Duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori assignasti et quidem immunia, ut tanta mercede nihil sapere disceres.
[6] C. Albucius Silus, Novariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum forte ius diceret, ab iis contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. Quod indigne ferens; statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes, atque ita implevit ut Planco silentium imponeret, non audenti in comparationem se demittere. Sed ex eo clarus, propria auditoria instituit, solitus proposita controversia sedens incipere, et calore demum provectus consurgere ac perorare, declamare autem genere vario: modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non trivialibus verbis. Egit et causas, verum rarius, dum amplissimam quamque sectatur, nec alium in ulla locum quam perorandi. Postea renuntiavit foro partim pudore, partim metu; nam cum in lite quadam centumvirali, adversario, quem ut impium erga parentes incessebat, ius iurandum quasi per figuram sic optulisset: Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent! et alia in hunc modum, arripiente eo conditionem, nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sui invidia negotium afflixit. Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium voces, et ita excauduisset, ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formarn provinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, invocaret legum ac libertatis auctorem el vindicern, pene poenas luit. Iam autem senior ob vitium vomicae Novariam rediit, convocataque plebe causis, propter quas mori destinasset, diu ac more concionantis redditis, abstinuit cibo.
Reliqua desiderantur. Supersunt tamen in indice praemisso nomina rhetorum undecim, et post stellulam posuimus quae Hieronymus in Chronico hinc decerpsit.
[7] L. Cestius Pius * Cestius Smyrnaeus Latinam Romae rhetoricam docuit (anno ab u. c. 741).
[8] M. Porcius Latro * M. Porcius Latro, Latinus declamator, taedio duplicis quartanae semet ipsum interfecit (a. 750. 751)
[12] L. Statius Ursulus * Statius Ursulus (al. Sursulus, al. Surculus) Tolosanus celeberrime in Gallia rhetoricam docet (a. 810. 811).
[13] P. Clodius Quirinalis * Clodius (al. Claudius) Quirinalis, rhetor Arelatensis, Romae insignissime docet (a 797. 798).
[14] M. Antonius Liberalis * M. Antonius Liberalis, Latinus rhetor, magnas inimicitias cum Palaemone exercet (a. 801. 802).
[15] Sex. Iulius Gabinianus * Gabinianus celeberrimi nominisrhetor in Galliis docuit (a. 829. 830).
[16] M. Fabius Quintilianus * M. Fabius Quintilianus Romam a Galba perducitur (a. 821) ... Quintilianus, ex Hispania Calagurritanus, qui primus Romae publicam scholam et salarium e fisco accepit, claruit (a. 838-842)
Minus certa fide haec quoque hinc petita existimantur:
Nicetas et Hybreas et Theodorus et Plutio nobilissimi artis rhetoricae Graeci praeceptores habentur. Hieronymus in Chronico ad annum ab u. c. 724.
Isaeus rhetor fuit ... illius temporis, cuius et Tranquillus meminit. Scholia ad Iuvenal. 3, 74.
Suetonius | The Latin Library | The Classics Page |