PVBLILIVS SYRVS
SENTENTIAE

Alienum est omne, quicquid optando evenit.
Ab alio expectes, alteri quod feceris.
Animus vereri qui scit, scit tuta ingredi.
Auxilia humilia firma consensus facit.
Amor animi arbitrio sumitur, non ponitur.
Aut amat aut odit mulier, nil est tertium.
Ad tristem partem strenua est suspicio.
Ames parentem, si aequus est: si aliter, feras.
Aspicere oportet, quidquid possis perdere.
Amici vitia si feras, facias tua.
Alienum aes homini ingenuo acerba est servitus.
Absentem laedit, cum ebrio qui litigat.
Amans iratus muta mentitur sibi.
Avarus ipse miseriae causa est suae.
Amans quid cupiat scit, quid sapiat non vidit.
Amans quod suspicatur, vigilans somniat.
Ad calamitatem quilibet rumor valet.
Amor extorqueri non pote, elabi pote.
Ab amante lacrimis redimas iracundiam.
Aperte mala cum est mulier, tum demum est bona.
Avarum facile capias, ubi non sis item.
Amare et sapere vix deo conceditur.
Avarus nisi cum moritur, nil recte facit.
Astus cinaedum celat, aetas indicat.
Avarus damno potius quam sapiens dolet.
Avaro quid mali optes nisi Vivat diu?
Animo dolenti nil oportet credere.
Aliena nobis, nostra plus aliis placent.
Amare iuveni fructus est, crimen seni.
Anus cum ludit, morti delicias facit.
Amoris vulnus idem, qui sanat, facit.
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
Aleator quanto in arte est melior, tanto est nequior.
Amor otiosae causa sollicitudinis.
Avidum esse oportet neminem, minime senem.
Animo virum pudicae, non oculo eligunt.
Amantium ira amoris integratio est.
Amantis ius iurandum poenam non habet.
Amans, sicut fax, agitando ardescit magis.
Amor, ut lacrima, ab oculo oritur, in pectus cadit.
Animo imperabit sapiens, stultus serviet.
Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
Amori finem tempus, non animus facit.
Bis est gratum quod opus est, ultro si offeras.
Bonarum rerum consuetudo pessima est.
Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.
Bonum est fugienda aspicere in alieno malo.
Beneficium accipere libertatem est vendere.
Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala.
Bis emori est alterius arbitrio mori.
Beneficia plura recipit, qui scit reddere.
Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.
Bonus animus laesus gravius multo irascitur.
Bona mors est homini, vitae quae extinguit mala.
Beneficium dando accepit, qui digno dedit.
Blanditia, non imperio, fit dulcis Venus.
Bonus animus numquam erranti obsequium adcommodat.
Beneficium qui dedisse se dicit, petit.
Benivoli coniunctio animio maxima est cognatio.
Beneficium saepe dare docere est reddere.
Bonitatis verba imitari maior malitia est.
Bona opinio bominum tutior pecunia est.
Bonum quod est subprimitur, numquam extinguitur.
Bis vincit qui se vincit in victoria.
Benignus etiam causam dandi cogitat.
Bis interimitur, qui suis armis perit.
Bene dormit, qui non sentit quam male dormiat.
Bonorum crimen officiosus est miser.
Bona fama in tenebris proprium splendorem optinet.
Bene cogitata si excidunt, non occidunt.
Bene perdit nummos, iudici cum dat nocens.
Bona quae veniunt, ni sustineantur, opprimunt.
Bona semperimperante animo pecunia est.
Bonum ad virum cito moritur iracundia.
Brevissima ipsa est memoria iracundiae.
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.
Bona comparat praesidia misericordia.
Beneficium dignis ubi des, omnes obliges.
Brevis ipsa vita, sed malis fit longior.
Boneficia donari aut mali aut stulti putant.
Bene perdas gaudium, ubi dolor pariter perit.
Bene vixit is, qui potuit, cum voluit mori.
(Bene audire alterum patrimonium est.)
(Boni est viri, etiam in morte nullum fallere.)
Consueta vitia ferimus, non reprendimus.
Crudelis in re adversa est obiurgatio.
Cavendi nulla est dimittenda occasio.
Cui semper dederis, ubi neges, rapere imperes.
Crudelem medicum intemperans aeger facit.
Cuius mortem amici expectant, vitam cives oderunt.
Cum inimico nemo in gratiam tuto redit.
Citius venit periclum cum contemnitur.
Casta ad virum matrona parendo imperat.
Cito ignominia fit superbi gloria.
Consilio melius vincas quam iracundia.
Cuiuis dolori remedium est patientia.
Cotidie damnatur, qui semper timet.
Cum vitia prosunt, peccat qui recte facit.
Contumeliam nee fortis pote nec ingenuus pati.
Conscientia animi nullas invenit linguae preces.
Cito improborum laeta ad perniciem cadunt.
(Contemni est gravius quam stultitiae percuti.)
Cotidie est deterior posterior dies.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Crimen relinquit vitae, qui mortem appetit.
Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet.
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
Cogas amantem irasci, amari si velis.
Crudelis est non fortis, qui infantem necat.
0Consiliis indoctiorum multi se docti explicant.
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.
Cui nolis saepe irasci, irascaris semel.
Crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
Caeci sunt oculi, cum animus alias res agit.
Caret periclo, qui etiam cum est tutus cavet.
Cum ames non sapias, aut cum sapias non ames.
Cicatrix conscientiae pro vulnere est.
Cuivis potest accidere, quod cuiquam potest.
0Cave amicum credas, nisi si quem probaveris.
Contra felicem vix deus vires habet.
Cum das avaro praemium, ut noceat rogas.
Discipulus est prioris posterior dies.
Damnare est obiurgare, cum auxilio est opus.
Diu adparandum est bellum, ut vincas celerius.
Dixeris maledicta cuncta, cum ingratum hominem dixeris.
De inimico ne loquaris male, sed cogites.
Deliberare utilia mora tutissima est.
Dolor decrescit, ubi quo crescat non habet.
Didicere flere feminae in mendacium.
Discordia fit carior concordia.
Deliberandum est saepe, statuendum est semel.
Difficilem habere oportet aurem ad crimina.
Dum est vita grata, mortis condicio optima est.
Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.
Ducis in consilio posita est virtus militum.
Dies quod donat timeas: cito raptum venit.
Dimissum quod nescitur, non amittitur.
Deliberando discitur sapientia.
Deliberando saepe perit occasio.
(Duplex fit bonitas, simul accessit celeritas.)
Damnati lingua vocem habet, vim non habet.
Dolor animi multo gravior est quam corporis.
Dulce etiam fugias, fieri quod amarum potest.
Difficile est dolori convenire cum patientia.
(Deos ridere credo, cum felix vocat.)
Etiam innocentis cogit mentiri dolor.
Etiam peccanti recte praestatur fides.
Etiam celeritas in desiderio mora est.
Ex vitio alius sapiens emendat suum.
Et deest et superat miseris cogitatio.
Etiam oblivisci quid sis, interdum expedit.
Ex hominum questu facta Fortuna est dea.
Effigere cupiditatem regnum est vincere.
'Exulanti ubi nusquam domus est, sine sepulcro est mortuus.
Et qui fecerunt, oderunt iniuriam.
Eripere telum, non dare irato decet.
Exilium patitur, patriae qui se denegat.
Etiam capillus unus habet umbram suam.
Eheu quam miserum est, fieri metuendo senem.
Etiam hosti est aequus, qui habet in consilio fidem.
Excelsis multo facilius casus nocet.
Extrema semper de ante factis iudicant.
Ex lite multa gratia fit formosior.
(Etiam bonum saepe obest assuescere.)
Fidem qui perdit, quo se servet relicuo?
Fortuna cum blanditur, captatum venit.
Fortunam citius reperias quam retineas.
Formonsa facies muta commendatio est.
Frustra rogatur, qui misereri non potest.
Fortuna unde aliquid fregit, cassum ... est.
Fraus est accipere, quod non possis reddere.
Fortuna nimium quem fovet, stultum facit.
Fatetur facinus, quisquis iudicium fugit.
Felix inprobitas optimorum est calamitas.
Feras, non culpes quod mutari non potest.
Futura pugnant, nec se superari sinunt.
Furor fit laesa saepius patientia.
Fidem qui perdit, nil pote ultra perdere.
Facilitas nimia ad partem stultitiae rapit.
Fides sicut anima, unde abiit, numquam redit.
Fidem nemo umquam perdit, nisi qui non babet.
Fortuna obesse nulli contenta est semel.
Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia.
Frustra cum ad senectam ventum est, repetas adulescentiam.
Falsum maledictum malivolum mendacium est.
Feminae naturam regere desperare est otium.
Feras facilia, ut difficilia perferas.
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
Feras quod laedit, ut quod prodest perferas.
Facit gratum fortuna, quem nemo videt.
Fortuna hominibus plus quam consilium valet.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Grave praeiudicium est, quod iudicium non habet.
Gravissima est probi hominis iracundia.
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
Gravis animus dubiam non habet sententiam.
Gravius malum omne est, quod sub aspectu latet.
Gravius nocet, quodcumque inexpertum accidit.
(Gravior est inimicus, qui latet in pectore.)
Gravissimum est imperium consuetudinis.
Grave crimen, etiam leviter cum est dictum, nocet.
Heu quam difficilis gloriae custodia est!
Homo extra corpus est suum, cum irascitur.
Heu quam est timendus, qui mori tutum putat!
Homo, qui in homine calamitoso est misericors, meminit sui.
Honesta turpitudo est pro causa bona.
Habet in adversis auxilia, qui in secundis commodat.
Heu quam miserum est ab eo laedi, de quo non possis queri!
Hominem experiri multa paupertas iubet.
Heu dolor quam miser est, qui in tormento vocem non habet!
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(Heu quam miserum est discere servire, ubi sis doctus dominari!)
Habet suum venenum blanda oratio.
Homo totiens moritur, quotiens amittit suos.
Homo saepe in aliud fertur, aliud cogitat.
Honestus rumor alterum est patrimonium.
Homo ne sit sine dolore, Fortunam invenit.
Honeste servit, qui succumbit tempori.
0Homo vitae commodatus, non donatus est.
Heredis fletus sub persona risus est.
Heredem ferre utilius est quam quaerere.
Habent locum maledicti crebrae nuptiae.
Honeste pareas improbo, ut pareas probo.
Humanitatis optima est certatio.
Honos honestum decorat, inhonestum notat.
Heu conscientia animi gravis est servitus!
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
Homini consilium tunc deest, cum multa invenit.
Inferior rescit, quidquid peccat superior.
Inimicum ulcisci vitam accipere est alteram.
Invitum cum retineas, exire incites.
Ingenuitatem laedas, cum indignum roges.
In nullo avarus bonus est, in se pessimus.
Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter.
Inopiae desunt multa, avaritiae omnia.
Instructa inopia est in divitiis cupiditas.
Invitat culpam, qui peccatum praeterit.
Iocundum nil est, nisi quod reficit varietas.
Ingenuitas non recipit contumeliam.
Inritare est calamitatem, cum te felicem voces.
Inpune pecces in eum, qui peccat prior.
Ingratus unus omnibus miseris nocet.
In miseria etiam vita contumelia est.
Ita amicum habeas, posse ut facile fieri hunc inimicum putes.
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
In amore semper mendax iracundia est.
Invidia tacite, sed inimice irascitur.
Iratum breviter vites, inimicum diu.
Iniuriarum remedium est oblivio.
Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.
Iactum tacendo crimen facias acrius.
In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.
In vindicando criminosa est celeritas.
Inimicum quamvis humilem docti est metuere.
In calamitoso risus etiam iniuria est.
Iudex damnatur, cum nocens absolvitur.
Ignoscere hominum est, ubi pudet cui ignoscitur.
In rebus dubiis plurimi est audacia.
Illo nocens se damnat, quo peccat die.
Ita crede amico, ne sit inimico locus.
Iratus etiam facinus consilium putat.
Invidia loquitur quod subest, non quod videt.
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Iniuriam aures quam oculi facilius ferunt.
Iacet omnis virtus, fama nisi late patet.
Ignis suum calorem etiam in ferro tenet.
In Venere semper certat dolor et gaudium.
In amore forma plus valet quam auctoritas.
Ingrata sunt beneficia, quis comes est metus.
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
Inertia indicatur, cum fugitur labor.
Iratus, cum ad se rediit, sibi tum irascitur.
In amore semper causa damni quaeritur.
Iocunda macula est ex inimici sanguine.
In Venere semper dulcis est dementia.
In misero facile fit potens iniuria.
Interdum habet stultitiae partem facilitas.
Inertia est laboris excusatio.
Iniuriam facilius facias quam feras.
Iratus nil non criminis loquitur loco.
Incertus animus dimidium est sapientiae.
In turpi re peccare bis delinquere est.
Ingenuus animus non fert vocis verbera.
Iniuriam ipse facias, ubi non vindices.
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
Inimici ad animum nullae conveniunt preces.
Inimico extincto exitium lacrimae non habent.
Ibi semper est victoria, ubi concordia est.
Iter est, quacumque dat prior vestigium.
Ibi pote valere populus, ubi leges valent.
Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
Laus nova nisi oritur, etiam vetus amittitur.
Laeso doloris remedium inimici est dolor.
Levis est Fortuna: cito reposcit, quod dedit.
Lex universa est, quae iubet nasci et mori.
Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
Lascivia et laus numquam habent concordiam.
Legem nocens veretur, fortunam innocens.
Libido, non iudicium est quod levitas sapit.
Libido cunctos etiam sub vultu domat.
Longinquum est omne, quod cupiditas flagitat.
Lapsus semel fit culpa, si iterum cecideris.
Lex videt iratum, iratus legem non videt.
(Legem solet oblivisci iracundia.)
Locis remotis qui latet, lex est sibi.
Late lucere ignis nihil ut urat, potest.
Licentiam des linguae, cum verum petas.
Malignos fieri maxime ingrati docent.
0Multis minatur, qui uni facit iniuriam.
Mora omnis odio est, sed facit sapientiam.
Mala causa est, quae requirit misericordiam.
Mori est felicis, antequam mortem invocet.
Miserum est tacere cogi, quod cupias loqui.
Miserrima est fortuna, quae inimico caret.
Malus est vocandus, qui sua est causa bonus.
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.
Metus enim venit, rarum habet somnus locum.
Mori necesse est, sed non quotiens volueris.
0Male geritur, quidquid geritur fortunae fide.
Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, sibi adimit.
Minus est quam servus dominus, qui servos timet.
Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
Malo in consilio feminae vincunt viros.
Mala est voluptas ad alienum consuescere.
Maximo periclo custoditur, quod multis placet.
Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit.
Malae naturae numquam doctore indigent.
Misereri scire sine periclo est vivere.
0Male vivunt, qui se semper victuros putant.
Maledictum interpretando facias acrius.
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
Minus decipitur, cui negatur celeriter.
Mutat se bonitas inritata iniuria.
Mulier cum sola cogitat, male cogitat.
Male facere qui vult, numquam non causam invenit.
Malivolus semper sua natura vescitur.
Multos timere debet, quem multi timent.
Male imperando summum imperium amittitur.
Mulier quae multis nubit, multis non placet.
Malivolus animus abditos dentes habet.
Medicina calamitatis est aequanimitas.
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
Metum respicere non solet quidquid iuvat.
Malo etiam parcas, si una est periturus bonus.
Magnum crimen secum adfert indignatio.
Malus etsi obesse non pote, tamen cogitat.
Mage valet, qui nescit quod calamitas valet.
Mora cogitationis diligentia est.
Multa ignoscendo fit potens potentior.
Multis placere quae cupit, culpam cupit.
Minimum eripit fortuna, cui minimum dedit.
Meretrix est instrumentum contumeliae.
Malus bonum ad se nnumquam consilium refert.
Manifesta causa secum habet sententiam.
Multorum calamitati vir moritur bonus.
Metus improbos compescit, non clementia.
(Muneribus non lacrimis meretrix est misericors.)
Metuendum semper esse scias, quem tutum velis.)
Mors infanti felix, iuveni acerba, sera nimis seni.
Malam rem cum velis, honestatem improbes.
Malum est consilium, quod mutari non potest.
Malitia unius cito fit maledictum omnium.
Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus.
Misera est voluptas, ubi pericli memoria est.
Male vincit is, quem paenitet victoriae.
Misericors civis patriae est consolatio.
Malitia ut peior veniat, se simulat bonam.
Malus animus in secreto peius cogitat.
Mutare quod non possis, ut natum est, feras.
Multa ante temptes, quam virum invenias bonum.
Miserrimum est arbitrio alterius vivere.
Mansueta tutiora sunt, sed serviunt.
Mala mors necessitatis contumelia est.
Minus saepe pecces, si scias quod nescias.
Malus quicumque in poena est, praesidium est bonis.
Nil agere semper infelici est optimum.
Nil peccent oculi, si animus oculis imperet.
Nil proprium ducas, quidquid mutari potest.
Non cito ruina opteritur, qui rimam timet.
Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere.
Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies.
Numquam periclum sine periclo vincitur.
Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri.
Nusquam melius morimur homines, quam ubi libenter viximus.
Negandi causa avaro numquam deficit.

Nondum felix es, si nondum te turba deridet.
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
Non aspicias quam plenas quis deo manus, sed quam puras admoveat.
Non enim aliter, nisi optimus animus, pulcherrimus dei cultus est
Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
Nihil petas, quod negaturus es.
Nihil negabis, quod petiturus es.
Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
Nihil prodest didicisse, bene facere si cesses.
Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est.
Nam facta cernuntur, animus non videtur.
Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
Nequitia ipsa poena sui est.
Nam mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.
Neminem cito accusaveris, neminem cito laudaveris.
Nullum putaveris esse locum sine teste.
Nulla pusilla domus, quae multos recipit amicos.
Numquam enim scelus scelere vindicandum est.
Naturam abscondit, cum improbus recte facit.
Non turpis est cicatrix, quam virtus parit.
Numquam ubi diu fuit ignis, defecit vapor.
Necesse est maximorum minima esse initia.
Non corrigit sed laedit, qui invitum regit.
(Nimia concedendo interdum stultitia fit.)
Nil magis amat cupiditas, quam quod non licet.
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
Nulli facilius quam malo invenias parem.
Nil non acerbum prius quam maturum fuit.
Nocere posse et nolle laus amplissima est.
Non vincitur, sed vincit qui cedit suis.
Necessitas dat legem, non ipsa accipit.
Nescio quid agitat, cum bonum imitatur malus.
Nulla homini maior poena est quam infelicitas.
Non novit virtus calamitati cedere.
Necessitas ab homine quae vult impetrat.
Necessitati quodlibet telum utile est.
Nocere casus non solet constantiae.
Non pote non sapere, qui se stultum intellegit.
Necessitas egentem mendacem facit.
Non facile solus serves, quod multis placet.
Necessitas quod poscit, nisi des, eripit.
0Nocens precatur, innocens irascitur.
Nec vita nec fortuna hominibus perpes est.
Non semper aurem facilem facilitas habet.
Numquam non miser est, qui quod timeat cogitat.
Ni qui scit facere, insidias nescit metuere.
Negat sibi ipse qui quod difficile est petit.
Nimium altercando veritas amittitur.
Nullo in loco male audit misericordia.
Necessitas quod celat, frustra quaeritur.
Necessitas quam pertinax regnum tenet!
0Nemo inmature moritur qui moritur miser.
Nocentem qui defendit, sibi crimen parit.
Nil non aut lenit aut domat diuturnitas.
Nil turpe ducas pro salutis remedio.
Noli contemnere ea, quae summos sublevant.
Nil aliud scit necessitas, quam vincere.
Nemo timendo ad summum pervenit locum.
Nisi per te sapias, frustra sapientem audias.
Necessitati sapiens nihil umquam negat.
Non facile de innocente crimen fingitur.
0Nimium boni est in morte, cui nil sit mali.
Ni gradus servetur, nulli tutus est summus locus.
Nil est miserius, quam ubi pudet quod feceris.
Nec morten effugere quisquam nec amorem potest.
Necessitatem ferre, non flere addecet.
Nusquam facilius culpa quam in turba latet.
Omne peccatum actio est.
Omnis autem actio voluntaria est, tam honesta quam turpis.
Omne ergo peccatum voluntarium est.
Omitte excusationem, nemo peccat invitus.
Odia multorum sub vultu, multorum sub osculo latent.
Omnia tamen pandentur, non dico si cecideris, sed si titubaveris.
Omnis affectus hoc habet, ut in quod ipse insanit, ceteros furere putet.
Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.
Omnis itaque dies velut ultimus ordinandus est.
Oratorem te puta, si tibi ipsi quod oportet persuaseris.
Opinantur de te homines male, sed mali: displicere enim malis laudabile est.
Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.
Odium oportet peccandi, non metum facias.
Optimum est semper ignoscere, tamquam si ipse cotidie pecces.
Optimum est maiorum vestigia sequi, si recte praecesserint.
Omnis doctor in vitae ratione peccans turpior est,
Ob hoc quod in officio, cuius magister esse vult, labitur.
Omnis voluptas quemcumque arrisit nocet.
Officium benivoli animi finem non babet.
O vita misero longa, felici brevis!
Obiurgari in calamitate gravius est quam calamitas.
O dulce tormentum, ubi reprimitur gaudium!
Omnes aequo animo parent, ubi digni imperant.
Occidi est pulchrum, ignominiose ubi servias.
O tacitum tormentum animi conscientia!
Optime positum est beneficium, ubi eius meminit qui accipit.
Obsequium nuptae cito fit odium paelicis.
Occasio receptus difficiles habet.
O pessimum periclum, opertum quod latet!
Omnes, cum occulte peccant, peccant ocius.
Occasio aegre offertur, facile amittitur.
Peccandi duo sunt genera, aliud ex proposito, aliud ex neglegentia
Plerique metu peccare cessant, non innocentia.
Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.
Priusquam promittas deliberes, ut cum promiseris facias.
Prius si negaveris, fecisse postea fallere est.
Propter causam multa amico dabis, multae causae etiam contra amicum.
Pro eo religiosior eris, quo melior.
Praestabis parentibus pietatem, cognatis dilectionem.
Praestabis amicis fidem, omnibus aequitatem.
Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.
Pecuniae imperare oportet, non servire.
Pecunia si uti scias, ancilla est, si nescias, domina.
Pecunia non satiat avaritiam, sed inritat.
Putandus est recte fortior qui cupiditates quam qui hostes subicit.
Peiora sunt tecta odia quam aperta.
Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
Plerique cum stultis maledicunt, ipsi sibi convicium faciunt.
Perturpe est enim, quod obicitur in obiciente cognosci.
Pulcherrimum est omnia praestare nihil exigentem.
Principium discordiae est, aliquid ex communi suum facere.
Plerique famam, conscientiam pauci verentur.
Probus libertus sine natura est filius.
Prodesse qui vult nec potest, aeque est miser.
Pericla timidus etiam quae non sunt videt.
Pudor doceri non potest, nasci potest.
Plus est quam poena sine re miserum vivere.
Pudorem alienum qui eripit, perdit suum.
Patientia animi occultas divitias habet.
Peiora multo cogitat mutus dolor.
Pecunia una regimen est rerum omnium.
Pudor dimissus numquam redit in gratiam.
Perdendi finem nemo nisi egestas facit.
Poena ad malum serpendo, cum properat, venit.
Plus est quam poena iniuriae succumbere.
Pro medicina est dolor, dolorem qui necat.
Patiens et fortis se ipsum felicem facit.
Prospicere in pace oportet, quod bellum iuvet.
Parens iratus in se est crudelissimus.
Perdit no donat, cui donat nisi est memor.
Probi delicta cum neglegas, leges teras.
Pars benefici est, quod petitur si belle neges.
Properare in iudicando est crimen quaerere.
Populi est mancipium, quisquis patriae est utilis.
Per quae sis tutus, illa semper cogites.
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
Peccatum amici veluti tuum recte putes.
Potens misericors publica est felicitas.
Praesens est semper, absens qui se ulciscitur.
Perfacile felix quod vota imperant facit.
Poenam moratur improbus, non praeterit.
Perdidisse honeste mallem, quam accepisse turpiter.
Paucorum est intellegere, quid donet dies.
Perenne coniugium animus, non corpus facit.
Pereundi scire tempus assidue est mori.
Potenti irasci sibi periclum est quaerere.
Peccare pauci nolunt, nulli nesciunt.
Paucorum improbitas universis calamitas.
Pro dominis peccare etiam virtutis loco est.
Patiendo multa veniunt, quae nequeas pati.
Paratae lacrimae insidias, non fletum indicant.
Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.
Pudorem habere servitus quodammodo est.
Pote . . . in adversis numquam felicitas.
Prudentis vultus etiam sermonis loco est.
Probo beneficium qui dat, ex parte accipit.
Pudore quem non flectis, non frangit timor.
Poena allevatur, ubi relaxatur dolor.
Plures tegit fortuna, quam tutos facit.
Post calamitatem memoria alia est calamitas.
Pro bona fama maxima est hereditas.
Pericla qui audet ante vincit, quam accipit.
Perpetuo vincit, qui utitur clementia.
Quidam quosdam occidit inimicos, non quia meruerant, sed quia habebat.
Quam iniquum est nocuisse, quia oderis laedere.
Quantum iniquius odisse, quia laeseris.
Quam magnarum virium est neglegere laedentem.
Qui enim vindicat, sentit.
Quid sis interest, non quid habearis.
Quamvis agas, ut ne quis merito tuo te oderit, erunt tamen semper qui oderint.
Quam magnum est non laudari et esse laudabilem.
Qui succurrere perituro potest, cum non succurrit, occidit.
Quid est homini inimicissimum? alter homo.
Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.
Quid est dare beneficium? imitari deum.
Quis est pauper? qui sibi videtur dives.
Quidam inimici graves sunt amici leves.
Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur: meum et tuum.
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
Quod tacitum esse vis, nemini dixeris,
quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non praestas.
Qui servis crudelis est, ostendit in alios non voluntatem sibi deesse, sed potestatem.
Qui ob hoc iniuriam facit, quia potest, cito desinit, quia fecit.
Quid dulcius quam habere, cum quo omnia audeas;
quem sic credas, ut te; cui sic loquaris quasi tecum.
Quanti tales amicos habere voluerunt, et ipsi tales esse non possunt.
Quamvis non rectum, quoad iuvat, rectum putes.
Quidquid nocere didicit, meminit cum potest.
Qui metuit calamitatem, rare accipit.
Quam miserum est mortem cupere nec posse emori!
Qui pro innocente dicit, satis est eloquens.
Qui cum dolet blanditur, post tempus sapit.
Quod timeas citius quam quod speres evenit.
Quod vult cupiditas cogit, non quod decet.
Quidquid conaris, quo pervenias cogites.
0Qui bene dissimulat, citius inimico nocet.
Quod semper est paratum, non semper iuvat.
Quodcumque celes, ipse tibi fias timor.
Qui iusiurandum servat, quovis pervenit.
Quod aetas vitium posuit, aetas auferet.
Quemcumque quaerit calamitas, facile invenit.
Quod periit quaeri pote, reprendi non potest.
Quam miserum officium est, quod successum non habet!
Quam miser est, cuius ingrata est misericordia!
Quam miserum est cogi opprimere, quem salvum velis!
0Quem fama semel oppressit, vix restituitur.
Quod vi contingit, vix voluptatem parit.
Quam miserum est, id quod pauci habent amittere!
Qui in vero dubitat, male agit cum deliberat.
Qui timet amicum, amicus ut timeat docet.
Quoi quid vindicandum est, omnis optima est occasio.
Quam miserum auxilium est, ubi nocet quod sustinet!
Qui pote consilium fugere, rapere idem potest.
Qui ulcisci dubitat, improbos plures facit.
Qui obesse, cum potest, non vult, prodest tibi.
0Quidquid bono concedas, des partem tibi.
Quod nescias cui serves stultum est parcere.
Quae vult videri bella nimis, nulli negat.
Qui debet, limen creditoris non amat.
Qui pote transferre amorem, pote deponere.
Qui culpae ignoscit uni, suadet pluribus.
Quidquid probis eripitur, improbis datur.
Qui sibi non vivit, aliis merito est mortuus.
Quidquid fit cum virtute, fit cum gloria.
Qui expectat ut rogetur, officium levat.
0Qui timet amicum, vim non novit nominis.
Qui pote celare vitium, vitium non facit.
Qui omnes insidias timet, in nullas incidit.
Quam malus est, culpam qui suam alterius facit!
Qui docte servit, partem dominatus tenet.
Qui se ipse laudat, cito derisorem invenit.
Quam miserum est, bene quod feceris factum queri.
Quam felix vita transit sine negotiis!
Quidquid futurm est summum, ab imo nascitur.
Quam miserum est, ubi consilium casu vincitur!
Quidquid Fortuna exornat, cito contemnitur.
Quidquid plus qmam necesse est possideas, premit.
Qui pote nocere, timetur cum etiam non adest.
Quem bono tenere non potueris, contineas malo.
Quod senior loquitur, omnes consilium putant.
Quam miserum est, ubi te captant, qui defenderint!
Quod quisque amat, laudando commendat sibi.
Quem diligas, etiam queri de ipso malum est.
Qui venit ut noceat, semper meditatus venit.
Quis miserum sciret, verba nisi haberet dolor?
Quam miserum est, cum se renovat consumptum malum!
Quanto series peccatur, tanto incipitur turpius.
Quam miser est, qui excusare sibi se non potest!
Quo caveas, cum animus aliud, verba aliud petunt?
Qui invitus servit, fit miser, servit tamen.
Quod est timendum decipit, si neglegas.
Quid tibi pecunia opust, si ea uti non potes?
Quod fugere credas, saepe solet occurrere
Quamvis acerbus, qui monet, nulli nocet.
Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.
Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram.
Re vera memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
Res vera est, qui a multis timetur, multos timet.
Regibus peius est multo quam servientibus:
re vera, quia illi singulos, isti universos timent.
Res ipsa ut praestare possimus efficiet, si polliceri properamus honesta.
Rem maximam promittit tibi sapientia, ut te reducat tibi.
Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
Recte parem et inferiorem laudas, quia pertinet ad gloriam tuam.
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
Ratione, non vi vincenda adulescentia est.
Rei nulli prodest mora nisi iracundiae.
Reus innocens fortunam, non testem timet.
Rarum esse oportet, quod diu carum velis.
Rapere est accipere quod non possis reddere.
Regnat, non regitur, qui nil nisi quod vult facit.
Rivalitatem non amat Victoria.
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
Rex esse nolim, ut esse crudelis velim.
Res quanto est maior, tanto est invidiosior.
Roganti melius quam imperanti pareas.
Respicere nil consuevit iracundia.
Rapere est, non petere, quidquid invito auferas.
Remedium frustra est contra fulmen quaerere.
Rogare beneficium servitus quoddammodo est.
Sunt, quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens otiosa discurrit.
Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris, aut
          veritas aut amicitia perdenda est.
Si vis beatus esse, cogita hoc primum: contemne contemni.
Si multis placuerit vita tua, tibi placere non poterit.
Solitudinem quaerat, qui vult cum innocentibus vivere.
Stultum est timere, quod vitari non potest.
Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
Secreto admone amicos, palam lauda.
Si bene te institueris, pudeat fieri deteriorem.
Si quis irascitur, ab alio poenas petit, a se exigit.
Severissime enim nos adversum peccantes ingerimus, et ipsi eadem committimus.
Sicut formosa pictura est, cuius nulla pars errat,
          sic et formosus homo, in quo nulla peccatis foeda est.
Si invitus pares, servus es; si volens, minister.
0Scias eum multis virtutibus abundare, qui alienas amat.
Si non invideris, maior eris: nam qui invidet, minor est.
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
Scito enim et illud, quod nulli invidet vir bonitate praeditus.
Sunt multi qui plurima verbis, non re contemnunt;
sed ipsa, quae spernunt, clam furantur.
Semper plus iratus sese posse, quam possit, putat.
Spes est salutis, ubi hominem obiurgat pudor.
Suadere primum, dein corrigere benivoli est.
Sapiens contra omnes arma fert, cum cogitat.
Sanctissimum est meminisse, cui te debeas.
Stulti timent fortunam, sapientes ferunt.
Sensus, non aetas invenit sapientiam.
Semper beatam se putat benignitas.
Saepe ignoscendo des iniuriae locum.
Solet esse in dubiis pro consilio temeritas.
Semper consilium tunc deest, cum opus est maxime.
Sapiens quod petitur ubi tacet, breviter negat.
Semper plus metuit animus ignotum malum.
Secunda in paupertate fortuna est fides.
Si nil velis timere, metuas omnia.
Summissum imperium non tenet vires suas.
Secundus est a matre nutricis dolor.
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
Suum sequitur lumen semper innocentia.
Stultum est alium velle ulcisci poena sua.
Sibi primo auxilium eripere est leges tollere.
Suis qui nescit parcere, inimicis favet.
Sine dolore est vulnus, quod ferendum est cum victoria.
Semper metuendo sapiens evitat malum.
Stultum est queri de adversis, ubi culpa est tua.
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere.
0Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa.
Stultum est vicinum velle ulcisci incendio.
Stultum facit Fortuna, quem vult perdere.
Spes inopem, res avarum, mors miserum levat.
Se damnat index, innocentem qui opprimit.
Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam.
Satis est beatus, qui potest cum vult mori.
Solet sequi laus, cum viam fecit labor.
Socius fit culpae, quisquis nocentem levat.
Suspicio sibi ipsa rivales parit.
0Semper metuendum, quidquid irasci potest.
Seditio civium hostium est occasio.
Salutis causa bene fit homini iniuria.
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
Sat magna usura est pro beneficio memoria.
Sero in periclis est consilium quaerere.
Timidus cautum se vocat, sordidus parcum.
Tutissima res est, nihil timere praeter deum.
Tene semper vocis et silentii temperamentum;
tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
0Tacere qui nescit, nescit loqui.
Tristitiam, si potes, ne admiseris.
Turpe praebet spectaculum aeger animus.
Turpia ne dixeris: paulatim enim pudor rerum per verba discutitur
Transibit sermo in effectum, si honesta loquamur.
Tolerabilior est, qui mori iubet, quam qui male vivere.
Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
Talem diligentiam exhibe in amicitiis conparandis, ne incipias
          amare, quem deinceps possis odisse.
Tu primum exhibe te bonum, et sic quaere alterum similem tui.
Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris.
Thesaurum in sepulcro ponit, qui senem heredem facit.
Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet.
Vix quisquam in bonum nisi ex malo transit.
Vis omnibus esse notus? prius effice, ut neminem noveris.
Vis habere honorem? dabo tibi magnum imperium: impera tibi.
Vide si adhuc malus es, et similibus parce.
Verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscidas?
Vitium fuit prius adsentatio, nunc mos est.
Verum non dicimus, ne audiamus.
Utilis educatio et disciplina mores facit,
unde bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit.
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
Verba rebus, non personis accipienda sunt.
Vires tuas anmci beneficiis, inimici inittriis sentiant.
Vita omnis brevis est; ideo immortalitas est mors honesta.
Vir est bonus, qui in tantum perduxit animum suum,
ut non modo nolit peccare, sed etiam non possit.
Ut aliquid auri extrahamus, terras pervertimus;
ut summum bonum occupemus, scrutari pectus piget.
Virtutem cuius progressu videris, ne exitum eius desperes.
Ubi fata peccant, hominum consilia excidunt.
0Voluptas e difficili data dulcissima est.
Ubi omnis vita metus est, mors est optima.
Unus dies poenam adfert, multi cogitant.
Ubi peccat aetas maior, male discit minor.
Ubi nil timetur, quod timeatur nascitur.
Ubi sis cum tuis et absis, patriam non desideres.
Verum est, quod pro salute fit mendacium.
Ubicumque pudor est, semper ibi sancta est fides.
('Utilius veru est in sulco, quam gravis galea in proelio.)
Ubi innocens formidat, damnat iudicem.
0Voluntas impudicum, non corpus facit.
Virtuti melius quam fortunae creditur.
Verbum omne refert, in quam partem intellegas.
Virum bonum natura, non ordo facit.
Ubi coepit pauper divitem imitari, perit.
Veterem ferendo iniuriam invites novam.
Virtutis spolia cum videt, gaudet labor.
Virtutis vultus partem habet victoriae.
Virtute quod non possis, blanditia auferas.
Utrumque casum aspicere debet, qui imperat.
0Voluptas tacita metus est mage quam gaudium.
Viri boni est nescire iniuriam pati.
Vultu an natura sapiens sis, multum interest.
Virtuti amorem nemo honeste denegat.
Zelum de deo tantum habeas, non contra homines.
Zelari autem hominibus vitiosum est.

SENTENTIAE TURICENSES.

Cum sese vincit sapiens, minime vincitur.
Contra hostem aut fortem oportet esse aut simplicem.
Cito culpam effugias, si incurrisse paenitet.
Consilium in adversis prudentis remedium est.
Cum inimico ignoscis, amicos gratos comparas.
(Contubernia illic sunt lacrimarum, quando misericors conspicit miserum.)
(Durum est denegare superiori, cum debeas supplicare.)
Dominari ex parte dinoscitur, cum superior supplicare videtur.)
(Decima hora amicos plures quam prima repperies.)
(Est utique profunda ignorantia nescire, quod pecces.)
Facile qui faciant bene invenias, cum qui fecerunt colas.
(Frenos inpone linguae, saepius concupiscentiae.)
(Grave est nimis, quod fronte laeta dederis, tristi recipere.)
Humilis nec alte cadere, nec graviter potest.
Lucrum est dolorem posse damno extinguere.
(Mutus est, si psallat superbus: humilis dominum laudat, etiam
          cum videtur habere silentium.)
(Plus amicos mensa quam mens concipit bona.)
Qui amicis multis studet, et inimicos ferat.
Qui sese accusat ipse, ab alio non potest.
Qui dormientem necat, absentem ulciscitur.
Quod est venturum, sapiens quasi praesens cavet.
Reddit, non perdit, quoi quid alienum fuit.
(Regnat carnalis cupiditas, ubi non est dei caritas.)
Sua qui servat, salva esse vult communia.
Satis est superare inimicum, nimium est perdere.
Suspicax animus omnium damnat fidem.
Suspicio probatis tacita iniuria est.
Superari a superiore pars est gloriae.
Supplicem hominem opprimere virtus non est, sed crudelitas.
Sine lege poena est animi conscientia.
Satis est disertus, e quo loquitur veritas.
+Tarde si gravius vir irascitur et perbicax ulciscitur.
Tuti sunt omnes, unus ubi defenditur.
Ubi libertas cecidit, audet libere nemo loqui.
Vita otiosa regnum est, et curae minus.
(Ut plures corrigantur, rite pauci eliduntur.)
(Ut cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia
          caritas tenet.)
Virtutis omnis inpedimentum est timor.
Ubi iudicat qui accusat, vis, non lex valet.
Ubi emas aliena, invenias necesse est tua.

SENTENTIAE FALSO INTER PUBLILIANAS RECEPTAE.

Aberrare a fortuna tua non potes, obsidet te.
Abominandum remedii genus salutem debere morbo.
Acerrima virtus est, quam ultima necessitas excutit.
Accipias praestat quam inferas iniuriam.
Ad duo festinans neutrum bene peregeris.
A duabus causis praestare princeps solet, si aut se vindicat aut alium.
Ad excutienda tela militares lacerti valent.
Ad suspicionem vulneris cito pallescit.
Adulter est uxoris amator acrior.
Aequo animo qui malis miscettir, est malus.
Aes debitorem leve, grave inimicum facit.
Affectus quidem tam mali ministri sunt quam duces.
Agat princeps curam non tantum salutis, sed honestae cicatricis.
Alius in aliis rebus est praestantior.
Alterius damnum gaudium haud facias tuum.
Amici firmamentum sapientia.
Amici mores noveris, non oderis.
Amicitiae coagulum unicum est fides.
Amicitia pares aut accipit aut facit.
Amicitia semper prodest, amor et nocet.
Amico ea exhibeto, quae velis tibi.
Amicos res opimae parant, adversae probant.
Amicum laedere ne ioco quidem licet.
Amicum perdere est damnorum maximum.
Amicus eo magis deest, quod nil abest.
Amor misceri cum timore non potest.
An dives omnes quaerimus, nemo an bonus.
Angusta capitur tutior mensa cibus.
Animi motiiis eos putamus sanissimos validissimiosque, qui nostro
          arbitrio, non suo feruntur.
Animus hominis, quidquid sibi iuperat, obtinet.
Annosus non diu vixit, diu fuit.
Arbore deiecta ligna quivis colligit.
Arcum intentio frangit, animum remissio.
Ars non ea est, quae ad effectuni casu venit.
Assidua pondus non habet severitas.
Avarus animus nullo satiatur lucro.
Auctor malus vel rem bonam turpem facit.
Audacter veteranus cruorem expectat, qui scit se saepissime
          vicisse post sanguinem.
Audendo virtus crescit, tardando timor.
Audire malis quam loqui libentius.
Auferri et illud, quod dari potuit, potest.
Avidissimus quisque est egestosissimus.
A(vi)gilia sunt membra cursoribus.
Auloedus fiat, qui esse citharoedus nequit.
Auro suadente nil potest oratio.
Aut necesse est ipsum te vilem habeas aut pecuniam.
Bello gladius, voluptas pace vulnerat.
Benefactis proxime ad deos accedimus.
Beneficii numquam, cito dati obliviscere.
Beneficium celeritas gratius facit.
Beneficium egenti bis dat, qui dat celeriter.
Beneficium est carere eo, invitus quod possideas.
Beneficium est semper reddere bonitatis verba.
Boni mores sibi semper placentes permanent.
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
Bono iustitiae proxima est severitas.
Bonorum ultro ad convivia accedunt boni.
Bonum est duabus ancoris niti ratem.
Bonus animus in mala re dimidium est mali.
Bonus esse non potest aliis malus sibi.
Bonus iudex damnat improbanda, non odit.
Bonus iudex est, qui novit dispensare quod dandum est et quatenus.
Calamitas virtutis occasio est.
Camelus cupiens cornua aures perdidit.
Caput sine lingua sententia pedaria est.
Castiga amicum clanculum, lauda palam.
Casus quem saepe transit, aliquando invenit.
Cave illum semper, qui tibi imposuit semel.
Cito accusaris aut laudaris neminem.
Civilis belli oblivio defensio est.
Clementia est lenitis superioris adversus inferiorem.
Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi.
Clementia in quamcumque domum venerit, felicem eam tranquillamque praestabit.
Cogit rogando, cum rogat, potentior.
Commune naufragium omnibus solacio est.
Conscientiae potius quam famae attenderis.
Considera quid dicas, non quid cogites.
Consuetudo peccandi multitudinem facit peccantium.
Consuli quidem omnia debent, verum non ab omnibus.
Contemptum periculorum assiduitas periclitandi facit.
Conterunt plebeia celsum saepe dicta verticem.
Coram uno aliquid turpe dictum ridemus et coram pluribus indignamur.
Crebro si iacias, aliud alias ieceris.
Cui convenit cum paupertate, dives est.
Cuivis artifici in arte credendum est sua.
Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita.
Cum hominibus pacem, bella cum vitiis habe.
Cum pare contendere indecens, cum superiore furiosum, cum
          inferiore sordidum.
Cupiditati tarda est ipsa celeritas.
Damnum nisi ex abundantia raro venit.
Datur meritis maiorum nulla gloria.
Deformis simiarum erit pulcherrima.
Demens est quisquis praestat errori fidem.
Deo favente naviges vel vimine.
Desiderium melius vitam custodivlerit quam timor.
Dies quandoque noverca, quandoque est parens.
Difficile reciduntur vitia, quae nobiscum creverint.
Difficilius est moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.
Discute quod audias omne, quod credas proba.
Dissensio ab alio, a te sit reconciliatio.
Dissolutus est deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
Domi manere virum fortunatum decet.
Domum qui aedificat, impolitam ne sinat.
Dulcis malorum praeteritorum memoria.
Eget minus mortalis, quo minus cupit.
Eleemosyna non tam accipientibus quam dantibus prodest.
Eodem animo beneficium debetur, quo datur.
Errat si quis existimat tutum diu esse regem.
Esse iudicat meliorem lingua quem carpit mala.
0Est finis irae initium paenitentiae.
Est homini semper diligenti aliquid super.
Est regium male audire et bene facere.
Est socia mortis homini vita ingloria.
Est turba semper argumentum pessimi.
Etiam gerunt cum timidis bellum somnia.
Etiam sanato vulnere cicatrix manet.
Etiam tyrannus vix precario imperat.
Et miseriarum portus est patientia.
Et non pollicitam vir bonus servat fidem.
0Evadere possunt pusilla mala et verba dare, ingentibus obviam itur.
Excusationem quaerere vitium est: omnia ad deum relinque.
Exeritur opere neqititia, non incipit.
Expedit cum amico occidi, quam cum inimico vivere.
Expetit poenas iratus ab alio, a se ipso exigit.
Ex saeva animadversione nulla regi gloria est.
Ex spe praemii solacium fit laboris.
Facilius crescit, quam inchoatur dignitas.
Facilius est perniciosa excludere quam regere.
Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus.
Famam curant multi, pauci conscientiam.
Felicitas infelici innocentia est.
Felicitas nutrix est iracundiae.
Felix criminibus nullus umquam erit diu.
Felix est non qui videtur esse aliis, sed qui sibi.
Felix videtur qui mala ignorat sua.
Ferme fugiendo in media fata incurritur.
Ficta cito ad naturam redierint suam.
Fortunae invidia est, si quis immerito miser.
Fortuna ius in homines, mores non habet.
Fortuna magna domino est servitus.
Fortunam cuique mores confingunt sui.
Fortuna multis dat nimis, nulli satis.
Fortuna nos vincit, nisi tota vincitur.
Fortuna quo se, eodem et inclinat favor.
Fortuna usu dat multa, mancipio nihil.
Frequens vindicta paucorum odium reprimit, omnium irritat.
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
Gemitus dolores indicat, non vindicat.
Gladiator in arena consilium capit.
Gloriosum est iram amici amicitiae dare.
Gradus a magnis fit ad maiora saepius.
Graviora quaedam sunt remedia periculis.
Gravius irascitur, qui quod dolet deo commendat.
Haec clementia principem decet, ut, quocumque venerit,
          mansuetiora omnia faciat.
Haud minus turpia sunt principi multa supplicia, quam
medico multa funera.
Hoc magis premere ab ira, quo iram presseris minus.
Homo tacere qui nescit, nescit loqui.
Honesta fama melior pecunia est.
Honesta lex est temporis necessitas.
Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.
Humilis et inertis est tuta sectari.
Id agas, ne quis tuo te merito oderit.
Ignavus omni cessat omnis tempore.
Ignis probat aurum, miseriae fortem probant.
Ignoscas aliis multa, sed nihil tibi. Ignoscito saepe
          alteri, numquam tibi.
Imago animi sermo est: qualis est vir, talis oratio.
Imperium habere vis magnum? impera tibi.
Imbecillos oculos esse, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur.
In felice felicitas est innocentia, nequitia ipsa poena sui est.
In felicitate se erigere est felicitatem submittere.
Infirmi animi est non posse divitias pati.
Inhonesta res est suos vincere: satis est potuisse puniri.
In nil sapiendo vita iucundissima est.
Insanus omnis furere credit ceteros.
Insita nobis nostri caritas est corporis.
In sterculino plurimum gallus potest.
Intellige ecquae sint, ut et bene agas bona.
Inter amicos iudicatur quam inimicos molestius.
In tranquillo esse quisque gubernator potest.
Iram qui vincit, hostem superat maximum.
Iratus cum ad se rediit, sibi tum irascitur.
Iusiurandum alieni infido emplastrum aeris est.
Ius omnem supra iniuriam positum scias.
Labor imperantis militum securitas.
Lassa crudelitas non est vocanda clementia.
Lepores duo qui insequitur, is neutrum capit.
Lingua est maliloquax mentis indicium malae.
Mage cavenda amicorum invidia, quam insidiae hostium.
Magister infidelis est recti metus.
Magnam fortunam magnus animus decet.
Magni animi est proprium esse tranquillum, iniurias atque
          offensiones semper despicere.
Male habebit medicus, nemo si male habuerit.
Male vivet quisquis nesciet mori bene.
Malis displicere laudari est.
Malo veris offendere quam placere adulando.
Malum alienum tuum ne feceris gaudium.
Malum consilium consultori pessimum est.
Maritimus cum sis, fieri terrestris cave.
Maximum remedium irae mora est.
Mens incorrupta miseria corrumpitur.
Minime amicus sum, fortunae particeps nisi sim meae.
Minimum vivit, qui nil quam vitam cogitat.
Misera est aegritudo animi ob alienarum species miseriarum.
Miser dici bonus vir, esse non potest.
Misericordia est vicina miseriae: habet enim aliquid
          trahitque ex ea.
Misericordia non causam, sed fortunam spectat.
Miserum te iudico, quod numquam fueris miser.
Modica voluptas laxat animos et temperat.
Monstro similis est avaritia unica.
Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus
          et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
Mortalis nemo est, quem non attingat dolor.
Mortem timere crudelius est quam mori.
Muliebre est furere in ira.
Multi dum falli putant, fallere docent.
Natura vincit naturam et dii deos.
Nae virtutibus multis abundat, qui alienas amat.
Necesse est multos timeat, quem multi timent.
Necessitatis est remedium parcitas.
Negata est magnis sceleribus semper fides.
0Nemo ita pauper vivit quam natus est.
Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suam recidunt.
Nemo prudens punit quia peceatum est, sed ne peccetur.
Nemo regere potest nisi et qui regi.
Nemo, qui coepit ex se, risum praebuit.
Nequitia poena maxima ipsamet sui est.
Nescit is nocere, qui nocere velle prodidit.
Nil eripit fortuna, nisi quod et dedit.
Nil posse quemquam mortuum hoc est vivere.
Nil prodest didicisse, si cessas bene facere.
Nil rationis est, ubi res semel in affectum venit.
Nil turpius quam vivere incipiens senex.
Nimium tendendo rumpi funiculus solet.
Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipit
          incrementum, avarum dedignata possessorem.
Nocens quis illico fit, succumbit ut fides.
Non alia facies est quieti moderatique imperii, quam sereni
caeli et nitentis.
Non animus hominis, sed facta cernuntur.
Nondum felix es, si nondum turba te deriserit.
Non egere felicitate felicitas est.
Non est beatus, ipse qui se nesciat.
Non est bonitas esse meliorem pessimo.
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his,
          quos ipse non diligat.
Non est pusillum, si quid maximo est minus.
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Non fert ullum ictum illaesa felicitas.
Non minus latro, cuius telum opposita veste elusum est.
Non multum supra eum eminet quis, cui se irascendo exaequat.
Non omni eundem calceum induces pedi.
Non quam diu, sed quam bene vivas, cogita.
Non qui iussus aliquod, sed qui invitus facit, miser est.
Non vindicandum scelere, si possis, scelus.
Nulla res magis alit iracundiam, quam luxuria.
Nulla tam bona uxor, de qua non invenias quid queri.
Nulli imponas, quod ipse non possis pati.
Nullum ex omnibus clementia magis quam regem aut praelatum decet.
Nullum laborem recusant manus ab aratro ad arma translatae.
Nullum morosius est animal maioreque arte tractandum quam homo:
          et nulli magis parcendum quam homini.
Nullum sine auctoramento est magnum malum.
Nullus sapientum proditori credidit.
Numquam liquidum sincerumque ex turbido venit.
Numquam quam multis, sed qualibus placeas, stude.
Numquam satis est, quod improbae spei datur.
Numquam secura est prava conscientia.
Numquam virtutis molle documentum est.
Occasiones non modo accipe, arripe.
Odi praecoci puerulos sapientia.
Odi sapientem, qui sibi ipsi non sapit.
Omnes vitam differentes mors incerta praevenit.
Omne vitium habet patrocinium suum.
Omnia cum inimico communia habebit, qui multa cum homine.
Omnia subicit, qui se subicit rationi.
Omni rei moderatio est adbibenda.
Omnis dies velut ultimus putandus est.
Omnis qui amicus est amat, sed non omnis qui amat amicus est.
Omnium est communis amicus, qui hostis est suorum.
Oriente sole consilium, occidente convivium.
Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.
Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
Parere scire par imperio gloria est.
Parvo fames constat, magno fastidium.
Pati necesse est multa mortalem mala.
Patria est, ubicumque bene vixeris.
Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.
Peccare nolle triumphus innocentiae est.
Peccat voluntas, etsi nullum crimen est.
Pecuniae imperare, non servire convenit.
Pecunia non satiat avarum, sed irritat.
Perdenda sunt rnulta, ut semel ponas bene.
Perit voluptas, virtus immortalis est.
Pestifera vis valere ad nocendum.
Pipere qui abundat, oleribus miscet piper.
Plerosque hominuni in domibus saevissimos, in alienis humillimos servos.
Plerumque similem ducit ad similem deus.
Plurimi quot servos, totidem hostes habent.
Plurimum qui sis, non qui habearis, interest.
Pluris docentis vita quam sententia.
Potest quid esse honestum, quod non liberum?
Praeter causam multum amico dabitur, multum etiam contra amicum scias.
Principum saevitia bellum est.
Privata studia publicum evertunt bonum.
Probare amicos difficile est re prospera.
Prope est ut libenter damnet, qui cito.
Prope est ut non aeque damnet, qui nimis.
Pupillus est avarus aetatis brevis.
Puras deus, non plenas aspicit manus.
Quae defloruerit, ne iterum quaeratur rosa.
Quae est ars parandae amicitiae? Si vis amari, ama.
Quaerendus cuneus est malus trunco malo.
Quam magnum est non laudari et esse laudabilem!
Quam saepe veniam, qui negaverat, petit!
0Qui alii maledicit, sibi convicium facit.
Quid eo infelicius, cui iam malo esse necesse est?
Quid est beneficium dare? imitari deum.
Quid potest ab eo quisquam sperare, quem malum esse docuit?
Quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem inclina vel praepondera.
Quid quisque possit, nisi tentato nesciit.
Quid refert quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes.
Qui propter pecuniae vel libidinis amorem moritur, ostendit se
          numquam sui causa vixisse.
Quod diu tractaris, id puta rectissimum.
Quod esse tacitum vis, id nulli dixeris.
0Quod facere turpe est, dicere ne honestum puta.
Quod nescias damnare summa est temeritas.
Quod vult habet, qui velle quod satis est, potest.
Quum tempus revocat, illa praecox est fuga.
Refert bonorum exemplis puniri improbos.
Refert quam quis bene vivat; quam diu non refert.
Rege incolumi mens omnibus una est; amisso rupere fidem.
Regibus certior est ex mansuetudine securitas.
Regum fortuna casus praecipites rotat.
Repente dives nemo factus est bonus.
0Res inquieta est in se ipsam felicitas.
Revertere unde veneris nihil grave est.
Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.
Saepe dissimulare quam ulcisci satius fuit.
Saepe fortuna innocentem, numquam spes bona deserit.
Saepe oculi et aures vulgi testes sunt mali.
Saepius locutum, numquam me tacuisse paenitet.
Salis absumendus modius, priusquam habeas fidem.
Sapiens etsi contentus est se, tamen amicum vult habere et q. s.
Sapiens nihil facit, quod non debet, et nihil praetermittit, quod debet.
Securus obit, qui vitia sua ante immolat.
Semper redundat ipse in auctores timor.
Servis imperare moderate laus est.
Severitas assidua amittit auctoritatem.
Severitatem abditam, clementiam in procinctu habe.
Sic prodesto amico, ne tibi noceas; sic age alienum, ut
          tuum non obliviscaris negotium.
Sine teste nullum esse putaveris locum.
Si quis ab alio iratus poenas expetit, a se exigit.
Si vis amari, ama.
Solacium grande est cum universo una rapi.
Sordidius multo vivimus quam nascimur.
Spiritum, quem unus tibi dedit, licet minentur multi, non perdes,
          nisi unus abstulerit.
Stultum est, qui multitudinem in loco timet, per quem nisi unus
          potest transire.
Stultum est timere, quod vitari non potest.
Stultum imperare reliquis, qui nescit sibi.
Suavissima haec est vita, si sapias nihil. Nam sapere nil
          doloris expers est malum.
Subiecta semper invidiae felicitas.
Subinde bos alientis prospectat foras.
Suspecta somper ornamenta ementibus.
Tacere pro se praestat, quam contra loqui.
Tamdiu a periculo aberit populus, quamdiu sciet ferre frenos.
Tamdiu discendum est homini, quamdiu nesciat.
Tam omnibus quam nulli ignoscere est crudelitas.
Tanti homo est sine amico, quanti corpus absque spiritu est.
Telum fides maioribus nostris maximum.
Timidus vocat se cautum, parcum sordidus.
Torquere corpus extra naturam est suum.
Turpis inopia est, quae nascitur de gloria.
Tuta est iactura, quae fit neglegentia.
Tuta saepe, numquam secura mala conscientia est.
Tutissima res est timere nil praeter deum.
Tyrannus a rege distat factis, non nomine.
Ubi discrimen inter bonos malosque sublatum est, confusio
          sequitur et vitiorum eruptio.
Ubi maxime gaudebis, metues maxime.
Ubi tranquilla tibi omnia videntur, tibi ibi nocitura non desunt
Ubi usitata remedia non procedunt, tenta contraria.
Velle bonum fieri magna pars est bonitatis.
Velox consilium sequitur paenitentia.
Vel strangulari pulchro de ligno iuvat.
Venia est poenae debitae remissio.
Vile nil decet sonare in maximorum laudibus.
Veri boni est pati, non facere iniuriam.
Virtus, quam necessitas excutit, acerrima est.
Virtute abundat multa, qui alienam amat.
Vis notus omnibus esse? nullum noveris.
Vitium fuit, nunc mos est adsentatio.
Ulcera animi magis quam corporis sananda sunt.
Volunt homines ita praeceptum esse ut vivunt, non ita vivere ut praeceptum est.
Utendum est divitiis , non abutendum.
Ut fulmina paucorum periculo cadant, omnium metu, sic
          animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent.
Utinam ea lex homini esset, ut ira cum telo suo frangeretur,
          nec saepius liceret nocere quam semel.
Utrumque vitium est nulli credere et omnibus.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page