A. TIBVLLI ELEGIAE LIBER SECVNDVS

I

Quisquis adest, faueat: fruges lustramus et agros,
    ritus ut a prisco traditus extat auo.
Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua
    pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres.
luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
    et graue suspenso uomere cesset opus.
soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
    plena coronato stare boues capite.
omnia sint operata deo: non audeat ulla
    lanificam pensis imposuisse manum.
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris,
    cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
casta placent superis: pura cum ueste uenite
    et manibus puris sumite fontis aquam.
cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras
    uinctaque post olea candida turba comas.
di patrii, purgarnus agros, purgamus agrestes:
    uos mala de nostris pellite limitibus,
neu seges eludat messem fallacibus herbis,
    neu timeat celeres tardior agna lupos.
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
    ingeret ardenti grandia ligna foco,
turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,
    ludet et ex uirgis extruet ante casas.
euentura precor: uiden ut felicibus extis
    significet placidos nuntia fibra deos?
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos
    consulis et Chio soluite uincla cado.
uina diem celebrent: non festa luce madere
    est rubor, errantes et male ferre pedes.
sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat,
    nomen et absentis singula uerba sonent.
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis
    et magna intonsis gloria uictor auis,
huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro
    redditur agricolis gratia caelitibus.
rura cano rurisque deos. his uita magistris
    desueuit querna pellere glande famem:
illi compositis primum docuere tigillis
    exiguam uiridi fronde operire domum:
illi etiam tauros primi docuisse feruntur
    seruitium et plaustro supposuisse rotam.
tum uictus abiere feri, tum consita pomus,
    tum bibit inriguas fertilis hortus aquas,
aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores
    mixtaque securo est sobria lympha mero.
rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu
    deponit flauas annua terra comas.
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo,
    compleat ut dulci sedula melle fauos.
agricola adsiduo primum satiatus aratro
    cantauit certo rustica uerba pede
et satur arenti primum est modulatus auena
    carmen, ut ornatos diceret ante deos,
agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
    primus inexperta duxit ab arte choros.
huic datus a pleno memorabile munus ouili
    dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
rure puer uerno primum de flore coronam
    fecit et antiquis imposuit Laribus.
rure etiam teneris curam exhibitura puellis
    molle gerit tergo lucida uellus ouis.
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque,
    fusus et adposito pollice uersat opus:
atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae
    cantat, et a pulso tela sonat latere.
ipse quoque inter agros interque armenta Cupido
    natus et indomitas dicitur inter equas.
illic indocto primum se exercuit arcu:
    ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!
nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas
    gestit et audaces perdomuisse uiros.
hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit
    limen ad iratae uerba pudenda senem:
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes
    ad iuuenem tenebris sola puella uenit
et pedibus praetemptat iter suspensa timore,
    explorat caecas cui manus ante uias.
a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille
    felix, cui placidus leniter adflat Amor.
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas
    et procul ardentes hinc precor abde faces.
uos celebrem cantate deum pecorique uocate
    uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet.
aut etiam sibi quisque palam: nam rurba iocosa
    obstrepit et Phrygio tibia curua sono.
ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur
    matris lasciuo sidera fulua choro,
postque uenit tacitus furuis circumdatus alis
    Somnus et incerto Somnia nigra pede.

II

Dicamus bona uerba: uenit Natalis ad aras:
    quisquis ades, lingua, uir mulierque, faue.
urantur pia tura focis, urantur odores
    quos tener e terra diuite mittit Arabs.
ipse suos Clenius adsit uisurus honores,
    cui decorent sanctas mollia serta comas.
illius puro destillent tempora nardo,
    atque satur libo sit madeatque mero,
adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
    en age (quid cessas? adnuit ille) roga.
auguror, uxoris fidos optabis amores:
    iam reor hoc ipsos edidicisse deos.
nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem
    fortis arat ualido rusticus arua boue,
nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis
    nascitur, Eoi qua maris unda rubet.
uota cadunt: utinam strepitantibus aduolet alis
    flauaque coniugio uincula portet Amor,
uincula quae maneant semper dum tarda senectus
    inducat rugas inficiatque comas.
haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret,
    ludat et ante tuos turba nouella pedes.

III

Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam:
    ferreus est, heu heu, quisquis in urbe manet.
ipsa Venus latos iam nunc migrauit in agros,
    uerbaque aratoris rustica discit Amor.
o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic
    uersarem ualido pingue bidente solum
agricolaeque modo curuum sectarer aratrum,
    dum subigunt steriles arua serenda boues!
nec quererer quod sol graciles exureret artus,
    laederet et teneras pussula rupta manus.
pauit et Admeti tauros formosus Apollo,
    nec cithara intonsae profueruntue comae,
nec potuit curas sanare salubribus herbis:
    quidquid erat medicae uicerat artis amor.
ipse deus solitus stabulis expellere uaccas
   . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
et miscere nouo docuisse coagula lacte,
    lacteus et mixtis obriguisse liquor.
tunc fiscella leui detexta est uimine iunci,
    raraque per nexus est uia facta sero.
o quotiens illo uitulum gestante per agros
    dicitur occurrens erubuisse soror!
o quotiens ausae, caneret dum ualle sub alta,
    rumpere mugitu carmina docta boues!
saepe duces trepidis petiere oracula rebus,
    uenit et a templis inrita turba domum:
saepe horrere sacros doluit Latona capillos,
    quos admirata est ipsa nouerca prius.
quisquis inornatumque caput crinesque solutos
    aspiceret, Phoebi quaereret ille comam.
Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho?
    nempe Amor in parua te iubet esse casa.
felices olim, Veneri cum fertur aperte
    seruire aeternos non puduisse deos.
fabula nunc ille est: sed cui sua cura puella est,
    fabula sit mauult quam sine amore deus.
at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido
    imperat ut nostra sint tua castra domo
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
    ferrea non uenerem sed praedam saecula laudant:
praeda tamen multis est operata malis.
    praeda feras acies cinxit discordibus armis:
hinc cruor, hinc caedes mors propiorque uenit.
    praeda uago iussit geminare pericula ponto,
bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
    praedator cupit immensos obsidere campos,
ut multa innumera iugera pascat oue:
    cui lapis externus curae est, urbisque tumultu
portatur ualidis mille columna iugis,
    claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra
neglegat hibernas piscis adesse minas.
    at mihi laeta trahant Samiae conuiuia testae
fictaque Cumana lubrica terra rota.
    heu heu diuitibus uideo gaudere puellas:
iam ueniant praedae, si Venus optat opes:
    ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem
incedat donis conspicienda meis.
    illa gerat uestes tenues, quas femina Coa
texuit, auratas disposuitque uias:
    illi sint comites fusci, quos India torret
Solis et admotis inficit ignis equis:
    illi selectos certent praebere colores
Africa puniceum purpureumque Tyros.
    nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit
barbara gypsatos ferre catasta pedes.
    at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,
persoluat nulla semina Terra fide.
    et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,
tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
    haud impune licet formosas tristibus agris
abdere: non tanti sunt tua musta, pater.
    o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
glans alat et prisco more bibantur aquae.
    glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:
quid nocuit sulcos non habuisse satos?
    tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte
mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
    nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
ianua: si fas est, mos precor ille redi.
   . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
horrida uillosa corpora ueste tegant.
    nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,
heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?
    ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:
non ego me uinclis uerberibusque nego.

IV

Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:
    iam mihi, libertas illa paterna, uale.
seruitium sed triste datur, teneorque catenis,
    et numquam misero uincla remittit Amor,
et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
    uror, io, remoue, saeua puella, faces.
o ego ne possim tales sentire dolores,
    quam mallem in gelidis montibus esse lapis,
stare uel insanis cautes obnoxia uentis,
    naufraga quam uasti tunderet unda maris!
nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:
    omnia nam tristi tempora felle madent.
nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
    illa caua pretium flagitat usque manu.
ite procul, Musae, si non prodestis amanti:
    non ego uos, ut sint bella canenda, colo,
nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem
    compleuit, uersis Luna recurrit equis.
ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
    ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
    ne iaceam clausam flebilis ante domum:
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
    sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
illa malum facinus suadet dominamque rapacem
    dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
    et niueam Tyrio murice tingit ouem.
addit auaritiae causas et Coa puellis
    uestis et e Rubro lucida concha mari.
haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
    et coepit custos liminis esse canis.
sed pretium si grande feras, custodia uicta est
    nec prohibent claues et canis ipse tacet.
heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
    quale bonum multis attulit ille malis!
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
    fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
    eripiant partas uentus et ignis opes:
quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
    nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
    nec qui det maestas munus in exsequias.
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
    uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
    annua constructo serta dabit tumulo
et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas,
    terraque securae sit super ossa leuis.'
uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
    illius est nobis lege colendus amor.
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
    ite sub imperium sub titulumque, Lares.
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
    quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
    hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
    mille alias herbas misceat illa, bibam.

V

Phoebe, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos:
    huc age cum cithara carminibusque ueni.
nunc te uocales impellere pollice chordas,
    nunc precor ad laudes flectere uerba meas.
ipse triumphali deuinctus tempora lauro,
    dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
sed nitidus pulcherque ueni: nunc indue uestem
    sepositam, longas nunc bene pecte comas,
qualem te memorant Saturno rege fugato
    uictori laudes concinuisse Ioui.
tu procul euentura uides, tibi deditus augur
    scit bene quid fati prouida cantet auis;
tuque regis sortes, per te praesentit haruspex,
    lubrica signauit cum deus exta notis;
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla,
    abdita quae senis fata canit pedibus.
Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas
    uatis, et ipse precor quid canat illa doce.
haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem
    dicitur et raptos sustinuisse Lares
nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto
    Ilion ardentes respiceretque deos.
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis
    moenia, consorti non habitanda Remo;
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae
    et stabant humiles in Iouis arce casae.
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae
    et facta agresti lignea falce Pales,
pendebatque uagi pastoris in arbore uotum,
    garrula siluestri fistula sacra deo,
fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
    nam calamus cera iungitur usque minor.
at qua Velabri regio patet, ire solebat
    exiguus pulsa per uada linter aqua.
illa saepe gregis diti placitura magistro
    ad iuuenem festa est uecta puella die,
cum qua fecundi redierunt munera ruris,
    caseus et niueae candidus agnus ouis.)
'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris,
    Troica qui profugis sacra uehis ratibus,
iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros,
    iam uocat errantes hospita terra Lares.
illic sanctus eris cum te ueneranda Numici
    unda deum caelo miserit indigetem.
ecce super fessas uolitat Victoria puppes;
    tandem ad Troianos diua superba uenit.
ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:
    iam tibi praedico, barbare Turne, necem.
ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est
    Albaque ab Ascanio condita Longa duce.
te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos
    Ilia, Vestales deseruisse focos,
concubitusque tuos furtim uittasque iacentes
    et cupidi ad ripas arma relicta dei.
carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas
    dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
    qua sua de caelo prospicit arua Ceres,
quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
    Solis anhelantes abluit amnis equos.
Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet
    uos bene tam longa consuluisse uia.
uera cano: sic usque sacras innoxia laurus
    uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.'
haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit,
    iactauit fusas et caput ante comas.---
quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit
    Herophile, Phyto Graia quod admonuit,
quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes
    portarat sicco pertuleratque sinu---
haec fore dixerunt belli mala signa cometen,
    multus ut in terras deplueretque lapis.
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo
    audita et lucos praecinuisse fugam:
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit
    iungere pallentes nubilus annus equos:
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes
    fataque uocales praemonuisse boues.
haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,
    prodigia indomitis merge sub aequoribus,
et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
    omine quo felix et sacer annus erit.
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
    distendet spicis horrea plena Ceres,
oblitus et musto feriet pede rusticus uuas,
    dolia dum magni deficiantque lacus:
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor
    concinet: a stabulis tunc procul este lupi.
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos
    accendet, flammas transilietque sacras.
et fetus matrona dabit, natusque parenti
    oscula comprensis auribus eripiet,
nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti
    balbaque cum puero dicere uerba senem.
tunc operata deo pubes discumbet in herba,
    arboris antiquae qua leuis umbra cadit,
aut e ueste sua tendent umbracula sertis
    uincta, coronatus stabit et ipse calix.
at sibi quisque dapes et festas extruet alte
    caespitibus mensas caespitibusque torum.
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae,
    postmodo quae uotis inrita facta uelit:
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem
    et se iurabit mente fuisse mala.
pace tua pereant arcus pereantque sagittae,
    Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,
    heu heu quam multis ars dedit ista malum!
et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum
    et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)
usque cano Nemesim, sine qua uersus mihi nullus
    uerba potest iustos aut reperire pedes.
at tu, nam diuum seruat tutela poetas,
    praemoneo, uati parce, puella, sacro,
ut Messalinum celebrem, cum praemia belli
    ante suos currus oppida uicta feret,
ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti
    miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet.
tunc Messalla meus pia det spectacula turbae
    et plaudat curru praetereunte pater.
adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
    sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

VI

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
    sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
    aequora, cum telis ad latus ire uolet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
    atque iterum erronem sub tua signa uoca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
    ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
    et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
    excutiunt clausae fortia uerba fores.
iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
    cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
    si licet, extinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
    cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula uitam
    spes fouet et fore cras semper ait melius.
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
    semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,
    cum tenues hamos abdidit ante cibus:
spes etiam ualida solatur compede uinctum:
    crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
    ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
    sic bene sub tenera parua quiescat humo.
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
    et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
    et mea cum muto fata querar cinere.
non feret usque suum te propter flere clientem:
    illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto,
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
    maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
    uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
    non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
    lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
    occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulces a limine duro
    agnosco uoces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
    nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
    quisue meam teneat, quot teneatue modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
    mouerit e uotis pars quotacumque deos.

Tibullus The Latin Library The Classics Page