WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER NONUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

CAPUT PRIMUM Octava die, post urbem captam, principes conveniunt, ut ex se unum eligendo urbi et regioni praeficiant; clerus indiscrete nititur contraire.

Sancta igitur civitate per Domini superabundantem gratiam Christiano populo restituta, et rebus ad aliquem modum in tranquillo collocatis, decursis in multa laetitia, in timore tamen Domini et gaudio spirituali, diebus septem, octava die convenerunt principes, habituri tractatum, invocata sancti Spiritus gratia, ut aliquem de suo eligant collegio, qui regioni praesit, et regiam provinciae impendat sollicitudinem. Dumque essent in eo, congregati sunt quidam de clero, spiritu superbiae tumidi, quaerentes quae sua sunt, non quae Christi Jesu, dicentes se habere verba secretiora, quae perferri velint ad principes, intus in conclavi residentes; et intromissi dixerunt: Nuntiatum est clero, quod ad hoc, ut de vobis unum eligatis in regem, convenistis. Videtur autem nobis propositum vestrum sanctum, et utile, et omni cura exsecutioni mandandum, si tamen ad id ordine congruo veniatur. Certum est porro spiritualia temporalibus digniora esse; quae vero digniora sunt, merito debere praecedere. Unde videtur nobis nisi ordo praeposterus studiose quaeratur, quod prius eligenda sit Deo placens et religiosa persona, quae Ecclesiae Dei praeesse sciat et prodesse, quam de saecularis potestatis electione agatur. Si hoc ordine velitis incedere, placet nobis admodum; vobiscum sumus corpore et spiritu; si vero secus, invalidum censemus, et viribus carere decernimus, quidquid extra nostram conniventiam ordinaveritis. Haec autem eorum postulatio, etsi in superficie videretur aliquid honestatis habere, tamen intrinsecus habebat malitiae plurimum, ut docebunt sequentia. Hujus autem factionis primicerius erat quidam episcopus de Calabria, Marturanensis videlicet, qui Arnulpho cuidam, de quo superius satis dictum est, nimia familiaritate conjunctus erat; et ipsum infra sacros ordines constitutum et sacerdotis filium, et nimia notatum incontinentia, ita ut in expeditione canticum populis se exhiberet, et esset materia fatuis et lascivis hominibus in choro canentibus, contra sacros canones et contra omnium honestorum voluntatem, in patriarchalem nitebatur locare sedem. Erat enim perversae mentis homo, pro nihilo ducens honestatem: unde et cum supradicto Arnulpho facile poterat convenire, juxta illud: Qualis quisque est, talium consortio delectatur. Pares enim paribus, veteri proverbio, facile junguntur. Invaserat autem hic idem Bethleemiticam ecclesiam, pactus cum praedicto Arnulpho, quod si ejus studio in patriarcham promoveretur, jam dictam ecclesiam sine quaestione et molestia, perpetuo sibi liceret possidere; sed ejus omnia haec molimina, mors vicina praevenit, sicut in sequentibus dicetur. Defecerat sane in clero religionis et honestatis vigor; et dissolutus passim et sine delectu per illicita defluebat, postquam dominus Ademarus piae in Domino recordationis Podiensis episcopus, apostolicae sedis legatus, in fata concessit. Dominus tamen Willelmus Aurasiensis episcopus, vir religiosus ac timens Deum, post praedicti beati viri transitum, eamdem curam suscepit, et quandiu vixit, administravit fideliter; sed modico elapso tempore apud Marram quievit in Domino. His autem defunctis, factum est sicut in propheta dicitur: Sicut populus, ita et sacerdos (Ose. IV, 9); excepto domino Albariensi episcopo, et paucis aliis, qui timorem Domini habebant prae oculis.

CAPUT II. Principes, neglecta cleri contradictione, dominum ducem eligunt, et electum cum hymnis et canticis sepulcro Domini repraesentant.

Principes tamen leve et frivolum reputantes praedictorum verbum; coepto insistentes operi, nihilominus tractabant de proposito. Tradunt quidam eos, ut magis secundum Deum et secundum merita personarum in electione procederent, de familiaribus cujusque magnorum principum assumpsisse quosdam seorsum, et eos ad jurisjurandi religionem praestandam compulisse, quatenus de moribus et conversatione dominorum suorum interrogati, verum sine admistione falsitatis dicerent: hoc autem ea fiebat intentione, ut sic de meritis eligendorum, plenius et fidelius instruerentur electores. Qui postmodum ab electoribus, sub debito praestiti juramenti, diligentius interrogati, multa dominorum suorum vitia coacti sunt secretius confiteri, virtutesque nihilominus enumerare, ut nudo apertoque judicio constaret, qualis quisque esset eligendorum, inter quos domini ducis familiares interrogati, responderunt, quod in omnibus domini ducis actibus, in magis absonum domesticis suis videbatur, quod ecclesiam ingressus, etiam post divinorum consummatam celebrationem, inde separari non poterat; sed de singulis imaginibus et picturis rationem exigebat a sacerdotibus et iis qui horum videbantur aliquam habere peritiam; ita quod sociis suis affectis aliter, in taedium verteretur, et nauseam: et prandia quae certo et opportuno tempore parata erant, diutina et importuna nimis exspectatione, minus tempestive, magisque insipida sumerentur. Quod audientes qui electorum gerebant officium, beatum dixerunt virum cui haec sunt; et cui inter defectus computatur, quod alius sibi ascriberet ad virtutem; tandemque consonantes ad invicem post multas deliberationum partes dominum ducem unanimiter eligunt, electumque sepulcro Domini, cum hymnis et canticis, devotissime obtulerunt. Dicitur tamen, quod in dominum comitem Tolosanum Raimundum, procerum pars maxima conveniret; sed hoc intelligentes, quod nisi regnum consequeretur, domum esset statim rediturus, natalis soli dulcedine ducti, etiam contra conscientiam suam, multa de domino comite confinxerunt, ut reprobus haberetur. Ille tamen nihilominus patriam spernens, Christum devotissime secutus, non abiit retrorsum; sed in anteriora se extendens, peregrinationem, quam semel ingressus est, et voluntariam paupertatem usque in finem prosecutus est; sciens quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Et illud: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62).

CAPUT III. Dux promotus, a comite Tolosano turrim David quam ab hostibus susceperat, reposcit; dissentiunt principes, sed tandem turrim obtinet postulatam.

Domino igitur duce, de communi voto, concurrente omnium consensu, regni apicem obtinente, comes sancti Aegidii civitatis praesidium, arcem videlicet David, quam sibi ab initio, ut praemisimus, hostes tradiderant, possidebat. Erat autem in eminentiore civitatis parte, versus occidentem sita et ingentibus quadris constructa lapidibus, unde totam urbem inferius positam erat intueri. Hanc, quasi totius civitatis novissimum refugium, videns dux sibi deesse, curtatum nisi illam haberet, arbitratus se habere principatum, coepit a domino comite in auditorio principum reposcere. Comes vero eam, tanquam sibi ab hostibus traditam, usque in Pascha, quo transire et domum redire proposuerat, eam sibi velle habere, ut interim cum suis honestius in regno moram facere posset, allegabat. Dux vero nisi turrim habeat, universa se velle deserere, dicebat; allegans omnino inhonestum esse ut, eo domino designato, alter civitatis haberet praesidium, quem quasi parem aut superiorem conspiceret. Comes autem Normanniae et Flandrensium comes domini ducis partes fovebant; qui vero cum domino comite Sancti Aegidii, ejus etiam familiares erant, ut domino suo, saltem hac via, occasionem praeberent abeundi, partem juvabant adversam. Factum est autem, ut quousque de jure decerneretur, cui cedere deberet, turrim in manu domini Albariensis episcopi, quasi apud sequestrum de communi consilio commiserit. Ille vero non exspectato judicio, ante litis contestationem domino duci dicitur eam tradidisse, cumque id sibi postmodum a nonnullis imputaretur, vim sibi illatam publice asserebat. Dominus igitur comes, exacerbatus plurimum et indignatione plenus, quod turrim ita ignominiose, ut sibi videbatur, amiserat, et quod caeteri principes, non satis beneficiorum ejus memores, quae in via saepius eis contulerat, secus eum minus agerent amice, descendens ad Jordanem et aquis ejus lotus, ad propria redire, suorum satisfaciens desideriis, disponebat.

CAPUT IV. Episcopus Marturanensis, vir subdolus et nequam, quemdam Arnulphum sibi similem, in patriarcham nititur promovere; sed non proficit. Crux Dominica reperitur

At vero praedictus Marturanensis episcopus, vir subdolus et nequam, non cessabat interea plebem indoctam contra pios concitare principes; et in vulgus serere, quod invidiae causa, ut eam liberius possent sine pastore conculcare, principes nollent Ecclesiae providere. Assumensque secum ejusdem factionis complices, praedictum Arnulphum, aliis contradicentibus, elegit; et auxilio fretus comitis Normannorum, cujus erat et fuerat in tota expeditione familiaris et conviva, in sedem patriarchalem, fatuo populo suffragia consulta ministrante, inthronizavit; sed neuter suis adinventionibus laetatus est diu. Nam Arnulphus temere assumptam coactus est deponere dignitatem, et ejus turpitudinis impudens patronus, viarum suarum fructus recollegit in proximo. Per idem tempus, inventa est in parte Sanctae Resurrectionis ecclesiae, seorsum, portio una crucis Dominicae, quam ob metum gentilium, quorum jugum patiebantur, fideles ad ampliorem cautelam, multo ante, paucis admissis, occultaverant. Hanc studio et opera cujusdam hominis Syri, qui ejus tam pretiosi depositi fuerat conscius, repertam, theca reconditam argentea, primum ad Domini sepulcri, deinde ad templum Domini, cum hymnis et canticis spiritualibus deportantes, prosequente eam universo clero et populo, consolationem quasi de coelo missam omnes in commune acceperunt, arbitrantes se laborum et molestiarum suarum mercedem condignam recepisse.

CAPUT V. Quis et unde fuerit, et quibus majoribus progenitus dux Godefridus, aperitur.

Saepedicto igitur domino duce per Dei gratiam in regni culmine confirmato, scandalisque omnibus, si qua emerserant, amputatis, regnum diebus ejus convalescere, et confirmari coepit. Regnavit autem anno uno; peccatis hominum id exigentibus, ne diuturniore tanti principis solatio, regni novella plantatio recrearetur, et adversus ingruentes molestias reciperet consolationem. Raptus est de medio, ne malitia immutaret cor ejus, sicut scriptum est: Viri misericordiae colliguntur, et non est qui reputet (Isa. LVII, 1). Oriundus vero fuit de regno Francorum, de Remensi provincia, civitate Boloniensi quae est secus mare Anglicum sita; ab illustribus et religiosis originem ducens progenitoribus. Pater ejus fuit dominus Eustachius senior, illustris et magnificus ejusdem regionis comes; cujus multa et memorabilia fuerunt opera, quorum adhuc apud seniores finitimarum regionum, memoria est in benedictione et in pia recordatione viri religiosi et timentis Deum. Mater vero inclyta et inter Occidentis nobiles matronas, tum morum praerogativa, tum generositatis titulo praeclara, Ida nomine, Lotharingiae ducis eximii Godefridi, qui cognominatus est Struma, soror. Qui postmodum cum sine liberis esset, nepotem aequivocum, in filium suum adoptavit; eumque universi patrimonii sui haeredem constituit, unde eidem defuncto, in eodem ducatu successit. Fuerunt porro huic tres ex utroque parente fratres, quibus et morum dignitas et virtutum praestantia, tanti principis vere dabat esse germanos: dominus videlicet Balduinus comes Edessanus, qui eidem postea successit in regno; dominus quoque Eustachius comes Boloniensis, patri synonymus, qui in bonis succedens paternis, post patrem obtinuit comitatum; cujus filiam illustris et magnificus Anglorum rex Stephanus, Mahaldem nomine, uxorem duxit. Hic etiam, ut domino Balduino fratri absque liberis defuncto in regno succederet, a principibus orientalibus citatus, venire noluit: timens ne sine scandalo ejus promotio celebrari non posset. Tertius fuit dominus Willelmus, vir inclytus, a paterna et fratrum simul honestate et strenuitate non degener. Duo primi dominum et fratrem suum in expeditione secuti sunt, tertio domi remanente. Fuit autem, sicut et secundum carnem primogenitus, ita et secundum interiorem hominem, morum gerens praerogativam, et cui merito primitiva competerent, dominus Godefridus vir religiosus, clemens, pius ac timens Deum, justus, recedens ab omni malo, serius et stabilis in verbo; saeculi vanitates contemnens, quod in illa aetate et militari praesertim professione rarum est; in orationibus jugis, in operibus pietatis assiduus, liberalitate insignis, affabilitate gratiosus, mansuetus et misericors; in omni via sua commendabilis et Deo placens. Fuit autem et corpore procerus, ita ut et maximis minor et mediocribus major haberetur: robustus sine exemplo, membris solidioribus, thorace virili, facie venusta, capillo et barba flavus mediocriter; in usu armorum et exercitio militari omnium judicio quasi singularis.

CAPUT VI. Matris praesagium de futuro statu filiorum.

Horum tantorum principum mater, sancta, religiosa et Deo placens femina, dum adhuc essent in aetate tenera, spiritu plena divino, futuras praevidit conditiones; et statum qui praeparabatur adultis, quasi quodam praedixit oraculo. Nam dum semel circa matrem, sicut mos est puerulis, luderent adinvicem, et sese lassescentes, ad matris gremium frequenter haberent recursum, accidit quod eis sub ejus chlamide latentibus, vir venerabilis comes Eustachius, eorum pater, ingressus est. Ubi cum mutuo se provocarent, pedes et manus agitantes, matris, qua induta erat, operti chlamide, quaesivit comes, quidnam esset quod ibi tam crebro moveretur; cui illa respondisse dicitur: Tres magni principes, quorum primus dux, secundus rex, tertius comes esset futurus. Quod postmodum benigna dispensatione divina implevit clementia; et verum praedixisse matrem, rerum eventus subsequens declaravit. Primus enim dominus Godefridus, ut praemissum est, defuncto succedens avunculo, ejus ducatum obtinuit, regnum etiam Hierosolymorum postmodum, universorum principum electione, consecutus; in quo secundus natu, dominus ei Balduinus successit; tertius, dominus Eustachius qui, defuncto patre, succedens in universum, avitam eorum, ut praemissum est, obtinuit haereditatem. Praeterimus denique studiose, licet id verum fuisse plurimorum astruat narratio, Cygni fabulam, unde vulgo dicitur sementivam eis fuisse originem; eo quod a vero videatur deficere talis assertio. Unde his praetermissis, ad id quod coeperamus de domino duce, prosequendum redeamus. Huic autem inter caetera, quae more suo gessit egregie, accidisse dicitur quiddam memoria dignum, quod praesenti dignum duximus inserere narrationi.

CAPUT VII. Recensetur factum ejus memorabile in quadam monomachia.

In singulari namque quodam certamine, quod ipse multum invitus subiit, sed tamen juxta regionis consuetudinem, salva opinionis suae integritate declinare non poterat, exstat factum ejus memorabile, et praesenti narratione dignum. Passus est vir insignis a quodam nobili et potente viro (qui de numero erat principum, ejusque dicebatur consanguineus) in curia domini imperatoris, super quibusdam ingentibus praediis, et late diffuso patrimonio quaestionem; super qua, cum utrique parti, experiendi gratia dies esset praefixus, eo adveniente, praesentes se exhibuerunt, tam reus quam actor in curia. Ubi lite contestata, cum praedictus vir nobilis rei proponeret vindicationem; dux autem quantum poterat reniteretur; secundum leges patriae, adjudicata est inter eos monomachia et pugna singularis. Cumque imperii majores principes ad hoc tantis elaborarent viribus, ne tam insignes viri spectaculum de se populo praestarent indignum; seque tanto vellent subjicere discrimini, in quo alterutrius opinionis integritas posset periclitari, et non proficerent: mandata est exsecutioni imperialis sententia, et vulgi stante corona, principibus de more circumpositis, locum ingressi sunt, futuro certamini deputatum, Martem dubium experturi. Dumque in eo conflictu a viris illustribus et magnificis, strenue nimis decertaretur et viriliter, casu contigit quod, vibrato in adversarii clypeum ictu, ducis confractus est gladius, ita ut supra capulum vix ad semipedalem quantitatem in manu ejus fieret residuum. Quod videntes qui astabant principes, quod ducis conditio facta esset multo deterior, indicta pace, imperatorem adeunt, et supplicantes impetrant, ut de compositione inter tam egregios principes tractare liceat. Unde dum inter eos tractaretur diligentius, eos quae ad pacem erant rogantes, dux omnino repulit; et irrevocabiliter perseverans, agonem reiterat, rediens in id ipsum. Dumque ejus adversarius propter integritatem gladii sui, sibi quasi superior factus videtur, instat protervius, duci negans requiem, quousque dux ad solitam recurrens virtutem, qua singulariter praeminebat, et ira succensus, irruens capulo quem gestabat in manu, tanta circa tempus laevum virtute percussit adversarium, quod eum quasi seminecem, solo dejecit prostratum, ut pene vita videretur omnino destitutus, et ejecto proprii fragmento gladii, et hostis prostrati gladium manu tenens, principes ad se vocat, qui eum prius de compositione convenerant; et rogat attentius, monens ut de pace tractantes, virum insignem, qui jam defecerat tam ignominiosae morti subtraherent. Qui admirantes ducis virtutem egregiam et misericordiam incomparabilem, pace impetrata, controversiam tam honesto fine sopierunt, ut tamen dux victor et immortali dignus gloria apud omnes haberetur.

CAPUT VIII. Factum ejusdem egregium in victoria imperatoris Henrici, contra Radulphum pseudoregem Saxonum.

Illud quoque factum, haud inferioris gloriae, in frequenti versatur hominum memoria, quod praesenti lectioni nihilominus dignum duximus inserere. Saxonum populus, inter Germanicas nationes ferocissimus, Romani imperii juga ferre detrectans, et liberioribus habenis, excussa disciplinae regula, vagari cupiens, a domino imperatore Henrico defecerat: inque sua adeo erat obstinatus protervia, ut, contra praedictum Augustum, regem sibi crearet quemdam comitem, Radulphum nomine, virum nobilem de eodem populo. Hac injuria permotus imperator, universos imperii principes ad se generaliter fecit evocari. Quibus ante se constitutis, injuriam omnibus tamen, notam, pandit, ad ultionem invitat. Illi vero omnes imperii gloriam aemulantes et Saxonum enorme delictum nimis aegre ferentes, certatim se ipsos exponunt: vires compromittunt; non esse dissimulandam tantam contra Romanum imperium asserunt injuriam, sed plectendum morte tam piaculare flagitium; et laesae crimen majestatis, ultore gladio feriendum decernunt. Ex condicto igitur et domini imperatoris mandato, ad locum destinatum, die praefixa, infinita millia secum trahentes, adsunt, de universis imperii finibus tam ecclesiastici quam caeteri principes, Saxonum regionem violenter ingressuri et exacturi de tantis injuriis vindictam. Cumque congressionis dies immineret et ordinatis legionibus uterque exercitus in procinctu se haberet praeliandi, convocatis ad se principibus imperator, quaerit cui tute possit imperiale committere vexillum, et tantorum exercituum constituere primicerium. Cui de communi consilio datum est responsum: Dominum ducem Lotharingiae Godefridum. prae omnibus ad id oneris idoneum et sufficientem esse. Cui, tanquam viro a tot millibus electo, et singulariter omnium judicio excellenti, tradidit aquilam, multum invito et renitenti. Contigit autem illa die quod, confligentibus inter se hinc inde exercitibus, et hostiliter nimis adinvicem gladiis instantibus, dux cum aquila praecedens imperatorem, versus aciem, cui praeerat pseudorex Radulphus, contendens, illuc aciem, cui praeerat imperator direxit; ad quam perveniens, confracta et dissoluta acie regis, praesente imperatore et de principibus aliquot, vexillum quod gestabat, regi per vitalia pectoris immersit; et eo transverberato, ad terram dejecit exanimem: denuo signum, licet cruentatum, erigens imperiale. Videntes autem Saxones, regem suum defecisse, defecerunt et ipsi, domino imperatori se dedentes; et satisfactione injuncta pro delicti modo, receptis munitionibus et obsidibus, quorum interventu se obligaverunt, ne aliquando simile attentarent, in gratiam reversi sunt. Haec autem idcirco interseruimus, ut quantus esset apud maximos orbis terrarum principes, hic de quo agitur, vir inclytus, insinuetur. Maximum enim esse, nemo est qui dubitet, a tantis principibus, qui pares in orbe non dicuntur habere, unum omnium judicio optimum designari; praesertim cum ipse eorum judicium opere tam insigni approbaverit; et praesenti argumento, quod vere de illo sensissent, edocuerit. Fuerunt et alia multa ejusdem inclyti viri magnifica et admiratione digna opera, quae usque in praesens in ore omnium, pro celebri vertuntur historia. Inter caetera quoque propositum jam habens peregrinationem ineundi, castrum, unde ei cognomen erat, Bulionem videlicet, agro, situ, munitione, commoditatibus, et longe lateque diffuso territorio, celebre ac nominatissimum, ecclesiae Leodiensi, pia liberalitate in perpetuam eleemosynam concessit habendum. Sed nos qui ea tantum quae apud nos gessit, describere sumus aggressi, ad propositum redeamus.

CAPUT IX. Quam pia liberalitate erga ecclesias quae sunt Hierosolymis, abundaverit; et quod humilitatis intuitu, regio diademate noluit insigniri.

Postquam igitur regnum obtinuit, paucis diebus interpositis, sicut vir religiosus erat, in his quae ad decorem domus Dei habebant respectum, sollicitudinis suae Domino coepit offerre primitias. Nam protinus in ecclesia Dominici sepulcri et templi Domini canonicos instituit, eisque ampla beneficia, quae praebendas vocant, simulque et honesta domicilia circa praedictas Deo amabiles ecclesias, assignavit: ordinem et institutionem servans, quas magnae et amplissimae a piis principibus fundatae ultra montes servant ecclesiae; plura etiam, nisi mors eum praevenisset, collaturus. Adduxerat etiam praedictus vir Deo amabilis peregrinationem ingressurus, de claustris bene disciplinatis monachos, viros religiosos, et sancta conversatione insignes, qui toto itinere, horis diurnis et nocturnis, ecclesiastico more divina illi ministrabant officia. Quos, postquam regnum adeptus est, juxta eorum postulationem, in valle Josaphat locavit; amplissimumque loco, eorum gratia, contulit patrimonium. Quae autem, et quanta sint, quae ecclesiis Dei pia liberalitate concessit, longum esset enumerare; ex tenore tamen privilegiorum ecclesiis indultorum, colligere est, quot et quanta sunt, quae vir Deo plenus, pro animae suae remedio locis venerabilibus erogavit. Promotus autem, humilitatis causa, corona aurea, regum more, in sancta civitate noluit insigniri: ea contentus et illi reverentiam exhibens, quam humani generis reparator, in eodem loco usque ad crucis patibulum pro nostra salute spineam deportavit. Unde quidam in Catalogo regum, non distinguentes merita, eum dubitant connumerare: magis attendentes quae exterius geruntur in corpore, quam quae fidelis et Deo placens anima mereatur. Nobis autem non solum rex, sed optimus, lumen et speculum videtur aliorum. Non enim consecrationis munus, et ecclesiastica sprevisse credendus est princeps fidelis sacramenta; sed pompam saeculi, et cui omnis creatura subjecta est, vanitatem; et perituram humiliter declinasse coronam, ut immarcescibilem alibi consequeretur.

CAPUT X. Princeps Aegyptius militiam et vires suas omnimodas, contra nostros excitat et in Syriam dirigit.

Per idem tempus, urbe recens capta, dum adhuc principes, qui eam divino mancipaverant cultui, nondum essent divisi abinvicem, rumor insonuit, et vere sic erat, quod princeps Aegyptius, inter Orientales potentissimus, ex universis regionibus suae ditioni subjectis militares convocaverat copias et exercitus collegerat infinitos, indigne ferens quod populus barbarus, de ultimis egressus terrarum finibus, in regnum suum introierat, et provinciam imperio suo subditam, occupaverat violenter. Vocatoque ad se militiae suae principe Elafdalio, qui alio nomine dicebatur Emireus, praecipit ut universum Aegypti robur, et omnes imperii vires colligens, in Syriam ascendat; et populum praesumptuosum deleat de superficie terrae, ita ut non memoretur nomen illius ultra. Erat autem hic idem Emireus Armenius * nomine, a Christianis originem habens parentibus; sed divitiarum immensitate suffocatus, apostataverat a Creatore suo, fide neglecta, ex qua justus vivit. Hic idem, etiam eodem anno, quo a fideli populo est obsessa et fidei restituta Christianae, eamdem a Domino protectam civitatem, a Turcorum potestate domino suo vindicaverat; vixque eam mensibus undecim obtinuerat quietam, cum Christianus exercitus eam, propitio Domino, ab indebitae jugo servitutis eripuit. Indignatus ergo, quod tam reciso tempore sua potitus erat victoria; et quod momentanea videbatur, et erat per eum domino suo acquisita possessio, laborem sibi gratanter assumit injunctum, sperans de his qui fatum ejus denigraverant, posse facilius triumphare. Assumpto igitur sibi universo exercitu, et universis Aegypti viribus, quales Aegyptiaca dioecesis in optimo statu constituta tunc poterat ministrare, ascendit in Syriam, in spiritu vehementi et intolerabili fastu, propositum habens populum nostrum delere, ne etiam ejus exstaret memoria. Sed Domino visum est aliter, qui est terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 4). Veniens igitur cum equitatu magnifico et ingentibus copiis, ante Ascalonam castrametatus est. Denique associaverant se eorum expeditionibus, ex universa Arabia et finibus Damascenis, ingentes copiae. Et licet Turci prius non satis bene cum Aegyptiis convenirent, sed suspectas mutuo suas haberent vires, et aemulum contra se alternatim dilatare satagerent imperium; tamen nostrorum metu, etsi non ob gratiam, quam haberent mutuam, convenerunt adinvicem, ut in nostrorum qui de novo advenerant supplantationem molirentur aliquid: satius arbitrati, suorum pati fastus aemulorum, et jugum etiam portare, quam barbarorum duros et feroces nimium gladios experiri. Sic igitur Aegyptiorum, Arabum et Turcorum congregatis in unum innumerabilibus copiis, in agro, ut praediximus, Ascalonitano castra contulerant, inde Hierosolymam profecturi; nec enim arbitrabantur, quod tantae multitudini noster occurrere praesumeret exercitus.

CAPUT XI. Dux e diverso, completis apud Hierosolymam litaniis et orationibus, circa Ramulam congregatis principibus, expeditiones colligit.

Quo audito, congregati adinvicem nostri principes, episcopi, clerus et populus universus, arma bajulantes spiritualia, et ante sepulcrum Domini cum gemitu et lacrymis, corde contrito et humiliato prostrati orabant, postulantes a Domino ut populum suum clementer ab imminentibus liberaret periculis, quem usque in praesens misericorditer sibi conservaverat victorem; et qui locum sanctificationis suae mundari voluerat, eum ulterius contaminari propter gloriam nominis sui non pateretur. Inde etiam nudis pedibus, cum hymnis et canticis spiritualibus, ad templum Domini eodem devotionis fervore accedentes, effusis coram Domino praecordiis, orabant, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam gentibus in perditionem (Joel. II, 17). Quibus de more completis, percepta ab episcopis benedictione, et ordinatis qui medio tempore urbi praeessent ad custodiam viris prudentibus, dux cum comite Flandrensium ex urbe profectus, in campestria descendit Ramulensia, caeteris principibus in urbe relictis. Porro viri illustres, dominus Eustachius, ducis frater, et dominus Tancredus, evocati a civibus Neapolitanis, ut urbem sine molestia reciperent, illuc de mandato ducis erant profecti: ubi moram facientes, tum propter loci opulentiam, tum ut urbi sufficientem designarent custodiam, horum quae sic dicebantur erant ignari; sed evocati a domino duce, sine dilatione redierunt, reliquis principibus associati. Dux vero et Flandrensium comes, pervenientes Ramulam, ubi de facto plenius sunt edocti, certum habentes quod praedictus Emireus cum suis copiis ante Ascalonam consedisset, misso sub omni celeritate nuntio, reliquos principes, qui rei exspectantes certitudinem in urbe remanserant, praecipit evocari.

CAPUT XII. Commititur praelium, et nostris divinitus confertur victoria, receptis divitiis innumerabilibus.

At vero comes Tolosanus, et alii Deo devoti principes, cognito, per ducis nuntium, quod in tam gravi multitudine hostes advenerant, quodque tam in vicino castra locaverant, invocato de supernis auxilio, collectis quas pro tempore et loco habere poterant viribus, in campestria Philisthiim ad eum locum qui hodie dicitur Ibelim, ubi dominum ducem esse cognoverant, descenderunt. Erant autem eis equitum mille ducenti, peditum vero circa novem millia. Cumque ibi per diem noster quievisset exercitus, circa noram undecimam apparuit eis in campestribus, quasi de remoto, multitudo ingens; quam rati hostilem esse exercitum, praemissis ducentis levioris armaturae equitibus, qui de eorum statu et numero reliquos instruerent, ipsi ad arma se praeparant; cumque accederent propius qui praemissi fuerant, cognoverunt armenta esse boum, equorum, camelorumque phalanges. Erant tamen ibi animalibus curam praestantes equites, pastorum vice armentis custodiam intendentes. Ad quos cum pervenisset noster exercitus, non exspectato congressu, fugerunt tam pastores, quam qui pastoribus praeerant equites, gregibus et armentis sine custode relictis. Capti tamen sunt quidam ex eis, quorum relatione de hostium statu et proposito penitus edocti, cognoverunt quod praedictus princeps juxta eos, quasi ad milliaria septem castra locaverat, propositum habens post biduum accedere et nostrum delere exercitum. At vero nostri certi de praelio, acies instruunt novem; quarum tres praeponunt, tres locant in medio, tres praecipiunt subsequi, ut undecunque ad eos hostium fiat accessus, triplicem ibi reperiant acierum ordinem sibi objectum. De hostium vero numero nullus poterat habere certitudinem; nam et infinita erat eorum multitudo et singulis diebus incrementi aliquid eorum accedebat viribus. Sic igitur obtenta sine contradictore praeda, quae prae nimia multitudine numerum excedebat, noctem illam ibi transegerunt gaudentes; more tamen prudentum, et quibus disciplinae militaris plenior erat experientia, curam circa se pervigilem et debitas observantes excubias. Mane autem facto, voce praeconia bellum indicitur, et instructis ordinibus, Domino rei commendantes exitum, in hostes unanimiter properant, victoriae spem in eo collocantes, cui facile est cum paucis multos superare. Porro Aegyptii, et qui eis adhaeserant de partibus Syriae, nostrorum videntes instantiam et animositatem importunam, longe aliter sapientes quam prius, coeperunt de viribus diffidere; et in sua numerositate spei minus et minus habere fiduciae, arbitrantes omnem illam quae occurrebat multitudinem, hominum esse cobortes. Nostrorum sane, ut dictum est, modicus erat numerus; sed praeda, de qua superius fecimus mentionem, casu, nemine ducente, nostris legionibus se applicaverat, ita ut nostris iter figentibus non procederet; et eisdem proficiscentibus continuo sine duce sequeretur. Arbitrati ergo nostrorum infinitum esse numerum, viresque incomparabiles, fugerunt nemine persequente, vix etiam fuga salutem invenire posse sperantes. Amissus est ergo illa die, casu incognito, scandalorum fomes, auctor seditionum, Marturanensis episcopus, ignorantibus cunctis ejus exitum; quocunque tamen casu id acciderit, rebus humanis exemptus, desiit comparere. Dicitur tamen quod a domino duce ad vocandos principes qui in urbe remanserant missus, dum rediret, captus sit ab hostibus et occisus; aut carceri perpetuo mancipatus. Collata igitur de supernis victoria, in hostium castra noster pervenit exercitus. Ubi tantam variae supellectilis et peregrinarum copiam invenit divitiarum, ut usque ad nauseam satiati, mella fastidirent, et placentas: et pusillus et abjectior dicere posset: Inopem me copia fecit. OVID. Sic igitur fugientibus adversariis, palma nobis sine labore concessa, cum ingentibus gratiarum actionibus reversi sunt Hierosolymam, tam principes quam universus Christianus exercitus onerati manubiis, et praedam inauditam secum trahentes; gaudentes et exsultantes in Domino, tanquam victores, capta praeda quando dividunt spolia.

CAPUT XIII. Discedunt principes ab invicem; Normannus et Flandrensis repatriant; Tolosanus redit Constantinopolim; Tancredus urbi praeficitur Tiberiadensi.

His ita gestis Deo amabiles, Deoque devoti principes, domini Normannorum et Flandrensium comites, consummato feliciter assumptae sibi peregrinationis itinerario, ad propria redire disponunt: inde iter arripientes, navigio Constantinopolim ad dominum imperatorem Alexium pervenerunt; a quo benigne tractati et cum honestis dimissi muneribus, auctore Domino, sani et incolumes in suam se patriam receperunt. Quorum alter, Normannorum videlicet comes, domum rediens, rerum statum, ab eo quem reliquerat, peregre proficiscens, secus a voto, longe invenit mutatum; nam dum in expeditione Domino militaret, frater ejus primogenitus Willelmus, qui cognominatur Ruffus, rex Anglorum, vita sine liberis decessit; cumque ei successionis jus et regni primitiva merito competerent, frater ejus Henricus natu se posterior, persuadens regni principibus, quod frater suus Hierosolymis rex constitutus, redeundi animum non haberet, regnum Angliae hac fraude obtinuit. Reversus ergo frater, ab eo coepit, sicut et de jure poterat, regnum instanter reposcere. Cumque ille id negaret penitus, classe parata et convocatis copiis in Angliam ingressus est violenter: ubi cum omni regni illius robore frater occurrens, paratus erat cum fratre congredi; sed intercedentibus pacis mediatoribus, pax inter eos reformata ea conditione, quod rex fratri suo primogenito certam pecuniae summam singulis annis daret nomine census. Quo facto, dux in terram suam reversus est pacificus; postmodum vero, cum quaedam castella, quae rex in Normannia etiam antequam in regem promoveretur possidebat, dux ab eo reposceret, et ille reddere negaret, obsedit ea ut violenter comprehenderet. Quo audito, rex in Normanniam cum ingentibus copiis transfretavit; et cum fratre dimicans, coepit eum, et perpetuo carceri mancipavit: ubi et defunctus est, fratre postmodum eidem in universum succedente. Dominus quoque comes Sancti Aegidii usque Laodiciam Syriae reversus, uxore ibi dimissa, ad eam in proximo rediturus, iterum Constantinopolim, ad eumdem dominum imperatorem, cum honesto comitatu profectus est; ubi ab imperatore susceptus magnifice, benigne tractatus, et ingentibus donis et ampla remissus munificentia, in Syriam ad uxorem et familiam post biennium, ut in sequentibus dicetur, sospes reversus est. Dominus vero dux detento secum inclyto et nobili viro domino Tancredo, comite quoque Garnerio de Gres et aliis quibusdam nobilibus, commissum sibi a Domino regnum prudenter strenueque administrabat. Concessit autem et solita liberalitate donavit jure haereditario in perpetuum possidendam, urbem Tiberiadensem super lacum Genesar sitam, cum universo principatu Galileae, simul et Caypham, quae alio nomine dicitur Porphiria, urbem maritimam cum suis pertinentiis praedicto domino Tancredo. In quo principatu ita Deo placide et laudabiliter se habuit, quod usque in praesentem diem memoria ejus in benedictione est apud illius homines provinciae. Sed et ecclesias ejusdem dioeceseos ingenti fundavit sollicitudine, et amplis dotavit patrimoniis, Nazarenam videlicet et Tiberiadensem, sed et montis Thabor; et insuper ecclesiastica contulit ornamenta. Quorum portionem non modicam, per fraudem et calumnias subsequentium principum praedicta amiserunt loca venerabilia. Tamen usque hodie de residuo necessaria sibi procurant, pro illius orantes anima, qui tam pia liberalitate, et tantae charitatis visceribus erga Dei ecclesias abundavit. Et quia in modico fuit fidelis, supra multa constitutus est a Domino; et intravit in gaudium patrisfamilias, pro universis quae dederat centuplum accipiens. Nam mox infra biennium meritis exigentibus, ad principatum vocatus Antiochenum, illam quoque, a temporibus apostolorum gloriosam et nobilem, magis et magis, plurima largiendo, nobilitavit Ecclesiam. Sed et principatum pluribus subjugatis urbibus et praesidiis mancipatis, longe lateque promotis finibus ampliavit, sicut in sequentibus dicetur.

CAPUT XIV. Boamundus Antiochenorum princeps et Balduinus comes Edessanorum, Hierosolymam veniunt, Nativitatem Dominicam ibi celebrantes.

Dum haec in regno sic aguntur, dominus Boamundus Antiochiae princeps, dominus quoque Balduinus praedicti domini ducis frater, comes Edessanus, multorum relatione habentes compertum quod reliqui eorum fratres et tantae consortes peregrinationis, prosequente eos favore divino, urbem sanctam sibi vindicaverant et viae causam consummaverant feliciter, condicunt inter se diem certum, quo paratis ad iter necessariis, illuc auctore Domino proficiscantur, ut laborum suorum causam vota, Domino solventes, compleant; et ut domino duci, domino quoque Tancredo et aliis principibus fraternum impendant solatium. Remanserant enim hi duo illustres et magnifici viri, alter apud Antiochiam, ut principatum conservaret; alter apud Edessam, ut ab irruentibus hostibus protegeret comitatum. Ita enim ab initio statim post captam Antiochiam, de communi providentia fuerat ordinatum, ut uterque concessas sibi divinitus, Dei cultrices urbes, non desererent; sed curam ad earum tuitionem impenderent pervigilem, ne forte recurrentibus hostibus, et reparatis copiis, rediviva pararentur bella, et sic in vacuum cucurrissent. Licet ergo uterque negotiosus esset plurimum, tamen consummandae peregrinationis gratia propositum urgent, et die praefixa iter arripiunt. Dominus itaque Boamundus, assumptis secum eis qui ejusdem peregrinationis desiderio trahebantur, et ingentibus tam equitum quam peditum copiis, jam usque Valeniam urbem maritimam, quae est sub castrum Margat, pervenerat, ubi fixerat invitis civibus sua tentoria. Porro dominus Balduinus, eum e vestigio sequens, apud praedictam urbem eumdem repperit, ubi conjunctis adinvicem agminibus coepto insistunt itineri. Applicaverant autem per eosdem dies, apud Laodiciam Syriae, homines de Italia: inter quos erat vir litteratus et prudens, religiosus quoque valde et honestatis amicus, dominus Daimbertus, Pisanorum archiepiscopus; quidam quoque de Apulia episcopus, Arianensis; hi etiam castris praedictorum principum se adjunxerant: unde et numerus factus est major, ita ut sexus promiscui, tam equitum quam peditum, diceretur esse multitudo ad viginti quinque millia. Iter ergo agressi, et oram secuti maritimam, non nisi hostium reperiunt urbes, unde cum maxima difficultate et alimentorum inopia viam poterant incoeptam conficere; cum enim non haberent commercia et venalia non reperirent, defecerat viaticulum in eorum cistarciis. Sed et algoris vehementia, et imbrium intemperies, multos ad supremum compulit defectum; hiems enim erat, mensis December. Soli enim Tripolitani et Caesarienses, in tam prolixo itinere, transeuntibus obtulerunt venalia; et tamen cum multo alimentorum defectu et famis angustia procedebant, non habentes jumenta et apta sarcinis devehendis animalia. Tandem, protegente eos divina clementia, pervenerunt Hierosolymam, ubi a domino duce et ab universo clero et populo devote suscepti, loca sancta corde contrito et in spiritu humilitatis perlustrantes, fide discunt oculata, quod verbo et doctrina prius comprehenderant. Celebrato sane in sancta Bethleem Dominicae nativitatis die, praesepe vident, et speluncam admirabilem, ubi pia Dei genitrix, salutis porta, mundi Reparatorem pannis involvit et lacte pavit vagientem.

CAPUT XV. Daimbertus Ecclesiae Pisanae archiepiscopus, Hierosolymitanae praeficitur Ecclesiae patriarcha.

Cum igitur usque ad illum diem, quasi per menses quinque Hierosolymitana vacasset Ecclesia, proprium non habens antistitem, convenerunt qui praesentes erant principes, ut in ea parte, Ecclesiae Dei providerent. Demumque post multa deliberationum libramina, praedictum venerabilem virum dominum Daimbertum, de communi omnium consilio in sedem collocant patriarchalem; nam quod de Arnulpho prius factum fuisse diximus, sicut imprudenter factum fuerat, ita et subito et facile dissolutum est. Praedicto ergo viro Dei in sede collocato, tam dominus Godefridus, quam dominus princeps Boamundus, hic regni, ille principatus humiliter ab eo susceperunt investituram, ei arbitrantes se honorem impendere, cujus tanquam minister ille in terris vicem gerere credebatur. Quo facto, assignatae sunt domino patriarchae possessiones, tam illae quas tempore gentilium, a diebus Graecorum, Graecus habuerat patriarcha, quam quaedam erogatae de novo; ut haberet unde honeste sustentari posset domus patriarchalis. His ita rite completis, sumpta a domino duce licentia, dominus Boamundus, dominus quoque Balduinus, in fines suos reversuri, ad Jordanem descenderunt: inde per vallem Illustrem, ejusdem fluminis ripam sequentes, Scytopolim transeuntes, usque Tiberiadem pervenerunt. Ubi assumptis sibi necessariis ad iter alimentis, secus mare Galileae viam carpentes, Phoenicem Lybanicam ingressi, Paneadem, quae est Caesarea Philippi, a dextris praetereuntes, Itureamque ingredientes, usque ad locum cui nomen Heliopolis, quae alio nomine dicitur Malbec, accesserunt. Inde ad oram maritimam redeuntes, Antiochiam, protegente eos divina clementia, sani et incolumes attigerunt.

CAPUT XVI. Studio malignorum inter ducem et patriarcham graves cum simultate suscitantur quaestiones, super turri David, et quarta parte civitatis

Interea Hierosolymis, studio et opera quorumdam malignorum, quibus semper cordi est scandalum serere et aliorum invidere tranquillitati, suscitata est quaestio inter dominum patriarcham et dominum ducem, domino patriarcha reposcente ab eo civitatem sanctam Deo ascriptam, et ejusdem civitatis praesidium: simulque urbem Joppensem, cum suis pertinentiis. Cumque aliquandiu agitata esset praesens quaestio, dux, sicuti vir humilis erat, et mansuetus, ac timens sermones Domini, in die purificationis beatae Mariae, praesente clero et populo universo, ecclesiae Sanctae Resurrectionis, quartam partem Joppe resignavit. Postea die sancto subsequentis Paschae, in praesentia cleri et populi, qui ad diem festum convenerant, urbem Hierosolymam cum turri David et universis ejus pertinentiis, in manu domini patriarchae resignavit; ea tamen conditione, ut praedictis urbibus cum territoriis suis ipse interim frueretur uteretur, quousque captis ex aliis urbibus una vel duabus, regnum Dominus permitteret ampliari. Quod si medio tempore dux absque legitimo defungeretur haerede, praedicta omnia absque difficultate, omni contradictione remota, in ditionem domini cederent patriarchae. Haec omnia, etsi aliorum relatione comperta, et etiam quorumdam opera scripto mandata, praesenti interseruimus narrationi; miramur tamen, quibus rationibus motus dominus patriarcha, hanc adversus ducem suscitaverit quaestionem, cum nec uspiam legerimus, aut a viris fide dignis audierimus, ea conditione domino duci, regnum a victoribus principibus fuisse traditum, ut alicui personae, alicujus praestationis annuae vel perpetuae vinculo se sciret obligatum. Nec pro crassa et supina nostra ducenda est ignorantia, cum quolibet mortalium amplius harum rerum veritatem, diligenter investigaverimus, ad hoc specialiter studiose, ut ea praesenti scripto mandaremus, sicuti in nostro longe ante fuerat proposito.

CAPUT XVII. Qua ratione quarta pars civitatis in jus et potestatem domini patriarchae cesserit.

Verumtamen, quartam partem civitatis, ab introitu Latinorum, et etiam a multis retro temporibus, Hierosolymorum patriarcham certum est tanquam propriam possedisse. Quod qualiter acciderit, et unde initium possidendi habuerit et causam, breviter aperiendum est; nam nos studiosius haec investigantes, frequenti inquisitione tandem ad hujus rei pervenimus indaginem. Habent veterum traditiones, dum civitas illa ab infidelibus detineretur, nunquam pacem continuam, vel ad tempus medicum, habuisse; sed frequentibus bellis et crebris obsidionibus, finitimis principibus eam sibi vindicare volentibus, perpetuo fuisse fatigatam; unde ejus et turres et moenia, tum vetustate, tum obsidentium opera, in ruinam collapsa, hostium insidiis locum late patere cogebant. Cum igitur ea tempestate Aegyptiorum regnum viribus et divitiis, sed et prudentia saeculari, caeteris quae vel in oriente vel in austro erant regnis esset praestantius, volens Aegyptius calipha imperii sui fines porrigere et suam longe lateque propagare ditionem, missis exercitibus, universam Syriam usque Laodiciam, quae Antiochiae contermina, Coeles Syriae limes est, violenter occupavit; designatisque praesidibus, qui urbibus tam maritimis quam mediterraneis praeessent, vectigalia constituit, et universam regionem fecit tributariam; praecipiens singulorum civibus locorum, civitatis suae muros reaedificare, et turres validas per circuitum erigere. Hac communi lege, procurator qui Hierosolymis praeerat ejusdem loci compulit habitatores legibus parere communibus et moenia cum turribus in statum reformare priorem. Quibus cum partes futuri designarentur operis, contigit ex malitia magis quam ex opum comparatione, quod quarta pars structurae illius, miseris Christianis, qui in urbe degebant, designaretur. Erant autem praedicti fideles, tot angariis et parangariis, tributis, vectigalibus et aliorum sordidorum munerum praestatione attenuati adeo, quod omnium opes vix sufficerent ut una vel duae de praedictis turribus resarcirentur. Videntes, ergo quod occasiones quaererent adversus eos, non habentes aliud refugium, ad praesidem accedunt, cum lacrymis supplicant, orantes, ut juxta eorum possibilitatem onus eis imponatur: nam quod injunctum eis fuerat, omnino insufficientes erant portare. Qui cum a sua praesentia eos excludi praecepisset sub gravi interminatione, dixit: Edicta summi principis, sacrilegium est violare; aut ergo opus injunctum consummabitis aut ultoribus gladiis, tanquam laesae majestatis reos, vos oportet succumbere. Tandem multiplicatis intercessoribus et munerum interventu, apud praesidem ferias obtinent, quousque missis legationibus, ad dominum Constantinopolitanum imperatorem, ejus ad peragendum opus praedictum, implorent eleemosynam.

CAPUT XVIII. Item de eodem, et quae loca venerabilia saepedicta pars infra se contineat.

Destinati ergo nuntii ad praedictum principem accedentes, gemitus et lacrymas fidelis populi, non sine suspiriis audientium, quantum possunt exprimunt diligentius; pandentes ex ordine, sputa, colaphos, vincula, carceres, bonorum direptiones, cruces, supplicia, quae miser ille populus pro Christi nomine incessanter pateretur; et nunc quas de novo adversus eamdem plebeculam ad perdendum eos quaererent occasiones. Porro tunc agebat in sceptris, vir prudens et magnificus dominus Constantinus, qui cognominatus est Monomachus, Constantinopolitanum imperium strenue et viriliter administrans. Is lacrymosis Christi fidelium petitionibus gratuitum impendens assensum, pecuniam promittit, unde opus injunctum possit absolvi, eorum molestiis et continuis afflictionibus plena charitate compatiens. Adjicit tamen conditionem, quod ea lege praedictam sit eis pecuniam largiturus, si apud regionis dominum id obtinere possint, ut infra praedictum muri ambitum, quem de imperialibus eleemosynis erigere proposuissent, nulli nisi Christiano habitare liceret. Scribit igitur ad Cyprios, ut si Hierosolymitae fideles id possent impetrare, de vectigalibus et fisco debitis, tantam eis pecuniam ministrarent, quae praedicto operi sufficere posset. Illi vero ad propria reversi, domino patriarchae et plebi Dei quomodo egerint, pandunt seriatim; qui gaudentes verbum amplexi sunt et ad implendam legem pactorum, quam dominus adjecerat imperator, omni studio fideliter elaborant. Missis igitur nuntiis ad magnum et supremum eorum principem, Aegyptum videlicet calipham, prosequente eos divino favore, apud eumdem, praedictam impetrant postulationem; et munimentum, ejus subscriptione et sigillo corroboratum, insuper obtinent. Tandem feliciter consummato negotio, ad propria reversi, designatam muri partem auctore Domino, compleverunt; anno ab Incarnatione Domini 1063, regnante apud Aegyptios, et id fieri permittente Bomensor Elmostensab, anno tricesimo sexto ante urbis liberationem. Habitaverant sane usque in illum diem, promiscue cum fidelibus, Sarraceni; sed ab ea hora, audita jussione principali, ad alias civitatis partes de necessitate se contulerunt, quarta praedicta, fidelibus sine contradictione relicta. In quo servi Christi conditione suam videntur fecisse longe meliorem; nam de cohabitatione virorum Belial, multo saepius oriebantur scandala et multiplices eis accedebant molestiae; tandem seorsum habitantes, sine admistione zizaniorum, degebant quietius; si quas habebant quaestiones, ad cognitionem referebant Ecclesiae, et mediante domini patriarchae, qui pro tempore erat, arbitrio, controversias inter se decidebant. Sic ergo ab ea die et ea ratione qua praediximus, praedicta pars civitatis quarta, alium non habuit judicem vel dominum nisi patriarcham; et eam quasi propriam, Ecclesia sibi perpetuo vindicavit. Distinguitur autem quarta praedicta hoc modo: a porta Occidentali, quae dicitur David, per turrim angularem, quae cognominatur Tancredi, usque ad portam Septentrionalem, quae dicitur protomartyris Stephani, est ambitus muri exterioris; interius vero limes est via publica, quae ab eadem porta usque ad mensas nummulariorum directe protenditur, et inde ad portam occidentalem. Continet autem intra se venerabilem locum Dominicae passionis et resurrectionis, domum hospitalis, utrumque monasterium, virorum videlicet et sanctimonialium, quorum utrumque cognominatur de Latina; domum etiam patriarchalem et canonicorum Dominici sepulcri claustrum, cum suis pertinentiis.

CAPUT XIX. Quis fuerit regni status per illa tempora; et quomodo dux urbem maritimam Assur obsedit; et qua de causa eamdem solverit obsidionem.

Eodem tempore, cum jam fere omnes principes qui in expeditione venerant, essent ad propria reversi, ita quod dux solus, cui regnum erat commissum, et dominus Tancredus, qui in partem sollicitudinis a domino duce tanquam vir prudens, strenuus et felix, erat detentus; tam modicae erant nostrorum facultates et militantium copiae, ut omnibus convocatis et certatim concurrentibus, vix invenirentur equites trecenti et peditum duo millia. Urbes autem, quae in nostram venerant ditionem, paucae admodum erant; et locis hostilibus interjectis, interpolatae, ita ut summo periculo, cum necessitas id exposcebat, de una ad alteram veniretur. Suburbana autem, etiam in nostrorum finibus universa ab infidelibus et Sarracenis incolebantur; quibus saeviores hostes nostro non erant populo; eoque pejores quo et domestici; nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Hi non solum nostros incaute gradientes viis publicis obtruncabant et hostium mancipabant servituti; verum etiam et agrorum culturae denegabant, ut fame nostros affligerent; malentes ipsi esuriem pati quam nostris, quos hostes reputabant, aliquam ministrare commoditatem. Nec solum urbibus egressi, suspectas habebant semitas; verum et in domibus, infra urbium moenia constitutis, propter inhabitantium raritatem, et patulas hostibus murorum ruinas, vix tutus inveniebatur ad quiescendum locus. Nocturni enim fures, urbes vacuas et raro habitatore cultas, clandestinis irruptionibus effringebant, in propriis domiciliis multos opprimentes: unde nonnulli clam, multi etiam manifeste possessiones quas acquisierant deserentes, revertebantur ad propria; arbitrantes quod una die hi qui patriam tueri nitebantur, opprimerentur ab hostibus, et non esset qui eos ab imminentibus cladibus posset eruere. Hi causam edicto dederunt, ut annua praescriptio locum haberet et eorum foveret partes, qui in tribulatione perseverantes per annum et diem tranquille et sine quaestione aliquid possederant. Quod introductum est, ut praediximus, odio illorum qui timoris causa suas reliquerant possessiones, ne post annum redeuntes, ad earum admitterentur vindicationem. Cumque tanta regnum laboraret inopia, adjecit tamen vir Deum timens Deoque amabilis, auctore Domino, regni fines ampliare; convocatisque militaribus auxiliis et populo regionis, urbem maritimam, Joppensi conterminam, quae olim dicta est Antipatrida, nunc vero vulgari appellatione dicitur Assur, obsedit. Sed, cum in ea essent viri fortes et strenui, armis, victualibus et caeteris ad hos usus necessariis abundantes; dux vero exterius gravem sustineret inopiam, et maxime quia naves non habebat, quibus obsessis introitum negaret et exitum; necessitate compulsus, praedictam solvit obsidionem, exspectans ut tempore procedente, magis opportuna sibi ad id complendum concessa, divinitus eidem se offerret occasio; sed morte praeventus immatura, ad optatum propositum non pervenit.

CAPUT XX. Factum memoria dignum, quod eidem in eadem obsidione accidit.

Accidit autem in eadem obsidione dignum memoria quiddam, quod praesenti curavimus lectioni inserere. De montibus Samariae, in quibus urbs Neapolitana sita est, quorumdam suburbanorum reguli, deferentes secum exenia panis et vini, caricarum quoque et uvae passae, ad praedictam descenderunt obsidionem, magis, ut credimus, ut nostrorum explorarent vires et multitudinem, et de statu eorum plenius edocerentur, quam ut duci deferrent munera. Hi, postquam in exercitum pervenerunt, ut ante ducem introducerentur, coeperunt instanter postulare: in cujus constituti praesentia, obtulerunt donaria quae secum detulerant. Dux autem, sicut vir humilis erat et saeculi pompam omnino declinans, super saccum stramine plenum, humi positum, residebat; suos exspectans quos pabulatum emiserat. Quod intuentes illi, admiratione stupidi, quaesierunt cur tantus princeps, et tam admirabilis dominus, qui ab Occidente veniens, totum concusserat Orientem et regnum maximum in manu valida occupaverat, ita sederet inglorius, ut neque tapetia, neque holoserica circa se more haberet regio; nec stipatus satellitibus armatis, formidabilem se praeberet accedentibus. Quibus ita percunctantibus, quaesivit dux quid loquerentur; quo cognito, respondit: Quod homini mortali sufficere merito terra pro sede temporali poterat, cui post mortem perpetuum domicilium est praestitura. Quod audientes qui gratia tentandi accesserant, admirantes viri responsum, humilitatem et prudentiam, abierunt dicentes: Quia vere hic est, qui universas regiones debeat expugnare; et cui repositum est de vitae merito, populis et nationibus principari. Mirabantur et timebant pariter finitimarum habitatores regionum, peregrini virtutem et successum populi; eoque in majorem rapiebantur et admirationem et metum, quo haec suorum relatione, quibus amplius credere tenebantur, cognoverant; et usque ad Orientis ulteriora factum hoc, tam mirabile, divulgabatur.

CAPUT XXI. Boamundus Antiochenorum princeps apud urbem Meleteniam capitur.

Dum haec ita in regno Hierosolymorum aguntur, accidit quod quidam Gabriel nomine, Armenius natione, qui urbi Meleteniae, trans Euphratem in Mesopotamia sitae praeerat, Persarum timens incursum et eorum non valens sustinere molestias, legatos misit ad dominum Boamundum Antiochenorum principem, invitans ut ad se venire non differat, praedictam urbem quibusdam interpositis conditionibus, illico recepturus. Quod audiens vir magnificus dominus Boamundus, vocationem viri impigre secutus, assumpto sibi solito comitatu, transito Euphrate, Mesopotamiam ingressus, pene jam ad urbem praedictam pervenerat, cum ecce Turcorum quidam potentissimus satrapa, Danisman nomine, ejus adventu praecognito, ex improviso in ejus comitatum irruit; et incautos opprimens, quosdam in ore gladii peremit; reliquos vero multitudinem hostium ferre non valentes, adegit in fugam. Ipse vero dominus Boamundus, peccatis exigentibus, captus est ab hostibus et eorum vinculis mancipatus. Quo successu elatus, de multitudine exercitus, quem secum trahebat copiosum, praesumens, eamdem urbem obsidione vallat, in proximo sperans eam se habiturum. At vero qui de praedicto evaserant periculo, Edessam pervenientes, comiti ex ordine pandunt casum, qui domino principi et eis acciderat. Quod intelligens vir strenuus, domino principi tanquam fratri uterino compatiens et periculoso rei eventu commotus interius, militares cum omni celeritate convocat copias: et sumptis ad iter necessariis, ad partes velox accelerat. Distare autem dicitur praedicta civitas ab Edessa, itinere dierum trium; quod subito et mature conficiens, jam proximus urbi aderat; sed audiens praedictus Danisman comitis adventum, obsidione soluta, secum deducens dominum Boamundum, quem tenebat in vinculis, in partes regni sui, praelium declinans, secessit ulteriores. At vero comes audiens quod praedictus Danisman, ejus formidans adventum, ab obsidione discesserat, insectatus est per triduum fugientem: videns quod non proficeret, Meleteniam reversus est, ubi a praedicto Gabriele magnifice, cum ingenti gloria susceptus, tractatus optime, civitatem eisdem conditionibus, quibus domino Boamundo praedictus Gabriel obtulerat habendam, recepit. Hisque peractis, ad propria reversus est.

CAPUT XXII. Factum ducis dignum memoria in regione Arabum.

Interea dum vir insignis dominus dux, et sui, qui cum eo, aliis discedentibus, ut regnum conservarent, Hierosolymis remanserant, tanta laborarent inopia, tanta affligerentur paupertate, quantam vix aliquis verbo possit exprimere, accidit quod per exploratores, quibus merito fides erat adhibenda, nuntiatum est, quod in partibus Arabiae trans Jordanem, in regione Ammonitarum, quidam Arabes incautius se haberent: unde, si super eos repente irrueretur, ingentia possent lucra reportari. Quibus vir illustris persuasus, convocatis secretius tam equitum quam peditum copiis, quales regnum recens ministrare poterat, transito Jordane, hostium fines ingressus est: ubi feliciter consummato negotio, dum cum ingenti praeda gregum et armentorum, et infinitis mancipiis reverteretur, nobilis quidam, et in populo suo praeclarus princeps, de gente Arabum, industrius, et disciplinae militaris ferventissimus amator, impetrata pace per internuntios, ad eum cum honesto nobilium ejusdem gentis accessit comitatu. Audierat enim multorum relatione, de populi hujus viribus et gloria, qui ab Occidente descendens, per tot terrarum spatia et tantam laborum multitudinem, universum sibi Orientem subjecerat; et praecipue de ducis virtute singulari et strenuitate praecipua: unde, studio ferventissimo, eum videre gestiebat. Accedens igitur, et exhibita reverentia, cum debitae salutationis affatu, multa precum ducem rogavit instantia, ut in conspectu ejus, gladio suo, camelum maximum, quem praesentem ad eum usum exhibuerat, ferire dignaretur, ut et ipse posset virtutis ejus aliis testimonium perhibere. Cui dux, quoniam ad videndum eum de remoto venerat, acquievit; et, evaginato gladio, cameli praesentis caput amputavit ita facile, tanquam si rem fragilem jussus esset praecidere; quo viso, obstupuit Arabs virtutis immensitatem; sed in mente sua, multum id ascribebat ensis acumini. Unde impetrata licentia, ut confidentius loqueretur, quaesivit utrum cum alterius gladio simile quid posset operari? Dux vero subridens, ejusdem nobilis viri sibi dari praecepit gladium; quo arrepto, aliud sibi ejusdem generis animal jussit praesentari: quo percusso, caput ejus uno ictu sine difficultate praecidit. Hic vero primum saepe dictus vir nobilis admirari coepit, cum stupore vehementi; et ictus vehementiam non ex ferri acie, sed ex robore viri cognovit procedere. Quodque de viri virtute audierat, verum esse comperit: unde oblatis muneribus in auro, argento, et equis, domini ducis sibi conciliavit gratiam; et reversus ad propria, virtutis, quam in duce viderat, praeco factus est, ad quoscunque loquebatur. Dux vero cum praeda et manubiis Hierosolymam reversus est.

CAPUT XXIII. Obitus ducis, et sepultura.

Eodem mense, Julio videlicet, idem dominus Godefridus, regni Hierosolymorum egregius moderator, valida et incurabili correptus aegritudine, aegrotare coepit ad mortem. Tandem invalescente morbo nec exaudiente remedia, assumpto salutis nostrae viatico, devote poenitens, et verus Christi confessor, viam universae carnis ingressus est, centuplum accepturus et cum beatis spiritibus vitam possessurus aeternam. Obiit autem XV Kalend. Augusti, anno ab Incarnatione Domini 1100. Sepultus est vero in ecclesia Dominici sepulcri, sub loco Calvariae, ubi passus est Dominus; ubi et successoribus ejus, usque in praesentem diem, pro sepultura deputatus est locus.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page