ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER III
1.1. Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut vera dicamus, ab excellentibus parte in hac viris et veritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus. Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius | f. 64b | inmorari. 2. Neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. Suis illa contenta est viribus et veritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem, immo si linguae omnes contra facíant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent.
2.1. Nunc ad ordinem revertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. Subiciunt enim haec: "Si vobis divina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum vestris gentibus communia sacra, miscetis et religionum coniungitis ritus?". - 2. Possumus interim dicere: ad cultum divinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod adorari convenit adoramus, quod obsequium venerationis exposcit venerationibus promeremur. 3. Cum enim divinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa divinitas divinorum omnium quaecumque sunt ducitur, supervacuum putamus personaliter <ire> per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus.
3.1. Atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, | f. 65 | regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius venerationibus contineri. 2. Et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per numerum velut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, illa et simulacra velitis ostendere, quae intellegitis vos quoque, et recusatis et rennuitis confiteri, vilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. 3. Et cum de re loquimur divina vobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura vi nomine, non in simulacris propositos, quos videmus, sed in ea substantia in qua conveniat aestimari tanti nominis oportere virtutem.
4.1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere videamur velle certamina. 2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus conivemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. 3. Illud tamen a vobis audire exposcimus | f. 65b | et rogamus: unde vobis compertum est | vel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? 4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inveniantur parti naturae. 5. Neque enim caeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac visos. Sed et illud rursus desideramus audire, a vobisne inposita habeant haec nomina quibus eos vocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. 6. Si divina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad vos ea? Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare quos neque videbatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis?
5.1. Sed ut vultis et creditis atque ut vobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui vobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. 2. Fingamus enim vos deos mille percolere vel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla | f. 66 | nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si vobis veniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis veniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.
6.1. Et tamen ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Devotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque invitaveritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt divini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis venerationi. 2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerva Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii [et] ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecravit antiquitas". - Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis. 3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. 4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris vivi tam Romanis litteris explicavere quam Graecis, et ante omnes Tullius [Cic., nat.d.] Romani disertissimus generis nullam veritus impietatis invidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione | f 66 b | sentiret pietate cum maiore monstravit: a quo si res sumere iudicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet.
7.1. Sed quid aucupia verborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui aversentur et fugiant libros de hoc eius nec in aurem velint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta vincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et vetustatis opprimatur auctoritas? 2. Quinimmo, si fiditis exploratum vos dicere quicquam de diis vestris, erroris convincite Ciceronem, temeraria et impia dictitare refellitote, redarguite, conprobate. Nam intercipere scripta et publicatam velle submergere lectionem non est deos defendere sed veritatis testificationem timere.
8.1. Ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moveat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. 2. Non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem vos dicere religione in vestra non quitis. Nam consuestis in precibus ' sive tu deus es sive dea ' [Gel. II, 28.1] dicere, quae dubitationis exceptio dare vos diis sexum diiunctione ex ipsa declarat. 3. Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam esse necesse est corpora, si sunt | f. 67 | mares ac feminae, insignificativa et generum disiunctione. Quis enim vel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diversi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innovatione duraret? [Plat.. Conv. 25-26.]
9.1. Quid ergo? dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiva substitutio subrogaret? 2. Ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant superi et si per <terre>nas leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratio que monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solet - libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? 3. Neque enim veri est simile, haberi haec frustra aut inprovidam in illis suam ludere voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. Ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum.
10.1. | f. 67b | Quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas ex oribus verecundis infame est suis appellationibus promere? 2. Quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadripedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione languescere? 3. Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persolvere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri perferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. O pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta divinitas! 4. Havet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Vererem, Musa ut praedicat Lucretia [Lucr. IV, 1168], mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas virgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. 5. Havet, inquam, videre deas gravidas, deas fetas gliscentibus que per dies alvis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis gravibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. Nonne multo est rectius maledicere, conviciari atque alia ingerere diis probra, quam sub obtentu pio talia de his monstra | f. 68 | opinionum indignitate praesumere?
11.1. Et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in vobis repperiatur haec esse et in contumelia <alia> quam opinamini stare? Nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt. cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a vobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita cíedatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? 2. Ergo cum haec ita sint, o miseriarum omnium causa vos estis, vos deos impellitis, vos excitatis infestare omnibus malis terras et nova quaeque eotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a vobis iniuriis et maledictionibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas vestri theologi, quas poetae, quas ipsi vos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas invenietis humanas et abiecisse clavum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere: atque administrare fortunas [Cic., nat.d. III, 21,53ss]. 3. Nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos vident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam vos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere.
12.1. De sexu hactenus. Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. 2. Neque quisquam Iudaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur | f. 68b | in eorum litteris dici et velut re certa atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt <ut> creditur sociae, quaerendi sunt vobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere quibus modis conveniat litterarum illarum nubes atque involucra relaxare. 3. Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando nec vitalem ad terminum sit aliquando ventura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. Quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.
13.1. At vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et adterminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso inligatum ac pectori et ad cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum atque o ossea substructione fulciri? 2. Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras | f. 69 | operum, articulis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum. 3. Quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones ventriculos lienes pulmones vesiculas iecora, intestinorum volubilium tractus et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas cum arteriis spiritalibus coniugatas [Cic., nat.d. II, 55.138].
14.1. An numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse parvolum credendum est ritu et viduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? 2. Quid quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt discrimen in vultibus, sequitur ut intellegi debeat, non alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. 3. Ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones in his, alios mentones naevios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione sacrivoces, nannos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, calvitiis alios | f. 69b | et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso vestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos ef fingitis, alios leves [lenes], senes iuvenes pueros aquilos caesios ravos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum vestium superiectione perfusos.
15.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per varias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet verum, et hoc necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui vel sacras eluant vestes velcapillos imminuant silvescentium crinium velleribus involutos. 2. Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audext nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium vestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum patere? 3. Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac vitio | f. 70 | deprehendi.
16.1. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris et dotis causa, species vos eis accommodavisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si vos fateremini id quod vestra, suspicio credidisset formamentis adtribuisse divinis, minus erat iniuriae praesumpta, in opinatione peccasse: nunc vero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate[est] censetis. 2. Si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos vellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flamma suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina, sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? 3. Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle iaculari que in vos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? Nam quid in homine | f. 70b | pulchrum est, quid, quaeso, admirabile vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor [Ennius apud Cic. nat. deor. I, 97] voluit esse commune?
17.1. "Sed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit deus praeditus forma". - Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. Aeque enim quod vidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ex re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. 2. Ut enim, si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus [est] testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare.
18.1. "Quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res videt, non intuetur?". - Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et valnorum similitudines somniorum. 2. Si enim dixerimus isdem illum rationibus videre quibus et nos videmus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, conivere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. 3. Quod ipsum similiter de aluditu ac de eloquii forma et verborum prolatione dicendum est: | f. 71 | si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere vox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et vocem in verba conformet.
19.1. Ac si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia, liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere. Quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis providere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? 2. Humana sunt haec bona et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod vitiorum careat foeditate? 3. Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod nostris dicitur verbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.
20.1. Et haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis | f. 71b | et sexibus boni scilicet vindices et religiosi constituistis auctores. Illud vero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos venatores pastores et, quod super erat, rusticos? "Ille, inquit, musicus deus est, et hic alter divinus est". - Ceteri enim dii non sunt et ventura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum. 2. "Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". - Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? "Hic in sermone facundus est atque in verborum continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.
21.1. Et rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia, haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii?". - In caelo enim cantatur et psallitur: ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus silvae, sunt lustra, sunt nemora: <ut>venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. 2. Inminentia dii nesciunt et sortibus vivunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates. Ipse alio impletur deo et vi numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque divinus. Corripiuntur dii morbis et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator | f. 72 | subveniat Epidaurius. 3. Parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico <cur>et imponere. Accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti.
22.1. "Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. 2. Dii ergo sunt artifices primi, sive quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, sive quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis <alios> perceptionibus gnarures [Plaut. Poen. Prol. 40, Most. 100] et habere sollertias, in quibus singuli se vincant | f. 72b | scientiarum cognitione discreti?
23.1. "Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. 2. Cum vero in contrarium cotidie res vertantur neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit. "Per maria <Matuta> tutissimas praestat commeantibus navigationes": - et cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? "Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus": - et in contrarios exitus cur adsidue vertitur placitorum inopinata mutatio? 3. "Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": - et cur saeva contagia et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant? "Flora illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arva florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? 4. "In tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius | f. 73 | regimine constituta est": - et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate conlabi? "Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa? 5. "Aesculapius officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur invictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos victoriae compotes, alios vero perpetitur igominiosa infirmitate rideri?
24.1. "Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? 2. Atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata benivolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus vivitur commoda mortalium gentibus largiatur? 3. Non fervorem genitalem solis deus, noctis et tempora, ventos pluvias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, servis, pauperibus, divitibus? Hoc est enim proprium dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis atque invalidis | f. 73b | rebus et multiformi semper asperitate vallatis. 4. Nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subvenire sed benignitatis propriae munificentiam venditare. Ludimus et lascivimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere divis tutelaribus adrogamus.
25.1. "Unctionibus, inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae victui | potuique procurant". - O egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi postes virorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi virginalia vincula iam ferventes dissolverent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? 2. Quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis vastitate.
26.1. Non commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeva illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeterimus. Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam aupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. 2. "Potestatem, inquit, bellorum Mars habet". - Utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoveat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? 3. sin autem concitor illorum est, deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem collidere | f. 74 | orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diverso tot mortalium milia et intra verbi unius moras campos eadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et servitutis condicionem imponere, dissensionibus gaudere eivilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.
27.1. Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, ut Veneriis debeat vulneribus imputari. 2. Ergone dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, <in> incestas libidines necessitudo sanguinif inardescit, insaniunt in liberos matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuvenalibus adpetitus, sapientes et fortes viri solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per vastas atque altissimas rupes iaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati?
28.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet | f. 74b | moribus? Qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana? 2. Ubinam, quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? Aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis repperiuntur auctores? 3. Quantumlibet nos impios, inreligiosos vocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: <aut si faciunt> ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt.
29.1. Et tamen possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissolventiaque <se> ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. 2. Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alius aliud de eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. 3. Incipiamus ergo sollemniter ab Iano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut verum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt caelo atque Hecata procreatum in Italia | f. 75 | regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per vos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis. 4. Rursus vero si Ianus est Annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere vim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? 5. Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod Kro/noj est habeatur Xro/noj, nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? 6. Atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, vitisatorem falciferum vetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati.
30.1. Nam quid de ipso dicemus Iove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente divorum, aethera nonnulli flagrantem vi flammea atque ardoris inextinguibili vastitate? 2. Quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in aretensium finibus memoratur esse celatus. 3. Iam vero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis | f. 75b | praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis repperietur Iovis, nulla Fluvionia, nulla Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita repperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis vacuae celebritate vulgata.
31.1. Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Minervam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Eandem hanc alii aetherium verticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerva quasi quaedam Meminerva formatum est. Quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoria est, nulla Iovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum varietatibus erudita. 2. "Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatus que Neptunus". - Si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et removetur e medio Stygii frater Iovis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli.
32.1. Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in Algido fusus monte, verborum excogitator | f. 76 | et nominum, nundinarum mercium commerciorum que mutator. 2. Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, Matrem esse dixerunt Magnam, eandem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. 3. Quod si ratione profertur et adseveratur certa, trina pariter numina vobis interpretibus nulla sunt: non aeres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his.sola praedicationibus indicatur.
33.1. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis adsensu, quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium vero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones. 2. Quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum imminuitur census et opinio praedicata dilabitur? Nam si verum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per vos | f. 76b | ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter faeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum.
34.1. Non indocti apud vos viri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem Lunam caput esse unius dei triviali germanitate pronuntiant neque ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tris esse: Lunam his omnibus vocari atque in eius vocamen reliquorum seriem coacervatam esse cognominum. 2. Quod si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inventrix vobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille venator inspexit et poenam curiositatis invenit.
35.1. In philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen vobis laudatoribus elevati universam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseveratione definiunt: quorum si est vera et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. 2. Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conservata in unius sensus simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae | f. 77 | dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque vertier. 3. Luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: 4. quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cètera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in rerum natura unus deus constituatur mundus explosis omnibus ceteris, quin immo inaniter, vacue et sine ulla substantia constitutis.
36.1. Si totidem nos modis totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram nostri sanguinis adpetitione proluere. 2. Cum vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si verum est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in vos saeviant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae.
37.1. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iovis ceteri praedicant ex Memoria uxore vel Mente, has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt. 2. Libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini. 3. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseverat Crates, ad extremum Hesiodus [Hesiodus: Theog. 75] novem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. 4. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset vox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret adsensio.
38.1. Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? 2. Ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas Musas, si esse illas constat novem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. 3. Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur et constent, deos novem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. 4. Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones | f. 78 | urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari.
39.1. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut apparet, diversae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt veritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia vera est, Melius et Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in .sub.stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. 2. Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius balare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat. Quodsi opinio Cornificii vera est, inprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate adficit Novensilium numinum. Quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit. 3. Quodsi exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus divinis auctos consecratosque mortales ab novitate honoris existimant nuncupari. Quodsi Novensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles di sunt. 4. Ut enim servi milites magistri non sunt personarum | f. 78b | subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Novensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari.
40.1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. 2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem, sed non illam feminam quam vulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iovis ac vilicum. 3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimari. 4. Nec defuerunt qui scriberent Iovem, Iunonem ac Minervam deos Penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione | f. 79 | coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.
41.1. Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia vicos cognominat lau/raj. 2. In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas <ait> illos, qui occultasse [Lucr. II, 633-34] perhibentur Iovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum.
42.1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis deum neque existimatum neque creditum, de quo <non> ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille varietatibus prompseritis. 2. Sed brevitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam vos certi de his rebus quas adseritis dicere. 3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa vindicat auctorum et in numeris caelitum | f. 79 b | formam sui generis optinere". 4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari? 5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia <et> necessitatibus exposcat humanis, maxime cum vos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari.
43.1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Novensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos [cogat] offendat et necessario piaculum contrahi <cogat>? 2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor vexor vestri numinis averruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? 3. Aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos esse Digitos Samothracios pars vestrorum adseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his | f. 80/ sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque vi, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.
44.1. Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare. 2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari.
Christian Latin | Arnobius | The Latin Library | The Classics Page |